Skip to main content

Full text of "Medii aevi bibliotheca patristica : seu ejusdem temporis patrologia, ab anno MCCXVI usque ad Concilii tridentini tempora ... amplissima collectio, chronologice recusa ad exémplar Patrologiae Migne, et ad ejusdem Patrologiae continuationem juxta editiones accuratissimas et codices mss., tum solerti, tum diligenti castigatione emendata ... Series prima, quae complectitur omnes doctores scriptoresque ecclesiae latinae ad saeculum decimum tertium pertinentes, recognoscente et annotante Horoy"

See other formats


Google 


This is a digital copy of a book that was preserved for générations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world’s books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright terni has expired. Whcthcr a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that’s often difficult to discover. 

Marks, notations and othcr marginalia présent in the original volume will appcar in this file - a reminder of this book’s long joumey from the 
publisher to a library and finally to you. 


Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we hâve taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use of the files We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
Personal, non-commercial purposes. 

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort to Google’s System: If you are conducting research on machine 
translation, optical character récognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these puiposcs and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google “watermark” you see on each file is essential for informing pcoplc about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in othcr 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can’t offer guidance on whether any spécifie use of 
any spécifie book is allowed. Please do not assume that a book’s appcarancc in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 


About Google Book Search 

Google’s mission is to organize the world’s information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world’s books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 
al |http : / /books . qooqle . coro/1 



C tsoJO (b) 


Harvard College 
Library 



FBOM THE BEQUEST OF 

JOHN HARVEY TREAT 

OF LAWRENCE, MASS. 

CLASS OF 1862 




BIBLIOTHECA 

PATRISTICA 


MEDII ÆVI 



ÉVÊCHÉ 

DE FRÉJUS ET TOULON. 


A Monsieur l'Abbé HOROY. 


6 juillet 1880. 


« Vous ne doutez pas de toutes les sympathies de Monseigneur pour votre 
€ Œuvre : vos anciennes relations, qu’il n’a pas oubliées, semblaient en demander 
« les preuves qu’il s’est plu à vous accorder (voir en tête du premier volume de 
€ Homrius ). Monseigneur désire vivement et espère qu’il se trouvera, dans le 
« cercle de vos relations plus habituelles, des personnes dont le concours vous 
« permettra de ne pas laisser inachevée l’Œuvre de la nouvelle Pairologie * 

€ Agréez, etc. 

€ P. TERRIS, Vie. gé*. * 


/ 0 
V ' \ 

' 1 4 
1 » \ ' 


I 


\ 


O 


MEDII ÆVI 


BIBLIOTHECA 

PATRISTICA 

SEU EJUSDEM TEMPORIS 

PATROLOGIA 

AB ANNO MCCXVI USQUE AD CONCILII TRIDENTINI TEMPORA; 

% 

sive 

OMNIUM DOCTORUM, JURIS CONSULTORUM, SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, 

AC PRÆSERTIM SUMMORUM PONTIFICUM, 

QUI AB INNOGENTIO III USQUE AD PIUM IY FLORUERUNT, OPERUM QUÆ EXSTANT, VEL EDITA 

SED IN PLURIBUS LOCIS ET VOLUMINIBUS DISPERSA, VEL INEDITA, 

IN QUANTUM FIERI POTUIT, 

AMPLISSIMA COLLECTIO, CHRONOLOGICE RECUSA AD EXEMPLAR PATROLOGIÆ MIGNE 

Et ad ejusdem Patrologice continuationem 

* 

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS ET CODICES MSS. , TUM SOLERTI TUM DILIGENTI CASTIGATIONE EMENDATA; 
DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS ILLUSTRATA; 

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS AUCTA ; GENERALIBUS VERO INDICIBUS AMPLIFICATA, 

RERUM SCILICET ET SCRIPTURAS SÀCRÆ LOCORUM. 

SERIES PRIMA 

QUÆ COMPLECTITUR OMNES DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESLE LÀTINÆ 
AD SÆCULUM DECIMUM TERTIUM PERTINENTES, 

Recognoscente et annotante 

HOROY, 

SACERDOTE E BELLOVACENSI DIOBCES1 ORIUNDO, 

D™ Romano in sacra Theologia, 

Licentiato in Jnre Gallico, D re Rom. in Jure civili, D re in Jure ecclesiastico, Advocato Romano, 

Dr* tum in Philologia Græca et Latina, tnm in Archæologia et Historia, 

D re Rom. in Philosophia, Scientiis Mathem. et Physicis, 

D re Scientifico in Philosophia et Litteris in Universitate Leodiensi. 


BIBL. PATRISTICÆ TOMUS SEXTUS. 

S. FRANCISCI ASS. TOMUS UNICUS. 

S. ANTONII PADUANI TOMUS PRIMUS. 


PARIS 

IMPRIMERIE DE LA BIBLIOTHÈQUE ECCLÉSIASTIQUE 

AVENUE D’ORLÉAN'S, 32 


1880 


Ô 550. lo (b) 

L A 


f- 


_ -<v\ 

1 y.A 


O 


Aun 

r 


1912 






* 

\ 


\ 


\ 


SÆCULUM XIII. — ANNI 1210-1232. 


S. FRANCISCI ASSISIATIS 

SERAPH ICI 

MINORUM PATRIARCHÆ 

OPERA OMNIA 


JUXTA EDITIONEM R. P. DE LA HAYE, IN GALLIA MINORUM PROCURATORIS GENERALIS, 

Sed in meline disposita , et a mendis quam plurimis expurgata, 

CUM VITA EJUSDEM A B. BONA VENTURA CONSCRIPTA IN INTEGRUM RESTITUTA, 

CUMQUE NOTIS IN IMA PAGINA REJECTIS ET A GENUINO AUCTORIS TEXTU DISSOCIATIS. 

EDITIO ACCURATA ET NITIDIOR. 


S. ANTONII PADUANI 

EJUSDEM ORDINIS 

OPERA OMNIA 

JUXTA EDITIONES R. P. DE LA HAYE, R. P. AZZOGUID1I, R. P. PAGI. 

JUXTA ETIAM MS. PADUANUM, 

IN BIBLIOTHECA ANTONIANA ASSERVATUM, A SACERDOTE DELADREUE RECENS COLLATA.. 

EDITIO ACCURATA, A MENDIS EXPURGATA. 

CUM INDICIBUS AMPLISSIMIS RERUM MEMORABILIUM RT SCRIPTURÆ SACRÆ LOCORUM. 


S. ANTONII PADUANI OPERUM. 

TOMUS PRIMUS. 


PARIS 

IMPRIMERIE DE LA BIBLIOTHÈQUE ECCLÉSIASTIQUE 

AVENUE DORLÉANS, 32. 


I 


1880 


ELENCHUS 


OPERUM QUÆ IN HOC TOMO SEXTO CONTINENTUR. ‘ 


SANCTUS FRANCISCUS ASSISIL 

/ 

Col. 

Fplstolse sancti Francisci. .»...■ 217 

Prima Regula quam seraphicus pater, scripsit fratribus Minoribus. 263 

Secunda Regula B. patris Francisci pro fratribus Minoribus 283 

Prima Regula sanctimonialium S. Clara 293 

Regula tertiariorum 302 

Collationes monasticae 315 

Officium et Cantica. 339 

Oracula et Colloquia. 375 

BEATUS ANTONIUS PADUANUS. 

Expositio in psalmos. 575 ad 1263 



MONITUM 


A R. P. JOANNE DE LA HAYE CONSCRIPTUM. 

(Anno 1041.) 


BENIGNO 

Promissis nequaquam starem, si sancto- 
rum ordinis nostri seraphici monumenta 
luci vel emendatiora, vel auctiora non res- 
tituerem, ut tandem sanctam posteritati 
consignem Bibliothecam Franciscanam : 
hinc ab aliquot annis, post absolutos in Ge- 
nesim Commentarios nostros, quatuortomis 
S. Bernardini Senensis opera distincta, et 
correctiora, et cum plurimorum tractatuum 
additione, tibi obtuli munus non ingratum; 
nunc, perfecta in Exodum nostra exposi- 
tione litterali et conceptuali, in medium 
prodeunt monumenta omnia tum nostri se- 
raphici patriarchæ Francisci, tum ejus dis- 
cipuli S. Antonii Paduani; subsecuturi 
brevi plures ex MSS. tractatus insignes 
S. doctoris et cardinalis Bonaventuræ: 
tandem coronidem imponent aliorum scripta 
beatorum. 

Quem laborem impenderim in evulgando ' 
Antonio, quid de novo addiderim, quibus 
illustraverim, in prooemio ad eumdem bre- 
viter referam, quid autem praestiterim in 
Opusculis D. Francisci a me de novo re- 
cusis, non est quid proferam, aliorum ho- 
nori et studio detrahere nescius, sed potius 
consulere, posteritas enim semper grata 
tanto beneficio, se ea a R. admodum P. Luca 
Wadingo, viro eruditissimo, hujus temporis 
altero Baronio, ordinis nostri decore et or- 
namento singulari, accepisse testabitur, qui 
summo «labore in unum collecta publici 
fecit juris, doctissimis illustrata commen- 
tariis. Gur ergo ea denuo typis mandave- 
rim forte sciscitaberis, ingenue referam : 
nequaquam hoc onus suscepissem, nisi 

PATItOL. TOMI VI. 


LECTORI 

amicorum preces importunæ coegissent, et 
validissima ad id impulisset ratio, nempe 
Bibliothecam nostram Franciscanam fore 
imperfectam, ni omnium scriptorum ante- 
signanus Franciscus in ea primum locum 
obtineret, eisdem caracteribus quibus 
alumni, exaratus, tum cum neminem putem, 
qui divum hunc non diligat; neminem etiam 
qui in suis bibliothecis, ejusdem magnitu- 
dinis ac aliorum opera, non velit legere et 
quasi loquentem audire. Quomodo autem 
haec inventa Opuscula, cur hucusque deli- 
tuerint : eorum collector et reparator in 
hunc modum, in Praefatione sua ad lec- 
torem, satisfaciet: 

Quod delituerint hucusque hæc tanti viri 
Opuscula, non obinde tanquam non sua, 
contemnenda; nisi et quæ aliorum sunt in- 
dubitata, noviter reperta, irreverenter et 
temere rejicienda velimus. An quia post 
mille centenos annos inventus ab illustri et 
docto viro Davide Rhoto Hiberno, in Biblio- 
theca Fesulana canonicorum regularium 
in Etruria, liber Da gestis Pelagii contra 
adversarios gratiae, ab eodemque extractus 
per illustriss. D. Petrum Lombardum ar- 
chiepiscopum Armachanum, totius Hiber- 
niae primatem, respuendus tanquam suppo- 
sititius Augustini foetus, qui pro legitimo 
seorsim multis jam prodiit in locis, et in 
editione Parisiensi anno 1614, cæteris 
ejusdem doctoris operibus insertus est, et 
quem ipse lib. II De Peccat, orig., c. xiv, 
et lib. II, Retract., c. xlvii, se scripsisse 
testatur, quem etiam Prosper et Beda in 
suis operibus citant, Lovaniensesque, t. VII, 


1 


3 


MONITUM AD LECTOREM. 


4 


post librum De natura et gratia reponen- 
dum, dummodo extaret, admonuerunt? 
Septimus etiam liber ejusdem contra Ju- 
lianum noviter erutus e tenebris, ob eam- 
dem rationem Augustini esse denegabitur? 
Commentaria illa in Epistolas Pauli, guæ 
Anselmo Cantuariensi tribuuntur (1), pro- 
dierunt in lucem ferme quadringentis quin- 
quaginta annis ab obitu Anselmi, vel si 
mavis ea Hervæo adscribere, adnumera 
quot inter hujus ætatem et annum 1533, 
quo primum edita sunt, intercedunt. Vide in 
recentioribus editionibus operum Bernardi, 
quot accreverunt Epistolae, quas ab eo con- 
scriptas esse nullum probis viris dubium. 
Omnium ferme sanctorum Patrum opera 
posterioribus bis saeculis prodiere auctiora, 
et quaedam duplo seipsis majora. An quae 
Henricus Canisius, multarum antiquitatum 
vindex, sanctorum veterumque virorum 
Vitas et scripta in sua Antiquarum lec- 
tionum volumina congessit, quia infirmis, 
post longas multorum saeculorum tenebras, 
oculis novam solis aciem ferre videbantur, 
nec vera, nec legitima, sed a tanto viro 
conficta dicemus? Simile demum anne fe- 
remus judicium de tot tantisque operibus, 
quae successivis editionibus facta sunt juris 
communis : in Bibliotheca veterum Pa- 
trum, ut nullum genuinum adscripti auc- 
toris esse dicatur? An tandem omnes col- 
lectiones Conciliorum tactas post primam 
illam nostri sæculi compilationem, a Petro 
Crab Minorita elaboratam, quo auctiores, 
eo falsiores et fictiores asseverabimus? Im- 
prudens et impudens certe sententia. Ad 
tam manifesta exempla nimius certe erit 
scrupulus de his admittendis operibus, in- 
digna prorsus prudenti viro admiratio ad 
horum operum excusionem, præsertim cum 
Francisci spiritum verba ipsa redoleant, 
ipsum esse Franciscum auctorem, stylus 
doceat, argumenta demonstrent, et omni 
exceptione majores confirment testes. 

Illinc tibi forsan scrupulus, quod homi- 
nem rudiorem, et totius humanae littera- 
turae ignarum putaveris. Vulgaris hic de 
tanto viro conceptus, quem contemptibi- 
liter et malitiose ad Franciscanum expro- 
brandum Institutum (o nimiam hujus tern- 
it) Vid. Possev. in Appar. verbo An*elm.Cantmr. 
\i) Senen., tom. II, Serm. lx, art. 1, c. 2. 

• h) Prov., xxx. Ecd., xxxix. 

(4) Bonav., c. ii, Legen. in prine. Indidem. 


poris licentiam 1) quidam male sanae mentis 
præ rostris et ex suggestis expresserunt. 
Vere nullus seipso demissius de eo sensit, 
quippe se et suos ad extremum vitae hali- 
tum idiotas dixit. Hoc autem ego ejus pro- 
fundae tribuerim humilitati : nam reipsa 
inter socios, quos secum idiotas vocavit, 
quidam docti erant, nec mediocriter eru- 
diti. Vel si adhuc idiotam velis, id tibi con- 
cesserim, modo de mundana et inani scien- 
tia sit sermo. Ab hac etenim penitu3 alie- 
num, eamque in suis abhoruisse, docent 
ejus Collationes XV, XVI et XVII. 

Erat sapientia ejus cœlica, inquit Ber- 
nardinus Senensis (2) desursum descen- 
dens, pudica, pacifica, modesta, suadibilis, 
bonis consentiens, plena misericordia et 
fructibus bonis. Proinde a Salomone dici- 
tur in persona Francisci : Stultissimus (3) 
sum virorum, et sapientia hominum non- 
est mecum; non didici sapientiam, et novi 
scientiam Sanatorum. O bonam scientiam, 
qua sancti viri occulta Proverbiorum ex- 
quirunt, et in absconditis Parabolarum con- 
versantur; et qua plenus hic Theodidactus 
Franciscus enodabat dubia qumstionum, et 
abscondita producebat in lucem (4). Nec 
mirum, cum per Sancti. Spiritus unctionem 
plenariam Scripturarum doctorem apud se 
haberet in corde. » Porro scientiam sæculi 
calcavit, sed coeli sapientiam obtinuit : prop- 
terea de eo Oregorius IX (5), dixit, quod 
Gregorius Primus de Benedicto (fi), quod 
multos provenerit scienter nescius, et sa- 
pienter indoctus. Etsi idem Magnus Grego- 
rius dicat Benedictum doctrinæ verbo non 
mediocriter fulsisse, quia scripsit Mona- 
chorum Regulam discretione procipuam, 
sermone luculentam : an non doctus Fran- 
ciscus, qui quatuor ex ipsa medulla Evan- 
gelii concinnavit Regulas, sub quibus adeo 
propagata est regularis pietas, ut sub alia 
nunquam? An non doctus, qui intricatiores 
theologiae dubitationes expeditissime sol- 
vebat (7), et praedicabat cum tanta admira- 
tione inter Christianos et infideles, ut doo- 
tores ad eum, quasi ad oraculum ventita- 
rent, ad percipienda difficiliora, quae pervia 
et manifesta menti non erant ? 

Nec absque omni prorsus studie totum 

(5) Greg. IX, in But. canoniz. : Mira circa nos. 

(6) Greg., lib. II, Dial., Præf. 

(7) Jacob. Suarez, Serm. vi, OctavæCorp. Christi 
ad fin. 



5 


MONITUM AD LECTOREM. 


hoc scientiæ lumen infumum s quippe, ut 
testatur Bonaveiitura, cuifi paucas litte- 
ras sciret, postmodum in litteris profecit 
in ordine, non solum orando, sed etiam 
legendo. 

Quod legebat quandoque in sacris libris ; 
et quod semel animo injecerat, tenaciter 
imprimebat mémorisé (1). Humaniores etiam 
litteras juvenculus studiose salutavit, eâ- 
r unique aliqualem comparavit notitiahi, ita 
ut sincero et simplici potuerit exarare aer- 
mone, quae orando et legendo percipiebat 
mysteria. Unde ergo tibi digna admiratio, 
quod Francisons et Scriptfcrae pena humilia 
et spiritualia conscripserit Opuscula, qui 
Scripturas doctorem habebat in mente, qui 
orationi studium adjunxit, nec tempus oinhe 
praeteribat absque lectione? Omnem remo- 
vebis scrupulum, et admirari cessabis, qui 
Francisci spiritus non prorsus ignarus, ipsa 
Opuscula cum suo contuleris auctore. Plane, 
ut dixi, ipse quem emittunt spiritum, Fran- 
ciscanus est; ipsum spirant Franciscum : 
et si hunc foetum alteri adseripseris patri, 
adulterinus apparebit; si Francisco, vere 
genuinus, vere legitimus. 

Novi te curiosius adhuc scire velle, unde 
post integra saecula mihi haec Opera colli- 
gendi et illustrandi irrepsit studium, quod 
nec Patres nostri, nec horum antesignani 
tam vasto temporis tractu sunt aggressi : 
Dicam sincere, meum hoc conamen in Fran- 
cisci, si quae est, laudem, ab aliorum vitu- 
perandi studio sumpsisse exordium. Gum 
enim scioli quidam, suo dumtaxat judicio 
caeteris sapientiores, nobis objicerent in re 
litteraria ignaviam et imperitiam, eamque 
veluti haereditario opprobrio ab institutore 
acquisitam adjicerent, volui ob oculos po- 
nere hujus sancti viri doctrinam, ex qua 
constet non tam nescium, quam volunt, 
fbisse, ’ nec studium litterarum suis exem- 
plo interdixisse, sed consuluisse; imo et tam 
clare ex Regula praescripsisse, ut asserat 
Bonaventura (2), ex Regula patere, quod 
Minoribus ex intentione B. Francisci in- 
cumbit studere ; et quod nullis aliis religio- 
sis plus competit praedicare, ex ratione sta- 
tus sui, quam his qui hanc Regulam pro- 
fitentur. 

Firmavit autem meum propositum reve- 

(1) Idem in Legen., c. ii, in prine. Indidem; 
c. 1, in princip. 

(2) Bonav. iu c. ix, Regulæ 2, in fine. 


« 

rendissinius pater Benignus Qenuensis, 
nôstri Sodalitii primicerius * communia 
nostri boni et honoris ardeas zelator, im- 
posito praecepto et commissa provincia cele- 
briores nostri nominis viros* quorum prae- 
sentior lama quam scripta, quas in angulis 
sub plateisqûe delitescunt, a blattis et tineis, 
a pulvere et temporis injuria vendicandi. 
Difficile licet et laboriosum hoc praeceptum? 
mihi fateor gratum : nihil enim tam desi-* 
deravi, quam ut nomina eorum, qui nos 
praecessor mity et quorum labores nostros 
fulciunt et augent honores, sint in mémo-» 
ria aeterna ; et quod in Ecclesiae obsequium 
laborarunt, in publicam et praesentem Ec- 
clesiae cedat utilitatem. Facta mihi est am- 
pla copia plura tabularia étbibliothéCdJ.in 
Urbe et extra Urbem visendi et evolvendi, et 
passim ubique occurrebant, qui amplissimae 
cuivis religioni satis possent honori et or- 
namento. 

A capite autem incipiendum duxi, et ipsum 
illustrandum Franciscum, a quo illustre- 
mur et nos, et a quo ad suos doctrinae splen- 
dor descendat. Laboravi in investigando, 
laboravi et in illustrando quae investigavi. 
Quasdam enim vel obsoletas vel barbaras 
voces exprimere oportuit, alias ad nostri 
hujus temporis fundatissimam theologiam 
componere, variorum insuper codicum con- 
cordare, vel ut minimum insinuare, diver- 
sas lectiones et ad Operis splendorem, Lec- 
toris utilitatem restituere. 

Nolim autem desidiae aut incuriae nostros 
quispiam incuset anteriores consodales, 
quod in hunc usque diem hanc neglexerint 
collectionem. Etenim, praeterquam quod 
quidquid hic ego omnibus offero, in rerum 
nostrarum moni mentis notatum invenerim, 
primaevos illos nostros patres plus operi 
induisisse responderim quam calamo, et in 
agendo plus operae quam in scribendo po- 
suisse, cum iisque sensisse, qui veram phi- 
losophiam non verba, sed res putant (3), et 
illum sibi statuisse ordinem docendi, ut alii 
verborum, illi vero rerum magistri merito 
dicerentur (4). Nec obinde Patris monita, 
salutariave haec dogmata neglexisse dicen- 
di, quia ad modum Pythagoraeorum disci- 
pulorum memoriter tenentes praecepta Doc- 
toris, ingenio pro libris utebantur. Ad Sa- 

(3) Plutar., Orat, i, De virt. Alexand. post prino, 

(4) Aug., 1. II, de Ordine, c. 10, tom. I. Hieron. 
Apolog. advers. Ruffln. aut. tin., tom. II. 



T 


MONITUM AD LECTOREM. 


8 


pientis consilium (1) ligabant ea in digitis 
suis, opere exsequendo, et scribebant illa 
in tabulis cordis sui, firmiter memorias 
commendantes. At postquam optima illa 
tabularia, vivique hi magistri vivis abierunt, 
et morum dissimilitudine studioque diverso 
in contraria rapti nostri consodales, varios 
fines, vel liberioris et amplioris litteraturas, 
aut strictioris solitariorisque vitas, sibi sta- 
tuerunt, in pluresque se familias dissocia- 
ient (2), plurimum passas sunt dispendii 
(praster aliam illam jacturam D. Bonaven- 
turas astate) tabulas, monimenta, archiva- 
que Religionis ; nec tam facile erat collige- 
re, quas non solum per plures conventus, 

(1) Prov. vn. Lyra ibidem. 


sed et per distinctas familias erant dispersa. 
Prasvidi ego laborem, et horrui ; sed om- 
nium nostrorum quarumcumque Minorum 
Congregationum praslatorum benignitate, 
qui liberum ad sua praebuerunt accessum, 
Deo duce et adjutore tandem opus absolvi. 

Haec Wadingus cui sicut aliquid substra- 
xisse crimen est, sic aliquid addidisse teme- 
ritas. Nullis enim jam remanet scrupulus, 
qua de causa ante primam editionem haec 
opuscula per tot delituerint tempora, nempe 
post plenos quadringentos annos, quo la- 
bore in unum collecta, quodque fœtus Fran- 
cisci legitimus, et quod doctrina illius coe- 
lestis. Vale, nostri memor apud Deum. 

(Ï) Vide Petrum Rodulphum, in EpUt. nuncupat. 
ante Libro» Bittor. Serapk. 



AD OPERA 


SANCTI FRANCISCI ASSISIATIS 

MINORUM PATRIARCHÆ 

PROLEGOMENA 


VITA SANCTI PATRIARCHÆ 

A S. BONA VENTURA S. R. E. CARDINALI CONSCRIPTA. 


PROŒMIUM 

A R. P. JOANNE DE LA HATE IN CAPITE SDÆ EDITIONIS (Anno 1041) POSITUM, 

QUOD TRIPARTITUM KST RT COMPLRCTITUR J 

I. ELOGIA; II. TESTIMONIA; III. JUDICIUM GRAVISSIMORUM AUCTORUM. 


I 

1° ELOGIA IN SANCTUM PATREM FRANCISCUM: 

IN PRIMIS EORUM QUI ILLIUS ORTUM, ET 

INSTITUTUM PRAEDIXERUNT* 

Sanctum hunc Patriarcham, optimumque 
ejus collegam Dominicum Guz manum, præ- 
clarissimi praedicatorum sodalitii institu- 
torem, pluribus antequam nascerentur sae- 
culis, praenunciavit Sybilla Erythraea, quae 
floruit quinta in ordine Sybillarum, quam- 
que sub Achaz, vel Ezechia regibus Juda, 
et Romulo Romae conditore putat B. Augus- 
tinus vixisse (1), licet in fine illius capitali 
referat quosdam esse, qui eam sub belli 
Trojani tempore ferant. Praedixit hæc plura, 
de Christi adventu, de Ecclesiae statu, de 
novissimo Judicio. Haec ex ea referunt 
verba Bartholomaeus Pisanus (2) » Joannes 
Garson (3), Petrus Rodulphus (4), Henricus 
Sedulius (5), et alii : In ultima aetate humi- 

(1) D. Aug.. lib. XVIII, de Dei civit*, cap. 23. 

(2) Pisan., lib. I, conf., c. 15. 

(3) Garson. ia vita D . Dominici . 

(4) Rodulpn., lib. I, hist. Seraph ... 


liabitur Deus, et humiliabitur proles divina, 
jungetur humanitati divinitas, jacebit in 
foeno agnus et puellari officio decubabitur 
Deus et homo, etc* 

Deinde adnectit : Erit autem bestia hor- 
ribilis ab Oriente veniens, stellae quoque 
duæ surgent contra ipsam, et non obtine- 
bunt, donec veniat abominatio, et voluntas 
Altissimi consummetur. Ubi per bestfam 
horribilem M&hometem ; per duas stellas, 
duos hosce Patriarchas, qui, quasi stellae in 
medio nebulae, claris vitae et doctrinae mi- 
cantes fulgoribus, orbem illustrarunt terra- 
rum, citati intelligunt auctores quos sequitur 
Joann. Villanaeus (6), et alii. 

Prophetam etiam Zachariam de utroque ‘ 
sancto illa eructasse verba : Assumpsi mihi 
duas virgas; unam appellavi decorem, alte* 
ram funiculum , et pavi gregem (7), probat 
Antonius Florentinus (8), hanc subdens Joa- 
chimi abbatis expositionem : Virgae duae, 
sunt duo Ordines Mendicantium, virgae rec- 

(5) Sedulius in elogiis S. Erane. 

(6) Villan., lib. V, cap. 34. 

(7) Zacharias, xi, 7. 

(8) Anton., 3 p. hist., til. 23, c. 1> § l* 


ii 


AD OPERA S. PRANGISCI ASSISIATTS 


12 


tæ, sanctitate exiles, et graciles austeritate, 
percutientes doctlrinæ auctoritate. Decor est 
ordo Praedicatorum per habitum decorum, 
quasi praelatorum designatus. Funiculus 
dicitur ordo Minorum, quia funiculo mani- 
festo cinguntur. Et sequitur : Et pavi gre- 
gem, idest, populum Christianum, doctrina 
eorum. 

Utriusque hujus virgae mutuam, et amicam 
excellentiam largius prosequitur, Marianus 
Florentinus, in Prologo sui Fasciculi Chro- 
nicorum : 

Praeclarum est illud Joannis Apostoli de 
Francisco vaticinium, dum sub sexto sigillo 
ait, se vidisse alterum Angelum ascen- 
dentem ab ortu solis, habentem signum 
Dei vivi (1). Subjungo hujus visionis ex 
Bonaventura expositionem : 

Apostoli et Evangelistse Joannis vatici- 
natione veridica, sub similitudine Angeli 
ascendentis ab ortu solis signumque Dei 
vivi habentis, 'Franciscus astruitur non 
immerito designatus. Sub apertione namque 
sexti sigilli : Vidi, ait Joannes in Apocalypsi, 
alterum Angelum ascendentem ab ortu solis 
habentem signum Dei vivi. Hunc Dei 
nuncium amabilem Christo , imitabilem 
nobis, et admirabilem mundo, servum Dei 
fuisse Franciscum, indubitabili fide colligi- 
mus, si culipen in eo eximiæ sanctitatis ad- 
vertimus, qua inter homines vivens, imitator 
fuit puritatis angelicae (2), qua et positus 
est perfectis Christi sectatoribus in exem- 
plum, ad quod quidem fideliter sentiendum 
et pie non solum inducit officium, qupd 
habuit vocandi ad fletum, et planctum, cal- 
vitium, et cingulum sacci signandique Tau 
super frontes virorum gementium et dolen- 
tium, signo poenitentialis Crucis et habitus 
cruci conformis ; verum etiam irrefragabili 
veritatis testificatione confirmat signaculum 
similitudinis Dei viventis, Christi videlicet 
crucifixi, quod in corpore sæpius fuit im- 
pressum, non per naturae virtutem, vel in- 
genium artis, sed potius per admirandam 
potentiam spiritus Dei vivi. 

Nihil autem mirum si seraphicus Doctor 
ita intelligendum esse hunc locum indubi- 
tabili fide se colligere dicat, dum ut refert 

(1) Apoc., vu, 2. 

(2) Isaiœ, xxi. Ezpch.,ix. 

S Pisan. cit., conf. 34. 

Bcrn., t. 11, serui. 60, edit. i. 

(5) Leo X, in Bull. unio. 


Pisanus (3), id per revelationem sibi factam 
in Portiunculae aedicula apud Assisium ac- 
cepit, nec sibi soli, verum et aliis hoc certo 
revelatum esse testatus est in Comitiis ge- 
neralibus Fratrum Parisiis, si Bernardino 
Senensi (4) credamus : Praedicans, inquit, 
in ipso Capitulo, cum maximo fervore asse- 
ruit se certissime scire per revelationes 
indubitabiles, et solemnes factas talibus 
personis, quæ de hoc non poterant dubitare, 
quod beatus Franciscus erat singulariter 
Angelus sexti signaculi et quod ad litteram 
de ipso, atque illius statu et ordine intellexit 
Evangelista Joannes, atque in spiritu eum 
vidit, quando protulit dicta verba, necnon et 
filiorum suorum perfecte imitantium Chris- 
tum collegium, in omnibus senariis libri 
Apocalypsis clarius intellexit. 

Similiter visionem hanc explicarunt 
Leo X (5), Jacobus a Voragine (6), et multi 
quorum alii verba et sententias referunt 
Sedulius citatus, et R. P. Antonius Deca, in 
suo de Stigmatibus libello. 

Demum Joachimus Calaber, institutor et 
abbas Monasterii Florensis (7), multa præ- 
dixit de his duobus Patriarchis pluribus 
annis antequam nascerentur, ut habent 
Guliel. Pepin. (8) et Sedulius (9) ; unum 
offero ex ejusdem libro de Concordia 
utriusque testamenti : 

Erunt (inquit) duo viri ; unus hinc, alius 
inde, qui duo Ordines interpretantur; unus 
Italus, et alter Hispanus : et post ipsos duos 
Ordines, veniet alter Ordo saccis vestitus, 
sub cujus tempore apparebit filius iniqui- 
tatis, qui dicitur Antichristus. 

Et sequitur : Brevissimum est tempus 
ipsius, scilicet Tertii Ordinis, sicut bre- 
vissimi sunt dies Anticbristi successoris 
sui. Ordo enim Minorum usque ad novis- 
sima tempora duraturus, per mare Aqui- 
lonare transibit, aspera pascua gustabit, 
Regina Austri proteget et fovebit eum in 
amaritudine sua* Flumen Euphratem tran- 
sibit, et undam et impetum ejus sua præ- 
dicatione mitigabit, aspera reducentur in 
planum sermone ejus, Terra salsuginis, id 
est, Ægypti, ad Dominum convertetur per 
eum. , 

(6) Jac. a Vor., ser. 2, de S. Francise. 

(7) Trith., de scriptor. Eccles. 

(8) Pepin., ser. 2, de S. Fr. 

(9) Sedul. lib. ILI, apol., c. 2. 



13 


PROLEGOMENA. — ELOGIA. 


In e&dém terra secure Evangelium prae- 
dicabit ; multæ gentes per ipsum Ordinem 
ad Dominum convertentur. Gens idololatra, 
cujus lingua ignorabitur, quæ de finibus 
terra veniet missa a Deo, in adjutorium 
terra promissionis; et ut ipsa agnoscat 
Deum Patrem omnipotentem, et Filium 
ejus unicum Dominum nostrum Jesum 
Christum, ad fidem catholicam convertetur; 
futurum est etenim ut ordo Minorum viri- 
liter se opponat contra* mortis Angelum, et 
contra eum prædicando. Plures, et maxima 
multitudo de filiis ipsius Ordinis Martyrio 
ad Dominum transibit, sicut dtetum est per 
David Prophetam (1) : Posuerunt mor- 
talia servorum tuorum escas volatilibus 
coeli ; carnes sanctorum tuorum bestiis 
terree . Gaudebunt in canticis suis, id est, 
in pradicatione omnes tribus terra,. et gens 
immunda Mahometica, quæ remanebit, et 
hi qui residui erunt, ad Dominum conver- 
tentur. 

Plura etiam, in commentariis ad Apoca- 
lypsim prodixit de Ordinibus Mendicanti- 
bus, quorum veritatem rei probavit eventus. 

, Exprimi etiam curavit opere mussivo in 
æde D. Marci, Venetarum pracipna, ipsos 
harum religionum futuros fundatores, eo 
habitu et vestitu quem postea assumpturi, 
suisque sectatoribus praescripturi erant, 
dum tamen adhuc nec quempiam illorum 
viderit, nec illi adhuc excesserint ex ephe- 
bis, vel recens fuerint nati, vel breviter 
nascituri : communior est opinio harum 
imaginum praefigurationem illorum ortum 
praecessisse, idque indicat auctor horum 
carminum, quæ ex Rodulpho transcripsi : 

Atque prius fuerit quam mundo exortus in æde. 

Quæ Marci titulo nulli toto orbe secunda est f 

Extal apud Venetos , longis expressus ab annis . 

B. Dominico subscripsisse hæc Græca 
verba, âyioç 3op(vixoç, ait B. Antoninus, et B. 
Francisco, postea a Christo recipiendas qui- 
norum vulnerum plagas addidisse habet 
Pisanus citatus; apud quem plura de his 
vaticinationibus prolixius licebit videre. 
Aliquos etiam referunt Joan. Garson, et 
Joan. Anton. Flaminius, in vitaB. Dominici. 


(I) Psal. lxxviii, T. 


£4 

2* IN SANCTUM PATREM FRÀNCISCUM ELO&IA 

EORUM QUI POST ILLIUS OBITUM SCRIFSEr-, 

RUNT. 

S. BeniarcUmts Senensis , Ordinis 

Minorum . 

1. Praecesserat ante S. Franeiscnm an- 
gelicus vir, gloriosus Dominicus, in ange- 
lica vita pariter et doctrina : beatus enim 
Francisais est alter angelus in regula et 
persona, sed idem in charita te et fide, atque 
vita, qui propter facta angelus nuncupatur : 
tum propter ejus angelicam vitaiti ; tum 
quia |Dei nuncius fuit ad renovandum in 
mundo Evangelium Christi. (De Evangel. 
eetemOy serm. 60, in initio.) 

2. Idem . Ascendit ab ortu solis : quia sui 
ascensus initium, et fundamentum incepit a 
Romana Sede, quæ inter quinque patriar- 
chales ecclesias principalis est : Sedes et ci- 
vitas veri solis, scilicet Christi, et fidei ejus, 
vel sic : Ab ortu solis ascendit : quoniam per 
divinæ sapientiæ exemplum praedicationem, 
et sensum, cum suo Ordine, mundum irra- 
diavit. Sicut enim Apocalypsis sexto, ob- 
scuratio solis, divinæ sapientiæ subtractio- 
nem in mundo significat; per quam genera- 
lis ruina statuum, et personarum, et eccle- 
siarum, surgit : sic etiam ortus solis divinæ 
sapientiæ illustrationem significat, quæ in 
sexto Ecclesiæ statu in Mendicantibus or- 
tum sumpsit, et crevit. Proinde Bonaven- 
tura (2) in illuminationibus suis, vocat 
praedictum tempus : Tempus illuminationis 
Scripturarum; quod hoc tempore mirabi- 
lius declaratae sunt a doctoribus Ordinis 
Praedicatorum. 

3. Idem . Nec tantum in specie Seraphica 
[Christus] illi apparere debuit, sed veluti 
cruci affixus : ut aperte innueretur, quod 
non coelestis spiritus illa stigmata imprime- 
bat, sed ille, qui pro nostra salute cruci- 
fixus est, atque ex seraphico ardore cordis 
ejus, Christum in crucifixi similitudinem 
transformabat. (De Evang. œter ., serm. 60 y 
art. i, c. i.) 

4. Idem . Nec recolo me legisse, nec re- 
perisse aliquid aliud immediate fabricatum 
a manibus Jesu Christi, quod ab Ecclesia 
fuerit approbatum, nisi hos clavos, , et stig-. 
mata hæc sacra. (Art. 2, c. iii.) 

5. Idem . Tanto amore, tanto fervore», 

* 

(2) Ser. 16 et 20, in Hex», 1. 1. 



15 


AD OPERA S. FRANCISCO ASSISIATIS 


tantoque ardore transformatas in crucifixam 
Jesum, ut miraculo omnibus inaudito sae- 
culis, benignitas Salvatoris in carne illius 
imprimere [voluit] similitudinem suæ sanc- 
tissimae Passionis ; constituens eum vexil- 
liferum in nova remuneratione crucifixio- 
nis ejus. (De Evang. ostem., sera. 60, 
initio.) 

6. Idem. Sicut B. Franciscus fuit vexilli- 
fer Jesu Christi in Ecclesia militante (sic), 
post resurrectionem (secundum Doctores) 
remanentibus in corpore suo praedictis si- 
gnis, vexillifer erit in Ecclesia triumphante. 
(Art 2, cap. 3.) 

S. Antoninus, Ordinis S. Dominici, 
archiepiscopus Florentinus. 

7. Quia videbatur ex tincta memoria Pas- 
sionis Christi in mentibus hominum, prae 
tepiditate eorum voluit Dominus excitare et 
incalescere hancrecordationem, per impres- 
sionem manifestam cicatricum in corpore 
beati Francisci. (Hist., part, m, tit. 24, 
cap. 1, §3. Ouliel. Pépin. Serm. de sancto 
Francisco .) 

8. Idem. Quoddam singulare concessum 
fuit beato Francisco, quod' nulli internatos 
mulierum legitur fuisse donatum; et hoc 
est impressio stigmatum sacrorum. Quam- 
vis enim Paulus dicat de se ad Galatas : 
Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo 
porto (Galat., vi, 21) : tamen nullus dicit, 
quod habuerit corporaliter signa passionum 
in manibus, et pedibus, et latere : sed di- 
cantur stigmata passiones multæ et afflic- 
tiones. Paulo post, hæc addit : Dicitur etiam 
de aliquibus devotis hominibus quod sense- 
rint magnum dolorem in manibus, et pe- 
dibus, et latere, ac si habuissent ibi vul- 
nera : sed tamen non ita impressa corpo- 
raliter, ut in B. Francisco. (Ibid.) 

9. Idem. Hi utique sunt duæ olivæ, pin- 
guedine dilectionis et devotionis : et duo 
candelabra (1) lucentia ante Dominum, or- 
bem doctrina illustrantia. Hi duo Cherubim 
sapientia plena, obumbrantia Propitiato- 
rum, necnon et duo Seraphim, caritate ar- 
dentia, clamantia : Sanctus, Sanctus, Sanc- 
tus, Dominus Deus Sabaoth; implentia 
omnem terram gloria ejus, documentis et 
exemplis. Hi status Mendicantium , utrum- 

(1) Apocal., xi. 

(2) Exod., xxxvn. Isaiœ, vi. 


15 

que statum videntur comprehendere (2), 
praelatorum Ecclesiæ, episcoporum, et alio- 
rum, quoad actum doctrinæ, et praedica- 
tionis, spectantis ad vitam activam ; et 
statum religiosorum, seu monachorum, 
deservientium contemplativae, qnoad caere- 
monias regulares, et officia, unde dici potest 
vita mixta, quam ut perfectissimam tenuit 
Christus. (Ibid.) 

10. Idem : Primi patres et institutores 
status Mendicantium, fuerunt BB. Domini- 
cus et Franciscus, contemporanei, se fratres 
ad hoc simul deputatos, in Ecclesia S. Petri 
in Urbe priiflo recognoscentes, et in osculo 
sancto mutuo amplexantes. Et Dominicas 
Patriarcha Praedicatorum, prior quidem 
tempore, quoad mundi ingressum, et ex eo 
egressum, ac etiam ad conversationem 
religionis, et actum praedicationis : nam 
per decem annos antequam confirmationem 
Ordinis procuraret, in Hispania, et Tolosana 
regione, jam religiosus et pauper discurre- 
bat. Patriarcha autem Minorum Franciscus, 
prius confirmationem sui ordinis procura- 
vit, non solemnem tamen, sed ut permis- 
sionem pro tunc talis status, qtpote vicinior 
Guriæ, ab Innocentio III. Dominicus vero, 
ab eodem promissionem confirmationis ha- 
buit : sed exsecutionem a successore ejus 
Honorio, ad Curiam reversus accepit. (Ibid.) 

Jacobus a Voragine, Ordinis S. Dominici, 
episcopus Januensis. 

11. Christus ante primum adventum, qui 
erat misericordiæ, praemisit Angelum, sci- 
licet B. Joannem Baptistam (3), ante vero 
secundum adventum suae justitiae, praemisit 
alterum Angelum, scilicet B. Franciscum. 
(Serm. de S. Francise.) 

12. Idem. Venit enim S. Franciscus por- 
tans secum tres radios, scilicet, radium 
doctrinarum, per quem illuminavit obscu- 
ros, radium exemplorum, per quem inflam- 
mavit tepidos et radium miraculorum, per 
quem convertit obstinatos. Ipse enim ex- 
cussit ignorantiam in erroneis, radio doc- 
trinarum, negligentiam in tepidis, radio 
exemplorum, et duritiam in obstinatis, ra- 
dio miraculorum. (Ibid.) 

13. Idem. Habentem signum Dei vivi. 

Istud signum portavit in corde, per amoris 

« 

(3) Matth., xi. 



17 


PROLEGOMENA. — ELOGIA. 


18 


vulnerationem, in corde, per macerationem 
in cute, per stigmatum impressionem. 
(Ibid.) 

14. Idem. Christus dedit B. Francisco stig- 
mata, tanquam arma sua, vexilla sua, et 
testimonia sua : ipse namque erat miles 
Christi, signifer Christi, legatus Christi, et 
praeco Ghristi. (Ibid.) 

15. Idem. Quia erat praeco Dei, dedit ei 
stigmata, tanquam signa, vel testimonia 
sua : ut ab omnibus praeco Dei cognosce- 
retur, et verba illius, quasi ex ore Dei re- 
ciperentur. (Ibid.) 

Henriette de Vrimaria, Ordinis 
Eremitarum S. Augustini. 

16. Ipse enim habuit tres radios, quibus 
totum mundum illuminavit: quia radio doc- 
trinae illuminavit obscuros; radio beato- 
rum exemplorum excitavit tepidos; et radio 
miraculorum illustravit et convertit obsti- 
natos. Et ideo de ipso verifleatur quod 
scribitur in Ecclesiastico : Tripliciter (1) 
sol exurens montes, radios igneos exsuf- 
flans, et refulgens. Nam radio doctrinae 
fugavit ignorantiam ; radio exemplorum in 
tepidis fugavit negligentiam ; et radio mi- 
raculorum fugavit obstinationem et duri- 
tiam. (Serm. 3, de sancto Francisco.) 

17. Idem. Per hoc enim conformabatur 
Deo vivo, quod stigmata Jesu Christi, per 
biennium in corpore proprio portavit, quae 
bene erant signum Dei vivi : quia per haec 
Christus ostendit discipulis, se vere vivere 
post passionem suam, cum diceret : Videte (2) 
manus meas, et pedes meos, quia ego ipse 
sum, quod quidem signum Dei, in hoc evi- 
denter apparuit, quod beatus Franciscus 
fuit sigillatus bulla summi Pontificis, et 
consignatus vexillo, et charactere summi 
regis, per impressionem deifici stigmatis. 
(Ibid.) 

18. Idem. Fuit enim miles et vexillifer 
ipsius Christi : et ideo praecessit aciem ex- 
peditorum militum, fratrum scilicet, suam 
vitam et Regulam sequentium, portans 
vexillum summi Regis, quo potestates æreæ 
fugantur, et Christi milites in actibus bel- 
licis confirmantur. (Ibid.) 

19. Et ideo bene congruit B. Francisco, 

(1) Eccles., xxxiv. 

(2) Lucæ, xxiv. 

(3) Eccli., XLiv. 


quod scribitur de Abraham; non est in- 
ventus similis illi in gloria (3) : quia inter 
omnes Sanctos nullus invenitur, cui sit sic 
evidenter impressa Bulla Summi Pontifi- 
cis (4), et qui in corpore suo sic ferret vexil- 
lum Summi Regis, sicut fecit beatus Fran- 
ciscus. (Ibid.) 

« 

Pelbartus aThemesivar , Ordinis Minorum . 

20. Signum magnum et singulare, omni 
veneratione dignum : utpote digito Dei vivi 
descripta imago crucifixi, non in tabulis 
lapideis, sed carneis, hoc est, in corpore 
beati Francise i. Si enim Judæi veneraban- 
tur Mosen, et tabulas in quibus digito Dei, 
vel ministerio Angelico descripta erant 
præcepta Decalogi (5) : quanto magis de- 
bemus nos venerari beatum Franciscum, 
in cujus carne ipse Christus tam mirabili- 
ter descripsit suorum vulnerum imaginem, 
ad salutarem utilitatem totius Ecclesiae. 
{Serm. 2, de S. Fratunsc.) 

Alexander papa IV. 

21. Hæc igitur mira et decora novæ de- 
monstrationis indicia, magnae debent esse 
devotioni, divitiae Christianis, inaestimabiles 
religionis deliciae, in spiritualibus convi- 
viis Ecclesiae orthodoxae. (In bulla de Stig- 
matibus S. Franc., cui initium : Benigna 
divinœ operatio voluntatis, in firmam, 
trium Ordin., part, ii.) 

22. Grande ac singulare miraculum, quo 
beatum Franciscum, omnium Sanctorum 
splendor, et gloria, Dominus Jésus Chris- 
tus mirabiliter decoravit. {Ibid.) 

23. Idem. Extremo jam instante saeculi 
senectutis interitu, intendit excessus regis, 
militem, regiis militaribus insignitum : ut 
regis aciem jam labentem; jamque ab hos- 
tibus ftigientem defenderet, et certamen 
victoriosum triumphatoris superni, verbis 
et actibus, hostibus aggredientibus praedi- 
catum. (Apud S. Bernardinum a Senis, De 
Evang. œtern., serm. 60, cap. art. 1.) 

• Dionysius a Rikelius, Ordinis Carthusiani. 

24. Ego stigmata Domini Jesu in corpore 
meo porto. Haec verba S. Paulus in propria 

(4) Bulla De stigm. Cf. iufr. Alexander IV. 

(5) Exod., xxxiv. Il Cor., ni. 



19 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


dixit persona ad litteram, quæ excellentis- 
simo Confessori, beatissimo Patri Francisco 
yalde sublimiter competunt : quoniam quin- 
que vulnerum Christi impressuras, seu 
stigmata, quæ erant realiter vera vulnera, 
in suo corpore accepit ac tulit. (Serm. de 
S. Francise.) 

J. Baptista Mantuanus, Ordinis Carmelit. 

25. Christi ante oculos patientis imago 

Semper erat; plagas et verbera mente ferebat. 

Et quas mente tulit, Deus apparere figuras. 

Illius in membris voluit : nam vulnere pectus. 

Vulnere signavit palmas, et vulnere plantas. 

Sicut ab Assyria veniens regione futurum 

Angelus admonuit Laterani in lumine templi. 

(Lib. X, Flastor. S. Francise.) 

Bdbertus a Licio, Ordinis Minorum, 
episcopus Aquinatensis. 

26. Stigmata S. Francisci fuerant mira- 
culosa, ratione vitæ. Non enim potuisset 
per naturam vivere duobus annis, plagatus 
in quinque locis spasmosis, ex quibus con- 
tinuo fluebat sanguis cum dolore vehemen- 
tissimo, non solum corporis, sed et cordis, 
ex memoria passionis Dominicae. Neque 
usus est pro toto tempore illo, aliquo un- 
guento vel medicina : sed tantum pannis 
restringebat sanguinem emanantem, quem 
sexta feria libere prodire sinebat. Et quod 
miraculum auget, erant illae plagae odore 
fragrantissimae ; ex quibus nulla unquam 
putredo, aut immunditia profluit (Serm. de 
Stigm. sancti Francisci, cap. 2.) 

27. Idem. Nam sicut de Martyribus B. 
Augustinus, quod resurgent cum cicatrici- 
bus, quæ ad ornatum facient et decorem 
corporum, non ad aliquam deformitatem : 
ita pie tenere possumus quod S. Franciscus 
cum illis signis, cum quibus ex hoc vita 
discessit, ad vitam immortalem resurget. 
(im.) 

28. Idem. Sancta Catharina Senensis, 
cum esset in civitate Pisana, et quodam 
mane in ecclesia S. Christinæ communi- 
casset, ac juxta altare rapta maneret in 
spiritu, postquam diu stetisset, vidit Chris- 
tum cruoi adfixum, magno super se cum 
lumine descendentem, radiosque sanguineos 
ex suis quinque sacratissimis cicatricibus 
emittentem. Cumque tync, videntibus plu- 

(i) Serm. xliv, cap. 2. 


80 

ribus utriusque selus ipsam exspectan- 
tibus, virgo se erigeret, et super genua sua 
stans facie rutilante brachia elevasset ac 
manus; oraretque ne cicatrices in corpore 
apparerent exterius; tunc ex radiis sangui- 
neis in solares immutatis a cicatricibus 
Crucifixi procedentibus, et ad manus, pedes, 
et cor illius pervenientibus, valde extrin- 
secus dolor sensibilis in dictis partibus cor- 
poribus est relictus. Ex quo cum corpus 
ejus diu sic staret cecidit, ac si fuisset le- 
taliter vulneratum. Post modicum ad se re- 
ducta, tanto dolore concutiebatur, ut a 
cunctis putaretur in brevi moritura. Domi- 
nica vero sequente ibi communicans, a do- 
lore extitit liberata. Ex visione prætàcta, 
in plerisque locis nonnulli S. Catharinam 
suscipientem stigmata a Christo depingi 
fecerunt : qui si ea intentione id egerint, ut 
per visibilia, invisibilia cognoscantur, et 
per picturam illam visibilem, dolor ejus in- 
visibilis, licet sensibilis, designetur : forte 
(non obstante errore inde sequente, quo 
credi posset stigmata eam visibilia susce- 
pisse) tolerari possent. Sed si hæc facta 
sunt, ut si æquiparetur S. Francisco, cui 
soli usque in præsens, singulari modo stig- 
mata divinitus sunt impressa : utique re- 
prehensibile est. Nam ut dixi in Sermone 
de sacris stigmatibus B. Francisci (1), inter 
miracula grandia nostræ fidei, Francisci 
consignatio supremum obtinet gradum. 
Fuerunt quippe stigmata et visibiliter, et 
sensibiliter a Christo illi impressa : tulit 
illa duobus annis continuis; et in vita, et 
in morte, etiam a viris sanctis et gravis- 
simis visa et tacta. Summi Pontifices, Gre- 
gorius IX, Alexander IV, Benedictus, Ni- 
colaus, et alii illa approbantes, fatentur 
singulari miraculo' in Francisci pedibus, 
manibus, et latere fuisse depicta ab eo ar- 
tifice sapientissimo, qui creavit cœlum et 
terram. Quid vero de cætero sit facturus, 
cujus arcana perscrutari nequimus, ipse 
novit. Unum scio, et quidem absque ullo 
errore, quod B. Franciscus electus fuit a 
Domino Jesu Christo, ut in proprio cor- 
pore vexillum crucis, biennio antequam 
spiritum redderet Deo, deferret. Non dero- 
gent ista dignitati B. Catharinæ, nec alte- 
rius Sancti. Ego peccator, qui hunc sermo- 
nem confeci, Sanctam ipsam, devotione qua 
possum colo et veneror; eramqde Romae, 


21 PROLEGOMENA. — BLQGIÀ, 22 


anno Domini millesimo quadringentesimo 
sexagesimo primo, anno tertio Pii Ponti- 
ficis Maximi; quando Pontifex praefatus, 
Spiritus Sancto volente, S. Catharinam so- 
lemni celebritate canonizavit : nulla tunc a 
referentibus et vitam et miracula Catha- 
rinæ, de stigmatibus facta est mentio, nulla 
pictura cum stigmatibus fait delata, nulla 
insuper in Bulla, quam superius frequenter 
allegavimus, de stigmatibus mentio habita 
est. Ego insuper ea die canonizationis, ser- 
monem ad populum habui post prandium, 
in ecclesia Minervae ordinis Praedicatorum, 
inspexi, legi, et quidem saepitis, omnia quæ 
scripta erant de laudibus hujus Sanctae : 
nihil aliud invenire potui, nisi quod supe- 
rius expressum est de illo dolore, quem 
tulit absque signis, in suo exstatioo raptu. 
Et si nomine stigmatum dolorem illum in* 
telligi volumus : non tamen in illo conti- 
nentur et includuntur conditiones miracu- 
losae stigmatum beati Francisci. Igitur, cum 
Deus non egeat nostro mendacio : ea profe- 
ramus de Sanctis, quae secundum rei veri- 
tatem, non inventionem hominum, illis pos- 
sunt accommodari. (Ibid.) 

Gregorius papa IX. 

29. Caput draconis ultimum 
Ultorem ferens gladium 
Adversus Dei populum 
Excitat bellum septimum. 

Contra cœium erigitur. 

Et nititur attrahere 
Maximam partem syderum, 

Ad damnatorum numerum. 

Verum de Christi latere 
Novus legatus mittitur : 

Jn cujus sacro corpore 
Vexillum crucis cernitur. 

FranciBCUs princeps inclytus 
Signum regale bajulat, 

Et eelebrat concilium 
Per cuncta mundi climata, 

Contra draconis schismata. 

Acies trinas ordinat 
Expeditorum militum : 

Ad fugandum exercitum, 

Et tres catervas dæmonum 
Quas draco semper roborat. 

(Apud Bertol. Pisanum , Conform . fruct, 2.) 

Hartmannus Scheydel. 

30. Noverat antiquus hostis hunc ordinem 
in Ecclesia Dei admodum profliturum : ideo 


obstitit, ut ad hihilum redigeretur. ( Sexta 
catate mundi.) 

31. Idem : Abjectis omnibus tunicam in- 
cultam et contemptibilem fune præcinctam 
induens, novum mox Ordinem instituit; 
cum quo velut in orbe radians, Christianam 
religionem plurimum illuminavit. (Sexta 
aetate mundi.) 

PMUppus DieZy ordinis Minorum . 

32. 0 si Deus nobis plurimos viros sanc- 
tos, spiritualisque ac coelestis sapientias 
gnaros concederet : quantam in animabus 
nostris operationem facerent i Unus olim 
condonator universum mundum conver- 
tebat : nunc autem vix tot concionatorum 
proventum experimur. Seraphicus pater 
noster Franciscus tanta spiritus efficacia 
dicitur praedicasse, ut aliquando contigerit, 
finita concione, ad eum triginta viros habi- 
tum ejus petituros sese contulisse ; quibus 
omnibus ipse concessit. Et in quodam Capi- 
tulo, quod in S. Maria de Portiuncula cele- 
bravit, tanto, tamque ferventi spiritu, de 
mundi contemptu condonatus est, ut illo 
sermone, innumeri ad hujus sanctae reli- 
gionis habitum suscipiendum fuerint con- 
versi; peractaque concione, ex illis, quin- 
gentos novitios receperit, (Cone. 4, de Sancto 
Fra?icisco.) 

Franciscus Bencius e Societate Je su. 

33. Sanctum Patrem, spirans Christi expilantia 
Tempore quam nullo deleat ulla dies, [imago. 
Quas etenim fers ipse manus, fers ipse pedesque. 
Has tulit ille manus, hoc tulit ille pedes. 

Nec minus et teli transfixum cuspide pectus. 

Quale tibi patulo pectore vulnus biat. 

Cuncta estis similes, illum qui forte verentur 
Reddere, te saltem cur imitentur habent. 

(Apud Tom. Bozium,lib. XV, De signis Eccl . , 
signo 90.) 

Baptista Fulgosius. 

34. Quam ingentem perfectae virtutis prae- 
rogativam, atque minime dubium argumen- 
tum, Franciscus Assisio urbe naius, a Deo 
tulit! Nec vero id dico, quia in Sanctorum 
numerum relatus fuerit; id enim etiam ad 
alios pertinere videmus : sed quod praecipuo 
Dei munere dignus, et factus, et judicatus 
est, qui vivens in corpore suo veram cer- 
taraque vulnerum pertulerit formam, unde 



19 


AD OPERA S. FRANC3SCI ASSISIATIS 


dizit persona ad litteram, qoæ ezcellentis- 
eimo Confessori, beatissimo Patri Francisco 
valde sublimiter competunt : quoniam quin- 
que vulnerum Christi impressuras, seu 
stigmata, quaa erant realiter vera vulnera, 
in suo corpore accepit ac tulit. {Serm. de 
S. Francise.) 

J. Baptista Mantuanus, Ordinis Carmelit. 

25. Cbriati ante oculos patientis imago 

Semper erat; plagas et verbera mente ferebat. 

Et quas mente tulit, Deus apparere flguras. 

Illius in membris voluit : nam vulnere pectus. 

Vulnere signavit palmas, et vulnere plantas. 

Sicut ab Assyria veniens regione futurum 

Angelus admonuit Laterani in lumine templi. 

(Lib. X, Flastor. S. Fraucisc.) 

Bdbertus a Licio, Ordinis Minorum, 
episcopus Aquinatensis. 

26. Stigmata S. Francisci fuerunt mira- 
culosa, ratione vitæ. Non enim potuisset 
per naturam vivere duobus annis, plagatus 
in quinque locis spasmosis, ez quibus con- 
tinuo fluebat sanguis cum dolore vehemen- 
tissimo, non solum corporis, sed et cordis, 
ez memoria passionis Dominicae. Neque 
usus est pro toto tempore illo, aliquo un- 
guento vel medicina : sed tantum pannis 
restringebat sanguinem emanantem, quem 
sezta feria libere prodire sinebat. Et quod 
miraculum auget, erant illae plagae odore 
fragrantissimæ ; ez quibus nulla unquam 
putredo, aut immunditia profluit {Serm. de 
Stigm. sancti Francisci, cap. 2.) 

27. idem. Nam sicut de Martyribus B. 
Augustinus, quod resurgent cum cicatrici- 
bus, quae ad ornatum facient et decorem 
corporum, non ad aliquam deformitatem : 
ita pie tenere possumus quod S. Franciscus 
cum illis signis, cum quibus ez hoc vita 
discessit, ad vitam immortalem resurget 
{Ibid.), 

28. Idem. Sancta Catharina Senensis, 
cum esset in civitate Pisana, et quodam 
mane in ecclesia S. Christinæ communi- 
casset, ac juzta altare rapta maneret in 
spiritu, postquam diu stetisset, vidit Chris- 
tum cruci adflzum, magno super se cum 
lumine descendentem, radiosque sangui neos 
ez suis quinque sacratissimis cicatricibus 
emittentem. Cumque tunc, videntibus plu- 

(1) Serm. xuv, cap. 2. 


30 

ribus utriusque seius ipsam exspectan- 
tibus, virgo se erigeret st super genua sua 
stans facie rutilante brachia elevasset ac 
manus; oraretque ne cicatrices in corpore 
apparerent ezterius; tunc ez radiis sangui- 
neis in solares immutatis a cicatricibus 
Crucifizi procedentibus, et ad manus, pedes, 
et cor illius pervenientibus, valde eztrin- 
secus dolor sensibilis in dictis partibus cor- 
poribus est relictus. Ez quo cum corpus 
ejus diu sic staret cecidit, ac si ftiisset le- 
taliter vulneratum. Post modicum ad se re- 
ducta, tanto dolore concutiebatur, ut a 
cunctis putarelur in brevi moritura. Domi- 
nica vero sequente ibi communicans, a do- 
lore eztitit liberata. Ez visione prætacta, 
in plerisque locis nonnulli S. Gatharinam 
suscipientem stigmata a Christo depingi 
fecerunt : qui si ea intentione id egerint, ut 
per visibilia, invisibilia cognoscantur, et 
per picturam illam visibilem, dolor ejus in- 
visibilis, licet sensibilis, designetur : forte 
(non obstante errore inde sequente, quo 
credi posset stigmata eam visibilia susce- 
pisse) tolerari possent. Sed si hæc facta 
sunt, ut si æquiparetur S. Francisco, cui 
soli usque in præsens, singulari modo stig- 
mata divinitus sunt impressa : utique re- 
prehensibile est. Nam ut dizi in Sermone 
de sacris stigmatibus B. Francisci (1), inter 
miracula grandia nostro fidei, Francisci 
consignatio supremum obtinet gradum. 
Fuerunt quippe stigmata et visibiliter, et 
sensibiliter a Christo illi impressa : tulit 
illa duobus annis continuis; et in vita, et 
in morte, etiam a viris sanctis et gravis- 
simis visa et tacta. Summi Pontifices, Gre- 
gorius IX, Alezander IV, Benedictus, Ni- 
colaus, et alii illa approbantes, fatentur 
singulari miraculo in Francisci pedibus, 
manibus, et latere fuisse depicta ab eo ar- 
tifice sapientissimo, qui creavit coelum et 
terram. Quid vero de cætero sit facturus, 
cujus arcana perscrutari nequimus, ipse 
novit. Unum scio, et quidem absque ullo 
errore, quod B. Franciscus electus fuit a 
Domino Jesu Christo, ut in proprio cor- 
pore vezillum crucis, biennio antequam 
spiritum redderet Deo, deferret. Non dero- 
gent ista dignitati B. Catharinæ, nec alte- 
rius Sancti. Ego peccator, qui hunc sermo- 
nem confeci, Sanctam ipsam, devotione qua 
possum colo et veneror; eramqde Romæ, 


21 PROLEGOMENA. — BLOOIA, 22 


axmo Domini millesimo quadringentesimo 
sexagesimo primo, anno tertio Pii Ponti- 
ficis Maximi; quando Pontifex praefatus, 
Spiritus Sancto yolente, S. Catharinam so- 
lemni celebritate canonizavit : nulla tunc a 
referentibus et vitam et miracula Catha- 
rinæ, de stigmatibus facta est mentio, nulla 
pictura cum stigmatibus fait delata, nulla 
insuper in Bulla, quam superius frequenter 
allegavimus, de stigmatibus mentio habita 
est. Ego insuper ea die canonizationis, ser- 
monem ad populum habui post prandium, 
in ecclesia Minervae ordinis Praedicatorum, 
inspexi, legi, et quidem saepias, omnia quæ 
scripta erant de laudibus hujus Sanctae : 
nihil aliud invenire potui, nisi quod supe- 
rius expressum est de illo dolore, quem 
tulit absque signis, in suo exstatioo raptu. 
Et si nomine stigmatum dolorem illum in** 
telligi volumus : non tamen in illo conti- 
nentur et includuntur conditiones miracu- 
losæ stigmatum beati Francisci. Igitur, cum 
Deus non egeat nostro mendacio : ea profe- 
ramus de Sanctis, quae secundum rei veri- 
tatem, non inventionem hominum, illis pos- 
sunt accommodari. {Ibid.) 

Gregot'ius papa IX. 

29. Caput draconis ultimum 
Ultorem ferens gladium 
Adversus Dei populum 
Excitat bellum septimum. 

Contra cœlum erigitur. 

Et nititur attrahere 
Maximam partem syderum, 

Ad damnatorum numerum. 

Verum de Christi latere 
Novus legatus mittitur : 

Jn cujus sacro corpore 
Vexillum crucis cernitur. 

Franciscus princeps inclytus 
Signum regale bajulat, 

Et celebrat concilium 
Per cuncta mundi climata, 

Contra draconis schismata. 

Acies trinas ordinat 
Expeditorum militum : 

Ad fugandum exercitum, 

Et tres catervas dæmonum 
Quas draco semper roborat. 

(Apud BertoL Pisanum , Conform . fruct. 2.) 

Hartmannus Scheydel. 

30. Noverat antiquus hostis hunc ordinem 
in Ecclesia Dei admodum profuturum : ideo 


obstitit, ut ad nihilum redigeretur. {Sexta 
aetate mundi.) 

31. Idem : Abjectis omnibus tunicam in- 
cultam et contemptibilem fune præcinctam 
induens, novum mox Ordinem instituit; 
cum quo velut in orbe radians, Christianam 
religionem plurimum illuminavit. {Sexta 
aetate mundi.) 

Phitippus Dies, ordinis Minorum • 

32. 0 si Deus nobis plurimos viros sanc- 
tos, spiritualisque ac coelestis sapientias 
gnaros concederet : quantam in animabus 
nostris operationem facerent l Unus olim 
concionator universum mundum conver- 
tebat : nunc autem vix tot concionatorum 
proventum experimur. Seraphicus pater 
noster Franciscus tanta spiritus efficacia 
dicitur praedicasse, ut aliquando contigerit, 
finita concione, ad eum triginta viros habi- 
tum ejus petituros sese contulisse; quibus 
omnibus ipse concessit. Et in quodam Capi- 
tulo, quod in S. Maria de Portiuncula cele- 
bravit, tanto, tamque ferventi spiritu, de 
mundi contemptu condonatus est, ut illo 
sermone, innumeri ad hujus sanctae reli- 
gionis habitum suscipiendum fixerint con- 
versi; peractaque concione, ex illis, quin- 
gentos novitios receperit. {Cone. 4, de Sancto 
Francisco.) 

Franciscus Bencius e Societate Jesu. 

33. Sanctum Patrem, spirans Christi expirantia 
Tempore quam nullo deleat ulla dies, [imago. 
Quas etenim fers ipse manus, fers ipse pedesque. 
Has tulit ille manus, hoc tulit ille pedes. 

Nec minus et teli transfixum cuspide pectus, 

Quale tibi patulo pectore vulnus hiat. 

Cuncta estis similes, illum qui forte verentur 
Reddere, te saltem cur imitentur habent. 

(Apud Tom. Bozium, lib. XV, De signis Eccl . , 
signo 90.) 

Baptista Fulffostus. 

34. Quam ingentem perfectae virtutis prae- 
rogativam, atque minime dubium argumen- 
tum, Franciscus Assisio urbe natus, a Deo 
tulit! Nec vero id dico, quia in Sanctorum 
numerum relatus fuerit; id enim etiam ad 
alios pertinere videmus : sed 'quod praecipuo 
Dei munere dignus, et factus, et judicatus 
est, qui vivens in corpore suo veram cer- 
taraque vulnerum pertulerit formam, unde 





AD OPERA S. FRANCISCO ASSISIATIS 


24 


Immani generis abstersa labe vita prodiit 
mortalibus, quos primi parentis error in 
aeternum peremerat. Ita autem fuisse, prae- 
terquam quod res ipsa inspicebatur, Alexan- 
der quoque quartus, Gregorius Nonus, Ni- 
colaus Tertius, Apostolica auctoritate tes- 
tati sunt. 0 singulare munus, gratiaque 
divinitus infusa 1 0 unica rerum excellen- 
tissimarum excellentia ! Ferre Franciscum 
in corpore suo, ita ut inspici tangique pos- 
sent signa illa, quibus pretium conferri nul- 
lum potest : in quibus juncta Divinitati hu- 
manitas, dum per ea mortem accepit, sa- 
lutem vitamque terrarum orbi peperit. 
(Lib. VIII, Factorum dictorumque memo- 
rabit., cap. x.) 

Robertus Bellarminus, Societatis Jesu. 

35. Hoc signum omnium maximum ac 
singulare, et quasi prodigiorum, sacra illa 
stigmata fuerunt. ( Concion . Lovanis habita 
Dominica Sexages.) 

Marcus Marulus Spalatensis. 

36. Sed quid nunc de te, pater Francisco, 
dicam? Quantum tibi quoque adhuc in terra 
degenti tua contulit contemplatio? Vidisti 
frigentem Salvatoris nostri crucem; vidisti 
sanctum Seraph, a quo Seraphicus dici 
meruisti. Inde tibi singulari quodam privi- 
legio, Dominicæ crucifixionis cicatrices 
corporaliter vindicasti : ut cujus pauper- 
tatem, mansuetudinem, humilitatem fueras 
imitatus, ejus etiam beatissimæ passionis 
signa in manibus, in latere, in pedibus re- 
ferres, et cum Paulo gloriari posses, di- 
cens: Christo confixus sum cruci . Vivo 
autem jam non ego , vivit vero in me 
Christus. (Galat., ii, 20.) Mihi autem absit 
gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu 
Christi, per quem mihi mundus crucifixus 
est, et ego mundo : ego enim stigmata 
Domini Jesu in corpore meo porto. (Ibid. , 
vi, 14, 21.) 0 felicem servum, cui Dominus 
tradidit quinque talenta 1 Ut quibus ille per- 
ditum reparavit mundum, hic labentem re- 
pararet Ecclesiam 1 (Lib. II, Dictorum fac- 
tor. memorabilium, c. 4.) 

4 « 

(1) Genes., i. 

(2) Num., x. 

(3; Exod., xxv. 


OuiUielmus Pepin, Ordinis S. Dominici, 
theologus Parisiensis. 

37. Dicitur de aliquibus devotis personis, 
quod senserunt interdum m axim um dolo- 
rem in manibus, pedibus, et latere, tan- 
quam ibi habuissent vulnera, et stigmata 
Christi : sed tamen non ita impressa cor- 
poraliter, seu visibiliter, sicut factum est 
in corpore beati Francisci, et hqjus generis 
fuit B. Catharina de Senis, quæ legitur ro- 
gasse Dominum, ut non apparerent exte- 
rius stigmata. ( Serm . de sancto Francisco .) 

Sanctus Bonaventura, generalis Ordinis 

Minorum. 

38. Hi sunt (ut ad gloriam Dei loquamur, 
non nostram) duo magna luminaria (1), or- 
bem, quæ lumine coelesti, sedentes in tene- 
bris et qmbra mortis, ubique terrarum illu- 
minant, et ministrant Hi sunt duæ tubae (2) 
veri Mosis Christi Dei nostri, quorum mi- 
nisterio multitudinem populorum jam ad 
suum principium convocavit Hi sunt duo 
Cherubim (3) ; pleni scientia mutuo se res- 
picientes, dum idem sentiunt, et alas suas 
extendentes ad populum, dum ipsum verbis 
et exemplis protegunt, et discurrunt se- 
cundum obedientiæ volatum, super omnem 
populum disseminare scientiam salutarem. 
Hi sunt ubera sponsæ (4), ex quibus parvuli 
in Christo lac sugunt, quo nutriantur et aug- 
menta recipiant in salutem. Hi sunt duo 
filii olei splendoris (5), qui assistunt Domi- 
natori universas terrae; prompti ad ejus im- 
perium, quocumque voluntas ejus eos duxe- 
rit suam legationem implere. Hi sunt duo 
testes Christi (6), qui saccis amicti jam prae- 
dicant, et testimonium perhibent veritati. Hi 
sunt duæ stellae lucidae, quæ secundum Sy- 
billinum Vaticinium, habent species quatuor 
animalium, in diebus novissimis nomine 
Agni vociferantes, in directionem humili- 
tatis, et voluntariae paupertatis. ( Epist . ad 
omnes Praedicatores et Minores, apud Pe- 
trum RadulpMum, lib. II, Hist. Seraph. 
relig .) 

Thomas Bozius, congregationis Oratorii 

presbyter. 

39. Duo hi Dominicus et Franciscus, or- 

(4) Cant., iv. 

(5) Zachar., iv. 

(6) Apocal., xi. 



/ 


25 PROLEGOMENA. — ELOGIA, 29 


dinum religiosorum inter suos primi auc- 
tores et institutores, merito vocari possunt 
du» olivae, et duo candelabra in conspectu 
Domini terræ stantia, de quibus in Apoca- 
lypsi; ab his vere dicta est Ecclesia Dei, 
domus ruinam quodammodo minans, insti- 
tutis suis et coelestis vitae innocentia sus- 
tentari. (Lib. VII, De signis Eccl., cap. 1.) 

Joannes Garson, Bononiensis orator. 

40. Romae cum Dominicus noctu sanctis 
orationibus indulgeret, Christum intuitus 
est in peccatores ira commotum : quod 
eos de medio tollere instituisset, praeter 
Mariam coeli reginam illi posse resistere 
neminem. Hoc precibus obsecrabat, ne quos 
suo sanguine redemerat, eos iret perditum; 
unum esse Dominicum, cujus virtute et 
sanctimonia, plerique se ab erratis revoca- 
rent. Haec quamquam ita sint, nequaquam 
tamen, inquit Christus, sejungendus est 
Franciscus : cum omnium sit virtutum 
simulacrum ; hic eam Provinciam minime 
recusabit. Jam nox in diem inclinabat, cum 
Dominicus, quae conspexerat, cum animo 
suo considerans, ad templum iter susci- 
piebat, forte illi obvius fuit Franciscus; 
confestim illum amplexus est, et deoscula- 
tus : atque ita verba fecisse fertur : Nos 
Christi optimi maximi munere societatem 
invenimus : illud oneris pro religione Chris- 
tiana suscipiamus oportet, nec ullum de- 
fhgiamus laborem ut qui a Christo deficient, 
hos prosternamus, deleamusque. Repri- 
menda erit eorum qui praeter rationem 
appetitui obtemperabunt, iniquitas atque 
insolentia. Accessit Franciscus Dominici 
sententiae, etc. (Apud Aloysium Lipomanum, 
de Vitis Sanctorum, part. 2, in vita S. 
Dominici.) 

Theodoricus ab Apoldia, Ordinis 
S. Dominici. 

41. Beatus Dominicus socium in hac vi- 
sione diligenter contemplans, ad id usque 
tempus ignotum sibi, postera die in Ecclesia 
inventum agnovit; ruensque in sancta os- 
cula, et sinceros amplexus, ait : Tu es socius 
meus; tu mecum pariter curres, Stemus 
simul. (1) et nullus adversariorum vincet 
nos. Visionem quoque, quam jam diximus, 

(1) Isaiæ, l. Act., ir. 


enarravit ei, atque ab illo die fuit illis cor 
unum, et anima una in Domino, quod etiam 
a successoribus suis jusserunt perpetuo 
observari. (Apud Surium, t. IV, ad diem 6. 
Aug., lib. II, De S. Dominico, c. 1. S. Anto- 
nin. hist., part, m, tit. 23, c. 3. Hieron. Piat, 
lib. I, De bono status relig., c. 34.) 

Cornelius Mussus, Ordinis Minorum, 
episcopus Bitontinus. 

42. Initio Annunciationis evangelicæ, cum 
Verbum Domini Judæis et Ethnicis prædi- 
caretur, duo electi sunt apostoli, Petrus et 
Paulus. Cum mundus in tanta prolapsus 
esset vitia, et Dominus pietate motus illum 
voluit reformare, non elegit unum tantum, 
sed duos : unum Cherubicum, Dominicum, 
et Franciscum Seraphicum ; duo corpora, 
sed unam animam. (Tom. II, Cone, in Dom. 
2 post Pascha, part, i.) 

M. Antonius Coccius, Sabellicus. 

43. Duo Christian» pietatis lumina terris 
affulsere, quibus multo maxima parte or- 
thodoxa crevit fides. Auctores incrementi 
hujus Dominicus Calaguritanus Hispani 
generis, et Franciscus Assisias, in Umbria 
Itali» regione ortus, æquales hi : uterque 
enim alterum vidit, et hic quidem sanctitate 
clarus, et ille : sed numerosa familia clarior 
Italus, qu» ex eo orta est. (Ennead. 9, 
lib. VI.) 

Ubertinus de Casait. 

44. Species quarti similis Filio Dei. Fuit 
quippe quartus inter principales levitas, 
Stephanum, Laurentium, Vincentium, B. 
Franciscus. Fuit etiam quartus inter Or- 
dinum Patriarchas, videlicet Basilium, 
Augustinum, Benedictum. (Lib. V, Arboris 
vitee crucifiœce, cap. 3.) 

Cœsar Baronius, S. R. E. cardinalis. 

45. Ita plane Deus Ecclesiam suam in 
deterius declinantem, ac collabentem, jam 
depravata morum disciplina, ad erigendam 
eam, in conflatorio divini spiritus Aposto- 

• licum hunc formavit hominem, qui mundi 
contemptum, ac paupertatem, non affectu 
tantum (quod ad sanctorum Patrum imita- 


*7 


AD OPERA S. FRANCISCO ASSISIATIS 


28 


tionem sufficere potuisset) sed effectu etiam 
prosecutus est. (Tom. II, ad ann. D. 1182.) 

Sancta Brigitta, vidua. 

46. Christus inquit; Pranciscus amicus 
meus fuit quasi lapis ignitus, et igneus : 
quia habuit me in se, qui sum ignis. ( Ré- 
vélai f. extravag., cap. 90.) 

Jacùbus Bergomensis, Ordinis Eremitarum 

S. Augustini. 

47. Pranciscus ex Assisio ortus novum 
mox Ordinem instituit, et velut sol in orbe 
radians, Christianam religionem plurimum 
illuminavit. (Supplément. Chronie., 1. XIII). 

Pranciscus Petrarcha. 

48. An vero Franciscum, seu volucram 
audientiam, seu Seraphicum raptae mentis 
ardorem, stupendumque illud insigne sa- 
crorum Christi stigmatum, et vulnus animi 
membra testantia, tantumque tam brevi de 
paupertatis conjugio genitæ sobolis incre- 
mentum habitaram credimus, si mansisset 
Assisii ? Qui licet, ut aiunt, divinitate con- 
sulta, et revelatione cælitus accepta pro 
salute multorum, inter vitae hominum bella, 
periculosas non tam sibi, quam militibus 
suis excubias elegisset : ipse tamen magnus 
amator solitudinis eremique sectator fiait. 
{De vita solitaria, lib. II, tract. 3, cap. 11.) 

* 

Ludovicus Granatensis, Ordinis 
S. Dominici. 

49. Tantum abfuit ut a B. Francisco ins- 
titutus Ordo inopia cogente defecerit, ut ob 
hoc ipsum supra omnes alios Ordines auctus 
ac dilatatus fuerit. Exiguis namque expensis 
monasterium humile extruitur : quo ex- 
structo, facile monachi sine ullis redditibus, 
quae sunt ad pauperem ac tenuem vitam 
necessaria, sibi comparant. Hinc factum 
est, ut unicus beatissimi Patris Francisci 
Ordo, plura fortasse intra se coenobia, quam 
reliqui omnes omnium aliorum Ordinum, 
contineat. (Cone. 2, de Franc. 2.) 

Raphaël Volaterranus . 

50. Pranciscus Assisinas, tanquam novum 
sidus in terris apparuit, teste Bonaventura, 

(1) Genes, m. 


qui ejus vitam exsequitur : Conservatoris 
nostri fere per omnia typum gessit. 
(Lib. XXI, Anthropol.) 

Joannes Osorius, Societati s Jesu. 

51. Solet pictoris ars in multis ostendi, 
praecipue vero in depingendo corpore nudo. 
Facile enim est pictori hominem vestitum 
depingere : at difficillime admodum nudum 
pingit. Tanta enim in corpore humano sunt, 
et adeo diversa, ut perfecte effigiari non 
possint, nisi a supremo artifice. Ad huno 
modum, grati» quidem munus est, depin- 
gere in hominum animis Christum Domi- 
num. Hinc Paulus : Filioli quos iterum par- 
turio, donec fbrmetur Christus in vobis 
(Halat, vi, 19) : quia conformes nos fieri 
vult imagini Filii sui (Rom. vin, 29). Sed 
in quibusdam gratia divina pingit Cbristum 
indumentis ornatum ; et id facile gratia 
pnestat, in aliis vero depingit Christum 
nudam, ut in Francisco ; et id quidem diffi- 
cile admodum est, et nisi eximia gratia id 
non præstat, ut enim homo omnibus se 
exspoliet, maxima indiget gratia. (Concton. 
de sancto Francisco.) 

Bar iholomams Pisanus, Ordinis Minorum. 

52. Sanctus Franciscus paupertatem di- 
ligenter, et summo affectu quæsivit per vi- 
cos et plateas, id est, inter homines qui 
tunc vivebant. Et quia obliterata erat pau- 
pertatis semita et memoria, non invenit. 
Per nobiles quæsivit et potentes, nec inve- 
nit : quia omnes a majore usque ad mini- 
mum divitiis* inhiabant et avaritiae. Hæc 
siquidem paupertas, etsi primo homini inhae- 
sit cum esset conditus, quia nudus : tamen 
peccando, et tunica pellicea induto, ac labori 
manuum tradito, ab ipso recessit. A Patri- 
bus Veteris Testamenti abiit : quia terram 
fiuentem lac et mei in promissione accepe- 
runt (1). Sed Domino Jesu Christo descen- 
dente de monte suas majestatis, per carnis 
assumptionem, banc seeum de coelo ad ter- 
ram devexit et cum ipso nascendo, vivendo, 
et moriendo est commorata fideliter et in- 
dissolubiliter. Hanc commendavit suis dis- 
cipulis, et grata illis fuit, et multis aliis 
fidelibus. B. Franciscus montem Domini 
ascendit, Patrem eoslestem exorando, ut 



29 PROLEGOMENA. 

eam sibi in sponsam, sociam, et dominam 
mittere dignaretur, etc. (Conf. fructu 16.) 

Joannes Trithemius , Ordinis sancti Bene- 
dicti , abbas Spanhemius. 

53. Franciscus Ordinis Minorum institu- 
tor, et princeps, natione Italus, ex Assisio 
civitate Italiae oriundus fuit, vir sanctissimae 
conversationis, et evangelicæ paupertatis 
ardentissimus sectator : qui verbo et exem- 
plo multos ab iniquitate convertit, et in 
viam justitiae catholicae direxit* tantus 
amator Christi extitit, ut in contemptu 
mundi et consolationis transitoriae parem 
vix habuerit. In cujus Ordine multi jam 
deinceps doctissimi viri claruerunt, qui ad 
utilitatem fidelium, innumera pene compo- 
suerunt opuscula. 

Nicolaus Odartus, /. C. 

54. Quid demissi animi constans patientia possit, 
Duraque paupertas, nudaque simplicitas ; 

Quid mundum sprevisse ; quid et vicisse seip- 
Exemplum Assisii non leve civis erit, [sum]; 
Vulneribus Christi qui nobilis, et grege facto 
Maximus evasit, dum minor esse cupit. 

(Fastis sacris , ad 4 octob.) 

ii 

1° TESTIMONIA EORUM QUI D. FRANCISCUM 

INTER SCRIPTORES ECCLESIASTICOS CON- 
NUMERANT. 

Gulielmus Eysengrenius, De testibus 
catholicae veritatis, ad annum 1226. 

1. Sanctas Franciscus, Ordinis Minorum 
institutor et princeps, natione Italus, ex 
Assisio civitate Italiae oriundus, vir sancti- 
tate et eruditione illustris, morum singulari 
moderatione fuit, a fastu et superbia maxime 
alienus. Et sicuti justarum laudum praeconiis 
minime est ad arrogantiam sublatus , ita 
etiam convitiis injustis haudquaquam ad 
indignationem commotus. Mitis atque hu- 
manus, ut non magis alius quisquam, et in 
colloquiis gratiosus maxime, atque item 
acutus invictusque fuit. Rerum aeternarum 
desiderio, fortunas, quibus frui potuisset, 
reliquit, et ad infimae plebis conditionem 
se abjiciens, laboribus et injuriis ibi feren- 

(i) In Legenda majori et minori. 


- TESTIMONIA. 80 

dis ita se exercuit, ita et jejuniis et precibus 
et meditationibus animum suum in opinio- 
nem traduxit; ut putarit, nihil tam esse 
secundum naturam, quam vivere frugaliter, 
demisse, caste, et sancte. Friderico II Imp. 
Cæs. Augusto, Regulam Minorum docto 
volumine polite scripsit. Quorum Ordinem, 
in quo successu temporis complures viri 
sancti atque doctissimi claruerunt, qui 
verbo et exemplo Ecclesiam magnifice il- 
lustrarunt. Honorius III Pontifex mense 
novembri, in vigilia S. Andre» Apos- 
toli , comprobavit. Moritur B. Francis- 
cus, IV nonas octobris, anno Salvatoris 
Christi MCCXXYI, 

Joannes Trithemius, De scriptoribus 
ecclesiasticis, ad annum 1220. 

2. Ut supra, § 53. Post elogium addit : 

Ipse autem Franciscus scripsit brevem 

Regulam Minorum : Lib. I, Regula et vita 
Minorum. 

Testamentum breve : Lib. I, Dominus 
dedit mihi Fratri. 

Claruit sub Friderico imperatore secundo, 
anno Domino 1220. 

Eenricus Vuillot, in Athenis orthodoxorum 
Patrum Seraphicce religionis, littera F. 

8. Franciscus Assisias Italus, spiritua- 
libus animœ, et quæ supra naturam sunt 
dotibus cumulate ornatus, a D. Bonaven- 
tura depingitur (i). Nec aliis, quæ hominem 
magnopere illustrant et augent, doctrina sci- 
licet et eloquentia, caruit; quin et abunde 
illis ditatus videri possit. Credo, de indus- 
tria a litteris se removisse, quo se totum 
in rerum coelestium contemplatione abde- 
ret, ut de B. P. N. Benedicto narrat Grego- 
rius (2). Nec abnuo liberales artes solum a 
limine salutasse, et delibatis Grammatices 
initiis, consilio studiis vale dixisse, scienter 
nescium, et sapienter indoctum. Inflciabi- 
tur item nemo, sanctum et amantissimum 
Patrem ludum litterarium fervori spiritus 
postposuisse; filios quoque suos omnes ad 
hunc potius quam ad illum cohortatum 
fhisse. Sunt illius verba : « Et non curent 
nescientes litteras, litteras discere : sed at- 
tendant quod super omnia desiderare de- 

(2) Greg., lib. I, Dia!., c. 2. 


31 


AD OPERA S. FRANGISCI ASSISIATIS 


33 


bent(l),haberè spiritum Domini, et sanctam 
ejus operationem ; orare semper ad Deum 
puro corde, et habere humilitatem, patien- 
tiam in persecutione et in infirmitate, et 
diligere eos qui nos persequuntur, repre- 
hendunt, et arguunt : quia dicit Dominus : 
Diligite inimicos vestros , et orate pro 
persequentibus et calumnianttbus vos (2). 
His licet bene expensis, nihilominus inter 
eruditos et eloquentes laudem nequaquam 
illi deesse, quam plurima argumento erunt. 

Amorem ex similitudine gigni, familiare 
est philosophis. Franciscum autem, et in- 
signi honore, amoreque non vulgari, theo- 
logos complexum fuisse, eo indicant, quæ 
de reverentia illis exhibenda tam scite 
tamque luculenter tradidit, et scripto po- 
suit : « Et omnes, inquit, theologos (3), et 
qui ministrant nobis sanctissima verba divi- 
na, debemus honorare et venerari, sicut qui 
minis trant nobis spiritum et vitam. » Quod 
coqjicio, et doctum fuisse, quod doctos af- 
fectim amaverit, et colendos decreverit; et 
doctissimis connumerandum, qui paribus 
cum eruditissimis consentiat studiis. An 
non illa verba coelestia, et qui coelos emen- 
sus est, Pauli (4), Qui bene prcesunt près - 
byteri, duplici honore digni sunt, maxime, 
qui laborant in verbo; velut metaphrasim 
adjecta censeas ? 

An non litteratorum fautorem et patro- 
num habebimus, si ad capessendas litteras 
idoneis opere semper et consilio adfuisse 
noverimus? Collegio Bononiae exaedificato 
non minus sibi carum, quam orbi clarum 
professorem, litteris etiam illi nuncupatis, 
decrevit et praefecit Antonium Paduanum. 
Alias cum non adesset librorum copia (ne- 
que enim altissimam paupertatem professis 
in promptu semper sunt, quae ad locuple- 
tem et bene instructam bibliothecam ordi- 
nandam requiruntur) nactus unicum novi 
Testamenti exemplar, per quaterniones 
sectum viritim ad lectionem partitus est, 
assidua illius lectitatione filios exerceri cu- 
piens. Atque eo magis apud suos litteras 
vigere voluit, quod illorum omnia ad caete- 
rorum quoque hominum salutem direxerit. 
Talibus enim illos adstrinxit, quæ sine lit- 
teris perfici nequeunt. Verbo ad meliorem 
vitae frugem quis, nisi Scripturis et argu- 

(1) Regul. II, cap. 10. 

(2) Matth.,v. 

(3) In Testamento. 


mentis bene instructus, peccatorem adigat? 
Quis de rebus dubiis consultus sana feret 
consilia, nisi longo studiorum exercitio, et 
assidua lectione sapiat? Qui sine eruditione 
notitiam rerum gerendarum sectantur, saepe 
necesse est impingant, saepe cespitent, non- 
numquam etiam labantur in praeceps. Con- 
fessiones quis utiliter excipiet, nisi primum 
leprae indolem, et unius ab altera discrimen 
litteraria palestra perceperit? Tollet e me- 
dio plurimos indoctus medicus et judex, 
juris praeceptorum rudis quam multos ever- 
tet fortunis et existimatione, et capite? 
Sunt quam plurima similia, quæ Francisca- 
nis cum aliorum ordinum Patribus voluit 
B. Pater esse communia, utque in eis ob- 
eundis decenter sese gererent ; quia quod 
Apostolis Spiritus, nobis longa exercitatio 
confert. Simul voluit excusso torpore et 
otio non segniter studiis incumbere. Et 
probi ejusdem filii, quorum hic permulti 
longa serie enumerantur, paternam mentem 
exploratam cum haberent, ita eruditi flo- 
ruerunt, ut vere dicere possimus, ab eis 
etiam eruditionem esse factam, major emque 
in modum illustratam, ut facilior et plenior 
posteris traderetur. 

Convincunt hæc, Dei virum impense eru- 
ditorum familiaritate delectatum, simulque 
eruditum fuisse. An hoc negabimus, si modo 
hunc cordium abdita animique sensa et co- 
gitata clarissimo oculo penetrasse memine- 
rimus ? Ille prophetico collustratus lumine, 
futura praenoverat : et cum proximi aedifi- 
catio exigeret, hæc et illa evulgabat Non 
potuit equidem, qui in jugi Crucis (quam 
Magistralem cathedram vocat Augusti- 
nus) (5) versabatur meditatione, non pu- 
rissimos saluberrimae et clarissimae erudi- 
tionis fontes hausisse. 

Testantur et eruditionem monumenta 
scriptorum, neque enim his orbamur. 

Scripsit equidem Regulam plane evan- 
gelicam, quæ incipit : Regula et vita. Quæ 
quam evidenter quamque certo viri sapien- 
tiam demonstret, hinc colligere quivis po- 
test, quod tot beatissimi Pontifices, Grego- 
rius IX, Innocentius IV, Gregorius X, Cle- 
mens V, Nicolaus III, cum clarissimis 
doctoribus et patribus, S. Bona ventura, 
quatuor magistris, quorum primus erat 

(4) I Tim., v. 

(5) August., Tract. 119, in Joann., t. IX. 



33 


PROLEGOMENA. — TESTIMONIA. 


34 


Alexander de Hales, Hugo de Dina, Bartbo- 
lomæus de Pisis, Joannes Pecanus, Gil- 
bertus Nicolai, Cordubensis, Joannes Phi- 
lippi, Gonsalvus, et alii plerique, omnes 
ingenii nervos in eam explicandam torse- 
rint. Hanc B. P. Librum vitee , spem salutis, 
medullam Evangelii , viam salvationis , 
scalam cœli , elavem paradisi , pactum 
aeterni fœderis , tritis elogiis appellare con- 
sueverat. 

Dictavit et Testamenti varias tabulas, 
quibus virtutum et summæ egestatis, sed 
evangelicæ, nos hæredes conscripsit : Do- 
minus dedit mihi. 

Cantica multa modulatus est,» quibus 
more Psaltis et sponsae coelestis, nunc con- 
fitebatur amico, nunc Judicem deprecaba- 
tur, nunc Patrem interpellabat, nunc Crea- 
torem supremo cultu et summa religione 
venerabatur. 

Epistolis filios in Capitulis congregatos 
absens erudiebat, informabat, exhortabatur 
et ad institutae Regulae piam et castam ob- 
servationem instigabat : Dixit Dominus 
discipulis suis. 

Nonnullas alias ad fideles Christianos 
perutiles dedicavit Epistolas. 

Extat ejtlsdem Epistola ad Sacerdotes 
ordinis sui : In nomine sanctce Trinitatis. 

Oratio, seu expositio in Orationem Domi- 
nicam, Math.,vi : Sanctissime Pater noster. 

Laus Domini Dei altissimi, quam compo- 
suit : Tu es Domine Deus. 

Oratio ad Omnipotentem : Deus omni - 
poteris. 

Binae Orationes ad Deiparam Virginem : 
Sancta Dei gmitrix. 

Posterioris initium : S. Maria virgo. 

Alia ejusdem verba, quibus ad humilita- 
tem, et devotionem, inducit : Beatus servus. 

Haec omnia relata sunt a Margarino de la 
Bigne, ad finem tom. III, Biblioth. SS. PP ., 
primae editionis. 

Petrus Rodulphus Tossianinus, lib. III 

Seraphicce Religionis de scriptoribus 

ordinis Minorum. 

4. Sanctus Franciscus, Seraphicæ Reli- 
gionis fundator, quamvis idiota simplex 
et elinguis fuisse visus sit, scripsit tamen 
Regulam, et breve ac spirituale Testamen- 
tum, et multa Canticaante et post confirma- 
ti) Bonavent., Epist. ad agist. Innomimt. 

PATROL. TOME VI. 


tionem Regulae. Scripsit quasdam Epistolas 
ad Capitulum Generale, ad omnes Christi 
fideles : tantumque ei placui^ studium sacrae 
Scripturae, quod B. Bonaventura narrat (1) 
se audivisse a quodam fratre, quod cum No- 
vum Testamentum venisset ad manus suas, 
et plures fratres non possent simul habere, 
dividebat per folia, et singulis communica- 
bat, ut sigillatim cuncti legerent citra fasti- 
dium alterius. In ejus vero obitu mandavit 
fratribus, ut doctores, qui verba vitæ an- 
nuntiant, essent illis in magna reverentia. 
Itaque nullus quidem eo floruit eloquentias 
color, nulla adfuit pronuntiationis venustas, 
nullus scriptionis ornatus, nec in ejus animo 
ulla insedit humana eruditio, nec studio 
acquisita doctrina; in ejus tamen concioni- 
bus, et paucis scriptis, iisque rudi satis ser- 
mone exaratis, viget tanta animi efficacia 
doctrina coelestis, tanto spiritus ardore 
æstuat evangelica praeceptio, tanta intellec- 
tus sublimitate emicat divina sapientia, ut 
undique per totum orbem terrarum ad suum 
Ordinem attraxerit, et Christo ipsi addixe- 
rit innumerabilem hominum multitudinem ; 
ad hoc, ut per humilem sui dejectionem ad 
sublimia creaturarum aspirent. Quod si 
oratoris officium, si eloquentiae finis est, ap- 
posite dicere ad persuadendum; B. P. Fran- 
ciscus in haere summam laudeip et gloriam 
consecutus potest videri, qui scriptis et 
concionibus suis animos penetravit, eos fin- 
xit, formavit et flexit. Non solum igitur inter 
scriptores ac eruditos hic annumerandus 
fuit, sed inter eos primas tenere merito cen- 
sendus. 

Antonius Possevinus , lib. I Apparatus 
sacri , verbo Franciscus. 

5. Franciscus Assisias, quæ civitas est in 
Umbria, Italus, Ordinis Minorum, vir sanc- 
tissimus, et Franciscan* Ordinis primus 
institutor, scripsit Regulam plane evangeli- 
cam, et apostolicam, quæ incipit : Regula 
et vita. Hanc ipse Pater Librum vitæ, spem 
salutis , medullam Evangelii , viam salva- 
tionis , scalam cœli , elavem paradisi , pac- 
tum œterni fœderis, appellare consueverat. 
Dictavit et Testamenti varias formulas, qui- 
bus virtutum atque Evangelicæ paupertatis 
suos fecit hæredes. Quin et cecinit plura 
Cantica sive Hymnos, quibus more Psaltis 


2 



35 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 36 


^et sponsae coelestis, modo colludebat tan- 
quam sponso, modo confitebatur tanquam 
.amico, modo ut judicem deprecabatur, 
modo ut Patrem interpellabat, modo tan- 
guant Creatorem summo cultu adorabat. 

Epistolis filios suos, qui comitia generalia 
habebant, absens erudiebat, ad institutae 
Regulæ castam observationem adhortans ; 
■quarum initium est : Dixit Dominus disci- 
pulis suis . Sed et alias Christianis perutiles 
«cripsit : et extat ejusdem Epistola ad sacer- 
dotes Ordinis sui, quae incipit : In nomine 
Sanctos Trinitatis . Oratio item sive exposi- 
tio Orationis Dominicae, quae incipit : Sanc- 
tissime Pater noster . Praeterea Laus Do- 
mini Dei Altissimi, cujus initium : Tu es 
Domine Deus . Et Oratio ad omnipotentem 
Deum : Omnipotens , et binae Orationes ad 
Deiparam Virginem, cujus prioris initium 
est : Sancta Dei genitrix , posterioris au- 
tem : Sancta Maria virgo . 

Alia ejusdem verba, quibus ad humilita- 
tem, devotionem et patientiam hortatur, in- 
choans, Beatus servus. Quae omnia collecta 
sunt a Margarino Bigneo, et in sua Biblio- 
theca Sanctorum Patrum inserta. 

Henricus Sedulius, in Elogiis a se prœ- 

flxis ad Vitam D. Francisci, post Tri- 

themii verba superius relata, adjunxit . 

6. Praeter ista, alia quoque extant sancti 
Francisci monumenta, quae apud nos ha- 
bentur, ut sunt : 

Admonitiones ejus, Liber unus. 

Orationes piae ad diversos. 

Epistolae variorum argumentorum. 

Quibus tum fratres sui instituti, tum 
omnes Christianos ad caritatem, virtutes, 
et summum honorem sacrosanctae Eucharis- 
tiae habendum, efficacissime adhortatur. 
Haec in manibus nostrorum. Forsitan aude- 
bunt aliquando videre lucem. 

Marianus Florentinus , libro I suorum 
Chronicorum Mss., cap. 27, § 9. 

i 

7. Multa scripsit, ex quibus potest per- 
pendi zelus, et fervor ejus de animarum sa- 
lute. Quorumdam hic mentionem faciam. 
Scripsit : 

Primam Regulam, quam Innocentius sine 
Bulla confirmavit, quae incipit : Hœc esi 
vita, etc. 


Secundam Regulam, quam amisit frater 
Elias. 

Tertiam Regulam, quam habemus per 
Honorium confirmatam, quæ incipit : Regula 
et vita , etc. 

Edidit etiam Regulam sororibus Sanctæ 
Clarae, Regulæ fratrum Minorum confor- 
mem, quæ incipit : In nomine Domini. 

Item Regulam fratribus et sororibus de 
Poenitentia, seu Tertii Ordinis, quæ incipit: 
Si qui voluerint. 

Item prope mortem condidit Testamen- 
tum, humilitatis et paupertatis fratribus 
relinquens praedia, [quod] incipit : Dominus 
dedit. 

Item libellum, qui intitulatur : Sacrae Ad- 
monitiones B. Patris nostri Francisci, qui 
incipit : Dixit Dominus : Ego sum vitis vera . 

Item Opusculum, sive Epistolam commo- 
nitoriam et exhortatoriam omnibus fideli- 
bus, quæ incipit : Cum sim servus. 

Item aliam Epistolam missam Capitula 
Generali. 

Item aliam Epistolam admonitoriam ad 
omnes clericos. 

Item quoddam devotum Officium in hono- 
rem Domini nostri Jesu Christi, quod secun- 
dum solemnitates variabat. 

Item quoddam scriptum de virtutibus, 
quibus decorata fuit B. Virgo Maria, et de- 
bet esse anima sancta, incipit : Regina sa- 
pientiœ. 

Item quoddam scriptum de Spirituali lae- 
titia, et accidia, et ejus remedio, quod inci- 
pit : Tutissimum remedium. 

Item quoddam aliud scriptum, qualiter de- 
bent fratres vivere in eremitoriis, et inci- 
pit : Illi qui volunt religiose. 

Item aliquas devotas Orationes. 

Item Cantica in vulgari. 

Item quasdam Laudes in vulgari ad so- 
rores Sanctæ Claræ. 

2° TESTIMONIUM GABRIELIS TITULI S. PAN- 
CRATII PRESBYTERI CARDINALIS DE TREIO. 

In epistola missa ad R. admodum P. Lu- 
cam Wadingum, sic lectorem admonet de 

excellentia auctotHs et doctrines Sancti 

Francisci. 

Cum primum ex Hispania in sacram Ur- 
bem, longo itinere fessus, revertissem, de- 
siderabam (ita ingenue fateor) in locum 
aliquem deliciosum et solitarium divertere, 



37 


PROLEGOMENA. — TESTIMONIA. 


38 


quo et corporis laborem, et oppressi animi 
curas paulisper relaxarem ; ita tamen, ut 
mihi ipsi non omnino otiosus vacarem, sed, 
ut soleo, sacrae Scripturae, Sanctorum et Phi- 
losophorum libris, solitudini condimentum, 
et otio salem adhiberem. « Suave quidem 
« est pratum et hortus (inquit affluentiae 
« divinae rivulus Chrysostomus)(l) viroque 
« tamen suavius multo spirat divinae Scrip- 
« turae lectio ; illic siquidem flores invenire 
« est, sed qui tempore marcescunt ; hic au- 
« tem occurrunt sententiae in nativo virore 
« permanentes; illic spinae pro muro obse- 
« piunt hortum, hic Dei providentia tutum 
« reddit lectorem ; illic cicadae stridore suo 
€ obstreperae, hic Prophetae suavi jubilo 
« personantes, illic ex ipso aspectu quid- 
« dam oblectationis concipitur, hic autem 
« ex ipsa mox lectione plurimum decerpitur 
« utilitatis. » Quid enim utilius potest esse, 
« in cujus verbis tot delicias invenimus (2), 
« quod ad profectum nostrum intelligentiae 
« diversitates accipimus, ut modo nuda nos 
« pascat historia, modo sub textu litterae 
« velata medullitus nos reficiat moralis al- 
« legoria, modo ad altiora suspendat con- 
« templatio, in praesentis vitae tenebris jam 
« de lumine aeternitatis intermicans. » Vo- 
luptatem illam aeternam, curis omnibus va- 
cuam, et a saeculi procellis liberam, veluti 
cominus positam praeostentat : « Ad hanc ete- 
nim si attentus fueris (3), anxietatem a te de- 
pellet, cordi tuo inferet incredibilem volup- 
tatem : sublata malitia radices virtutum 
affiget animae, interque turbellas istas nego- 
tiorum, quae ritu undarum sese agitantium 
fluctuant, non te sinet ulla ponflictari pertur- 
batione. Insanis licet afflictetur mare pro- 
cellis, tu in tranquillo navigas : habes enim, 
quae te moderetur ac gubernet, Scriptura- 
rum lectionem : nec enim funiculum hunc 
interrumpit ulla tentatio negotiationum. » 

Gum ergo utrasque has animi et corporis 
ego delicias pararem, et paucis petitis e nos- 
tra Bibliotheca libris, in Tiburtinam civita- 
tem (quae ab aeris temperie et salubritate 
ab antiquis laudata, adhuc retinet et nomen 
et rem) secessissem, adducta est mihi ele- 
gantissima Epistola tua dedicatoria ; obla- 
tus simul Codex Operum Seraphici Patris 
nostri Francisci a te in unum collectorum, 

(1) Chrysost., Hom. in illud : AdstUU Regina a 
dextris tuis, in prine. 

(2) Gregor., fib. xvi, Moral., c. 9. 


! cum breviusculis, iisque necessariis, notu-» 
lis, et observationibus quibusdam amplio- 
ribus, a te adhibitis. Gratum mihi donum, 
optatissimum munus, nullo non pretio aesti- 
. mabile, pretiosius super millia auri et ar- 
genti. Certe ut vidi, desideriis meis suspi- 
catus sum favisse Deum, et annuisse optatis : 
quippe qui animum tuum disposuerit, ut eo 
tempore, quo sacra lectione animum paulis- 
per recreare, et occurrentium rerum tumen- 
tes fluctus divertere tentabam, offerres mihi 
librum, cujus lectione non solum animi 
compararetur quies, sed et memoria tanti 
Patris spiritus refocillaretur. Sunt quidem 
multi librorum cumuli, ita ut Auctorum 
nomina, librorumque titulos vix cognoscere 
valeamus, in quorum lectione nimio et non- 
nunquam inutili labore consumimur ; sunt 
varia sanctorum virorum a longo tempore 
tracto et enucleata monumenta : sed si ve- 
rum amamus, desiderabatur merito hujus 
sanctissimi Patris doctrina; quæ si senten- 
tiarum elegantia, dicendi numero, libro- 
rumque brevitate aliis humilior videatur, 
pondere tamen rerum ita excellens, ut si in 
aliis sanctæ Ecclesiæ Patribus Spiritum 
Dei locutum merito credimus, in hoc Spiri- 
tum Dei inflammantem, et Seraphico spiritu 
implentem, non solum loqui, sed ignem 
mittere in orbem terrarum , (Lucæ 11 ; 
Matt. 24), facile conspicere possimus. Hinc 
forte opus in ultima sæcula reservatum, 
cum refrigescente caritate multorum, ignita 
et Seraphica evulgatur doctrina, instaura- 
tur Evangelium Christi, et in zelo et virtute 
Eliæ ultimi judicii praenuntius loquitur, et 
regnum Dei cito venturum praedicat Fran- 
ciscus, ad poenitentiam animas convertens, 
et igne amoris, quo ipse flagrabat, inflam- 
mans. 

Ego certe me continere non potui, quin 
statim Opera haec percurrerem : et fateor, 
in ipsa lectione plurimam me deprehendisse 
hujus doctrinae commendationem, quam sub 
uno vel altero capite libet transcurrere. 
Viget primo optimo fundamentohumilitatis, 
in qua, ut Auctor excellens, ita in iis, quae 
enodat, sacris eloquiis intelligendis et ex- 
plicandis excellentissimus. Humilitas nam- 
que et sacrarum Scripturarum intelligentia, 
pari passu ambulant. Scriptum enim est (4): 

(3) Chrysost. citatus. 

(4) Job., xvii. Gregor., lib. xxvii, Moral. c. 27. 


39 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


40 


< Ideo timebunt eum viri, et non audebunt 

< contemplari omnes, qui sibi videntur esse 

< sapientes. Contemplari enim Dei sapien- 
« tiam non possunt, qui sibi videntur esse 
€ sapientes : quia tanto ab ejus luce longe 
€ sunt, quantoapud semetipsos humiles non 
« sunt: quia in eorum mentibus dum tumor 

< elationis crescit, aciem contemplationis 

< claudit; et unde se lucere præ cæteris 

< æstimant, inde se lumine veritatis pri- 
€ vant. » Profecto « ex divinis Scripturis eo 
« uberius disponente Domino veritatis 
« erumpunt stillicidia (1), quo credendo 
« percipiuntur humilius. Humilitate inves- 
« Uganda sunt, et pronuntianda humiliter, 

< quoniam elatum fugiunt, et ab eo, qui se 

< procaciter jactat, elongari noscuntur: 

< nam sicut Deus superbis se occultando 

< resistit, ita humilibus dat intelligentiæ 

< gratiam, quod Propheta indicavit, dicens: 

< Declaratio sermonum tuorum iUuminàt, 
« et intellectum dat parvulis . » (Psalm. 
cxviii.) Parvulos autem pro humilibus ac- 
cipi in sacra pagina, ostendunt verba Christi, 
inde gratias agentis Patri, quod parvu- 
lis, hoc est, humilibus, revelaverit ea quæ 
sapientibus et prudentibus hujus saeculi 
abscondit. Et superbiam philosophorum, 
impedimentum fuisse , ne veram fidem 
agnoscerent, quam humilitate didicissent, 
probat Augustinus. Si ergo Franciscus hu- 
militatis idea, in locum, quem superbus 
Lucifer amisit, creditur eleva tus; ad natu- 
ralem Angelorum supernorum scientiam di- 
vina gratia evectus merito reputabitur. Cla- 
vem accepit divinae sapientiae, et legis intelli- 
gentiæ, hocest humilitatem, quæ clavis est 
Regia Christi, qua ad veram capessendam 
scientiam introitur, et al iis introitus aperitur; 
quam Scribæ et Pharisaei acceperant, et tu- 
mentes in superbiam elati, foras remanentes, 
audire meruerunt a Christo : Vœ vobis legis 
peritis , quia tulistis elavem scientice : ipsi 
non introistis , et eos, qui introibant, prohi- 
buistis (Lucae, xi). Nullus ergo Francisco 
sapientior, quia nullus humilior. Nemo cla- 
vis acceptae melius potestatem legis peritia 
exercuit, quam ipse, qui non solum aperuit 
sibi, et introivit, sed alios innumeros doc- 
trina sua et religione fecit introire. Et si ter- 
tiam partem terrae combustam igne, ad vo- 
ti) Laur. Justin.. De contemptu mundi, c. 4. 

(2) Apoc., viu; Ambr. in Apoc ., c. 8, visione 4. 

(3) S. Bonav. in Legen. S. Francise., c. 3, in fine. 


cem clangentis tubae, qua primus Angelus 
cecinit, vidit Joannes;cet per tertiam par- 
€ tem terrae (2), eos qui per doctrinam et 
€ exempla bonorum hominum salvi facti 
€ sunt, debemus intelligere, qui igne timoris 
€ Dei atque amoris, quidquid pravi in se fuit, 
€ combusserunt, atque deleverunt » ; per 
Franciscum Angelum Dei electum, voce et 
factis, verbo et exemplo tubam Dei perso- 
nantem, non solum tertiam partem terræ 
divino amore combustam, salvamque fac- 
tam dicere debemus, sed universum illumi- 
natum orbem a se et suis, et totam repara- 
tam Ecclesiam, ut ex nocturna visione per- 
cepit Innocentius III, cum Franciscum 
labentem Ecclesiam (3), ut divinum Atlan- 
tem, humeris sustinere conspexit. Hic vere 
Ecclesiae Doctor et Magister : nam si doc- 
trina in hoc a Deo instituta est, ut salvos fa- 
ciat nos ; qui plures salvos fecerit, verus 
erit Magister. 

Illinc secundo hujus sancti viri mihi com- 
mendatur doctrina, quod simplici et candido 
sermone eam tradiderit : nullos enim tam 
abhorruerim, quam eos, « qui in verbo doc- 
« trinae non humiles (4), sed arrogantes 
« existunt; qui et ipsa recta, quæ praedicant, 
« non studio correctionis, sed vitio elatio- 
« nis annuntiant». Hi successores sunt Eliu 
amici Job, qui in superbiam elatus, dicebat: 
Attende Job, et audi me, et tace dum ego 
loquar ; audi me, et tace , et ego docebo te 
sapientiam (Job,xxxm et xxxiv); et iterum : 
Audite sapientes verba mea, et eruditi aus- 
cultate me . Hi superbi Doctores vulnerare 
potius quam emendare norunt, Salomone 
testante, qui ait : « In ore stulti (5) virga 
« superbiae, quia increpando rigide feriunt, 
« et compati humiliter nesciunt ». Fran- 
ciscus vero didicit et docuit sapienter, et 
humiliter, nec in verbis nec in sententiis 
tumidae elationi et propriae laudi studens, 
sed utilitati audientium et legentium, quod 
proprium est Christiani Doctoris, nam « qui 
« affluit insipienti eloquentia (6), tanto 
« magis cavendus est, quanto magis ab eo, 
« in iis, quæ audire inutile^st, delectatur 
« auditor : et eum quoniam diserte dicere 
« audit, etiam vere dicere existimat ». At 
Patris nostri scripta humilia : «Non humana 
« industria composita, sed divina mente 

4) S. Isidor., 1. ni Sent., c. 41. 

5) Prov.,xiv. Ex Gregor., xxiv, Mor.,c. 22. 

(6) Aug., 1. iv, De doctrina Christiana, c. 5. 



41 


TROLEGOMENA, — TESTIMONIA. 


42 


« sunt fusa (1)». An non hæc humilis elo- 
quentia simplex et incomptus stylus sacræ 
Scripturæ, in qua non prurientibus auribus 
expectandus cadentiæ sonus, sed sinceris 
mentibus requirenda substantia doctriuæ? 
Dum ad vanam eloquentiam et verborum cor- 
ticem totus adhuc attenderet Augustinus, et 
cum primum legeret sacram Scripturam (2), 
« visa est ipsi indigna, quam Tullianae di- 
« gnitati compararet : tumor enim ejus 
« (sic ipse de se loquitur) refugiebat modum 
« ejus, et acies ejus non penetrabat interiora 
« ejus : illa enim erat, quæ cresceret cum 
« parvulis, ille autem dedignabatur esse par- 
« vulus, et turgidus fastu sibi grandis vide- 
ri batur. » Ita vereor ne contingat iis, qui sibi 
magni videntur, et superbo animo ad hæc 
Francisci Opera legenda accesserint; et ne 
dum hanc doctrinam tamquam incomptam 
abjiciant, absque fructu steriles, et mente 
jejuni recedant. Sed si animo humili, ut par- 
vuli, lactis sapientiae cupidi, eam perlege- 
rint, non verborum compositas orationes, 
non doctas fabulas, non poetarum tlgraenta, 
non facetias, sed Evangelicam doctrinam 
quaerentes; uberes fontes invenient, quibus 
numquam satiati adhuc sitient, donec ad 
Deum fontem vivum accedant, qui propinet 
ipsis calicem aquœ vivce salientis in vitam 
œternam (Joan., iv). Facile hanc Francisci 
« in loquendo simplicitatem excusabit 
« sanctimoniae auctoris magnitudo » (3), et 
candidum Lectoris ingenium : « bonorum 
« enim ingeniorum insignis est indoles, in 
« verbis verum amare, non verba (4). Quid 
« enim prodest clavis aurea, si aperire 
« quod volumus, non potest ? aut quid obest 
« lignea, si hoc potest, quando nihil quae- 
« rimus, nisi patere quod clausum est ? Et 
« sicut effossum informe aurum et rude, eo 
« charius esse solet, quod nihil videatur 
« alterius metalli habere commixtum : ita 
« egregia monumenta, sua ipsius vetustate 
« atque simplicitate micantia, quibus res 
« potius quam verba in pretio esse solent, 
« gratior a plane erunt atque jucundiora, 
« quovis scripto recentioris Auctoris, qui- 
« buscumque eloquentiae phaleris exornato. 
« Quidquid enim obducitur fuco aut pig- 

(1) Idem eod.,lib. vu, c. 7. 

(2) Aug., 1. in, Conf. y c. 5. 

(3) Hier., Epist. 403, ad Pammach. 

(4) Aug., 4. De doctr. Christiana , c. ii, Baron . 
toin. 111 an. Christ . 356. 

(5) Laur. Just, de Vita solitaria , c. 7. 


« mentis, suspectum redditur : pulchriorque 
« enitescit ipsa sua puritate simplicitas : 
« quæ quod mentiri nesciat, omne, quara- 
« vis adornatum, compositum velamentum 
« abhorret. » Ex humilitate ergo Auctoris et 
styli satis hæc commendatur doctrina: 

Atque ex ejus vita et exemplo, quis ignorat, 
quam digna sit veneratione ? Optima plane 
est viri humilis humilitatis doctrina, quæ 
« sive loquendo instruat (5), sive commen- 
se dabiliter tacendo quiescat, semper nos- 
« citur esse proficua : de thesauro namque 
« suo bonorum operum, quæ gessit rudi- 
« menta pronuntians, auditorum animos 
« convertit ad gratiam : concordat quippe 
« ejus vita cum voce, efficaciterque bene- 
« dictio divina assentitur in opere. » Prius 
ardeat lux in seipsa necessarium est, quam 
ponatur super candelabrum (0), ut luceat 
omnibus qui in domo sunt; et si sal in seipso 
infatuatum fuerit, quomodo condimento 
ipsius caetera salientur ? Ideo vitam prius 
quaerendam quam doctrinam, significavit 
Regius Vates (7), prius beatos clamans eos, 
« qui immaculati viam hujus saeculi per- 
se transeunt, gressus suos secundum legem 
se dirigentes : quam eos, qui scrutantur tes- 
se timonia ejus : ante enim vita, quam doc- 
« trina quaerenda est : vita enim bona sine 
« doctrina habet gratiam : doctrina sine 
« vita, integritatem non habet. » Hinc de 
Jesu dicitur coepisse facere, et docere, 
quo loco verborum antepositio non caret 
mysterio, et ipse de Doctoribus loquens 
dicit : Qui autem fecerit , ei docuerit , hic 
magnus vocabitur in Regno coelorum (8). 
Audis quoniam praecedit factum (9), sub- 
sequitur doctrina : siquidem benefacere, 
prima doctrina est. Cessantibus enim verbis, 
hoc ipsum docet homines opus optimum, 
dum videtur : quod etsi voce aures non 
excitet, virtute tamen corda compungat. 
Quis enim bonum factum videns non gau- 
deat, miretur, imitetur, ac veluti tacito 
magistro utens, ejus exemplo doceatur? 
Dictis igitur facta praecedunt. Inanis ergo 
et ^ridicula, contemnenda, hypocrisique 
plena, vana, inutilis, mendax, et sui aucto- 
ris inimica, quum sit doctrina quæ auc- 

(6) Matt., ni. 

(7) Psal. cxviji, Id prine. Ambr. in Psal. cxvm, 
in prine. 

(81 Matt. v. 

(9) Ambr. in Serm . de Comm. Martyr . per 
annum . 



43 


AD OPERA S. PRANCISCI ASSISIATIS 


44 


toris moribus non probatur, et ex exemplo 
sibi fidero sortitur, necessario fatendum est, 
eam, quæ plene moribus Auctoris constat, 
omnibus meliorem et efficaciorem esse. 

Scio quidem, inter Sanctos et Sanctos, in- 
ter merita et merita differentiam esse maxi- 
mam, ut Bernardus docuit (1), disputationes 
auteih et controversias de eorum compara- 
tione et gloria, inutiles et periculosas esse, 
nec viris piis conveniret, cum potius con- 
troversias excitent, quam imitandi desi- 
derium et devotionem : atque ita ad sancti- 
tatis comparationes non deveniam. Id solum 
dixero, debere unumquemque doctrinam 
Seraphici Francisci, ex ejus vita et meritis 
æstimare : et qui eum (ut par est) inter An- 
gelicos choros collocatum, sedem Luciferi 
occupare crediderit , Angelicam reputet 
doctrinam : qui inter Apostolos illum ma- 
luerit recensere, Apostolicam existimet : 
qui eum in vita verum et certum imitatorem 
Christi, et in corpore ejus effigiem senserit 
et adoraverit, credat nullam doctrinam 
Auctoris non canonici plus hac Christi 
imitari doctrinam. Portat sigillum Christi 
Franciscus stigmataque ejus in corpore 
suo, quibus auctoritatem regiam praestat 
doctrinae suae : quae enim sigillo regio sig- 
nata sunt, regiam majestatem prae se fe- 
runt : signatam ergo et confirmatam dicemus 
Francisci doctrinam Christi sigillo (2). Mi- 
raculosus ille liber, quem Joannes vidit 
scriptum intus et foris, quem nemo poterat 
aperire, quousque venit Agnus tamquam 
occisus, et aperuit illum, qui dignus aperire 
visus est, quoniam occisus fuit, et ex omni 
lingua, et natione, et gentibus congregavit 
Ecclesiam et Regnum Dei. Hæc quidem de 
Christo intelligi, communi consensu pro- 
bant sancti Doctores, qui quasi occisus, 
quoniam post mortem occisionis signa por- 
tans, vivus apparuit. At post Christum, cui 
melius haec visio, quam Francisco compe- 
tere dignoscitur ? qui vivus quasi mortuus 
apparuit, tum ex mortificatione, tum ex 
signis mortis, quibus Agnus occisus est 
Christus : ipse autem amoris dulcissima 
morte correptus vivus apparuit, et adhuc 
post naturalem mortem semivivus perse- 
verat, erectus in sepulcro, ut testatur a 

(1) Bernard. Serai. 5, in Fest. omnium Sanc- 
torum. 

(2) Apoc., v. 

(3) Ambr. in Epist. Paul. 1 ad Cor., c. 3. 


Pontifice inscriptum Epitaphium. Si erga 
aliquis post Christum, legis divinae meruit 
aperire librum, et ejus exponere praecepta, 
is Franciscus est; qui ut occisus eisdem 
vulneribus, quibus Agnus apparuit, et Spi- 
ritu Dei plenus, poterit solvere et explicare 
signacula ejus, quae sunt septem Spiritus 
Dei. Et ideo forsan erectus et incorruptus 
per tot saecula in sepulchro perseverat, ut 
semivivus, non mortuus, aut occisus, sed 
quasi mortuus appareat : et integritas et 
incorruptio sint signa optimi Doctoris, et 
magistri (3), quia sicut auram et argen- 
tum, et lapides, quos ignis non corrumpit, 
ita bonus magister incorruptibilis perma- 
nebit. 

Docet etiam in suis libris Franciscus, 
tamquam potestatem habens (4) exemplo 
Christi : quem enim verba seraphico spi- 
ritu plena, et regio signata sigillo, non 
commoveant? non trahant? non compel- 
lant? Non immerito ei convenire existi- 
mem quod Tito (5) praecipit Apostolus: 
Cum omni imperio doceto (non quod impe- 
riose et tumide divina doctrina praedicanda 
sit, sed quod bono exemplo , et vitae in- 
tegritate, venerabilis factus Magister suam 
doctrinam reddat observandam, ut ipsius 
capitis series satis ostendit, et observant 
sacri Doctores) (6). Franciscus enim cum 
imperio et potestate docet, tum ex vitae et 
morum integra disciplina, tum ex auctori- 
tate et majestate Christi, cujus signatus, 
adeo Deiformis effectus est, ut humanis 
oculis, cum non dissonet doctrina, sed con- 
veniat, Christus videri possit : et si nos, 
qui non vidimus personam Christi, Fran- 
ciscum stigmatibus decoratum, loquentem 
verba Christi audiremus , aut scribentem 
manu, clavo transfixa, videremus ; non im- 
merito ejus similitudine decepti, Christum 
audisse, aut vidisse scribentem dicere au- 
deremus. Quis 'ergo non plurimi faciat? 
quis non libenter legat doctrinam Christi, 
transfixis inanibus Francisci scriptam ? 
quis manus transfixae sanguine madentem 
chartam, calamum, atramentumque non 
veneraretur, si Franciscum scribentem ad- 
spicere mereretur ? Crede tamen mihi, 
Lector, pluris facienda esse verba, dicta, et 

(4) Matt.,vii. 

(5) Ad Tit., c. 2. 

(6) Gregor. I. Mor. 23. c. 13. Isidor. 3, Sent. 9 
c. 36. 


45 


PROLEGOMENA. — TESTIMONIA. 


46 


sententias ejus, quam illa materialia signa : 
nam si ista transfixae manus sanguine 
rubebant, illa cordis sanguine, et seraphico 
spiritus ardore sunt ignita ; et quanto spi- 
ritus divinus, ex quo fonte illa emanabant, 
omnibus aliis pretiosor est rebus, tanto 
dicta, sententiae , praecepta , et consilia 
Francisci, pluris fieri debent, quam charta, 
calamus, et atramentum etiam ejus san- 
guine rubricata. Qui ergo illa, si dignus 
videre fuisses, tanti haberes; pluris ista, 
quae tibi nunc t traduntur, habeto. 

Vides jam quantum ex vita, qualitate, et 
majestate Auctoris commendetur Opus ? 
ulterius velim attendas, quantum seipsam 
commendet, singularis, seu particularis haec 
philosophia (1) Quodammodo tradens ejus 
elementa, quae vere perfecta est, scientiae. 

Non aliud suis Operibus commendat 
Franciscus, quam quod in Evangelio tra- 
didit Christus : illius perfectissimae scientiae 
doctrina haec praecipua tradit elementa, sa- 
lutariaque Christi hortamenta tam simpli- 
citer suadet, quam efficaciter persuadet. 
Quis, quaeso, melius explicavit, comproba- 
vit, docuit, et monstravit exemplis, illud 
evangelicum : Cavete (Lucae, xn) ab omni 
avaritia , quia non in abundantia cujus - 
quam vita ejus est ex his , quœ possidet : 
quam ille, qui ut ab avaritia suos discipulos 
arceret, nihil penitus possidere aut habere 
voluit ? Quis neminem fallere, divinae pro- 
videntiae fidem demonstravit, et experientiae 
auctoritate munivit; certissimumque esse 
ostendit illud evangelicum : Nolite solliciti 
(Lucae, xn; Matt., vi) esse animce vestrce 
quid manducetis , neque corpori quid in- 
duamini ; considerate corvos , qui non se- 
minant, neque metunt , quibus non est 
cellarium, neque horreum , et Deus parcit 
iüos ; quanto magis vos pluris estis illis ? 
quam ille, qui se et suos divinae providentiae 
omnino commisit ? Quis verum sensum 
attigit melius verborum Christi : Qui vult 
venire (Matt., xvi ; Lucae, ix) post me , abne- 
get semetipsum , et tollat crucem suam , 
et sequatur me : quam qui terrena omnia 
despiciens, se suaque abnegavit, et nudus 
nudum secutus, alios nudos sequi docuit 
Christum ? Quis elegantioribus commenta- 
riis prosecutus est illud Dominicum ver- 
bum : Si quis venit (Lucae, xiv; Matt., x) ad 


me, et non odit patrem suum, aut matrem, 
et uxorem, et filios, et fratres, et sorores , 
adhuc autem et animam suam, non potest . 
meus esse discipulus : quam ille, qui licet 
a patre vapulavit, carceribusque fuit man- 
cipatus, ne post Christum abiret, per patrem 
(ut cum Hieronymo loquar) (2) calcatum 
perrexit, matrem reliquit, et fugiens, ad 
episcopi genua nudus procubuit : et alias 
cum uxorem tentaretur accipere, ut filios 
procrearet, mulieris et puerorum formas 
ex nive composuit, et eas osculatus, ad nu- 
dumque corpus adstringens, et placide am- 
plectens dixit : Hi sunt, Francisce, filii tui, 
et uxor tua; sicque animam suam, id est 
vitam, conterens in hoc mundo, ad æternam 
felicitatem custodivit ? Quis gloriosius ex- 
pertus est, ac melius explicuit illam cen- 
tupli promissionem eis factam : Qui relique- 
rint (Matt., xix) filios, domum, aut agros 
propter nomen Christi, quam qui modica 
mercatoris patris domo, et tenui patri- 
monio relicto, non solum æternæ vitae ac- 
cepit a Deo retributionem, et dona, quæ 
centupli promissionem longe excellunt, sed 
et materialiter in hac vita, tot domos opu- 
lentas, in universo obtinuit orbe terra- 
rum, plenas optimis filiis, ita ut nulla sit 
apud Indos 'et Antipodas ita remota natio, 
quæ domos divo Francisco non consecra- 
verit, et filios ei pepererit ? et pro faculta- 
tibus, quas reliquit, tributa voluntaria 
Pontificibus, regibus, et privatis in uni- 
verso imposuit, quibus alunt indigos filios, 
habentes mundi sibi subjectas potestates? 
Quis talem unquam mercandi artem cog- 
novit, et docuit, quæ non solum pro centum 
reddat decem, aut pro uno centum, sed pro 
minimo millia milium complurima, et innu- 
merabilia ? qua similis omnino factus 
homini negotiatori (Matt, xm) quaerenti 
bonas margaritas: inventa autem una 
pretiosa margarita, abiit, et vendidit om- 
nia, quœ habuit, et emit eam; et ei, qui in- 
venio thesauro in agro (Ibidem) Evange- 
licæ doctrinæ, abscondit, et prœ gaudio 
illius vadit, et veyidil universa, quœ habet, 
et emit agrum illum? Aut quis unquam 
tam avidus mercator ulli non pepercit 
labori, ut lucrum ex mercatura reportaret, 
quam iste, qui fame, siti, nuditate, vigiliis, 
studiis, humilitate, et labore jam virtutum 


(1) Clem. Alex., 1. vi Stromal., c. 3. 


(2) Hier. Epist. 1, in Heliod., ad prine. 



47 


AD OPERA S. FRANGISGI ASSISIATIS 


48 


aurum acquirebat, jam ad palmam martyrii 
properabat ? Quis ex his, qui argenti et auri 
metalla se conficere posse præsumunt, 
chymicam istam unquam artem potuit 
imitari, quæ non solum cæteras artes, sed 
naturam excellit ? præter naturam quippe 
est, ut omnes etiam tenuis substantiae viri 
sua donent illis, qui a Francisco edocti sua 
reliquerunt ; ita ut sibi et filiis prius ali- 
menta deesse, quam fratribus Minoribus 
patiantur. Praeterea quis potuit commodius 
explicare illud : Beati (Matt., y ; Lucae, vi) 
pauperes, quoniam ipsorum est Regnum 
coelorum : quam ille, qui non solum volun- 
tariam paupertatem coluit, sed in ea pro- 
prium sibi et filiis constituit firmissimum 
et indeficiens patrimonium? Denique, ut 
uno verbo omnia complectar, nullus, praeter 
Apostolos melius legem Evangelicam intel- 
lexit, nec politioribus commentariis expli- 
cuit : nemo eam non solum possibilem, sed 
necessariam, utilem, et facilem, jugum 
suave et onus leve ostendit, nec alter sequi 
Christum melius docuit. 

Unde fateor, mi frater, me antequam 
titulos Operum, quæ inveneras, perlegis- 
sem , alios ultra hos expectasse tractatus, 
Francisci vitae et virtutis proprios ; vide- 
licet, Commentaria in Evangelium Christi, 
De ejus vera imitatione tractatum, De sui 
ipsius et vanitatis saeculi contemptu, De 
vita solitaria et monastica, De purgativa, 
illuminativa, et unitiva via, De perfecta in 
Jesum crucifixum transformatione, De hu- 
militate , De paupertatis gloria, De fide in 
Deum, et ejus providentia ; sed postquam 
Opuscula non absque gaudio percurri , et 
rem altius mecum perpendi, cognovi hæc 
omnia breviter in Operibus a te mihi oblatis 
contineri, longioresque earum rerum trac- 
tatus a Patre nostro editos, non chartis 
commendatos, sed ut opera legis scripta 
esse voluisse in cordibus nostris (Rom., n). 
Talis est enim practica et exemplo evulgata 
et probata doctrina Francisci, ut naturalem 
simul et Evangelicam legem comprehendat, 
quibus cordis nostri medulla conveniens 
membrana est. Est igitur doctrina Fran- 
cisci evangelica, apostolica, seraphica, ad 

S Clem. Alex., 1. VI, Stromat ., c. 3. 

Lucæ, xix. 

(3) Malt., xxi. Marc., xi. Joan., ii. 

(4) Ex Amb., 1. ix, in Lucam., c. 4. 

(o) Psal. xi. 


poenitentiam vocans, coeli viam ostendens. 
Non est doctrina illa, quam Apostolus di- 
cit sapientiam hujus sœculi (I Cor., ii), quae 
est scilicet voluptaria, et nimio tenetur sui 
amore (1) et ut quæ doceat, quæ sunt hujus 
mundi, et quæ sunt circa ipsum solum : non 
est doctrina numularia, quam Dominus 
ejecit de templo (2), eorum scilicet qui 
doctrinam Christi et sacras ejus scripturas 
ad lucrum et honorem interpretantur , et 
casta eloquia (3), argentum igne examina- 
tum, probatum terrae, purgatpm septuplum, 
corrumpunt, et Regis adulterinam imagi- 
nem reddunt (4), et impia commutatione 
deturpant, et in thesauros suos redigunt, 
non lucrum Dei et honorem (5), sed pro- 
priam quaerentes utilitatem. 

Sed susurrantes jam audio Zoilos superbe 
sapientes, murmurantes, unde tanta doc- 
trina evenerit Francisco, humili viro, 
idiotae, non litterarum studiis, sed humili- 
tati dedito; imo et qui de litterarum studiis 
saepe consultus a suis, vel omnino prohi- 
buit (6), vel saltem ita permisit limitate, 
ut ad orationis studium potius quam ad lit- 
terariam palaestram invitaret et destinaret; 
nec ipse aliquamdiu in scholis moratus, 
nec argutis plurimum interfuit disputatio- 
nibus : unde ergo prius est factus Magister 
et Doctor, quam discipulus? Magister enim 
bonus ille est, qui docet ea, quæ prius didi- 
cit, ex Chrysostomi sententia : « Et cognitio 
quidem est ex eo quod quis didicerit (7). » 
Discere et audire Magistrum prius est, quam 
posse docere (8) quod adeo certum judica- 
runt, qui ab infantia Dominum Jesum cog- 
noverant, et sciebant eum litteris operam 
non dedisse, videntes eum docere, quem 
hominem tantum reputabant, ut admira- 
rentur, dicentes : Unde huic omniaî Et quæ 
est sapientia, quæ data est illi, et virtutes 
tales, quæ per munus ejus efficiuntur ? 
Nonne hic est faber filius Mariœ frater 
Jacobi, et Joseph, et Judœ, et Simonis 1 
nonne et sorores ejus hic nobiscum suntf 
et scandalizabantur in illo . (Mare, vi; 
Matt., xiii.) Quare scandalizabantur? quia 
ex patre, matre, fratribus, et sororibus eum 
hominem purum esse arguebant, atque ita 

(6) S. Bonav., in Legen ., cap. xi. 

(7) Chrysost., ia E p is t. ad Cor., c. vhi, Homil. 20, 
ad (in. 

(8) Clem. Alex., lib. VI, Strom., c. m. 



49 PROLEGOMENA. 

litteras discere communi more debuisse 

i 

priusquam doceret. 

Non aliter hi inferent de Francisco, quem 
misellæ conditionis humanæ fines nequa- 
quam transiliisse, nec in dialecticorum ar- 
gutiis versatum, probe norunt. Quibus 
tamen facile respondetur, in rerum divi- 
narum indagine, philosophorum libris, et 
vano sasculi magisterio praestare Sacrorum 
librorum humilem et sinceram lectionem, 
sanctamque meditationem, modo quæ le- 
guntur, et meditatione percipiuntur, opere 
compleantur. Multi enim ex sanctis Patri- 
bus absque saeculari magisterio, profano- 
ruraque librorum usu in Dei lege docti eva- 
serunt. Ita contigit Antonio, qui universam 
sacram Scripturam memoriter tenuisse di- 
citur, cujusque aliqua opera extant, doc- 
tissima sane, in Bibliotheca veterum Pa- 
trum. Ita Arsenio, ita Paulo, et aliis sanctis 
* 

monachis et abbatibus, qui in desertis a 
pueritia viventes, lectione sola et contem- 
platione ad magnam scientiam pervene- 
runt. Ita didicerunt Benedictus, Basilius, 
Joannes Damascenus, et alii plures, qui 
nusquam leguntur in scholis versati, et 
quanto longius a scholasticorum argutiis 
aberant, tanto citius intellectus illorum il- 
luminabatur, igne vibrante ardentis volun- 
tatis, et quo Deum, quem seraper memoria 
retinebant, cito cognoscebant et ferventer 
prædicabant. Quid memorem monachorum 
abbatem Hor (1), qui cum in deserto The- 
baidæ nonagenarius habitaret, Angeli prae- 
sentia admonitus, ut ad habitata loca, ut 
aliis proficeret, descenderet, cum antea le- 
gere omnino ignoraret, scientiae donum ac- 
cepit? Aut quid in medium adducam alte- 
rum monachum Patermutium, qui e latrone 
conversus (2), et ad eremum secedens, 
quaerens quid sibi oporteret scire ; respon- 
sum accepit a Magistro ut tres tantum disce- 
ret priores versus Psalmi primi : ille vero 
hos saepius repetens, et divina meditatione 
triturans, orationibus et jejuniis tantum pro- 
fecit, ut totam sacram paginam memoria 
teneret? Quid referam de Joanne pres- 
bytero, qui in eremum divino Spiritu de- 
ductus, Angeli manu tactu ore ejus (ut Isaiæ 
calculo) plenitudinem scientiae accepit (3)? 

(1) Vitee Patrum , lib. II, c. i. 

(2) lùid.y lib. II, c. ix. 

(31 Vitee Patrum , lib. II, v. 15. 

(4) Chrysost., in c. xm, Genes., Hom. 35, in priuc. 


— TESTIMONIA. 50 

Hujusmodi « quamplures quotidie experi- 
€ remur; si simili cura, sinceritate, et hu- 
« militate, sacros codices evolveremus : 
€ neque enim fieri potest, ut is qui in di 7 
« vinis Scripturis magno studio et ferventi 
« desiderio vacat, unquam negligatur : sed 
« licet desit nobis hominis magisterium, 
« ipse Dominus superne corda nostra in- 
« trans illustrat et mentem, rationi jubar 
« suum infundit, detegit occulta, doctorque 
« fit eorum, quæ ignoramus : tantum si nos, 
« quæ a nobis sunt, afferre velimus (4). 
Anne quis docuit Apostolos, ut scirent Scrip- 
turas et linguas, præter illum a quo dictum 
est : Èt mittam vobis Spiritum veritatis, qui 
a Patre procedit (5), ille docebit vos om- 
nia, et suggeret vobis omnia quaecumque 
dixero vobis? Aut quomodo in adventu 
ipsius docti facti sunt omnes, qui prius 
erant insipientes? de quibus dictum : Stulta 
quæ sunt mundi, elegit Deus, ut confundat 
sapientes. (I Cor., i.) Et alibi : 0 stulti et 
tardi corde ad intelligendum Scripturas . 
(Lucæ, xviv.) Sed cum omnis sapientia a 
Deo sit, et Christus sit sapientia Patris, et 
ab eo nobis designatus Magister, voce e 
coelo delapsa : Ipsum audite (0), quem ipse 
docuerit, doctus evadet : ad quem ipse Spi- 
ritum suum direxerit, sapientiae, scientiae, 
doctrinae, et intellectus dona percipiet, qui- 
bus illuminatus omnem mundi excedat sa- 
pientiam. Non homines, sed Christus veram 
et coelestem infundit doctrinam : hujus su- 
perexcellentis philosophiae verus Magister 
est Christus. « Nolite putare, inquit Augus- 
te tinus, quemquam hominem aliquid dis- 
« cere ab homine. Admonere possumus per 
« strepitum vocis nostræ : si non sit intus, 
« qui doceat, inanis fit strepitui noster. 
« Magisteria forinsecus adjutoria quædam 
« sunt, et admonitiones : cathedram in coelo 
« habet, qui corda docet : de Domino dico, 
« propterea ait, ipse in Evangelio : Nolite 
« vobis magistrum dicere in terra, unus est 
« magister vester Christus. Ipse ergo vobis 
« intus loquatur, quando nemo hominum 
« illic est : quia etsi aliquis est a latere tuo, 
« nullus est in corde tuo : sed Christus est 
« in corde tuo » (7). Interior ergo Magister 
est, qui docet; Christus docet, inspiratio 

(5) Joan., xxiv. 

(6) Matt.,,ix. 

(7) August., Tract. III, in I Ep. Joan., ii. 


51 


AD OPERA S. PRANGISGI ASSISIATIS 


52 


ipsius docet; ubi illius inspiratio, et illius 
unctio non est, forinsecus inaniter perstre- 
punt verba. 

Leve ergo fundamentum est ad proban- 
dum Franciscum omnino idiotam fuisse, di- 
cere Magistris multam operam non dedisse : 
nam si Magistri tam parum prosunt, ut vere 
nihil per se possint docere absque illo Ma- 
gistro interiori, a quo docemur, secundum 
Augustinum ; reliquum est, humano Magis- 
tro caruisse, non esse aliud, quam illo exte- 
riori indice caruisse; quo licet monstrante 
facilius res cognoscantur, deficiente tamen, 
possibile est cognosci, praesertim cum « ad 
« veram sapientiam non una via perve- 
« nitur, quippe pro sua quisque sanitate ac 
« firmitate comprehendit illud singulare ac 
« verissimum bonum. Lux est quaedam inef- 
€ fabilis et incomprehensibilis mentium : 
€ lux ista vulgaris nos doceat quantum po- 
« test, quomodo illud se habeat. Nam sunt 
« nonnulli oculi tam sani et vegeti, qui mox 
« ut aperti fuerint, in ipsum se solem sine 
€ ulla trepidatione convertant : sunt alii, 
« quibus sol initio conspectus visum obtun- 
« deret (1). » Non ergo omnibus unus dis- 
cendi modus : quia sicut in domo Patris 
mansiones multae, ita multae viæ; et sicut 
diversa bona (uni enim datur prophetia, 
aliis scientia , aliis genera linguarum , aliis 
gratia curationum) (Ephes., ix, et I ad 
Cor., xn) sic diversi modi, breviores et lon- 
giores, adipiscendi haec dona secundum vo- 
luntatem Dei, qui omnia prudenter dis- 
ponit, secundum qualitatem et naturam 
accipientis. Nec negamus nos Franciscum 
habuisse Magistrum, et tempus, et modos 
addiscendi; imo dicimus habuisse Magis- 
trum Christum, qui per Spiritum Sanctum 
illum docuit, eo modo, eo tempore, eo loco, 
quibus ipse voluit, cui omnia dedit Pater 
in manus . (Joan., xm et xvi.) Huic nullus 
ordo praescriptus, nullus locus, nullum tem- 
pus; potest mediante Magistro temporali 
docere, cum ex jam dictis semper sit ille, 
qui interius docet; potest et sine medio per 
seipsum. Hominibus enim, qui humanas 
artes profitentur, datum est operari instru- 
mentis mediis; Deus autem, prout vult, ex 
natura sua potest operari, nec indiget ins- 
trumento, quia Deus naturæ est. Sic Apos- 

(1) Aug., lib. I, Soliloq ., c. 15. 

(2) Aug., ibid. 

(3) Ex Aug. enarr. in Psal . cxliv. 


tolos in instanti docuit, sic Baptistam in 
matris utero, sic Prophetas, sic Saulum, e 
cujus oculis ceciderunt squamae ignorantiae. 
Proinde optimum hunc Magistrum bonus 
et primarius ille discipulus Petrus relin- 
quere noluit, nec recedentibus iis, qui in 
Christi doctrina scandalizabantur, recessit : 
interrogatusque an cum aliis Apostolis 
abire vellet, respondit : Domine , ad quem 
ibimus ? verba vitœ œtemœ habes (Joan., 
vi), id est doctrinam, quae ad vitam aeter- 
nam ducit, et verba, quae ip$am continent 
vitam. Non est alius tibi similis Magister, 
ad quem declinare possimus; non est, qui 
ita perfecte doceat alius Praeceptor. « Da in- 
« quit ad Christum Petri nomine Augustinus 
« alterum te, et ibimus ad eum (2), » quasi 
dicat, nullatenus recedere debere discipulos 
a Christo, dum non sit alius a Christo Ma- 
gister, qui quod Christus instruit, edoceat ; 
nec quod inspirat Christus, ostendat. 

Excellentiam autem hujus doctrinae didi- 
cisse Franciscum a Christo, paucis tibi 
monstrabo, licet possem multis. Breve ma- 
gisterium Christi est, toto corde Deum omni 
tempore; siveblandientem sive flagellantem, 
laudare (3), ejusque extollere bonitatem, 
et continuo orationi insistere. Hoc an recte 
didicerit Franciscus, consule discipulum 
ejus dicentem : « Ambulans et sedens, intus 
« et foris, et laborans et vacans, orationi 
« adeo erat intentus, ut illi videretur non 
« solum quidquid erat in eo cordis et cor- 
« poris, verum etiam operis et temporis de- 
« dicasse (4). » Doctrina Christi est : Tollite 
jugum meum super vos, et discite a me , 
quia mitis sum , et humilis corde . (Matt., 
xii.) Videamus an didicerit hæc noster 
Franciscus : in humilitate ita profecit, ut 
humiliora faciens fundamenta aedificii sui, 
in altiora, quæ superbus Lucifer perdidit, 
fabricam extulisse merito credatur : « In 
« propria quidem reputatione nihil erat nisi 
« peccator, cum in veritate speculum esset 
« et splendor omnimodae sanctitatis (5). » 
Super hanc studuit aedificare seipsum, ut 
sapiens architectus fundamentum praeja- 
ciens, quod a Christo didicerat. Doctrina 
Christi est : Si vis perfectus esse , vade et 
vende omnia , quee habes, et sequere me. 
Et : Nisi quis renuntiaverit -omnibus , quev 

(4) Bonav., in Legen ., c. 40. 

(5) Bonav., in Legen., c. 6, ubi multa alia. 


53 


PROLEGOMENA. — TESTIMONIA. 


54 


possidet , non potest meus esse discipulus . 
Doctrinam hanc sibi pro vinculo haeredi- 
tatis adscripsit Franciscus : « Nemo enim 
« tam auri, quam ipse cupidus paupertatis, 
« nec thesauri custodiendi sollicitior ullus, 
« quam iste hujus Evangélicæ margaritae. 
« In hoc praecipue suus offendebatur aspec- 
« tus, si quid videret in Fratribus, quod 
« paupertati non per omnia consonaret : 
€ nam et Fratribus in conclavi quaerentibus, 
€ quæ virtus magis amicum redderet Christo; 
« quasi secretum sui cordis aperiens res- 
« pondebat : Paupertatem noveritis, fra- 
« tres, specialem viam esse salutis, tanquam 
« humilitatis fundamentum, perfectionisque 
« radicem, cujus est fructus multiplex, sed 
€ occultus (1). » Certe quæ et quanta dixit 
et fecit pro paupertate observanda, longum 
esset referre. De cordis pietate, mansuetu- 
dine, et caritate, quis sermonem contexere 
valebit ? Certe affirmare ausim, licet multa 
de hujus viri virtutibus et vera sapientia 
scripta sint, omnia in comparatione eorum, 
quæ dici possent, quasi si ulam roris ma- 
tutini esse, maris magnitudini comparatam. 
Veram sapientiam didicit, a vero praecep- 
tore Christo didicit, a Patre didicit : doc- 
trina enim Christi, Patris doctrina est : a 
Spiritu Sancto didicit, per quem Christus 
promisit se docturum omnia : optimos ha- 
buit magistros, optimus ipse discipulus. 
Didicerat ergo justitiam, sapientiam, ca- 
ritatem, humilitatem a Christo. Quid ergo 
nos suis Operibus docebit? eructavit absque 
dubio quod biberat, ut alter Joannes (2), 
qui quod e Christi pectore biberat, verbum 
eructabat; et ideo in Operibus ejus nihil 
invenies, nisi doctrinam Christi. 

Poterit ergo jam Franciscus detrahenti 
Zoilo verbis Ambrosii (3) respondere, si 
dixerit Zoilus illi : « Unde habuisti intelli- 
gere? Scriptum est: Interroga Patrem tuum, 
et annuntiabit tibi : seniores, » id est Magis- 
tros, € et dicent tibi, » respondebit : Etiam 
scriptum est de Deo : Ego sum Pater tuus , 
interroga me (Deut., xxxii) : et ex illo novi 
respondere, et ex illo supra illos intelligo 
quod non intelligebant, quia testimonia di- 
dici, quæ illi non noverant. Didici : Qui se- 
quitur me, tollat crucem suam. Didici : Di- 
ligite inimicos vestros . Et ideo super omnes 

(1) Bonav., in Legen., c. 7. 

(2) Sic de eo loquitur Hieron. 


docentes intellexi , quia testimonia Do- 
mini meditatio mea est . (Psal. cxvm.) 
Quam autem divinæ legis meditatio eum 
super omnes docentes doctum reddiderit, 
accipies ab illustrissimo S. R. E. cardinali 
Bonaventura : « Ad tantam autem mentis 
« serenitatem, indefessum orationis stu- 
« dium, cum continua exercitatione vir- 
« tutum, virum Dei perduxerat, ut quamvis 
« non habuerit Sacrarum litterarum peri- 
« tiam, per doctrinam, æternæ tamen lucis 
« irradiatus fulgoribus. Scripturarum pro- 
« funda miro intellectus scrutaretur acu- 
« mine. Penetrabat enim ab omni labe pu- 
€ rum ingenium mysteriorum abscondita : et 
« ubi magistralis scientia foris stat, affectus 
« introibat amantis. Legebat quandoque in 
€ Libris sacris : et quod animo semel inje- 
« cerat, tenaciter imprimebat memoriae : 
€ quia non frustra mentalis attentionis per- 
« cipiebat auditu, quod continuae devotionis 
« ruminabat affectu. » Et post pauca : « In- 
« terrogatus Senis a quodam religioso viro, 
« theologiae sacrae doctore, de quibusdam 
« quaestionibus difficilibus intellectu, tanta 
« claritate doctrinae, divinæ sapientiae pate- 
« faciebat arcana, ut vehementer stuperet 
« vir ille peritus, et cum admiratione re- 
« ferret : Vere theologia sancti Patris is- 
« tius, puritate ac contemplatione tanquam 
« alis in altum subjecta 'est aquila volans : 
« nostra vero scientia ventre graditur super 
« terram. Licet enim esset imperitus ser- 
« mone, scientia tamen plenus, enodabat 
« dubia quaestionum, et abscondita produ- 
€ cebat in lucem : nec absonum si vir sanc- 
« tus Scripturarum a Deo intellectum acce- 
« perat, cum per imitationem Christi, per- 
« fectara veritatem ipsarum descriptam 
« gestaret in opere, et per Sancti Spiritus 
« unctionem plenariam, doctorem earum 
« apud se haberet in corde (4). » Hactenus 
de ejus scientia Bonaventura, et si adhuc 
majus videre «cupis testimonium Ecclesiæ 
sanctæ, quæ veritatis magistra est, audi 
ejus judicium in Hymno de festivitate ejus, 
ab Ecclesia approbato. In primis Vesperis 
dicitur de eo : « Vita et doctrina splen- 
duit » et in secunda Antiphona Laudum : 
« Hic prædicando circuit, et quem non 
homo docuit, fit doctis in stuporem », 

(3) Ambr., in Psal. cxvm, octon. 13, versu : 

Super omnes docentes. 

(4) Bonav., in Leg. f c. ii. 


I 


55 


AD OPERA S. FRANCISCO ASSISIATIS 


56 


et in quarta ; « Doctus doctrice gratia » (i). 

Sed si adhuc superbe sapis, et illum ite- 
rum atque iterum idiotam vocas, audi ca- 
sum, ne dicam miraculum. In quadam His- 
paniae civitate (quam reticeo, ut honorem 
caveam viri, et religionis, cujus dedecori 
hoc tribui posset, mihi enim veritas cordi 
est absque aliorum injuria) decem abhinc 
annis contigit, praedicatorem quemdam 
concionantem, et litteras litteratosque sanc- 
tos commendantem, dixisse, se illis devotis- 
simum, non vero idiotis, qualis erat Fran- 
ciscus. Quod ut semel atque iterum repetiit, 
populares viri et mulieres adstantes, dum 
Francisci devotione. tenebantur, susurro et 
murmure tacite hoc sibi de Francisco dic- 
tum non placere indicarunt. Coepit subito 
praedicator ille, qui lingua expeditissimus 
erat, balbutire, rubore suffundi, et contur- 
bari; coeperunt et ea, quæ ad concionem 
praeparaverat solertissimo studio, e memo- 
ria decidere. Crevit ejus turbatione popu- 
larium tumultus : tandem concionator ob- 
mutuit, et quæ superbe forsan didicerat, in 
medium proponere non potuit; quia, ut cre- 
dibile est, humilitatem viri sapientis des- 
pexerat; et ita incompleto sermone, e sug- 
gesto verecunde descendit. Hiyus rei testes 
fuerunt episcopus et capitulum, frequens- 
que populus illius civitatis, qui aderant 
ad festum soiemnissimum invitati. Casum, 
ut novi, refero, non praedico miraculum; 
sed Franciscum agnosco sapientem simul et 
beatum, de quo jure dici potest : Beatus 
(Psal. xcm), quem tu erudieris Domine , et 
de lege tua docueris eum . In quo beatus ? 
« Propter donum scientiae (2), quod de Spi- 
ritu sancto fuerat consecutus ». Unde non 
immerito, meo judicio, anteponendus Fran- 
ciscus aliis Doctoribus, quos ab eodem ma- 
gistro non fuisse edoctos plane constiterit : 
« Cedant enim (3) ei doctores quique ne- 
« cesse est, quem testimoniorum medita- 
« tione coelestium doctrina Dei docentis im- 
« buerit. » Et quanto minus humani studii et 
humanae litteraturae concedatur Francisco, 
tanto amplius ejus eminet laus doctrinae : 
quia si non acquisita, ergo data dono Dei : 
si non acquisita, ergo revelata; si revelata, 
ergo vera, excellens, secura, doctrina 
nempe Spiritus sancti, doctrina et Christi. 


Sed quo tandem ab incepto itinere lon- 
gius abii, et qui tantum gratulari tibi, 
reverende frater , cogitaveram , gratula- 
tione omissa, ad alia diverti, et epistolae 
brevitatem et modum excedens, bellum 
cum detractoribus suscepi? Anne aliquid 
habuit commune, congratulari tibi, et lau- 
dare susceptum laborem, et adversus in- 
vidos tam longo sermone divertisse ? Ve- 
reor certe ne hoc malignantibus ingeniis 
pharmacum adhibuisse fuerit necessarium : 
quod dum minus cogitasse videor, conve- 
nientius fuisse præsumo. Nec ex hoc dimi- 
nuitur gratiarum tibi debita actio, imo ex 
muneris propalata dignitate augetur ; quæ 
enim sufficiens erit gratitudo, pro Francisci 
doctrina evangelica ? Certe nulla, si verum 
fateamur, par erit tanto beneficio , in quo 
honor simul cum lucro, voluptas cum utili- 
tate, et cum pharmaco infirmitatis solatium 
reperitur. Sed hujus facti nulla tibi gratia 
reddenda est, sufficit enim pro praemio egis- 
se. Imo et tu immortales gratias Deo optimo 
maximo agere debes, qui per merita beatis- 
simi patris nostri Francisci, te post tot sae- 
cula, quibus haec tradita erat silentio doc- 
trina, creavit, et ex Hibernia Catholicce 
fidei tenacissima , sed misero et turbulento 
hoc saeculo dira haereticorum peste (4), et 
immani persecutione agitata, ut alteaum 
Loth eduxit, et ad religionem vocavit, ut 
tamquam fidelis servus et prudens dares in 
tempore, ab eo praesignato, fidelibus hanc 
tritici mensuram bonam, et confertam, et 
coagitatam (5) et supereffluentem, qua fide- 
lium animae, veterem renovatam, et experi- 
mento probatam sentiant vocem Evangelii, 
quam Franciscus singularis tibicen aurea 
canit tuba paupertatis et caritatis, non in 
vanum vocem emittens, velutæs sonans, aut 
cymbalum tinniens, sed caritate plenus, 
opere prius praedicans quam verbo. Haec est 
aqua illa crassa, quam ex antiquo servato 
sub terra igne invenisse (6) dicitur Nehe- 
mias, quæ sparsa super sacrificium, oriente 
sole calefacta, ignis iterum naturam assu- 
mens, combussit sacrificium et ligna. Ser- 
vatus quippe Evangelicus ignis doctrinae 
Francisci sub terra humilitatis suæ et suo- 
rum, aut ignaviae et frigiditatis humanae, 
nunc a te novo Nehemia educta, et in corda 


(1) Ex officio S. Francisci. 
' (2) Ambr., Psal. cxvm. 

(3) Idem, eod. loco. 


i 


Baron., an. Christi 1053, in fine. 
5) Lucæ, xii. Lucæ, vi. I Cor., xm. 
(6) Mach., ii, v. 1. 


\ 



57 


58 


PROLEGOMENA. 

nostra effusa, ut aqua, oriente solis justitiæ 
lumine (a quo omnia calorem accipiunt et 
virtutem) ardebit, et igne caritatis com- 
buret sacrificia cordium. Aqua, qua lavan- 
tur crimina (1), dum inducimur ad poeni- 
tentiam ; qua madent oculi, dum compelli- 
mur ad lacrymas; qua divino amore infuso 
comburuntur corda, vibrante igne Sancti 
Spiritus; qua divinæ sapientiae sitis non 
extinguitur, sed excitatur (2). 0 utinam si- 
cut illa miraculosa ex igne aqua crassa eo 
tempore inventa est, quo captivitate finita, 
populus Dei ad patriam revertebatur; ita 
haec tempus praesignet, quo a peccati servi- 
tute liberatifidelesjamin coelestem patriam 
iter dirigant : et sicut illa fuit principium 
pacis illius populi : ista Ecclesiae pacem 
praesagiat, eaque in ignem conversa, alie- 
num ignem, scilicet haereticam aut indig- 
nam moribus doctrinam, in templum Dei 
mittentes (3) comburantur. 

Hic est unus ex clypeis mille pendentibus 
in turri David (4), quo tu nunc armatus pro- 
dis ad defendendam Ecclesiam. An non 
sunt Christianae antiquae bibliothecae, ex 
quibus hæc sancti Patris monumenta edu- 
xisti, turris illa Davidica cum propugnacu- 
lis aedificata, ex qua mille pendent clypei, 
omnis armatura fortium? fortium, inquam, 
illorum de quibus scribitur : En lectulum 
Salomonis sexaginta fortes ambiunt, ex 
fortissimis Israel , omnes tenentes gladios, 
et ad bella doctissimi : uniuscujusque en- 
sis super femur suum, propter timores 
nocturnos (Cant. , m) ? Ii nimirum sunt vete- 
rani Ecclesiae milites, sancti illi et antiqui 
Patres, qui scriptis et monumentis suis vigi- 
lantissime et acerrime pugnant contra hae- 
reticos, et potestates atque rectores tene- 
brarum harum, qui quietem veri Salomo- 
nis interturbant, qui Ecclesiam ejus spon- 
sam, in cujus sinu conquiescit, et inter 
cujus ubera commoratur, die nocteque di- 
vexant, nec clamantem sponsum audiunt : 
Adjuro vos filice Jérusalem (quia ipsi filiae 
sunt Babylonis miserae) ne suscitetis, neque 
evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa 
velit (Cant., n, ni et vm). Contra istorum 
strepitus, impetus, et insultus vere ex sacris 
bibliothecis educuntur clypei, et omne ar- 
morum genus. Quamobrem eas pertimescunt 

(il Ex doctr. Ambr., I. m, Off., c. 14. 

(2) Eccles., xxiv. 

(3) Levit., x. 


— TESTIMONIUM. 

et horrent haeretici : nam a Philisthæis (5) 
edocti, cavent, qua possunt diligentia, ne 
inveniatur gladius in Israel; ut cum ipsi 
insurrexerint, inermes reperiantur Catho- 
lici. Quod Julianus ille apostata teterrimus 
Christi et Ecclesiae hostis diligenter fecit, 
dum lege cavit ne Christiani litteris Graecis 
erudirentur, nec scholas frequentarent : 
quod et hodierni sectarii, et apostatae, nostro 
sæculo diligentissime fecerunt, et faciunt, 
ubicumque tyrannidem suam libere exer- 
cent. Quot enim bibliothecas sacras diri- 
puerunt? quot sacra volumina exusserunt? 
quot sanctorum virorum monumenta dila- 
niarunt? Nec sane ad sua scelera impru- 
denter : in hoc enim laudo villicos iniquita- 
tis, et prudentiam filiorum hujus saeculi. 
Videbant namque nihil sibi infestius, nihil 
sectis suis perniciosius, quam hujusmodi 
bellica Ecclesiae armamentaria, ex quibus 
tot veterum Patrum exemplaria , Graeca, 
Hebraea, Latina, et omnium denique lingua- 
rum scripta, quotidie eruuntur, quibus Ba- 
bylonica eorum turris evertitur, et ad fun- 
damenta usque exinanitur. Quemadmodum 
vero tempore belli diligentius conquiruntur 
arma, quibus se quisque muniat : ita tem- 
pore hæresium ( quæ sunt ecclesiastica 
bella, occidunt enim animas, quae mori 
nesciunt, cum aliae strages in corpora, in 
aedes, et caetera hujusmodi caduca, et inte- 
ritui ruinaeque obnoxia, tantum desaeviant) 
diligentius Catholici- musaea et bibliothecas 
evolverunt, sanctorum Patrum libros per- 
quisierunt, eosque velut leonibus fortiores, 
et aquilis velociores, in prima acie colloca- 
runt, ut non immerito militans Christi Ec- 
clesia dicatur, ac sit haereticis terribilis, ut 
castrorum acies ordinata (Cant., vi). Inter 
quos tu, religiosissime vir, haec Seraphici 
Patris monumenta eduxisti, quibus ut gladio 
decidunt haeretici. Quis namque ex nunc 
poterit se objicere potestati Pontificis, vel 
sacri Collegii cardinalium negare dignita- 
tem, cum videat Franciscum (quem sanctis- 
simum virum fuisse, nec haeretici nec alii 
infideles negant) primum se, deinde suos 
submittere S. R. E. et summi Pontificis et 
cardinalium nutui et jurisdictioni, et sub 
eo vexillo se suosque velle militare? Quis 
Ordinum, Poenitentiae, Sacrificii sacrosancti, 

(4) Cant., iv. 

(5) II Reg., xin. 



60 


AD OPERA S. PRANGISCI ASSISIATIS 


CO 


aliorumçue Sacramentorum, quibus Eccle- 
sia utitur, negabit veritatem, quam fatetur, 
commendat, et extollit Franciscus ? Quis 
opera nostra ad gratiae augmentum et glo- 
riae consecutionem non esse necessaria, sed 

• 

omnia facta jam esse in virtute Christi, et 
solam ejus sufficere fidem attestabitur, 
quando ille, qui ipsius Christi stigmata por- 
tabat, opera pœnitentiæ et pietatis sectanda 
proponit? Quis denique religiosorum coetus, 
emissionesque votorum improbare audebit, 
quorum auctor apparet tantus vir? Unde 
magnum te beneficium in Dei Ecclesiam 
contulisse credo, in hujus Operis editione, 
quae fideles Sancti Spiritus igne accendit et 
illuminat, infidelesque comburit 
Sed nunc ad meipsum rediens, cæteris, 
quae in Epistola tua scripsisti, rescribam, 
et faciam satis. Mittis igitur ad me sanctis- 
simi patris nostri libros et opera, et hujus 
muneris consortem et cohaeredem facis il- 
lustrissimum dominum, ac fratrem meum 
Antonium, Carthaginensem episcopum, to- 
tius ordinis Franciscain prius generalem. 
At quid jucundius mihi contingere potuit, 
quam tantum virum hujus muneris fieri 
consortem, ut ejus, quem natura dedit Ara- 
trem majorem aetate, et dominum, haec sit 
vera fraternitas, ut eadem fides, et religio- 
nis et muneris istius participatio vere faciat 
esse germanos? Dicasti nobis ergo parentis 
nostri opera ; et merito : debentur enim filiis 
bona parentum, et ad eos pertinet haeredi- 
tas, maxime non ingratos. Gratum filium 
illustrissimum fratrem meum certe dicere 
possum : quantum enim religioni inser- 
vierit, notissimum est. Habitum quippe 
quarto decimo aetatis anno suscipiens, fra- 
tres, qui de mortuorum parentum loco suc- 
cesserant, et omnia temporalia reliquit, 
exempla optimi patris Francisci secutus, 
ejusque religioni in religioso et gravi Sal- 
mantino coenobio se devovit. Postea in reli- 
gione philosophiam et theologiam publice 
professus, et ad diversa munera vocatus, i 
tandem ad generalis ministri culmen as- 
cendit, in quo quantum religioni inservie- 
rit, omnes norunt, donec ad episcopalem 
dignitatem ante officii sui finem evectus, 
ad animarum curam e religione divertit; 
non animo quidem aut moribus, sed sola 
habitatione et occupatione pastorali. Inter 
alia autem, quæ, dum generalis fungebatur 
officio, egit laude digna, duo tantum refe- 


ram ; quorum ego (gloriabundus dico) par- 
ticeps fui. Primum, festi sacrorum stigma- 
tum renovatio ; alterum, domus, in qua na- 
tus, educatus, et a patre carceri mancipatus 
fuit sanctissimus pater noster Franciscus 
(quæ adhuc aliarum more saecularibus lo- 
cabatur absque decore et honore) in eccle- 
siam et monasterium erecto, favente magna 
pecuniarum summa Philippo tertio, reli- 
giosissimo Hispaniarum rege, et domino 
nostro, qui jam, ut credimus, hujus alio- 
rumque bonorum operum gloriae praemium 
tenet. Primum autem tibi jucundum fore 
credo, si referam, ut res evenit : rarus quippe 
est, et devotus eventus. Eram ego in civi- 
tate Vallifoletana, in cujus curia regia regi 
inserviebam, habitu et professione saecu- 
lari, officio auditoris fungens ; advenitque 
in domum ineam illustrissimus episcopus, 
tunc in Zamorensi coenobio theologiae lec- 
tor, ut cum socio ibi recreandi animi causa, 
aliquibus, paucis tamen, remaneret diebus. 
Post coenam itaque, die decima sexta de- 
cembris, ille cum socio recitabat matutinum 
officium, ego ex altera parte ejusdem ca- 
merae deambulans, Psalterium Virginis re- 
citabam, et sentiebam multoties repeti no- 
men Francisci. Accessi, quaerens quod fes- 
tum esset illud, de quo officium diceretur. 
Responderunt : De stigmatibus sancti Fran- 
cisci. Ego admiratus dixi : Quare hoc fes- 
tum in religione non celebratur solemnius, 
sed ita modice, ut omnes saeculares ignore- 
mus hunc diem, nec tanti miraculi faciamus 
commemorationem? Et cœpi objurgare, et 
quasi criminis arguere religionem. Dice- 
bam enim, meo judicio, stigmatum sancti 
patriarchae festum debuisse plus celebrari 
quam diem mortis ejus. Mors enim sancta 
omnium Sanctorum commune festum est; 
at penetrantia stigmata Christi habuisse, 
soli Francisco concessum. Et sicut beatae 
Virginis Nativitas et Conceptio sancta, et 
Joannis Baptistae Nativitas, solemnissima 
celebritate coluntur, quia majus est mira- 
culum sancte concipi et nasci, quam mori, 
ita in beato Francisco majus fuit mira- 
culum, et specialius sanctitatis signum, vi- 
vum accipere sacra stigmata, quam sancte 
mori. 

His aliisque rationibus, proposuimus am- 
bo, hoc negotium, si Deus tempus occasio- 
nemque praeberet, ita promovere, ut festum 
hoc solemnissime non solum in religione. 



f 

✓ 

Ci PROLEGOMENA. — TESTIMONIA# 62 


sed in universa Ecclesia celebraretur. 0 bo- 
num Deum, qui votis nostris ita favit, ut 
factus Ordinis generalis frater meus, propo- 
siti nostri memor, me etiam, ut potui, ad- 
juvante (saltem propositi recordatione non 
necessaria) festum celebrari obtinuerit, et 
primæ ejus solemni celebrationi adstitit 
ipse generalis Ordinis, adstiti et ego sanctæ 
Romanae Ecclesiae jam cardinalis, qui propo- 
siti tempore non elapso adhuc decennio 
eram saecularis. Vide quantum praemium 
pro minimo affectu devotionis! et quanta 
sim huic divo obligatione devinctus, qui 
hoc, et omnia, quæ habui, ipsius devotioni 
tribuenda censeo : quam a parentibus haere- 
ditatem accepimus, qui ob magnum in 
Franciscum affectum, sua corpora antiquis- 
simo majori Placentini conventus Francis- 
cani sacello decoris sepulchris* et paucis 
abhinc annis ab illustrissimo fratre nostro 
episcopo innumeris decoratis sanctorum 
reliquiis, pie commendarunt ; quorum ani- 
mas meritis et precibus beati patriarchae, 
suique Ordinis fratrum, pie spero jam glo- 
ria potiri ; et quorum consortio, Fratrum- 
que Minorum suffragiis, ut ego cum prae- 
dicto fratre meo perfruamur, in eadem ec- 
clesia aliud amplioris ædificii ego extruxi 
sacellum, quo corpora nostra constituantur, 
ut ibi requiescant, ubi semper animus re- 
quiem invenit. 

At tu admiraris, et solemnibus celebrare 
cupis encomiis, me post purpuram cardina- 
litiæ dignitatis, habitum tertii Ordinis in- 
duisse, et solemniter tertiam patris nostri 
Francisci Regulam professum fuisse. Sed 
quomodo, qui meipsum, et omnia, quæ ha- 
beo, Francisci esse profitebar, possem qua- 
lecumque exhibere devotionis signum, nisi 
meipsum suæ religioni devoverem? Anne 
indignus est Francisci funis, quo regia 
purpura cingatur? Eo praecinctus Ludovi- 
cus rex Galliae, Elisabeth Hungariae prin- 
ceps, in Sanctorum numerum relati ; impe- 
ratrices, reges, reginae, et alii principes viri ; 
quorum numerum, tempore mortis suæ de- 
votissime habitum suscipiens, auxit hoc 
anno Philippus tertius Hispaniarum, et 
paulo ante serenissima Hispaniae regina 
Elisabeth, Philippi IV domini nostri uxor, 
et nobilissima princeps Maria ejusdem Phi- 

(1) IV Reg., vi. 

(2) Gregor., Hom. 9, in Evangelia. 

(3) Bernard., epist. 42. 


lippi IV germana soror, quæ etiam huic 
tertiae religioni nomen dederunt, quas cum 
potentissimo et piissimo rege Deus diu in- 
columes servet. An forte non decet regiam 
dignitatem cilicium? Decet certe, et tempore 
Elisei prophetae eo usum regem Israel, 
narrat Historia sacra (1). Unde ergo mira- 
ris, quod cardinalis cinericium habitum pur- 
purae imponat, et chorda se praecingat? Di- 
cis : Humilis habitus est, tantae dignitati. 
At ego respondeo, ideo suscipiendum hoc 
tempore, « cum tanto humilior, atque 
« ad serviendum Deo promptior quisquam 
« debeat esse ex munere, quanto se obliga- 
« tiorem esse conspicit in reddenda ratio- 
« ne (2) » : et nobis humilitatem hoc tem- 
pore, quo ad talem evecti sumus dignitatem, 
« tanto magis arbitror esse necessariam, 
« quanto major noscitur materia suppetere 
« superbiendi. Genus , aetas , scientia, 
«cathedra, et quod majus est, prima- 
« tus praerogativa, cui non essent insolentiae 
«comes, et elevationis occasio? quanquam 
« esse possint et humilitatis. Meditantibus 
«quidem honores blandiuntur, sed onera 
« pensantibus taedio sunt atque formi- 
« dini (3). » Sed superbire honoribus com- 
munius est, « saepeque transitoria potes- 
« tas animam per abrupta elationis rapit : 
« plerumque enim se animo accepta potes- 
« tas objicit, cum tumidis cogitationibus fal- 
«lit. Manu ergo humillimae considerationis, 
« deprimendus est tumor elationis (4). » 
Hinc Paulus ad Apostolatus et magisterii 
dignitatem evectus, nobis elucet, « serviens 
«Domino cum omni humilitate; memor hu- 
« militatis, quæ his, qui praesunt maxime 
« congruit, eo quod facillime in arrogan- 
« tiam tolluntur (5). » Nonne hoc nos docent 
a natura instructae grues, quæ in altiora 
elevandae, ne a ventis huc illucque proji- 
ciantur, lapides pedibus portant, ut pondere 
securius volare possint, quæ leviores ventis 
cedere compellerentur? Nonne navim one- 
rat nauta, ut sic depressa et demissa, hu- 
milior licet, securior tamen iter agat suum, 
nec ita facile a procellosis undis agitata , 
huc illucque jactata demergatur; et quo al- 
tioribus natare cupit undis, eo se majore 
gravat onere? Quid ergo ego facerem eo 
tempore, quo indignus ad tam supremum 

(4) Gregor., Ub. XXI, in Job., c. 10 et ii. 

(5) Act. xx. Chrysost., Hom. 44, in Actus 
apostol. 





63 


AD OPERA S. PRANCISGI ASSISIATIS 


C4 


Ecclesiæ evehebar gradum, nisi humilitate 
Francisci me tueri, quo securius possem 
oneris injuncti procellas, labores et onus 
sustinere? Sed quid multa? nonne cineri- 
cius habitus Francisci vere purpureus est, 
quo ornari possit regia et cardinalitia dig- 
nitas?* Vere purpureus est (1), quem Christi 
signat eruor, et passionis ejus coloravit 
fides » ; et quem Christi vice proprio san- 
guine e sacris stigmatibus effluente, rubre- 
fecit Franciscus. Anne humilitas Christi 
servitus est? « Servilis non est quam regalis 
nobilitat purpura (2), ornamentum est pur- 
pura regium. Hunc si quis vel dedignetur, 
vel abhorreat habitum, respiciat quod non 
griseus, sed purpureus sit : humilitas nam- 
que suscepta pro Christo regiam praefert 
dignitatem. » 

Quid ergo feci? purpuram purpura con- 
texi, cardinalitiam regia ; tantum abest,quod 
me humiliaverim, ut merito dubitare possim, 
an superbierim. Denique ut verum Francis- 
canæ religionis amatorem me ostenderem, 
inter ejus filios connumerari volui ; et quem 
corde portabam, exterius praeferre, quo 
modo possem, habitum religionis, cujus me 
devinctissimum filium profiteor : et o uti- 
nam talis operibus apparerem ! Age igitur, 
mi frater et patris nostri, quas collegisti, in 
medium profer reliquias operum et laborum, 
quorum nova luce ultima illustrata saecula 
resplendeant, et tanti patris laboribus lae- 
tentur. Cujus officii te nunquam poeniteat, 
nec aliam desideres utilitatem, quam fecisse; 
muneris autem tanti in me collati, semper 
memor ero. Vale, et in sanctae Romanae 
Ecclesiae obsequium te Deus servet incolu- 
mem, virtutibus augeat, de cujus bonitate 
confido meritis tuis praemia nequaquam 
defutura. Dat. Tibure, 3 julii,anni MDCXXI. 

m 

JUDICIUM GRAVISSIMORUM AUCTORUM DE 

VITA S. FRANCISCI A S. BONAVENTURA 

CONSCRIPTA. 

Octavianus a Martinis. 

1. S. Bonaventura cum intenso affectu 
studeret contemplando, et annotando vitam 
B. Francisci, gloriosus S. Thomas de Aqui- 

(1) Abbas Gillebert, Sermon., 18, in Cantica in- 
ter Opera Bernard. 


no, qui eadem tempestate meritis claruit, 
Bonaventurae magna char itate conjunctus 
fuit; accedens ad illius cubiculum, perfora- 
men ostii introspexit, viditque illum in con- 
templatione raptum, eta terra mirifice suble- 
vatum. Tum retrocedens ad suos : Sinamus, 
inquit, sanctum, qui laborat pro sancto. 
(Orat, coram Sixto IV Pontif. habita in 
Consistorio.) 

S . AntoninuSy Ordinis S. Dominici , 
archiepiscopus Florentinus . 

2. S. Bonaventura stilo mirabili vitam B. 
Francisci compilavit, ipsamque diffusam ad 
compendiosiorem formam reduxit; in qua 
nihil posuit nisi certum, et probatum testi- 
bus fide dignis. (Hist.> part, m, tit. 24, c.8.) 

Jodous Clichtonceus . 

3. Vitam B. Francisci S. Bonaventura 
cum magna pietate, et sinceritate conscrip- 
sit. (Cone, de S . Franc.) 

Ludovicus Granatensis , Ordinis Sancti 

Dominici. 

4. Quisquis beati Francisci vitam, quam 
sanctissimus Bonaventura conscripsit, di- 
ligenter attenderit, inveniet plane pulcher- 
rimum quoddam certamen inter Deum ip- 
sumque Franciscum intercessisse. Vir enim 
sanctus, Dei voluntatem in omnibus exsequi 
nitebatur ; Deus contra, sancti viri volun- 
tati omnibus in rebus obsequebatur. Ille 
abjectione sui, Dei gloriam fidelissime quae- 
rebat; Deus contra, servi honorem modis 
omnibus amplificabat. Ille totus divinae vo- 
luntatis obedientiae traditus erat : contra 
vero Deus creaturas omnes, atque adeo se- 
metipsum obedientem illi exhibebat. Ille 
omnia propter Deum reliquerat : at Deus 
omnia illi rursus centuplum aucta repen- 
debat, hoc ita esse deprehendet, quisquis 
(ut modi dixi) ejus vitam, et res ab eo ges- 
tas perlegerit. Nihil enim in ea non sum- 
mum, nihil non novum, et mirabile inve- 
niet. (Cone. 4 de S. Francisco .) 

Thomas Bozius Congregationis Oratorii 

presbyter. 

5. S. Francisci vitam late pietatis plenis- 

(2) Idem, eod. loco. 



65 


PROLEGOMENA. — VITA. 


66 


simo stylo descripsit S. Bonaventura cardi- 
nalis (Xib. VII, de Signis ecclesias, cap. 1). 

Aloysius Lipomanus, episcopus Vero- 
nensis. 

6. Hanc divi Francisci vitam, beatus ille 
Bonaventura S. R. E. cardinalis, et episco- 
pus Albanensis, Franciscani instituti non so- 
lum sectator, verum et instaurator et rector; 
vir in divinis Scripturis eruditissimus, de 
quo præceptor ejus Alexander ab Hales di- 
cere solebat ; in Bonaventura Adam peccasse 
non videtur; puro ac simplici stylo descrip- 
sit, tanta rerum copia, et sententiarum gra- 
vitate refertam ; ut totus mundus ejus lec- 


tione instrui possit, et ad amorem Dei, per 
beati Francisci exemplum instaurari. Ego 
(ut verum fatear) cum sancti Francisci vi- 
tam lego, non solum accendor, sed in ejus 
meditatione totus exardesco ; utpote in quo 
tanta divini amoris claritas effulserit; ut 
angelus potius, atque ex supremo ordine, 
qui ardor et incendium dicitur, magis quam 
homo dici posse videatur. Semper enim 
beatissimus iste, cogitatione in coelo versa- 
batur; semper felix ejus anima summo 
Auctori purissime et intentissime inhaere- 
bat : adeo ut, præ amoris magnitudine (quod 
hominibus plerumque ardentissime aman- 
tibus contingere solet) alienatus a sensibus, 
atque extra se esse videretur. 


VITA BEATI FRANCISCI 

A B. BONAVENTURA CONSCRIPTA. 

' (Juxta Vaticanam editionem anno 1596.) 


PROLOGUS. 

Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri 
diebus istis novissimis in servo suo Fran- 
cisco omnibus vere humilibus, et sanctae 
paupertatis amicis; qui superaffluentem in 
eo Dei misericordiam venerantes, ipsius 
erudiuntur exemplo, impietatem et saecu- 
laria desideria funditus abnegare, Christo 
conformiter vivere, et ad beatam spem de- 
siderio indefesso sitire. In ipsum namque, 
ut vere pauperculum et contritum (1), tanta 
Deus excelsus benignitatis condescensione 
respexit, quod non solum de mundialis 
conversationis pulvere suscitavit egenum ; 
verum etiam evangelicæ perfectionis pro- 
fessorem, ducem, atque præconem effec- 
tum, in lucem dedit credentium, ut testi- 
monium perhibendo de lumine (2), viam 
lucis et pacis ad corda fidelium Domino prae- 
pararet. Hic etenim, quasi stella matutina 
in medio nebulae (3) claris vitae et doctrinae 
micans fulgoribus, sedentes in tenebris et 

(1) Is., lxvi, v. 2. 

(2) Joan., i, v. 7. 

(3) Eccles., l, v. 6. 

PATROL. TOME VI. 


umbra mortis irradiatione praefulgida di- 
rexit in lucem, et tanquam arcus refulgens 
inter nebulas gloriae (4), signum, in se Do- 
minici foederis repraesentans, pacem et sa- 
lutem evangelizavit hominibus, existons et 
ipse angelus verae pacis (5) ; secundum imi- 
tatoriam quoque similitudinem Praecursoris 
destinatus a Deo, ut viam parans in deserto 
altissimae paupertatis, tam exemplo quam 
verbo poenitentiam praedicaret : primum su- * 
pernae gratiae praeventus donis, dehinc vir- 
tutis invictae adauctus meritis, prophetali 
quoque repletus spiritu, necnon et angelico 
deputatus officio, incendioque seraphico 
totus ignitus, et ut vir hierarchicus curru 
igneo sursum vectus, sicut ex ipsius vitae 
decursu luculenter apparet, rationabiliter 
comprobatur venisse in spiritu et virtute 
Eliae (6). 

Ideoque alterius amici sponsi, et Evange- 
listae Joannis vaticinatione veridica sub si- 
militudine angeli ascendentis ab ortu solis, 
signumque Dei vivi habentis, astruitur non 

(4) Ibid ., ix. 

(5) Malach., iii, v. i. 

(6) Cf., infra , c. iv. 


3 


m 


AD OPERA S. PRANCISCI ASSISIATI3 


65 


immerito designatos. S ab apertione nam 
que sexti sigilli : Vidi (ait Joannes) alte- 
rurn angelum ascendentem ab ortu so-ls, 
habentem signum Dei vivi. (Apoc., tu, 
v. 2 .j Hunc Dei nontiom amabilem Christo, 
imitabilem nobis, et admirabilem mondo, 
serram Dei Franciscain fuisse, indubitabili 
fide colligimus, si culmen in eo eximias 
sanctitatis advertimus, qaa inter homines 
•mens imitator fuit paritatis angelicae, 
qua et positas est perfectis Christi sectato- 
ribus ia exemplum. Ad qnod quidem fide- 
liter sentiendam et pie, non solam inducit 
officiam quod habuit, vocandi ad fletam et 
planctam (1), calvitium et cingulam sacci, 
signandique Thau super frontes virorum 
gementium et dolentiam (2) signo pœniten- 
tialis crucis, et habitus cruci conformis; 
verum etiam irrefragabili veritatis testifi- 
catione confirmat signaculum similitudinis 
Dei viventis, Christi videlicet crucifixi, quod 
in corpore ipsius fuit impressum, non per 
naturae virtutem, vel ingenium artis, sed 
potias per admirandam potentiam spiritus 
Dei vivi. 

Ad hujus tam venerabilis viri vitam, 
omni imitatione dignissimam, scribendam, 
indignum et insufficientem me sentiens, id 
nullatenus attentassem, nisi me Aratrum 
fervens incitasse! affectus, generalis quoque 
Capituli concors induxisset instantia, et ea, 
quam ad sanctum patrem habere teneor, 
devotio compulisset : utpote, qui per ipsius 
invooationem et merita, in puerili astate, 
sicnt recenti memoria teneo, a mortis fau- 
cibus erutus, si praconfa ejus laudis ta- 
cuero, timeo ne sceleris arguar, ut ingratus. 
Bt haso penes me causa prascipua hunc as- 
' sumendi laborem, nt ego, qni vitam cor- 
poris et animas a Deo mihi conservatam re- 
cognosco per ipsum, et virtutem ejns in me 
expertus agnovi, vitis illius virtutes, actus, 
et verba, quasi fragmenta quasdam partim 
neglecta, partim dispersa, quanquam plene 
non possem, utcumque colligerem, ne mo- 
rientibus iis, qui cum famulo Dei convixe- 
rant, deperirent Ut igitur vitis ipsius ve- 
ritas, ad posteros transmittenda, certius 
mihi constaret et clarius, adiens locum 
originis, conversationis, et transitus viri 
sancti, cum familiaribus ejus adhuc super- 

(1) Officium S. Franciaci, Ia., xxu, v. 12. 

(2) Ezech., ix, v. 4. 


viventibus collationem de his habui dili- 
gentem, et «ntiiiia cum quibusdam, qui 
sanctitatis ejus et conscii fuerunt, et secta- 
tores praecipui. Quibus propter agnitam 
veritatem, probatamque virtutem, fides est 
indubitabilis adbibenda. 

In descriptione autem eorum, quae pfer 
servum suum Deus dignanter effecit, cu- 
riosum styli ornatum negligeadum esse 
putavi, cum legentis devotio plus simplici 
sermone, quam phalerato, proficiat. Nec 
semper historiam secundum ordinem tem- 
poris texui propter confusionem vitandam ; 
sed potius ordinem servare studui magis 
aptas juncturae, secundum quod eodem 
peracta tempore diversis materiis, vel di- 
versis patrata temporibus eidem materiae 
congruere videbantur. Initium autem vitae 
ipsius, progressus, et consummatio, quin- 
decim distincta capitulis describentur. Sit 
ergo. 

CAPUT I. 

De conversatione ejus in habitu saeculari. 

Vir erat in civitate Assisii, Franciscus 
nomine, cujos memoria in benedictione est, 
pro eo quod Dominus ipsum in benedictio- 
nibus dulcedinis benigne praeveniens, et 
de praesentis vitae periculis clementer eri- 
puit, et coelestis grati» donis affluenter im- 
plevit. Etenim cum inter vanos fuerit ho- 
minum filios juvenili aetate nutritus in va- 
nis, et post aliqualem litterarum notitiam 
lucrativis mercationum deputatus negotiis, 
superno tamen sibi assistente præsidio, 
nec inter lascivos juvenes, quamvis effusus 
ad gaudia, post carnis petulantiam abiit, 
nec inter cupidos mercatores, quanquam 
intentus ad lucrum, speravit in pecunia et 
thesauris. Inerat namque juvenis Francisci 
praecordiis, divinitus indita quædam ad 
pauperes miseratio liberalis, qu» secum 
ab infantia crescens, tanta cor ipsius beni- 
gnitate repleverat (3), ut jam Evangelii non 
surdus auditor, omni proponeret se petenti 
tribuere, maxime si divinum allegaret amo- 
rem. Cum autem semel negotiationis intentus 
tumultibus, pauperem quemdam pro amore 
Dei petentem eleemosynam, praeter morem 
solitum, vacuum repulisset, statim ad cor 

(3) Lucœ, vi. 



69 


PROLEÔOMENA- — VITA. 


70 


reversus, cucurrit post ipsum, et eleemo- 
syna illi clementer impensa, promisit Do- 
mino Deo, quod nunquam ex tunc, dum 
adesset possibilitas, petentibus pro amore 
Domini se negaret : quod usque ad mortem 
indefessa pietate observans, copiosa in 
Deum dilectionis et grati» incrementa pro- 
meruit. Aiebat enim post, cum jam perfecte 
Christum induerat (1), quod etiam existons 
in habitu saeculari, vocem divini expres- 
sivam amoris audire vix unquam sine cor- 
dis immutatione valebat. Porro mansue- 
tudinis lenitas cum elegantia morum, pa- 
tientia et tractabilitas supra humanum 
modum, munificentiae largitas ultra suppe- 
tentiam facultatum, quibus bonae indolis 
adolescens certis florere conspiciebatur in- 
diciis, quaedam videbantur esse praeludia, 
quod copiosior super eum foret in posterum 
divinae benedictionis abundantia diffun- 
denda. 

Quidam sane vir de Assisio, eruditus (ut 
creditur) a Deo, cum aliquando per civi- 
tatem eunti obviaret Francisco, deponebat 
pallium, sternebat pedibus ipsius vestimen- 
tum, asserens omni fore Francisoum reve- 
rentia dignum, utpote qui esset in proximo 
magna facturus, et ob hoc ab universitate 
fidelium magnifice honorandus. Ignorabat 
autem adhuc Franciscus circa se consilium 
Dei, pro eo quod tam jussione patris ad exte- 
riora distractus, quam corruptione natu- 
ralis originis ad inferiora depressus, non- 
dum didicerat contemplari coelestia, nec 
assueverat degustare divina. Et quia spiri- 
tuali auditui dat intellectum (2) inflicta 
vexatio, facta est super eum manus Do- 
mini, et immutatio dexter» Excelsi, diu- 
tinis languoribus ipsius corpus affligens, 
ut coaptaret animam ad Spiritus Sancti unc- 
tionem. Cumque resumptis corporis viribus, 
sibi vestimenta decentia more solito præ- 
parasset, obvium habuit militem quemdam, 
generosum quidem, sed pauperem, et male 
vestitum, cujus pauperiem pio miseratus 
affectu, illum protinus, se exuto, vestivit; 
ut simul in uno geminum impleret pietatis 
officium, quo et nobilis militis verecundiam 
tegeret, et pauperis hominis penuriam re- 
levaret. Nocte vero sequenti, cum se sopori 
dedisset, palatium speciosum et magnum, 


cum militaribus armis, crucis Christi signa- 
culo insignitum, clementia sibi divina mons- 
travit, ut misericordiam, pro summi Regis 
amore, pauperi exhibitam militi, præosten- 
deret incomparabili compensandam esse 
mercede. Unde et cum quæreret cujus es- 
sent illa omnia ; sua fore, militumque suo- 
rum, superna fuit assertione responsum. 
Evigilans itaque mane, cum nondum habe- 
ret exercitatum animum ad divina perscru- 
tanda mysteria, nesciretque per visibilium 
species transire ad contuendam invisibi- 
lium veritatem, magn» fore prosperitatis 
indicium existimabat insolitam visionem. 
Disposuit itaque, divin» adhuc disposi- 
tionis ignarus, in Apuliam ad quemdam li- 
beralem comitem se conferre, in ipsius spe- 
rans obsequio decus adipisci militi», ut 
ostensa sibi visio praetendebat. Cumque 
paulo post iter aggressus ivisset usque ad 
proximam civitatem, audivit in nocte Do- 
minum familiari sibi allocutione dioentem : 
Francisco, quis potest melius facere tibi? 
Dominus, aut servus? dives, aut pauper? 
Cui cum Franciscus respondisset, quod tam 
dpminus, quam dives, facere melius po- 
test, intulit statim i Cur ergo relinquis, 
pro servo Dominum, et pro paupere ho- 
mine divitem Deum ? Et Franciscus : Quid 
me vis facere, Domine? Et Dominus ad 
eum : Revertere in terram tuam, quia vi- 
sio. quam vidisti, spiritualem præflgurat 
effectum, non humana , sed divina in te 
dispositione complendum. Mane itaque 
facto, cum festinatione revertitur versus 
A8sisium, securus et gaudens ; et jam exem- 
plar obedienti» factus, expectabat Domipi 
voluntatem. Ex tunc, a puhlic» negotia- 
tionis tumultu se subtrahens, supernam 
devote precabatur clementiam, ut quid sibi 
foret agendum ostendere dignaretur. Cum 
autem ex frequentis orationis usu flamma 
desiderii coelestis in eo vehementer succres- 
ceret, et jam pro amore supern» patri» 
terrena omnia despiceret quasi nihil ; the- 
saurum se reperisse sentiebat abscondi- 
tum (3), ac velut prudens negotiator mar- 
garitam inventam excogitabat, venditis 
omnibus, comparare. Adhuç tamen qualiter 
id ageret, ignorabat, nisi quia ipsius sug- 
gerebatur spiritui, quod spiritualis mer- 


(1) Rom., xm. 

(2) Is., xxvui. 


(3) Hau., xm. 


71 


AD OPERA S. FRANGISGI ASSISIATIS 


72 


catio a mundi contemptu sumat initium, 
Christique militia sit a sui ipsius victoria 
inchoanda. 

Quadam itaque die dum equitaret per 
planitiem, quæ subjacet civitati Assisii, le- 
prosum quemdam habuit obvium, cujus 
inopinatus occursus ei non parvum incussit 
horrorem. Recurrens autem ad perfectionis 
mente jam conceptae propositum, et recolens 
quod seipsum oporteret primum devincere, 
si vellet effici Christi miles ; ad deosculan- 
dum eum, equo lapsus, occurrit. Cui cum 
manum, quasi aliquid accepturus leprosus 
protenderet, pecuniam cum osculo repor- 
tavit. Statim autem equum ascendens, et se 
circumquaque convertens, cum campus pa- 
teret undique liber, leprosum illum minime 
vidit. Admiratione itaque repletus et gau- 
dio, laudes coepit Domino decantare de- 
vote, proponens ex hoc semper ad majora 
conscendere. Solitaria proinde loca quae- 
rebat amica moeroribus : in quibus dum 
gemitibus inenarrabilibus incessanter in- 
tenderet, post longam precum instantiam a 
Domino meruit exaudiri. Dum enim una 
dierum sic sequestratus oraret, et præ ni- 
mietate fervoris totus esset absorptus in 
Deum, apparuit ei Christus Jésus veluti 
cruci confixus. Ad cujus conspectum li- 
quefacta est anima ejus, et memoria pas- 
sionis Christi visceribus cordis ipsius a Deo 
impressa medullitus, ut ab illa hora, cum 
Christi crucifixio veniret in mentem, vix 
posset a lacrymis et gemitibus exterius 
contineri ; sicut ipse postmodum familiariter 
retulit, cum appropinquaret ad finem. In- 
tellexit per hoc nempe vir Dei, illud evan- 
gelicum sibi dici : Si vis venire post me, 
abnega temetipsum, et tolle crucem tuam , 
et sequere me, (Matt., xvi.) Induit ex tunc 
spiritum paupertatis, humilitatis sensum, et 
affectum intimæ pietatis. Nam cum prius le- 
prosorum non solum consortium, verum 
etiam longinquum contuitum vehementer 
horreret, jam propter Christum crucifixum, 
qui juxta verbum Propheticum (i) contem- 
ptibilis ut leprosus apparuit, ut semetipsum 
contemneret, humilitatis et humanitatis ob- 
sequia leprosis benefica pietate praestabat. 
Visitabat enim frequenter domos ipsorum, 
liberaliter eis eleemosynas erogabat, et cum 
multo compassionis affectu manus eorum 
osculabatur et ora; pauperibus etiam mendi- 

(1) Isa., mu, v. i. 


cantibus non solum sua, verum eliam seip- 
sum cupiebat impendere, aliquando vesti- 
menta exuens, aliquando dissuens, ali- 
quando scindens ad largiendum eis, cum j 
præ manibus alia non haberet. Sacerdo- j 
tibus etiam pauperibus reverenter subve- I 

niebat, et pie, præcipue in ornamentis al- 
taris, quo et cultus divini particeps fieret, 
et cultorum inopiae supplementa prae- 
beret. j 

Cum autem religiosa devotione tunc tem- i 
poris limina visitaret apostoli Petri, con- .j 
specta multitudine pauperum ante fores ec- !| 
clesiæ, partim pietatis ductus dulcedine, | 

partim paupertatis allectus amore, uni ex ij 
eis magis egenti proprias largitus est ves- 
tes, et semicinctiis contectus illius, diem 
illum in medio pauperum cum insolita spi- ! 

ritus jucunditate transegit, ut et saecula- 
rem gloriam sperneret, et ad perfectionem 
evangelicam gradatim conscendendo per- 
veniret. Mortificationi carnis invigilabat 
attentius, ut Christi crucem, quam interius 
ferebat in corde, exterius etiam circum- 
ferret in corpore. Agebat autem omnia hæc 
vir Dei Franciscus, nondum habitu vel con- 
victu sequestratus a mundo. 

CAPUT II. 

De perfecta conversione ipsius ad Deum , 

et de reparatione trium ecclesiarum . 

Quoniam autem servus Altissimi docto- 

« 

rem non habebat aliquem in hujusmodi, 
nisi Christum, addidit adhuc ipsius clemen- 
tia eum in gratiæ visitare dulcedine. Dum 
enim die quadam egressus ad meditandum 
in agro deambularet juxta ecclesiam Sancti 
Damiani, quæ minabatur præ nimia ve- 
tustate ruinam, et in eam, instigante se 
spiritu, causa orationis intrasset, postratus I 
ante imaginem Crucifixi, non modica fuit in 
orando spiritus consolationerepletus. Cum- 
que lacrymosis oculis intenderet in Domi- 
nicam crucem, vocem de ipsa cruce di- 
lapsam ad eum corporeis audivit auribus, 
ter dicentem : Francisce, vade, et repara 
domum meam, quæ labitur, ut cernis. Treme- 
factus Franciscus, cum esset in ecclesia so- 
lus, stupet ad tam mirandæ vocis auditum, 
cordeque percipiens divini eloquii virtu- 
tem, mentis alienatur excessu. In se tan- 



73 PROLEGOMENA. — VITA. 74 


dem reversus, ad obediendum se parat, et 
totum se recolligit ad perficiendum manda- 
tum de materiali ecclesia reparanda, licet 
principalior intentio verbi ad eam ferretur, 
quam Christus suo sanguine acquisivit (1), 
sicut eum Spiritus Sanctus edocuit, et ipse 
postmodum fratribus revelavit. Surrexit 
proinde, signo Crucis se muniens, et assum- 
ptis pannis venalibus, ad civitatem, quæ 
Fulgineum dicitur, festinus accessit; ibique 
venditis, quæ portaverat, equum, cui tunc 
insederat, felix mercator, assumpto pretio, 
dereliquit. Rediensque Assisium, ecclesiam, 
de cujus reparatione mandatum acceperat, 
reverenter intravit, et invento illic sacer* 
dote pauperculo, et reverentiam decen- 
tem exhibuit, et ad reparationem ecclesiae, 
et pauperum usum pecuniam obtulit, et ut 
secum se morari pateretur ad tempus, hu- 
militer requisivit. Acquievit sacerdos de 
mora ipsius, sed timore parentum pecu- 
niam recusavit, quam verus pecuniarum 
contemptor in quamdam fenestram proji- 
jiciens abjectam velut pulverem vilipendit. 
Moram autem faciente viro Dei cum sacer^- 
dote prædicto, cum hæc intellexit pater ip- 
sius, perturbatus animo cucurrit ad locum. 
At ipse, quia novus erat Christi athleta, 
cum audiret persequentium minas, et eo- 
rum praesentiret adventum, dare locum (2) 
irae volens, in quadam occulta fovea se 
abscondit, in qua diebus aliquibus lati- 
tando, rogabat Dominum incessanter, la- 
crymarum imbre perfusus, ut liberaret de 
manibus persequentium animam suam, et 
quæ pia inspiraverat vota, benigno favore 
compleret. Igitur excessiva quadam com- 
pletus lætitia, coepit de pusillanimitatis 
ignavia semetipsum arguere, relictaque 
fovea, et abjecto pavore, versus Assisium 
iter aggressus est. Quem cum cives cerne- 
rent facie squalidum, et mente mutatum, 
ac per hoc alienatum putarent a sensu, luto 
platearum et lapidibus impetebant, et tan- 
quam insano et dementi clamosis vocibus 
insultabant. Famulus autem Domini nulla 
fractus aut mutatus injuria, ut surdus in 
omnibus pertransibat. Cumque clamorem 
hujusmodi pater audisset, statim accurrens, 
non ad liberandum eum, sed potius ad per- 
dendum, omni miseratione subtracta, per- 
tractum domi, primo verbis, deinde verbe- 


ribus et vinculis angit. Ipse autem ad 
exequendum Domino, quod coeperat, prom- 
ptior ex hoc et validior reddebatur, recolens 
illud Evangelii : Beati qui persecutio- 
nem patiuntur propter j astitiam , quoniam 
ipsorum est regnum coelorum (Matt., v). 

Post modicum vero tempus, patre a pa- 
tria discedente, mater ejus factum mariti 
non approbans, et inflexibilem filii constan- 
tiam emolliri posse non sperans, a vinculis 
absolutum abire permisit. At ipse gratias 
omnipotenti Deo referens, ad locum, in quo 
prius fuerat, est reversus. Rediens autem 
pater, et eum non inveniens domi, convitiis 
illatis uxori, fremens cucurrit ad locum, ut si 
eum revocare non posset, saltem de provin- 
cia effugaret. Franciscus vero confortatus a 
Deo, obvium ultro se obtulit patri furenti, li- 
bera voce clamans, se pro nihilo ducere vin- 
cula et verbera ejus ; insuper et contestans, 
se pro Christi nomine gaudenter mala omnia 
subiturum. Videns itaque pater, quod eum 
revocare non posset, ad extorquendum pe- 
cuniam se convertit : qua tandem inventa 
in fenestrula quadam, aliquantulum ipsius 
mitigatus est furor, avaritiæ siti utcumque 
per haustum pecuniæ temperata. Tentabat 
deinde carnis pater filium gratiæ, pecunia 
jam nudatum coram episcopo ducere, ut in 
ipsius manibus facultatibus renuntiaret pa- 
ternis, et omnia redderet, quæ habebat. Ad 
quod faciendum se promptum exhibuit ve- 
rus paupertatis amator : porveniensque co- 
ram episcopo nec moras patitur, nec arcta- 
tur de aliquo, neo verba expectat, nec facit; 
sed continuo depositis omnibus vestimen- 
tis, ea patri restituit. Inventus est autem 
vir Dei tunc cilicium habere ad carnem, sub 
vestibus delicatis. 

Insuper ex admirando fervore spiritu 
ebrius, rejectis etiam femoralibus, totus 
coram omnibus denudatur, dicens ad pa- 
trem : Usque nunc vocavi te patrem in ter- 
ris; amodo autem secure dicere possum : 
Pater noster qui es in coelis , apud quem 
omnem thesaurum reposui, et omnem spei 
fiduciam collocavi. Hoc cernens episcopus, 
et admirans tam excellentem in viro Dei 
fervorem, protinus exsurrexit, et inter bra- 
chia sua illum cum fletu recolligens, uti 
erat vir pius et bonus pallio, quo erat amic- 
tus, operuit praecipiens. suis* ut aliquid sibi 


(1) Act.. xx. 


(2) Rom., xu. 


I 


75 AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 7Ô 


darent ad membra corporis contegenda. 
Oblatas est autem ei mantellüs pauper et 
vilis agricolae servientis episcopo. Quem 
ipse gratanter suscipiens, cum cœmento 
quod sibi occurrit, ad modum crucis manu 
proprià consignavit : operimentum formans 
ex eo crucifixi hominis, et pauperis semi- 
nudi. Sic igitur servus Regis altissimi nu- 
dus relictus est (1), ut nudum Sequeretur 
Christum Dominum, quem amabat, sic Uti- 
que cruce munitus, ut animam suam ligno 
salutis committeret, per quod de mundi 
naufragio salvus exiret. 

Solutus exinde mundi contemptor a vin- 
culis mundanarum cupidinum, civitate re- 
licta, securus et liber secretum solitudinis 
petiit, ut solus et silens supernæ audiret al- 
locutionis arcanum. Dumque per sylvam 
quamdam iter faciens, laudes Domino lin- 
gua Francorum vir Dei Franciscus decan- 
taret cum jubilo, latrones super eum ex 
abditis irruerunt. Quibus ferali animo quis 
esset interrogantibus, vir Dei confidentia 
plenus, prophetica voce respondit : Præco 
sum magni Regis. At illi percutientes eum 
in defossum locum plenum nivibus proje- 
cerunt, dicentes : Jace, rustice præco Dei. 
Ipse vero, recedentibus iliis, exiluit de 
fovea, magnoque exhilaratus gaudio, al- 
tiori coepit voce per nemora laudes Creatori 
omnium personare. Veniensque ad qtiod- 
dam vicinum coenobium, eleemosynam pe- 
tiit ut mendicus, et recepit ut incognitus 
et despectus. Inde vero progrediens devenit 
Eugubium, ubi a quodam amico pristino 
agnitus et susceptus, paupere tunicula, ut 
Christi pauperculus, est contectus. Exinde 
totius humilitatis amator se transtulit ad 
leprosos, eratque cum illis, diligentissime 
serviens omnibus propter Deum. Lavabat 
ipsorum pedes, ligabat ulcera, educebat pla- 
garum putredinem, et saniem absterge- 
bat (2); osculabatur etiam ex miranda devo- 
tione ulcerosas plagas ipsorum, evangelicus 
medicus mox futurus* Propter quod tantam 
a Domino consecutus est virtutem, ut in spi- 
ritualibus et corporalibus morbis mirabiliter 
expurgandis mirabilem efficaciam obtine- 
ret. Referam unum de multis, quod accidit, 
viri Dei fama postmodum latius clarescente. 
Cum enim cujusdam, de comitatu Spole- 
tano, os pariter et maxillam morbus quidam 

(i) Sap., x. 


| horribilis depascendo corroderet, nec subve- 
niri posset eidem aliquo medicinae remedio» 
contigit ut propter sanctorum exposcenda 
merita, Apostolorum visitatis liminibus, de 
peregrinatione rediens, servo Dei occurre- 
ret. Cumque præ devotione vellet ipsius os- 
culari vestigia, vir humilis hoc non ferens, 
osculari volenti pedes, osculum oris dedit. 
Dum autem leprosorum servus Franciscus 
mirabili pietate illam plagam horribilem 
ore sacro contingeret, omni fugato morbo, 
subito æger ille sanitatem recuperavit op- 
tatam. Nescio quod horum magis sit admi- 
randum, an humilitatis proftinditas in os- 
culo tam benigno, an virtutis præclaritas 
in miraculo tam stupendo. 

Fundatus jam in Christi humilitate Fran- 
ciscus, ad memoriam reducit obedientiam, 
sibi a cruce injunctam, de Sancti Damiani 
ecclesia reparanda, et tanquam verus obe- 
diens, Assisium rediit, ut saltem mendi- 
cando, voci divinæ pareret. Depositaque 
omni verecundia propter amorem pauperis 
Crucifixi, mendicabat apud eos, inter quos 
abundare solebat; debile corpus, attritum 
jejuniis, oneribus lapidum supponendo. 
Prædicta igitur ecclesia (juvante se Do- 
mino, et devotione civium assistente) re- 
fecta, ne post laborem corpus torperet 
ignavia, transtulit se ad reparandam eccle- 
siam quamdam beati Petri, longius a civi- 
tate distantem, ob devotionem specialem, 
quam ad Apostolorum Principem sinceræ 
fidei puritate gerebat. Hac tandem consum- 
mata, pervenit ad locum, qui Portiuncula 
dicitur, in quo ecclesia beatissimæ Virginis 
Genetricis Dei antiquitus fabricata extite- 
rat; sed deserta, tunc a nemine curabatur. 
Quam cum vir Dei sic derelictam conspice- 
ret, ob devotionem ferventem quam habe- 
bat ad Dominam mundi, cœpit illic assidue 
pro ipsius reparatione morari. Sentiens 
autem juxta nomen ipsius ecclesiae, quo ab 
antiquo Sancta Maria de Angelis vocabatur» 
angelicarum ibi visitationum frequentiam, 
pedem fixit ibidem propter reverentiam an- 
gelorum, amoremque praecipuum. Matris 
Christi. Hunc locum vir sanctus amavit præ 
cæteris locis mundi : hic etenim humiliter 
cœpit, hic virtuose profecit, hic feliciter 
consummavit : hunc in morte fratribus tan- 
quam Virgini carissimum commendavit. 

(2) Videc. xiv. 


t 


77 

De hôc frater quidam Deo devotus, ante 
conversionem suam, visionem viderat rela- 
tione condignam. Innumeros cernebat ho- 
mines cæcitate percussos, facie in coelum 
directa, et genibus flexis, in hujus ecclesiæ 
stare circuitu : qui omnes, protensis mani- 
bus in altum, lacrymabiliter clamabant ad 
Deum, misericordiam postulantes et lumen. 
Et ecce ingens de coelo splendor advenit, se 
per omnes diffundens, qui lumen unicuique 
tribuit, et salutem desideratam concessit. 
Hic est locus, in quo Fratrum Minorum 
Ordo a S. Francisco per divinæ revelatio- 
nis instinctum inchoatus est. Divinæ nam- 
que providentiæ nutu, qua Christi servus 
dirigebatur in omnibus, tres materiales ere- 
xit ecclesias, antequam, ordinem inchoans, 
Evangelium prædicaret, ut non solum a 
sensibilibus ad intelligibilia, a minoribus 
ad majora, ordinato progressu conscende^ 
ret; verum etiam ut, quid esset facturus in 
posterum, sensibili foris opere mysteria- 
liter praesignaret. Nam instar reparatæ tri- 
plicis fabricae, ipsius sancti viri ducatu, se- 
cundum datam ab eo formam, regulam et 
doctrinam, Christi triformiter renovanda 
erat Ecclesia, trinaque triumphatura militia 
salvandorum, sicut et nunc cerninus esse 
completum. 

CAPUT III. 

De Institutione Religionis, et approbatione 

Regulos. 

In ecclesia igitur Virginis Matris Dei 
moram faciente servo ipsius Francisco, 
et apud eam, quæ concepit Verbum ple- 
num gratiae et veritatis (1), continuis in- 
sistente gemitibus, ut fleri dignaretur ad- 
vocata ipsius, meritis Matris misericordiae 
concepit ac peperit spiritum Evangelicae 
veritatis. Dum enim die quodam missam 
de Apostolis devotus audiret, perlectum 
est evangelium illud, in quo Christus dis- 
cipulis ad praedicandum mittendis for- 
mam tribuit evangelicam in vivendo, ne 
videlicet possideant aurum, aut argen- 
tum, nec in zonis pecuniam, nec peram in 
via, nec duas tunicas habeant, nec calcea- 
menta deferant, neque virgam (Matt., x). 
Quod audiens ac intelligens, ac memoriae 

(1) Joan., i. 

(2) Vide in Test. 


78 

commendan» Apostolicæ paupertatis ami- 
cus, indicibili mox perfusus laetitia. Hoc 
est, inquit, quod cupio; hoc, quod totis prae- 
cordiis concupisco. Solvit proinde calcea- 
menta de pedibus, deponit baculum, peram 
rejicit, et pecuniam execratur, unaque con- 
tentus tunicula, rejecta corrigia, pro cin- 
gulo funem sumit, omnem sollicitudinem 
cordis apponens, qualiter audita perficiat, 
et Apostolicæ rectitudinis Regulae per om- 
nia se coaptet. Coepit ex hoc vir Dei divino 
instinctu evangelicae perfectionis aemu- 
lator existera, et ad poenitentiam ceeteros 
invitare. Erant autem ipsius eloquia non 
inania, vel risu digna, sed virtute Spiritus 
Sancti plena, medullas cordis penetrantia, 
ut in vehementem stuporem audientes con- 
verterent. In omni praedicatione sua pa- 
cem annuntians, dicendo, Dominus det vo- 
bis pacem, populum in exordio sermonis 
salutabat. Hanc quippe salutationem, Do- 
mino revelante didicerat, sicutipse postmo- 
dum testabatur (2). Unde factum est, ut 
juxta sermonem Propheticum, et ipse Pro- 
phetarum spiritu afflatus (3) annuntiaret 
pacem, prædicaret salutem, ac salutaribus 
monitis foederaret plurimos veræ paci, qui 
discordes a Christo prius extiterant a sa- 
lute longinqui. 

Innotescente itaque apud multos viri Dei 
tam doctrinæ simplicis veritate, quam vitæ, 
coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poe- 
nitentiam animari, et eidem, rejectis omni- 
bus, habitu vitaque conjungi. Quorum pri- 
mus erat vir venerabilis Bernardus, qui 
vocationis divinæ particeps factus, Patris 
beati primogenitus esse promeruit,tam prio- 
ritate temporis, quam privilegio sanctita- 
tis. Hic enim servi Dei sanctitate comperta, 
ipsius exemplo disponens perfecte contem- 
nere mundum, ab eodem, qualiter id perfi- 
ret, consilium requisivit. Quo audito, Dei 
famulus pro primæ prolis conceptu Sancti 
Spiritus consolatione repletus : A Deo, inquit, 
est hoc consilium requirendum. Intraverunt 
proinde ecclesiam Sancti Nicolai, mane jam 
facto ; et oratione præmissa, cultor Trinitatis 
Franciscus ter Evangeliorum librum ape- 
ruit, trino a Deo exposcens testimonio sanc- 
tum Bernardi propositum confirmari. In 
prima libri apertione illud occurrit : Si vis 
perfectus esse, vade, et vende omnia, quos 

(3) Isa., lu. 


PROLEGOMENA. — VITA. 



79 


AD OPERA S. FRANGISGI ASSISIATIS 


80 


habes, et da pauperibus (Matt, xix). In se- 
cunda : Nihil tuleritis in via . (Lucæ, xix.) 
In tertia vero : Qui vuit venire post me, ab- 
neget semetipsum, et tollat crucem suam, 
et sequatur me (Matt.,xvi). Hæc est, ait vir 
sanctus, vita et regula nostra', omnium que, 
qui nostrae voluerint societati conjungi. Vade 
igitur, si vis perfectus esse, et perfice quæ 
audisti. Non multo post, vocatis eodem 
spiritu quinque viris, filiorum Francisci 
numerus senarius est completus. Inter quos 
tertium sortitus est locum sanctus pater 
Ægidius, vir utique Deo plenus, et celebri 
memoria dignus : fuit enim, inter cæteros, 
virtutum sublimium exercitatione prae- 
clarus (sicut famulus Domini de ipso prae- 
dixit) quanquam esset idiota et simplex, ad 
excelsae contemplationis sublimatus est ver- 
ticem. Nam per multa curricula temporum, 
sursum actionibus incessanter intentus, a 
Deo crebris in Deum rapiebatur excessi- 
bus, quemadmodum et ego ipse oculata fide 
conspexi, ut magis censeretur inter ho- 
mines vitam angelicam agere, quam hu- 
manam. 

Illo quoque tempore cuidam sacerdoti Assi- 
sii, nomine Silvestro, honestae conversatio- 
nis viro, quaedam a Domino fuit ostensa visio 
non tacenda. Gum enim modum et vitam 
Francisci, fratrumque suorum, humano 
spiritu abhorreret, ne periclitaretur prae 
temeritate judicii, respectu fuit supernae 
gratiae visitatus. Videbat namque in somnis 
totam civitatem Assisii a dracone magno 
circumdari, prae cujus magnitudine nimia 
tota regio videbatur exterminio subjacere. 
Contuebatur post haec crucem quamdam 
auream ex ore beati Francisci procedentem, 
cujus summitas coelos tangebat, cujusque 
brachia protensa in latum, usque ad mundi 
fines videbantur extendi. Ad cujus etiam 
aspectum praefulgidum draco ille teter et 
horridus penitus fugabatur. Hoc dum sibi 
tertio monstraretur, divinum existimans 
esse oraculum, viro Dei et fratribus suis 
per ordinem enarravit ; ac non multo post, 
mundum relinquens, vestigiis Christi sic 
perfecte adhaesit, quod vita ipsius in Ordine 
authenticam reddidit eam quam in saeculo 
habuerat visionem. Ex hujus visionis au- 
ditu vir Dei non in gloria est elatus hu- 
mana ; sed bonitatem Dei in suis beneficiis 
recognoscens, fortius animatus est ad hos- 
tis antiqui fugandam versutiam, et crucis 


Christi gloriam prædicandam.Quadam au- 
tem die, dum in quodam solitario loco annos 
suos in amaritudine recogitans deploraret , 
Sancti Spiritus in eum superveniente laeti- 
tia, certificatus est de remissione plenaria 
omnium delictorum., Raptus deinde supra 
se, ac in quoddam mirandum lumen totus 
absorptus, dilatato mentis sinu, quae circa 
se et filios suos futura erant, luculenter as- 
pexit. Post hoc reversus ad fratres : Confor- 
tamini, ait, carissimi, et gaudete in Domino, 
nec, quia pauci estis, efficiamini tristes, 
neque vos terreat mea vel vestra simplici- 
tas : quoniam, sicut mihi a Domino in veri- 
tate ostensum est, et in magnam multitudi- 
nem faciet nos Deus crescere, suæque be- 
nedictionis gratia multipliciter dilatabit. 

Eodem quoque tempore, quodam alio bono 
viro religionem intrante, ad septenarium 
numerum viri Dei soboles benedicta perve- 
nit. Tunc pius pater omnes ad se filios con- 
vocavit, et plura eis de regno Dei, de con- 
temptu mundi, de abnegatione propriae vo- 
luntatis, corporisque castigatione pronun- 
tians, propositum suum de mittendo illos in 
quatuor orbis partes aperuit. Jam enim ste- 
rilis et paupercula simplicitas sancti patris 
pepererat septem filios, et desiderabat uni- 
versitatem fidelium, ad pœnitentiæ lamenta 
vocatam, Christo Domino parturire. Ite, 
inquit dulcis pater ad filios, annuntian- 
tes hominibus pacem ; praedicate poeniten- 
tiam in remissionem peccatorum. Estote 
in tribulationibus patientes, in orationibus 
vigiles, in laboribus strenui, in sermonibus 
modesti, in moribus graves, et in beneficiis 
grati :~quia pro his omnibus regnum vobis 
praeparatur æternum. At illi humiliter co- 
ram servo Dei se prosternentes in terram, 
cum gaudio spiritus suscipiebant obedien- 
tiæ sanctae mandatum. Ipse vero dicebat 
unicuique sigillatim : Jacta cogitatum 
tuum in Domino , et ipse te enutriet 
(Psal., liv). Hoc verbum dicere solebat, quo- 
tiescumque fratrem aliquem ad obedien- 
tiam dirigebat. Tunc et ipse sciens se 
aliis datum in exemplum, ut prius faceret 
quod doceret, cum uno sociorum versus 
unam orbis partem perrexit, reliquis sex ad 
modum crucis tribus aliis mundi partibus 
deputatis. Modico autem post elapso tem- 
pore, benigus pater caræ prolis exoptans 
praesentiam, cum in unum eos per se convo- 
care non posset, per eum orabat hoc fieri, 


8i 


PROLEGOMENA. — VITA. 


f 


82 


qui dispersiones congregat Israelis (Psal., 
cxlvi). Sicque factum est, ut absque humana 
vocatione, omnes ex insperato post modicum 
temporis, juxta ejus desiderium divina ope- 
rante clementia, non sine ipsorum admira- 
tione pariter convenirent. Illis quoque 
diebus, quatuor sibi adhærentibus viris ho- 
nestis, ad duodenarium numerum excreve- 
runt. 

Cernens autem famulus Christi paulatim 
accrescere numerum fratrum, scripsit sibi et 
fratribus suis simplicibus verbis formulam 
vitæ, in qua, sancti Evangelii observantia 
pro fundamento indissolubili collocata, pau- 
ca quædam alia inseruit, quæ ad uniformem 
vivendi modum necessaria videbantur. Desi- 
derans autem per Summum Pontificem ap- 
probari, quæ scripserat, disposuit cum illo 
simplicium cœtu Apostolicæ Sedis adire præ- 
sentiam,de sola confisus directione divina. 
Cuj us desiderium Deus ex alto respiciens, so- 
ciorum animos simplicitatis suæ considera- 
tione perterritos, ostensa viro Dei visione 
hujusmodi confortavit. Videbatur siquidem 
ei, quod per quamdam viam incederet, juxta 
quam stabat arbor celsitudinis magnæ : ad 
quam cum appropinquasset, et sub ea stans 
altitudinem ipsius miraretur, subito tantum 
divina virtute levabatur in altum, ut cacu- 
men contingeret arboris, ej usque summa 
facillime curvaret ad ima. Hujus visionis 
praesagium vir Deo plenus intelligens referri 
ad condescensionem Apostolicæ dignitatis, 
exhilaratus est spiritu, fratribusque suis in 
Domino confortatis, iter cum eis est aggres- 
sus. Cum autem ad Romanam curiam per- 
venisset, et adduceretur ante conspectum 
summi Pontificis (essetque Christi vicarius 
in palatio Lateranensi, in loco, qui dicitur 
Speculum, deambulans, altis occupatus me- 
ditationibus, Christi famul um,tanquam igno- 
tum, repulit indignanter. Quo humiliter fo- 
ras egresso, sequenti nocte hujusmodi reve- 
latio facta est a Deo ipsi summo Pontifici. 
Videbat namque inter pedes suos palmam 
paulatim succrescere, et in arborem pul- 
cherrimam elevari. Et eo mirante, quid 
hæc visio vellet ostendere, divina lux im- 
pressit menti ipsius Christi vicarii, quod 
hæc palma illum pauperem, quem in prae- 
cedenti die repulerat, designabat. Et mane 
sequenti mandavit per suos famulos per 
urbem dictum pauperem quaeri. Quem in- 
ventum juxta Lateranum in hospitali 


S. Antonii, ante conspectum suum celeriter 
jussit adduci). Cumque introductus esset 
ante conspectum summi Pontificis, exposuit 
suum propositum, petens humiliter et in- 
stanter supradictam sibi vivendi regulam 
approbari. 

Videns Christi vicarius, dominus Innocen- 
tius III, vir utique sapientia clarus, admiran- 
dam in viro Dei simplicis animi puritatem, 
propositi constantiam, ingenitumque sanctæ 
voluntatis fervorem, Christi pauperem men- 
tis amore complectens, inclinatus est animo, 
ut pium supplicanti praeberet assensum. 
Distulit tamen perficere quod Christi postu- 
labat pauperculus, pro eo quod aliquibus 
cardinalibus novum aliquid, et supra huma- 
nas vires arduum videretur. Aderat autem 
inter cardinales vir venerandus dominus 
Joannes de Sancto Paulo, episcopus Sabi- 
nensis, omnis sanctitatis amator, et adjutor 
pauperum Christi. Qui divino spiritu inflam- 
matus, Summo Pontifici dixit, et fratribus 
suis : Si petitionem pauperis hujus tanquam 
nimis arduam novamque refellimus, cum pe- 
tat confirmari sibi formam Evangelicævitæ, 
cavendum est nobis, ne in Christi Evange- 
lium offendamus. Nam si quis intra Evange- 
licæ perfectionis observantiam, et votum 
ipsius, dicat contineri aliquid novum aut 
irrationabile, aut impossibile ad obsèrvan- 
dum, contra Christum Evangelii auctorem 
blasphemare convincitur. Quibus propositis, 
successor apostoli Petri conversus ad pau- 
perem Christi, dixit : Ora, fili, ad Christum, 
ut suam nobis per te voluntatem ostendat; 
qua certius cognita, tuis piis desideriis 
securius annuamus. Omnipotentis autem 
Dei famulus, totum se conferens ad oran- 
dum, precibus devotis obtinuit, et quod ex- 
terius ipse proferret, et quod interius Papa 
sentiret. 

Nam cum parabolam de divite rege cum 
muliere formosa et paupere contrahente 
gratanter, et de prole suscepta, praeferente 
generantis Regis imaginem, ac per hoc edu- 
canda de mensa ipsius, sicut a Deo acce- 
perat, retulisset, ex illius interpretatione 
subjunxit : Non est formidandum, quod 
fame pereant æterni Regis filii et haeredes, 
qui ad imaginem Regis Christi per Spiritus 
Sancti virtutem de paupere matre nati, et 
ipsi per spiritum paupertatis sunt in reli- 
gione paupercula generandi. Si enim Rex 
coelorum imitatoribus suis regnum pro- 


83 


AD OPERA 8- FRANCISCO ASSISIATIS 


84 


mittit aeternum, quanto magis illa submi- 
nistrabit, quæ communiter largitur bonis et 
malis ! Hanc ergo parabolam et intellectum 
ipsius Christi vicarius cum diligenter au- 
disset, miratus est valde, et indubitanter 
Christum locutum in homine recognovit. Sed 
visionem, quam tunc temporis e coelo per- 
ceperat, in hoc viro fore complendam, Spi- 
ritu divino suggerente, firmavit. Videbat 
namque in somnis, ut retulit, Lateranen- 
sem basilicam fore proximam jam ruinæ, 
quam quidam homo pauperculus, modicus 
et despectus, proprio dorso submisso, ne 
caderet, sustentabat. Vere, inquit, hic est 
ille, qui opere et doctrina Christi susten- 
tabit Ecclesiam. Inde praecipua devotione 
repletus, petitioni ejus se per omnia incli- 
navit, ac Christi famulum speciali semper 
amore dilexit. Proinde postulata concessit, 
et adhuc concedere plura promisit. Appro- 
bavit Regulam, dedit de poenitentia praedi- 
canda mandatum, etlaicis fratribus omni- 
bus, qui servum Dei fuerant comitati, fecit 
coronas parvulas fleri, ut verbum Dei li- 
bere praedicarent. 

CAPUT IV. 

De profectu Ordinis sub manu ipsius , et 
confirmatione Regulœ , prius tantum ap- 
probatae . 

# 

Fretus exinde Franciscus superna gratia, 
et auctoritate Papali, cum fiducia multa 
versus vallem Spoletanam iter arripuit, ut 
Evangelium Christi faciendo doceret. Dum 
autem in via conferret cum sociis, quali- 
ter Regulam, quam susceperant, sincere 
servarent, qualiter in omni sanctitate et 
justitia coram Deo incederent, qualiter in 
seipsis proficerent, et essent aliis in exem- 
plum, diutius collatione protracta, hora per- 
transivit. Et cum jam lassati essent ex diu- 
turnitate laboris, esurientes in quodam loco 
solitudinis substiterunt. Sane cum omnis 
via deesset, qua possent sibi de victu ne- 
cessario providere, statim adfuit providen- 
tia Dei. Nam subito apparuit homo affe- 
rens panem in manu, quem pauperculis 
Christi dedit, subitoque disparuit, incogni- 
tus unde venierit, aut quo iret. Cognos- 
centes autem per hoc pauperes fratres 


supernum sibi in comitatu Dei adesse 
præsidium, magis dono liberalitatis divinae, 
quam cibo carnis propriæ sunt refecti : 
insuper divina consolatione repleti, statue- 
runt firmiter, et irrevocabiliter confirma- 
verunt, nullius inediæ aut tribulationis 
impulsu a sancto paupertatis resilire pro- 
misso . Exinde in Vallem Spoletanam 
cum sancto proposito redeuntes, tractare 
coeperunt, utrum inter homines conversari 
deberent, an ad loca solitaria se conferre. 
Sed Christi servus Franciscus, non de sua vel 
de suorum confidens industria, per orationis 
instantiam divina super hoc voluntatis bene- 
placitum requisivit. 

Supernae igitur revelationis illustratus 
oraculo, intellexit se ad hoc missum a 
Domino, ut Christo animas lucrifaceret, 
quas diabolus conabatur auferre. Ideoque 
magis omnibus, quam sibi soli vivere ele- 
git, illius provocatus exemplo, qui unus pro 
omnibus mori dignatus est (1). Recolle- 
git itaque se vir Dei cum cæteris sociis, 
in quodam tugurio derelicto juxta civitatem 
Assisii, in quo secundum sanctae pauper- 
tatis formam, in labore multo et inopia vic- 
titabant, magis lacrymarum quam delicia- 
rum panibus refici satagentes. Vacabant 
enim ibidem divinis precibus incessanter, 
mentaliter potius quam vocaliter studio in- 
tendentes oratonis devotae, pro eo quod 
nondum ecclesiasticos libros habebant, in 
quibus possent horas canonicas decantare. 
Loco tamen illorum, Librum crucis Christi, 
continuatis aspectibus, diebus ac noctibus 
revolvebant; exemplo patris ac eloquio 
eruditi, qui jugiter faciebat eis de cruce 
Christi sermonem. Rogantibus autem fra- 
tribus, ut eos doceret orare, dixit : Cum 
orabitis , dicite : Pater noster (Luc., xi, 2), 
et : Adoramus te, Christe, ad omnes ec- 
clesias tuas, quæ sunt in toto mundo, et 
benedicimus tibi, quia per crucem tuam 
sanctam redemisti mundum (2). Docuit 
insuper eos Dominum laudare in omnibus, 
et ex omnibus creaturis honorare præ- 
cipua reverentia sacerdotes, fidei quo- 
que veritatem , secundum quod sancta 
Romana tenet et docet Ecclesia, et firmiter 
credere, et simpliciter confiteri. Servabant 
illi patris sancti documenta per omnia, et 
ad omnes ecclesias, et cruces, quas e lon- 


(1) II Cor., v. 


(2) Ex officio Invent. S. Crucis. 



85 


PROLEGOMENA. — VITA. 


86 


ginquo videre poterant, juxta datam sibi 
formam orantes, se humiliter proster- 
nebant. 

Contrahentibus autem fratribus moram 
in loco præfato, vir sanctus die quadam 
sabbati civitatem Assisii intravit praedica- 
turus mane diei Dominicae (ut moris erat) in 
ecclesia cathedrali. Cumque in quodam tu- 
gurio, sito in horto canonicorum, vir Deo 
devotus, in oratione Dei, more solito, per- 
noctaret, corporaliter absentatus a filiis, 
ecce fere media noctis hora, quibusdam ex 
fratribus quiescentibus, quibusdam perse- 
verantibus in orando, currus igneus mirandi 
splendoris per domus ostium intrans, huc 
atque illuc per domicilium tertio se conver- 
tit, super quem globus lucidus residebat, qui 
solis habens aspectum, noctem clarere fecit. 
Obstupefacti sunt vigilantes, excitati simul 
et exterriti dormientes, et non minus sense- 
runt cordis claritatem quam corporis, dum 
ex virtute mirandi luminis, alterius alteri 
conscientia nuda fait. Intellexerunt namque 
concorditer omnes, videntibus invicem uni* 
versis in cordibus singulorum, sanctum pa- 
trem absentem corpore, praesentem spiritu, 
tali transfiguratum effigie, supernis irradia- 
tum fulgoribus et ardoribus inflammatum, 
supernaturali virtute in curru splendenti, 
simul et igneo sibi demonstrari a Domino, ut 
tanquam veri Israelitæ post illum incede- 
rent, qui virorum spiritualium, ut alter Elias, 
factus fuerat a Domino currus et auriga. 
Credendum sane, quod horum simplicium 
ille aperuit oculos ad preces Francisci, ut 
viderent magnalia Dei, qui oculos quon- 
dam aperuerat pueri ad videndum montem 
plenum equorum et igneorum curruum in 
circuitu Elisaei. Regressus autem vir sanctus 
ad fratres, coepit conscientiarum ipsorum 
secreta rimari, confortare ipsos de visione 
illa mirabili, et de profectu Ordinis multa 
futura praedicere. Cumque patefaceret plu- 
rima, quæ sensum transcendebant hu- 
manum, vere cognoverunt fratres, super 
servum suum Franciscum Spiritum Domini 
in tanta plenitudine quievisse, quod post 
ipsius doctrinam -et vitam erat eis proficisci 
tutissimum. 

Post haec pusilli gregis pastor Franciscus, 
ad Sanctam Mariam de Portiuncula duode- 
narium illum fratrum numerum, superna 
gratia præeunte, deduxit, ut ubi meritis 
Matris Domini, Minorum sumpserat Ordo 


initium, ipsius susciperet illic auxiliis in- 
crementum. Ibi quoque factus evangelicus 
præco, civitates circuibat, et castra ; non in 
doctis humanæ sapientiae verbis, sed in vir- 
tute Spiritus Sancti annuntians regnum 
Dei. Videbatur intuentibus homo alterius 
saeculi, quippe qui mente ac facie in coelum 
semper intentus, omnes sursum trahere 
conaretur. Coepit ex hoc Christi vinea ger- 
minare germen odoris Domini, et produc- 
tis ex se floribus suavitatis, honoris et ho- 
nestatis, uberes fructus afferre. Nam praedi- 
cationis ipsius fervore succensi quamplu- 
rimi utriusque sexus, in conjugali pudicitia 
Domino famulantes, secundum formam a 
Dei viro acceptam, novis se poenitentiae le- 
gibus vinciebant, quorum vivendi modum 
idem Christi famulus Ordinem fratrum de 
poenitentia nominari decrevit. Nimirum si- 
cut in coelum tendentibus poenitentiae viam 
omnibus constat esse communem ; sic et hic 
status, clericos et laicos, virgines et con- 
jugatos in utroque sexu admittens, quanti 
sit apud Deum meriti, ex pluribus per ali- 
quos ipsorum patratis miraculis innotescit. 
Convertebantur etiam virgines ad perpe- 
tuum coelibatum, inter quas virgo Deo ca- 
rissimq Clara, ipsarum plantula prima, 
tanquam flos vernans et candidus odorem 
dedit, et tanquam stella praefulgida radia- 
vit. Hæc nunc glorifica in coelis, ab Eccle- 
sia digne veneratur in terris, quae filia fuit 
in Christo sancti patris Francisci pauper- 
culi, et mater pauperum dominarum. 

Multi etiam devotione compuncti, et per- 
fectionis Christi desiderio inflammati, om- 
ni mundanorum vanitate contempta, Fran- 
cisci vestigia sequebantur, qui quotidianis 
succrescentes profectibus, usque ad fines 
orbis terrae celeriter pervenerunt. Faciebat 
namque sancta paupertas, quam solam de- 
ferebant pro sumptibus, ipsos ad omnem 
obedientiam promptos, robustos ad labores, 
et ad itinera expeditos. Et quia nihil terre- 
num habebant, nihil amabant, nihilque ti- 
mebant amittere, securi erant ubique, nullo 
pavore suspensi, nulla cura distracti, tan- 
quam qui absque mentis turbatione vive- 
bant, et sine sollicitudine diem crastinum 
et serotinum hospitium expectabant. Multa 
quidem in diversis partibus orbis eis infere- 
bantur convitia, tanquam personis despica- 
bilibus et ignotis ; verum amor Evangelii 
Christi adeo ipsos patientes effecerat, ut 



87 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 




quaererent potius ibi esse, ubi persecutio- 
nem paterentur in ’eorpore, quam ubi co- 
gnita sanctitate ipsorum, mundano possent 
gloriari favore. Ipsa quoque rerum penuria 
superabundans eis videbatur ubertas, dum 
juxta consilium Sapientis pro magno ipsi 
minimum complacebat. 

Sane cum ad. infidelium partes aliqui ex 
fratribus pervenissent, contigit, ut quidam 
Sarracenus, pietate commotus, pêcuniam 
eis offerret pro necessario victu. Illis autem 
recusantibus accipere, admiratus est homo, 
cernens quod inopes essent. Intellecto tan- 
dem quod pauperes effecti amore Dei, pe- 
cuniam possidere nolebant; tanta est eis 
affectione conjunctus, ut offerret se ad mi- 
nistrandum omnia necessaria, quamdiu 
aliquid facultatum sibi superesset. 0 inaes- 
timabilis pretiositas paupertatis, cujus mi- 
randa virtute mens feritatis barbaricae in 
tantam miserationis est immutata dulcedi- 
nem 1 Horrendum est proinde ac nefarium 
scelus, ut hanc margaritam nobilem vir 
Christianus conculcet, quam tanta venera- 
tione extulit Sarracenus. 

Eo tempore religiosus quidam de ordine 
Cruciferorum, Moricus nomine, in hospi- 
tali quodam prope Assisium languore tam 
gravi, tamque prolixo laborans, ut jam 
morti foret adjudicatus a medicis, viro Dei 
supplex factus per nuntium postulabat in- 
stanter, ut pro se ad Dominum intercedere 
dignaretur. Cui beatus pater benigne as- 
sentiens, oratione præmissa, panis micas 
accepit, et cum oleo accepto de lampade, 
quae coram Virginis ardebat altari, commis- 
cens, quasi quoddam electuarium, per ma- 
nus fratrum infirmanti transmisit, dicens : 
Medicinam hanc fratri nostro deferte Mo- 
rico, qua ipsum Christi virtus 'non solum 
plenae sanitati restituet, verum etiam robus- 
tum bellatorem effectum, aciei nostræ per- 
severanter adjunget. Statim autem ut an- 
’ tidotum illud, Sancti Spiritus adinventione 
confectum, aeger homo gustavit, sanus 
exsurgens, tantum mentis et corporis a Deo 
vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti 
religionem ingressus, et unica tantum operi- 
retur tunicula, sub qua longo tempore lori- 
cam portabat ad carnem, et crudis dum- 
taxat cibariis, herbis videlicet, leguminibus 
fructibusque contentus, per plura temporum 
lustra, nec panem gustaret, nec vinum : 
fortis tamen et incolumis perseverans. 


Crescentibus quoque virtutum meritis in 
parvulis Christi, odor opinionis bonae cir- 
cumquaque diffusus, ad praesentiam sancti 
patris videndam plurimos e diversis mundi 
partibus attrahebat. Inter quos quidam sae- 
cularium cantionum curiosus inventor, qui 
ab imperatore propterea fuerat coronatus, 
et exinde rex versuum dictus, virum Dei 
contemptorem mundialium adire proposuit. 
Cumque apud castrum Sancti Severini eum 
praedicantem reperisset in monasterio quo- 
dam, facta manu Domini super se, vidit eum- 
dem crucis Christi praedicatorem Francis- 
cum duobus transversis ensibus valde ful- 
gentibus, in modum crucis signatum, quo- 
rum unus a capite ad pedes, alius a manu 
in manum per pectus transversaliter tende- 
batur. Non noverat facie servum Christi, 
sed tanto monstratum miraculo mox agno- 
vit. Subito stupefactus ad visum incipit me- 
liora proponere. Tandemque verborum ip- 
sius compunctus virtute, tanquam si esset 
gladio Spiritus ex ejus ore procedente trans- 
fixus, saecularibus pompis omnino contemp- 
tis, beato patri professione cohaesit. Prop- 
ter quod videns ipsum vir sanctus ab in- 
quietudine sæculi ad Christi pacem perfecte 
conversum, fratrem Pacificum appellavit. 
Hic postmodum in omni sanctitate profi- 
ciens, antequam fieret minister in Francia 
(siquidem primus ibidem ministerii gessit 
officium) meruit iterato magnum Thau in 
fronte Francisci videre, quod colorum va- 
rietate distinctum, faciem ipsius miro venus- 
tabat ornatu. Hoc quippe signum vir sanc- 
tus magno venerabatur affectu, frequenti 
commendabat eloquio, et in eis quas diri- 
gebat litterulis, manu propria inscribebat, 
tanquam si omne ipsius studium foret sig- 
nare Thau, juxta dictum propheticum, super 
frontes virorum gementium et dolentium» 
ad Christum Jesum veraciter conversorum. 
Processu quoque temporis multiplicatis jam 
fratribus, coepit eos pastor sollicitus in loco 
Sanctæ Mariæ de Portiuncula ad generale 
Capitulum convocare, ut in funiculo distri- 
butionis divinae in terra paupertatis eorum», 
unicuique tribueret obedientiæ portionem. 
Ubi licet omnium necessariorum esset pe- 
nuria, fratrumque multitudo ultra quinque 
millia conveniret, divina tamen opitulante 
clementia, et victus sufficientia suberat, et 
salus comitabatur corporea, et spiritualis 
jucunditas affluebat. Capitulis vero provin- 


89 


PROLEGOMENA. — VITA. 


90 


cialibus, quia corporalem praesentiam ex- 
hibere non poterat, per sollicitam 'curam 
regiminis, instantiam precis, et efficaciam 
benedictionis, spiritu praesens erat ; quam- 
vis aliquando, mira Dei faciente virtute, 
visibiliter appareret. Dum enim egregius 
praedicator, qui et nunc Christi praeclarus 
confessor, Antonius de titulo Crucis, Jésus 
Nazarenus Rex Judaeorum, in Arelatensi 
capitulo fratribus praedicaret, quidam fra- 
ter probatae virtutis, Monaldus nomine, ad 
ostium capituli divina virtute et commoni- 
tione respiciens, vidit corporeis oculis bea- 
tum Franciscum in aere sublevatum extensis 
velut in cruce manibus, benedicentem fra- 
tres. Tanta vero et tam insolita fratres om- 
nes consolatione spiritus repletos se fuisse 
senserunt, ut de vera sancti patris praesen- 
tia certum eis intra se spiritus testimonium 
perhiberet : lioet postmodum id non solum 
per evidentia signa verum etiam per ejus- 
dem sancti patris verba exteriori fuerit 
attestatione compertum. Credendum sane 
quod omnipotentis Dei virtus, quæ Ambro- 
sium pium et sacrum antistitem tumulationi 
gloriosi concessit interesse Martini (i), ut 
pium pontificem pio veneraretur officio; 
etiam servum suum Franciscum praedica- 
tioni præsentavit veracis sui praeconis An- 
tonii, ut approbaret veritatis eloquia, prae- 
cipue crucis Christi, cujus erat bajulus et 
minister. 

Cum autem, dilatato jam Ordine, vivendi 
formam per dominum Innocentium appro- 
batam, disponeret per successorem ipsius 
Honorium in perpetuum facere roborari, 
hujusmodi fuit a Deo revelatione com- 
monitus. Videbatur siquidem sibi de terra 
micas panum subtilissimas collegisse, mul- 
tisque famelicis fratribus ipsum circumstan- 
tibus debere tribuere. Cumque micas tam 
tenues distribuere formidaret, ne forte inter 
manus exciderent, vox ei desuper ait : 
Francisco, unam de micis omnibus hostiam 
facito, et manducare volentibus tribue. 
Quo id agente, quicumque illud non devote 
recipiebant, aut receptum contemnebant 
donum, mox lepra infecti, notabiles appa- 
rebant. Recitat mane haec omnia vir sanc- 
tus sociis, dolens se non percipere myste- 
rium visionis. Sequenti vero die cum vigil 
in oratione persisteret, hujusmodi vocem de 


coelo delapsam audivit : Francisco , micae 
praeteritae noctis, verba evangelica sunt, 
hostia Regula, lepra iniquitas. Volens igi- 
tur confirmandam Regulam, ex verborum 
Evangelii aggregatione profusius traditam, 
ad compendiosiorem formam, juxta quod 
dictabat monstrata visio, redigere, in mon- 
tem quemdam cum duobus sociis, Spiritu 
Sancto ducente, conscendit, ubi pane tantum 
contentus et aqua, jejunans, conscribi eam 
fecit, secundum quod oranti divinus sibi 
Spiritus suggerebat. Quam, cum de monte 
descendens, servandam suo vicario commi- 
sisset, et ille paucis elapsis diebus assereret 
per incuriam perditam, iterato sanctus vir 
ad locum solitudinis rediit, eamque instar 
prioris, ac si ex ore Dei verba susciperet, 
illico reparavit; et per supradictum domi- 
num papam Honorium, octavo pontificatus 
illius anno, sicut optaverat, obtinuit confir- 
mari. Ad cujus observantiam fratres fer- 
venter inducens, dicebat se nihil ibi po- 
suisse secundum industriam propriam, 
sed omnia sic scribi fecisse, sicut sibi 
ftierant divinitus revelata. Quod ut cer- 
tius constaret testimonio Dei, paucis ad- 
modum evolutis diebus, impressa sunt ei 
stigmata Domini Jesu digito Dei vivi, tan- 
quam bulla Summi Pontificis Christi, ad con- 
firmationem omnimodam Regulæ, et com- 
mendationem auctoris, sicut post suarum 

enarrationem virtutum inferius dicetur. 

« 

CAPUT V. 

De austeritate vitœ , et quomodo creaturœ 
prœbebant ei solatium. 

Cum igitur cerneret vir Dei Franciscus, 
suo exemplo ad crucem Christi bajulandam 
ferventi spiritu plurimos animari : anima- 
batur et ipse, tanquam bonus dux exercitus 
Christi, ad palmam victoriaé per culmen in- 
victas pervenire virtutis. Attendens enim 
illud Apostoli verbum, Qui sunt Christi, 
carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et 
concupiscentiis (Galat., v, 24): ut crucis ar- 
maturam suo ferret in corpore, tanta disci- 
plinas rigiditate sensuales appetitus arcebat, 
ut vix necessaria sumeret sustentationi na- 
turae. Difficile namque fore dicebat neces- 
sitati corporis satisfacere, et pronitati sen- 


(I) Gregor. Turon., lib. 1, De mirae . $. Martini, c. 5. 


4 



91 


92 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


suum non parere. Propter quod cocta ci- 
baria, sanitatis tempore, vix admittebat, et 
raro; admissa vero, aut conficiebat cinere, 
aut condimenti saporem admixtione aquae ut 
plurimum reddebat insipidum. De potu quid 
dicam ? cum et de aqua frigida, dum sitis aes- 
tuaret ardore, vix ad sufficientiam biberet. 
Modos adinveniebat abstinentiae potiores, 
et quotidie exercitatione crescebat :licetque 
jam perfectionis culmen attingeret, tanquam 
incipiens semper aliquid innovabat, afflic- 
tionibus carnis puniendo libidinem. Egre- 
diens tamen exterius, propter verbum Evan- 
gelii, conformabat se suscipientibus ipsum 
in qualitate ciborum, cum tamen ad inte- 
riora regressus districte servaret rigidam 
abstinentiae parcitatem. Sicque seipsum 
austerum sibi, humanum proximo, subjec- 
tum Evangelio Christi per omnia reddens, 
non solum abstinendo, verumetiam mandu- 
cando praebebat aedificationis exemplum. 
Nuda humus, ut frequentius, lectus erat 
lassato corpusculo ; et saepius sedens, ligno 
vel lapide ad caput posito, dormiebat, unica 
paupere contectus tunicula, in nuditate 
Domino serviebat et frigore. Interrogatus 
aliquando quomodo vestitu tam tenui se 
posset ab hiemalis algoris asperitaie tueri, 
in spiritus fervore respondit : Si supernae 
patriae flamma per desiderium contegere- 
mur interius, frigus istud exterius facile 
portaremus. 

Vestis horrebat mollitiem, asperitatem 
amabat, asserens propter hoc Joannem 
Baptistam ore divino fuisse laudatum. Si 
quando vero in data sibi tunica lenitatem 
sentiret, chordulis eam contexebat inte- 
rius, quia non in casulis pauperum, sed in 
palatiis principum, juxta Veritatis verbum, 
vestimentorum dicebat requirendam esse 
mollitiem. Experientia enim certa didice- 
rat, daemones asperitate terreri, deliciosis 
autem et mollibus ad tentandum fortius ani- 
mari. Unde cum nocte quadam propter in- 
firmitatem capitis et oculorum, præter so- 
litum morem, cervical de pluma positum 
haberet ad caput, dæmon in illud ingressus, 
ipsum usque ad horam matutinalem inquie- 
tatum multimode a sanctæ orationis studio 
perturbavit; donec, vocato socio, pulvinar 
cum daemonio fecit extra cellulam longius 
exportari. Egressus autem cum pulvinari 
frater de cella, membrorum omnium vires 
amisit et usum, quousque ad vocem sancti 


patris, hoc cognoscentis in spiritu, vigor 
pristinus cordis et corporis sibi fuit ple- 
narie restitutus. 

Rigidus in disciplina super custodiam 
suam stabat, curam per maximam gerens 
de utriusque hominis puritate servanda : 
quapropter circa conversionis primordia, 
tempore hiemali, in foveam plenam glacie 
seipsum plerumque mergebat, ut et domes- 
ticum sibi hostem perfecte subjiceret, et 
candidum vestimentum pudoris a voluptatis 
incendio praeservaret. Tolerabilius viro spi- 
rituali fore incomparabiliter asserebat ma- 
gnum sustinere frigus in carne, quam ar- 
dorem carnalis libidinis vel modicum sen- 
tire in mente. Cum autem apud eremum de 
Sarthiano nocte quadam orationi vacaret in 
cellula, vocavit eum hostis antiquus, tertio 
dicens : Francisce, Francisce, Francisce. Cui 
cum quid quæreret respondisset, fallaciter 
ille subjunxit : Nullus est in mundo pecca- 
tor, cui, si conversus fuerit, non indulgeat 
Deus ; sed quicumque semetipsum poeniten- 
tia dura necaverit, misericordiam non inve- 
niet in æternum. Statim vir Dei per revela- 
tionem cognovit hostis fallaciam, quomodo 
nixus fuerit eum ad tepida revocare. Nam 
hoc sequens indicavit eventus. Continuo 
enim post hoc ad insufflationem illius, cujus 
halitus prunas ardere facit , gravis ipsum 
carnis tentatio apprehendit. 

Quam ut præsensit castitatis amator, de- 
posita veste, chorda cœpit se verberare for- 
tissime : Ei, inquiens, frater asine, sic te 
decet manere, sic subire flagellum. Tunica 
religioni deservit, sanctitatis signaculum 
præfert : furari eam libidinoso non licet : si 
quo vis pergere, perge. Insuper et mirando 
fervore spiritus animatus, aperta cella, fo- 
ras exivit in hortum, et in magnam de- 
mergens nivem corpusculum jam nudatum, 
septem ex ea plenis manibus cœpit com- 
pingere massas, quas sibi proponens, suo 
sic exteriori homini loquebatur : Ecce, in- 
quit, hæc major uxor tua est, quatuor istæ, 
duo filii, et duæ filiæ, reliquæ duæ servus 
et ancilla, quos ad serviendum habere 
oportet. Festina igitur omnes induere, quo* 

! niam frigore moriuntur. Si vero eorum mul- 
[ tiplex sollicitudo molestat, uni Domino 
sollicite servi. Illico tentator victus abs- 

i 

cessit, et vir sanctus cum victoria in cellam 
rediit i Quia dum bene poenaliter arsit fo- 
ris, ardorem interius sic extinxit libidinis, 



93 


PROLEGOMENA. — VITA. 


94 


utdeincep8 tale aliquid minime sentiret. 
Quidam autem frater, qui tunc orationi va- 
cabat, hæc omnia luna clarius incedente 
prospexit. Comperto vir Dei, quod hoc ille 
nocte vidisset, reserans ei tentationis pro- 
cessum, præcepit, ut quamdiu ipse viveret, 
nulli viventi rem, quam viderat, propalaret. 
Non solum autem mortificari debere doce- 
bat vitia carnis, et ejus incentiva frænari, 
verum etiam exteriores sensus, per quos 
mors intrat ad animam , summa vigilantia 
custodiri. 

Mulierum familiaritates, colloquia et 
aspectus, quæ multis sunt occasio ruinæ, 
sollicitus evitari jubebat, asserens per hu- 
jusmodi debilem frangi, et fortem sæpe spi- 
ritum infirmari. Harum contagionem eva- 
dere conversantem cum eis, nisi probatis- 
simum virum, tam facile dixit, quam 
juxta Scripturam (i) in igne ambulare, et 
non comburere plantas. Siquidem ipse 
adeo averterat oculos suos, ne hujusmodi 
vanitatem viderent, quod, sicut aliquando 
socio dixit, quasi nullam recognoscebat in 
facie. Non enim securum esse putabat, ea- 
rum formarum introrsus haurire imagines, 
quæ possunt aut edomitæ carnis resuscitare 
igniculum, aut pudicæ mentis maculare ni- 
torem. Asserebat etiam frivolum esse mu- 
lieris colloquium, excepta sola confessione 
vel instructione brevissima, juxta quod et 
saluti expedit, et congruit honestati. Quæ 
sunt, inquit, religioso cum- muliere trac- 
tanda negotia, nisi cum sanctam pœniten- 
tiam, vel melioris vitæ consilium, religiosa 
petitione deposcit? Ex nimia securitate mi- 
nus cavetur hostis, et diabolus, si de suo 
capillum potest habere in homine cito cres- 
cere facit in trabem. 

Otium autem, omnium malarum cogita- 
tionum sentinam, docebat summopere fu- 
giendum, exemplo demonstrans, rebellem 
carnem et pigram, disciplinis continuis et 
fructuosis laboribus esse domandam. Unde 
corpus suum fratrem asinum appellabat, 
tanquam laboriosis supponendum oneribus, 
crebris caedendum flagellis, et vili pabulo 
sustentandum. Si quem vero cernebat otio- 
sum et vagum aliorum velle manducare 
labores, fratrem muscam nominandum cen- 
sebat : eo quod talis nihil boni faciens, sed 
benefacta inficiens, vilem et abominabilem 
se omnibus reddat. Propter quod dixit ali- 
ti) Prov., vi, Î7-28. 


quando : Volo fratres meos laborare et 
exercitari, ne, otio dediti, per illicita corde 
aut lingua vagentur. Evangelicum siquidem 
volebat a fratribus observari silentium, ut 
videlicet ab omni otioso verbo omni tem- 
pore abstinerent sollicite, tanquam reddi- 
turi in die judicii de hujusmodi rationem. 
Sed et si quem invenisset fratrem verbis 
assuetum inanibus, acriter arguebat, taci- 
turnitatem modestam, et puri cordis affir- 
mans custodiam, et non modicam esse vir- 
tutem, pro eo quod mors et vita fore dicun- 
tur in manibus linguæ, non tam ratione 
gustus, quam ratione loquelæ. 

Licet autem pro viribus ad vitam auste- 
ram fratres induceret, non tamen ei place- 
bat districtionis severitas, quæ pietatis non 
induit viscera, nec est discretionis sale con- 
dita. Cum enim quadam nocte unus ex fra- 
tribus præ nimietate abstinentiæ admodum 
fame cruciatus» nullam posset habere quie- 
tem, intelligeretque pius pastor ovi suæ 
imminere periculum, vocavit fratrem, ap- 
posuit panem ; et ut ruborem illi tolleret, 
coepit ipse prior comedere, eumque ad man- 
ducandum dulciter invitare. Deposuit fra- 
ter verecundiam, sumpsit cibum, gavisus 
quamplurimum , quod per circumspectam 
condescensionem pastoris, et corporis eva- 
sisset dispendium, et non modicum acce- 
pisset aedificationis exemplum. Mane facto, 
convocatis in unum fratribus, vir Dei refe- 
rens quod acciderat nocte, provida com- 
monitione subjunxit : Sit vobis, fratres, non 
cibus, sed caritas in exemplum. Docuit 
insuper eos discretionem sequi, ut aurigam 
virtutum, non eam, quam caro suadet, sed 
quam edocuit Christus, ciqus sacratissimam 
vitam expressum constat esse perfectionis 
exemplar. Et quoniam Agnum sine macula 
crucifixum non est possibile homini, carnis 
infirmitate circumdato, sic perfecte sectari, 
quin aliquando aliquas contrahat sordes ; 
ideo documento certo firmabat eos, qui per- 
fectioni vitæ vigilanter intendunt, quoti- 
dianis debere se lacrymarum emundare 
fluentis. Ipse vero, licet jam esset adeptus 
cordis et corporis puritatem mirabilem, 
non cessabat tamen lacrymarum imbribus 
jugiter oculos expiare mentales, corporeo- 
rum luminum non ponderando jacturam. 
Cum enim ex continuo fletu infirmitatem 
oculorum incurrisset gravissimam, sua- 


95 


AD OPERA S. PRANGISGI ASSISIATIS 


96 


dente sibi medico quod abstineret a lacrymis, 
si, corporei visus ccecitatem vellet effugere ; 
vir sanctus respondit : Non est, frater me- 
dice, ob amorem luminis, quod habemus 
commune cum muscis, visitatio lucis æternæ 
repellenda vel modicum : Quia non spiritus 
propter carnem, sed caro propter spiritum 
beneficium lucis accepit. Malebat siquidem 
corporalis visus lumen amittere, quam la- 
crymas, quibus oculus mundatur interior, 
ut Deum videre valeat, repressa devotione 
spiritus impedire. 

Gum autem semel daretur consilium a me- 
dicis, et instanter suaderetur a fratribus, ut 
pateretur sibi per remedium subveniri coc- 
turae, humiliter vir Dei assensit, quia salu- 
tiferum hoc simul et asperum esse cernebat. 
Vocatus itaque venit chirurgus, instrumen- 
tum ferreum igni submittens ad facien- 
dam cocturam. At Christi servus corpus jam 
horrore concussum confortans, sicut ami- 
cum, coepit ignem alloqui, dicens : Mi frater, 
ignis, prae ceteris rebus aemulandi decoris 
virtuosum, pulchrum, et utilem te creavit 
Altissimus : esto mihi hac hora propitius, 
esto curialis. Precor magnum Dominum, 
qui te creavit, ut tuum mihi calorem tem- 
peret, quo suaviter urentem valeam susti- 
nere. Oratione finita, contra igne candescens 
ferreum instrumentum signum crucis edidit, 
ac deinde intrepidus persistebat. Prof unda- 
tum est crepitans ferrum in tenera carne, 
et ab aure usque ad supercillium coctura 
protracta. Quantum irrogaverit ignis ille 
dolorem* vir sanctus expressit. Laudate, 
inquit ad fratres, Altissimum : quia vere 
dico vobis, nec ignis ardorem sensi, nec car- 
nis ullum dolorem. Et conversus ad medi- 
cum : Si non est, inquit, caro bene decocta, 
imprime iterum ferrum. Expertus medicus, 
in invalida carne virtutem spiritus tam po- 
tentem miratus est, et divinum hoc miracu- 
lum extulit, dicens : Dico vobis, fratres, vidi 
hodie mirabilia. Quia enim ad tantam deve- 
nerat puritatem, ut caro spiritui, et spiritus 
Deo, harmonia mirabili concordarent, di- 
vina ordinatione fiebat, ut creatura Greatori 
suo deserviens, voluntati et imperio ejus 
mirabiliter subjaceret. Alio enim tempore 
apud eremum Sancti Urbani servo Dei 
ægritudine gravissima laborante, cum ipse 
naturae defectum sentiens, vini poculum 
postulasset, nihilque de vino, quod sibi dari 
posset, responderetur adesse; jussit aquam 


afferri, et allatam signo crucis benedixit 
Mox vinum efficitur optimum, quod fuerat 
aqua pura, et quod deserti loci paupertas 
non potuit, viri sancti puritas impetravit. Ad 
cujus gustum tanta protinus facilitate con- 
valuit, ut saporis novitas, et innovatio sani- 
tatis, gustabile ac gurtantem supernatura- 
liter innovantes, perfectam in ipso exspo- 
liationem veteris hominis, et induitionem 
novi, duplici attestatione firmarent. 

Non solum creatura servo Dei serviebat 
ad nutum, sed et Greatoris ubique providen- 
tia condescendebat ad placitum. Gum enim 
tempore quodam ex multarum infirmitatum 
concursu aggravato corpore, ad jucundita- j 
tem spiritus excitandam alicujus audiendi 
soni harmonici desiderium habuisset, nec 
id honestatis decentia per ministerium fieri 
pateretur humanum, adfuit angelorum ob- •! 
sequium ad viri sancti placitum adimplen- 
dum. Nocte etenim quadam vigilante ipso, 
et méditante de Domino, repente insonuit 
cithara quædam harmoniae mirabilis, et 
suavissimae melodiæ. Non videbatur aliquis, 
sed transitum et reditum citharoedi ipsa 
hinc inde auditus volubilitas innuebat. Spi- 
ritu in Deum directo, tanta fuit in illo dulci- 
sono carmine suavitate perfruitus, ut aliud 
se putaret saeculum commutasse. Hoc et 
fratres sibi familiares non latuit, qui per 
certa frequenter conspiciebant indicia, eum 
tam excessivis et crebris consolationibus a 
Deo visitari, ut nec ipsas omnino occultare 
valeret. 

Alio quoque tempore viro Dei praedicatio- 
nis causa inter Lombardiam et Marchiam 
Trevisanam iter agente cum socio juxta Pa- 
dum, tenebrosa noctis supervenit obscuritas. 
Gumque via esset exposita periculis magnis 
et multis propter tenebras, fluvium et pa- 
ludes, dixit socius ad virum sanctum : Ora, 
pater, ut de instantibus periculis liberemur. 

Cui vir Dei cum fiducia multa respondit : 
Potens est Deus, si sibi placet, tenebrarum 
effugata caligine, beneficium lucis impen- 
dere. Vix sermonem compleverat, et ecce 
tanta lux illico cœpit circa eos superna ra- 
diare virtute, ut nocte aliis existente obs- 
cura ipsi luce clara viderent, non sol um viam , 
verum etiam plurima circumquaque. Cujus 
lucis ducatu corporaliter directi, etspiritua- 
liter confortati, usque ab locum hospitii 
per non modicum viæ spatium, cum divinis 
hymnis et laudibus incolumes pervenerunt. 


i 



i 




* ♦ 


»7 

Perpende quantæ fuerit vir iste munditiæ, 
quantæque virtutis, ad cujus nutum suum 
ignis ardorem contemperat, aqua saporem 
commutat, angelica præbet melodia sola- 
ti um, et lux divina ducatum, ut sic sancti- 
ficatis Viri sancti sensibus, omnis probetur 
mundi machina deservire. 

CAPUT VI. 

De humilitate, et obedientia , et condescen - 

sionibus divinis sibi factis ad nutum . 

Omnium virtutum decor et custos humili- 
tas copiosa virum Dei ubertate repleverat. 
In propria quidem reputatione nihil erat nisi 
peccator, cum in veritate speculum esset et 
splendor omnimodae sanctitatis. Super hanc 
studuit aedificare seipsum, ut sapiens archi- 
tectus, fundamentum praejaciens, quod a 
Christo didicerat. Dicebat propter hoc Fi- 
lium Dei de altitudine sinus paterni ad nos- 
tra despicabilia descendisse, ut tam exem- 
plo, quam verbo, Dominus et Magister hu- 
militatem doceret. 

Propter quod studebat tanquam Christi 
discipulus in oculis suis et aliorum viles- 
cere, a summo dictum esse Magistro com- 
memorans : Quod altum est apud homines, 
abominatio est apud Deum (Luc., xvi, 15). 
Sed et verbum hoc dicere solitus erat : Quan- 
tum homo est in oculis Dei, tantum est, et 
non pilus. Stultum proinde judicans mun- 
danis extolli favoribus, gaudebat de op- 
probriis, et de laudibus tristabatur. 

Malebat quidem de se vituperium au- 
dire quam laudem, sciens quod hoc ad 
emendandum induceret, illa ad cadendum 
impelleret. Et ideo sæpe cum populi merita 
in eo sanctitatis extollerent, praecipiebat 
alicui fratri, ut in contrarium verba ipsum 
vilificantia suis auribus inculcando profer- 
ret. Cumque frater ille licet invitus eum 
rusticum, et mercenarium, et inutilem di- 
ceret, exhilaratus tam mente quam facie 
respondebat : Benedicat tibi Dominus, fili 
carissime, quia tu verissima loqueris, et 
talia filium Petri Bernardonis decet au- 
dire. Ut autem se cæteris despicabilem red- 
deret, non parcebat rubori, quin in praedi- 
catione coram omni populo proprios mani- 
festaret defectus. 

(i) Cœt. edit . veræ. 

PATOOL. TOME VI. 


98 

Accidit semel, ut infirmitate gravatus, 
rigorem abstinentiae pro recuperanda sani- 
tate modicum relaxaret. Viribus autem 
corporis utcumque resumptis, verus sui 
contemptor, ad propriae carnis animatus 
opprobrium : Non est, inquit, conveniens, 
ut populus abstinentem me credat, et ego 
e contrario carnaliter reficiar in occulto. 
Surrexit propterea, sanctae humilitatis spi- 
ritu inflammatus, et in platea civitatis 
Assisii populo convocato, solemniter cum 
fratribus multis, quos secum adduxerat, 
majorem introivit ecclesiam, fnneque ad 
collum ligato, nudum cum femoralibus solis 
in oculis omnium se trahi praecipit usque 
ad lapidem, in quo ijalefactores puniendi 
consueverant collocari. Super quem cons- 
cendens, licet quatanarius esset, et debilis, 
acerbi frigoris tempore cum multo vigore 
animi praedicavit, audientibusque cunctis 
asseruit se non tanquam spiritualem hono- 
randum fore, quinimo tanquam carnalem, 
et glutonem, ab omnibus contemnendum. 
Igitur qui convenerant, tam ingenti viso 
spectaculo, admirati sunt, et quia ipsius aus- 
teritatem jam noverant, devotione com- 
puncti , humilitatem hujusmodi magis 
admirabilem, quam imitabilem proclama- 
bant. Licet autem id magis videatur por- 
tentum fuisse instar prophetalis vaticinii, 
quam exemplum, tamen vere (1) documen- 
tum extitit humilitatis perfect», quo Christi 
sectator instruitur transitori» laudis prae- 
conium debere contemnere, tumentis quo- 
que jactanti» comprimere fastum, et frau- 
dulent» simulationis mendacium confutare. 
Multa quidem in hunc modum saepius facie- 
bat, ut exterius tanquam vas perditum 
fieret, et sanctificationis spiritum interius 
possideret. 

Studebat etiam bona Domini sui arcano 
pectoris condere, nolens patere glori», quod 
posset occasio esse ruinæ. Nam sæpe cum 
beatificaretur a pluribus, verbum hujus- 
modi proferebat : Filios et filias adhuc ha- 
bere possem : nolite laudare (2) securum. 
Nemo laudandus, cujus incertus est exitus. 
Ista quidem laudantibus ; ad se autem sic : 
Latroni si tanta contulisset Altissimus, 
gratior te foret, Francisce. Dicebat fra- 
tribus sæpe : De omni eo, quod peccator 
potest, nemo sibi debet iniquo applausa 


(2) Suppi, velut. 


PROLEGOMENA. — VITA. 


N 


09 


AD OPERA S. FRANC1SGI ASSISIATIS 


blandiri. Peccator, ait, jejunare potest , 
orare, plangere, carnemque propriam ma- 
cerare ; hoc solum non potest, Domino sci- 
licet suo esse fidelis. In hoc itaque glorian- 
dum, si suam Domino gloriam reddimus, si, 
fideliter servientes, ipsi, quidquid donat, 
ascribimus. Ut autem pluribus modis nego- 
tiator hic evangelicus lucraretur, ac totum 
praesens tempus conflaret in meritum, non 
tam præesse voluit, quam subesse, nec 
tam praecipere, quam parere. Idcirco Ge- 
neralis cedens officio, Guardianum petiit, 
cujus voluntati per omnia subjaceret. 

Tam enim uberem asserebat sanctae obe- 
dientiæ fructum , ut eis , qui jugo ipsius 
colla summitterent, nil temporis sine lucro 
transiret : unde et fratri, cum quo erat 
solitus ire, semper obedientiam promittere 
consueverat, et servare. Dixit aliquando 
sociis : Inter alia, quæ dignanter pietas 
mihi divina concessit, hanc gratiam con- 
tulit, quod ita diligenter novitio unius horae 
obedirem, si mihi Guardianus daretur, sicut 
antiquissimo et discretissimo fratri. Sub- 
ditus (inquit) praelatum suum non hominem 
considerare debet, sed illum, pro cujus est 
amore subjectus. Quanto enim contempti- 
bilior praesidet, tanto magis humilitas obe- 
dientis placet. Gum vero vice quadam quae- 
reretur ab eo, quis esset verus obediens 
judicandus, corporis mortui similitudinem 
pro exemplo proposuit : Tolle, inquit, cor- “ 
pus examine, et ubi placuerit, pone. Videbis 
non repugnare motum, non murmurare 
situm, non reclamare dimissum. Quod si 
statuatur in cathedra, non alta, , sed ima 
respiciet. Si collocetur in purpura, duplo 
pallescet. Hic, ait, verus obediens est, qui 
cur moveatur, non dijudicat ; ubi locetur, 
non curat; ut transmutetur, non instat; 
evectus ad officium, solitam tenet humili- 
tatem ; plus honoratus, plus reputat se in- 
dignum. Dixit aliquando socio suo : Non 
mihi videor frater Minor, nisi fuero in 
statu, quem tibi descripsero. Ecce praelatus 
existons fratrum, vado ad capitulum, prae- 
dico, et commoneo fratres, et in fine dicitur 
contra me : Non convenis nobis, quia illi— 
teratus es, elinguis, idiota et simplex. 
Tandem ejicior cum opprobrio, vilipensus 
ab omnibus. Dico tibi, nisi eodem vultu, 
eadem mentis laetitia, et eodem sanctitatis 
proposito haec verba audiero, frater Minor 
nequaquam sum. Et addebat : In praelatione 


100 

casus, in laude praecipitium, in humilitate 
subditi animi lucrum est. Cur ergo periculis 
plus quam lucris attendimus, cum accepe- 
rimus tempus ad lucrum ? Hac igitur de 
causa humilitatis forma Franciscus fratres 
suos voluit vecari Minores, et praelatos sui 
Ordinis dici ministro* ut et verbis uteretur 
Evangelii, quod observare promiserat, et ex 
ipso nomine discerent discipuli ejus, quod 
ad discendam humilitatem ad scholas hu- 
milis Christi venissent. Magister siquidem 
humilitatis Jésus Christus, ut informaret 
discipulos ad humilitatem perfectam, dixit : 
Quicumque voluerit inter vos major fieri , 
sit vester minister; et quicumque voluerit 
inter vos primus esse , erit vester servus . 
(Mare., x, 43-44.) 

Gum autem requireret ab eo dominus 
Ostiensis, Ordinis Minorum protector, et 
promotor praecipuus, qui postmodum, juxta 
quod idem vir sanctus praedixerat, ad sum- 
mum pontificatus sublimatus honorem , 
Gregorius nonus est dictus, utrum sibi 
placeret quod fratres sui promoverentur ad 
ecclesiasticas dignitates, respondit : Do- 
mine, minores ideo vocati sunt fratres mei, 
ut majores fieri non prœsumant. Si vultis, 
ut faciant fructum in Ecclesia Dei, tenete 
illos, et conservate in statu vocationis eo- 
rum, et ad praelationes ecclesiasticas nulla- 
tenus ascendere permittatis. Et quoniam 
humilitatem tam in se, quam in subdi- 
tis, cunctis praeferebat honoribus, amator 
humilium Dens, altioribus ipsum dignum 
judicabat fastigiis, secundum quod uni 
fratri, viro virtutis et devotionis praeci- 
puae, visio coelitus ostensa monstravit. 
Gum enim esset in comitatu viri Dei, et 
una cum ipso in quadam ecclesia deserta 
ferventi oraret affectu, in ecstasi factus, 
vidit inter multas in coelo sedes, unam prae 
cæteris digniorem, pretiosis ornatam lapi- 
dibus et omni gloria refulgentem. Miratus 
intra se praecelsi refulgentiam throni, anxia 
coepit cogitatione perquirere, quis ad illum 
deberet assumi. Audivit inter haec vocem 
dicentem sibi : Sedes ista unius de ruenti- 
bus fuit, et nunc humili servatur Francisco. 
Reversus demum frater ad se ab orationis 
excessu, virum beatum exterius prodeun- 
tem solito fuit more secutus. Gumque, in- 
cedentes pec viam, de Deo invicem loque- 
rentur, frater ille, visionis suæ non imme- 
mor, solerter ab eo quaesivit, quid de seipso 



iOi 


PROLEGOMENA. — VITA. 


102 


sentiret. Ad quem humiliter Christi servus : alio sibi reintrandum est. Humilitate victus 

Videor, ait, mihi maximus peccatorum. Cui episcopus, alacri vultu eum amplexus est, 
cum frater diceret ex adverso, quod hoc non dicens : Tu, et omnes fratres tui, de cætero 
posset sana conscientia dicere, nec sentire, in episcopatumeogenerali mea licentia præ- 
subj unxit : Si quantumcumque sceleratum dicetis, quia illud humilitas sancta pro- 
hominem tanta fuisset Christus misericor- meruit. Contigit ipsum aliquando Aretium 
dia prosecutus, arbitror sane quod multo devenire, cum tota civitas intestino bello 
quam ego Deo gratior esset. Confirmatus quassata propinquum sui minabatur exci- 
fuit frater ex tam admirabilis humilitatis dium. Hospitatus vero in suburbio, vidit 
auditu de veritate visionis ostensæ. Evan- supra civitatem exultantes daemones , ac 
gelio sacro testante (1) cognoscens, quod perturbatos cives ad cædem mutuam succe- 
ad excellentiam gloriae, de qua superbus dentes. Ut autem seditiosas illas eflhgaret 
ejicitur, vere humilis exaltetur. aereas potestates, fratrem Silvestrum, co- 

Alio quoque tempore, cum in deserta qua- lumbinae simplicitatis virum, quasi praeco- 
dam oraret ecclesia, in provincia Massae, nem praemisit, dicens : Vade ante portam 
apud montem Casalem, intellexit per Spi- civitatis, et ex parte Dei omnipotentis dæ- 
ritum, sacras ibidem remansisse reliquias, monibus in virtute obedientiae praecipe, ut 
Quas cum longo jam tempore defraudatas exeant festinanter. Accelerat verus obe- 
honorificentia debita, non sine moerore diens patris jussa perficere, et præoccu- 
conspiceret, praecepit fratribus, ut eas cum pans in laudibus faciem Domini, ante por- 
reverentia fratrum deferrent ad locum. Sed tam civitatis cœpit clamare valenter : Ex 
cum poscente causa discessisset ab eis, parte omnipotentis Dei, et jussu servi ejus 
mandati patris immemores filii, obedienti» Francisci, procul hinc discedite, daemones 
meritum neglexerunt. Die. vero quadam universi. Redit ad pacem continuo civitas, 
cum sacra celebrare vellent mysteria, su- et civitatis in se jura cives omnes cum 
periori altaris operimento submoto, ossa magna tranquillitate reformant. Expulsa 
pulcherrima et redolentia nimis, non sine quippe dæmonum furibunda superbia, quæ 
admiratione reperiunt, intuentes reliquias, civitatem illam velut obsidione vallaverat, 
quas non hominis manus , sed Dei virtus superveniens sapientia pauperis, videlicet 
attulerat. Reversus paulo post vir Deo de- Francisci humilitas, pacem reddidit, ur- 
votus diligenter cœpit exquirere, si quod de bemque salvavit. Humilis enim obedientiæ 
reliquii s mandaverat, esset^ impletum. Ve- ardua promerente virtute, super spiritus 
rum neglectæ obedientiæ culpam fratres illos rebelles atque protervos tam potesta- 
confitentes humiliter, cum pœna veniam tivum fuerat assecutus imperium, ut et ip- 
meruerunt. Et ait vir sanctus : Benedictus sorum feroces protervias premeret, et i mpo- 
Dominus Deus meus, qui per seipsum im- tunas violentias propulsaret. Fugiunt qui- 
plevit, quod vos facere debuistis. Considera, dem superbi dæmones excelsas virtutes 
quæso, lector, divinæ providentiæ curam humilium, nisi cum interdum ad humilitatis 
circa pulverem nostrum, et humilis Fran- custodiam divina eos clementia colaphizari 
cisci excellentem in oculis Dei perpende permittit, sicut et Paulus apostolus de seipso 
virtutem. Nam cujus jussis non paruit ho- scribit, et Franciscus experimento proba- 
mo, votis obedivit Deus. vit* Rogatus enim a domino Leone cardi- 

Quodam tempore deveniens Imolam, civi- nali S. Crucis, utsecum aliquantum mora- 
tatis episcopum adiit, humiliterque popos- retur in urbe, acquievit humiliter ob ipsius 
cit ut cum ipsius beneplacito posset populum reverentiam et amorem . Prima igitur nocte, 
ad praedicationem vocare : Sufficit, inquit, cum post orationem vellet quiescere-, su- 
frater, quod ego praedicem populo meo. In- pervenerunt dæmones in Christi militem 
clinavit caput verus humilis, et foras atrociter insurgentes : Quem cum diu ver- 
egressus, post modicam horam regreditur berassent, ac dure, ad ultimum quasi se- 
intro. A quo, cum episcopus quasi turbatus minecem reliquerunt. Discedentibus illis, 
requireret, quid iterato petere vellet, hu- socius vocatus advenit, cui cum vir Dei 
mili tam corde, quam voce respondit : Do- rei narrasset eventum, subjungens, ait : 
mine, si pater filium uno repulerit ostio, Credo, frater, quod dæmones, qui nihil pos- 
(i) Luc, xiv, li. 


103 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSlSlATIS 


104 


sunt, nisi quantum providentia superna 
disponit, ideo in me nunc tam ferociter ir- 
ruerunt, quia non bonam spem præfert man- 
sio mea in curia magnatorum. Fratres mei 
qui in locis pauperculis commorantur, au- 
dientes me cum cardinalibus esse, suspica- 
bantur forsitan implicari mundanis, efferri 
honoribus, et deliciis abundare. Ideo me- 
lius judico eum, qui ponitur in exemplum, 
fugere curias et humiliter inter humiles in 
locis conversari humilibus, et sustinentes 
penuriam fortes efficiat, similia sustinendo. 
Veniunt ergo mane, et humili excusatione 
proposita, vale faciunt cardinali. Abhorre- 
bat nempe vir sanctus superbiam, omnium 
malorum originem, et inobedientiam, ip- 
sius pessimam prolem ; sed non minus hu- 
militatem pœnitentiæ acceptabat* Accidit 
semel, ut eidem praesentaretur quidam fra- 
ter, qui contra legem obedientiæ aliquid fe- 
cerat, disciplina justitiae corrigendus. 

Videns autem vir Dei fratrem illum per 
signa evidentia veraciter esse compunctum, 
ad indulgendum ei amore fuit humilitatis 
inductus. Ne tamen facilitas veniæ, incen- 
tivum esset aliis delinquendi, jussit abla- 
tum fratri caputium in medio flammarum 
projici, ut omnes adverterent quanta qua- 
lique vindicta offensa sit inobedientiae per- 
cellenda. Cumque per moram caputium 
fuisset in medio ignis, praecepit ipsum flam- 
mis detrahi, reddique fratri humiliter pœni- 
tenti. Mirabile dictu! Extrahitur caputium 
de medio flammarum, nullum habens adus- 
tionis vestigium. Sicque factum est, ut hoc 
uno Deus miraculo, et sancti viri virtutem, 
et humilitatem pœnitentiæ commendaret. 
Digne itaque sectanda est Francisci humi- 
litas, quae tam miram interris etiam digni- 
tatem obtinuit, ut Deum inclinaret ad votum, 
et hominis immutaret affectum, multoties 
daemonum protervitatem suo jussu propel- 
leret et flammarum voracitatem solo nutu 
refrænaret. Revera hæc est, quae posses- 
sores suos exaltans, dum omnibus reve- 
rentiam exhibet, ab omnibus promeretur 
honorem. 

CAPUT VII. 

De amore paupertatis, et mira suppletione 

defectuum . 

Inter cætera charismatum dona, quæ a 

(1) Matt., xni. 


largo Datore Franciscus obtinuit, praero- 
gativa quadam speciali promeruit in divi- 
tias simplicitatis excrescere per altissimæ 
paupertatis amorem. Hanc Filio Dei vir 
sanctus familiarem attendens, et jam quasi 
toto orbe repulsam, caritate sic studuit des- 
ponsare perpetua, quod non solum pro ea 
patrem matremque reliquit, verum etiam, 
quæ habere potuit, universa dispersit. Nemo 
tam auri, quam ipse cupidus paupertatis, 
nec thesauri custodiendi sollicitior ullus, 
quam iste hujus evangelicae margaritae (1). 
In hoc praecipue suus offendebatur aspec- 
tus, si quidqùam videre in fratribus, quod 
paupertati non per omnia consonaret. Re- 
vera ipse a principio religionis usque ad 
mortem, tunica, chordula, et femoralibus 
dives, iis contentus fuit. Christi Jesu pau- 
pertatem et matris, frequenter cum lacrymis 
revocabat ad mentem; inde hanc virtutum 
asserens esse reginam, quia in Rege regum 
et in regina matre ipsius tam praestanter 
effulsit. 

Nam, et fratribus in conclavi quaerentibus, 
quæ virtus magis amicum redderet Christo, 
quasi secretum sui cordis aperiens, res- 
pondebat : Paupertatem noveritis, fratres, 
specialem viam esse salutis, tanquam humi- 
litatis fomentum, perfectionisque radicem, 
cujus est fructus multiplex, sed occultus. 
Hæc enim est evangelici agri thesaurus 
absconditus, pro quo emendo vendenda 
sunt omnia, et quæ vendi non possunt, il- 
lius comparatione spernenda. Ad hujus, in- 
quit, culmen qui cupit attingere, non solum 
mundanae prudentiae, verum etiam littera- 
rum peritiae renuntiare quodammodo debet: 
ut tali expropriatus possessione, introeat in 
potentias Domini, et nudum se offerat bra- 
chiis Crucifixi. Nequaquam enim saeculo 
perfecte renuntiat, qui proprii sensus lo- 
culos intra cordis arcana reservat. Saepe 
vero de paupertate sermonem faciens, in- 
gerebat fratribus evangelicum illud : Vulpes 
foveas habent , et volucres coeli nidos : 
Filius autem hominis non habet ubi caput 
suum reclinet (Matth., xxv, 40). Propter 
quod docebat fratres, ut pauperum more 
pauperculas casulas erigerent, quas non ha- 
bitarent ut proprias, sed sicut peregrini et 
advenæ alienas. Leges namque peregrino- 
rum esse dicebat sub alieno colligi tecto, 
sitire ad patriam pacifice pertransire. Man- 


i05 


PROLEGOMENA. 


VITA. 


106 


dabat dirui aliquando domos erectas, aut 
fratres exinde amoveri, si aliquid in eis 
perciperet, quod ratione appropriationis 
vel sumptuositatis contrarium esset evan- 
licæ paupertati. 

Hanc sui dicebat ordinis fundamentum, 
cui substrato primarie sic omnis struc- 
tura religionis innititur, ut ipsius firmi- 
tate firmetur, et eversione funditus ever- 
tatur. Docebat proinde, sicut revelatione di- 
dicerat, sacrae religionis ingressum ab illo 
fore inchoandum evangelico verbo : Si vis 
perfectus esse , vade, et vende omnia , quœ 
habes , et da pauperibus . (Matt., xix, 21.) 
Ideoque non nisi expropriâtes, et nihil pe- 
nitus retinentes admittebat ad *ordinem, 
tum propter verbum sancti Evangelii, tum 
etiam ne forent in scandalum loculi reser- 
vati. Unde in Marchia Anchonitana quidam 
petenti ad ordinem recipi, verus pauperum 
patriarcha respondit : Si vis Christi paupe- 
ribus jungi, pauperibus tua distribue. Quo 
audito, perrexit homo, et ductus amore 
carnali, sua suis reliquit, nilque pauperibus. 
Verum cum hoc, illo referente, vir sanctus 
audisset, dura eum increpatione feriens, 
dixit : Vade viam tuam, frater musca, quo- 
niam nondum existi de domo et de cogna- 
tione tua. Consanguineis tuis tua dedisti, et 
defraudasti pauperes : dignus non es paupe- 
ribus sanctis sociari. Incœpisti a carne, rui- 
nosum fundamentum spirituali fabricæ col- 
locasti. Rediit animalis homo ad suos, et re- 
petiit sua, quae pauperibus relinquere nolens, 
virtutis propositum citius dereliquit. Alio 
quoque tempore cum in loco Sanctae Mariae 
de Portiuncula tanta esset inopia, quod non 
posset hospitibus fratribus supervenientibus 
secundum necessitatis exigentiam provi- 
deri, adiit virum Dei vicarius suus, allegans 
penuriam fratrum, et petens ut intrantium 
novitiorum res aliquas reservare liceret, 
ad quas expendendas recurrere possent 
fratres tempore opportuno. Ad quem vir 
sanctus, superni consilii non ignarus : 
Absit, inquit, a nobis, frater carissime, ut 
pro quovis homine impie agamus in Regu- 
lam. Malo te altare Virginis gloriosae nu- 
dare, cum necessitas id requirit, quam 
contra paupertatis votum, et observantiam 
Evangelii, aliquid vel modicum attentare. 
Gratius enim habebit beata Virgo, sancti 
Evangelii perfecte servato consilio, suum 
altare detegi, quam altari suo ornato, Filii 


sui promissum consilium praetermitti. Tran- 
siens autem quodam tempore vir Dei cum 
suo socio per Apuliam juxta Barum, invenit 
in via bursam magnam, quasi plena esset 
denariis, tumescentem, quam usitato vo- 
cabulo Fundam appellant. Monetur a socio 
pauper Christi, et instanter inducitur ut 
bursa tollatur e terra, et pecunia pauperi- 
bus erogetur. Renuit homo Dei, commen- 
tum affirmans fore diaboli in bursa inventa, 
et fratrem non suadere rem meriti, sed 
peccati : Aliena scilicet surripere, ac do- 
nare. Recedunt de loco, festinant iter per- 
ficere coeptum. Sed nondum quiescit frater 
vacua pietate delusus, virum Dei molestans, 
quasi qui de relevanda pauperum penuria 
non curaret. Acquievit tandem vir mitis 
redire ad locum, non ut fratris voluntatem 
perficeret , sed ut detegeret diabolicam 
fraudem. Reversus est ergo ad Fundam cum 
fratre, et juvene quodam, qui erat in via. 
Oratione præmissa, jubet socio illam levare. 
Tremefactus frater obstupuit, diabolicum 
jam praesentiens monstrum ; propter obe- 
dientiæ tamen sanctae mandatum, dubieta- 
tem abigens cordis, manum extendit ad 
bursam. Et ecce serpens non modicus de 
bursa exiliens, simulque cum ipsa subito 
evanescens, diabolicam deceptionem fratri 
monstravit. Hostilis itaque versutiae depre- 
hensa fallacia, dixit vir sanctus ad soeium : 
Pecunia servis Dei, o frater, nihil aliud est, 
quam diabolus, et coluber venenosus. 

Accidit post haec quoddam mirabile viro 
sancte, dum se ad civitatem Senensem, 
causa exigente, transferret. Tres quidem 
mulieres pauperculae, statura, aetate, ac 
facie per omnia similes, in quadam ei ma- 
gna planitie inter Gampilium et Sanctum 
Quiricum occurrerunt, novum salutationis 
munusculum ei offerentes. Bene veniat, in- 
quiunt, domina paupertas. 

Quo audito, verus paupertatis amator 
indicibili repletus est gaudio, utpote qui ni- 
hil in se salutandum hominibus tam libenter 
haberet, quam quod illae decreverant. Su- 
bito disparentibus illis, considerantes fra- 
tres socii tam admirabilem in eis similitu- 
dinem, salutationis, occursus, et disparenti» 
novitatem, mysticum aliquid designari circa 
virum sanctum, non irrationabiliter per- 
penderunt. Sane per illas tres, ut videbatur, 
mulieres pauperculas, sic uniformi facie 
occurrentes, sic salutantes insolite, sic su- 



i or 


AD OPERA S. FRANCISCO ASSISIATIS 


I 


bito disparentes, evangelicæ perfectionis 
formositas, quantam ad castitatem scilicet, 
obedientiam et paupertatem, satis conve- 
nienter ostenditur, in viro Dei pari forma 
perfecte fulsisse, licet gloriari præelegerit 
in privilegio paupertatis, quam modo ma- 
trem, modo sponsam, modo dominam no- 
minare solebat In bac cæteros cupiebat 
excedere, qui ex ipsa didicerat inferiorem 
se omnibus reputare. Si quando pauperio- 
rem se quempiam secundum exteriorem 
habitum cerneret, semetipsum protinus 
arguens excitabat ad simile, tanquam si 
æmula paupertate concertans, vinci se ti- 
meret in illo. 

Accidit enim ut pauperculum quemdam 
obvium haberet in via, cujus cum nuditatem 
aspiceret, compunctus corde, lamentabili 
voce dixit ad socium : Magnam verecundiam 
intulit nobis hujus inopia, quia nos pro 
magnis divitiis paupertatem eligemus, et 
ecce magis relucet in isto. Propter sanctæ 
paupertatis amorem . omnipotentis Dei fa- 
mulus, eleemosynis ostiatim quaesitis ute- 
batur multo libentius, quam oblatis* Si 
quando enim invitatus a magnis personis, 
mensis esset profusioribus honorandus, 
prius per propinquas vicinorum domos 
panum fragmenta petebat, ac deinde sic 
ditatus inopia discumbebat. Et cum ali- 
quando id fecisset, invitatus a domino Hos- 
tiense, qui pauperem Christi præcipuo com- 
plexabatur affectu, conquerenti episcopo, 
quod suo derogasset honori, utpote qui, in 
ejus comesturus domo, pro eleemosynis 
isset, servua Dei respondit : Magnum, mi 
Domine, vobis honorem exhibui, dum ma- 
jorem Dominum honoravi. Siquidem bene- 
placitum est Domino in paupertate, et ea 
maxime, quæ voluntaria pro Christo men- 
dicitas est. Hanc dignitatem regalem, quam 
pro nobis Dominus Jésus egenus factus as- 
sumpsit, ut sua nos ditaret inopia, ac vere 
pauperes spiritu regni coelorum reges ins- 
titueret et haeredes, nolo relinquere pro 
feudo divitiarum falsarum vobis ad horam 
concesso. Nonnunquam fratres ad peten- 
dum eleemosynam hortans, verbis uteba- 
tur hujusmodi : Ite, inquit, quoniam hac 
novissima hora fratres Minores commodati 
sunt mundo, ut electi in eis impleant, unde 
a judice commendentur, illud audientes 
suavissimum verbum : Quandtu fecistis uni 

(1) Cœt. edit . offerentis. 


103 

ex his fratribus meis minimis , mihi fecis- 
tis (Matth., xxv, 40). Jucundum proinde 
dicebat sub fratrum Minorum titulo men- 
dicare, quem in retributione justorum evan- 
gelicæ veritatis Magister ore suo tam 
signanter expressit. In festis quoque præ- 
cipuis, ubi opportunitas aderat, mendicare 
solitus erat, dicens in sanctis pauperibus 
propheticum illud impleri : Panem angelo- 
rum manducavit homo (Psal. lxxvii, 25). 
Illum sane panem angelicum esse dicebat, 
quem pro Dei petitum amore, et beatis sug- 
gerentibus angelis pro ipsius caritate lar- 
gitum, sancta paupertas colligit ostiatim. 

Unde cum semel in die sancto Paschæ 
moram faceret in eremitorio quodam adeo 
ab hominum habitatione remoto, quod com- 
mode mendicare non posset, memor illius, 
qui discipulis euntibus in Emmaus ipso die 
in specie peregrini apparuit, ab ipsis fra- 
tribus eleemosynam petiit ut peregrinus, et 
pauper. Quam cum accepisset humiliter, 
sacris eos informavit eloquiis, quod tran- 
seuntes per mundi desertum, tanquam 
peregrini, et advenæ, verique Hebræi, 
Pascha Domini, hoc est, transitum ex hoc 
mundo ad Patrem, in paupertate spiritus 
continue celebrarent. Et quoniam in peten- 
dis eleemosynis non quæstus agebatur cu- 
pidine, sed spiritus libertate pater paupe- 
rum, Deus specialem de ipso curam gerere 
videbatur. 

Accidit enim semel ut infirmitate grava- 
tus Domini servus, in loco Noceriæ, redu- 
ceretur Assisium per solemnes nuntios, ad 
hoc Assisinatis populi devotione trans- 
missos. Qui Christi famulum deducentes, 
ad villam quamdam devenerunt pauper- 
culam, nomine Sarthianum : ubi cum fames 
et hora cibum expeterent, euntes, et nihil 
invenientes venale, vacui redierunt. Ad 
quos vir sanctus : Ideo nihil invenistis, 
quia plus in muscis vestris, quam in Do- 
mino confiditis. Muscas nempe denarios 
vocavit. Sed revertimini, ait, per domos, 
quos circuistis, et amorem Dei offerentes (1) 
pro pretio, humiliter eleemosynam postu- 
late. Nec falsa id aestimatione verecundum 
putetis aut vile, quoniam universa in elee- 
mosyna post peccatum, dignis et indignis, 
eleemosynarius ille magnus largifiua pie- 
tate concessit. Deponunt erubescentiam 
milites, et eleemosynam sponte petentes. 


é 



109 


PR0LEG0MENA. — VITA. 


110 


plura pro Dei amore, quam denariis emunt. 
Siquidem divino nutu corde compuncti pau- 
peres incolæ, non solum sua, sed et seipsos 
liberaliter obtulerunt Sicque factum est, 
ut inopiam, quam pecunia relevare non po- 
terat, Francisci pauperies opulenta sup- 
pleret. 

Tempore quo infiftnus jacebat in eremi- 
torio prope Reate, medicus quidam oppor- 
tuno eum frequentabat officio. Gum autem 
Christi pauper impotens esset ad repen- 
dendam mercedem labori condignam, libe- 
ralissimus Deus, ne ipsum aine praesenti 
remuneratione dimitteret, pium ejus obse- 
quium hoc novo beneficio vice pauperis 
compensavit. Hujus enim medicfr domus, 
quam tunc temporis ex omni lucro suo de 
novo construxerat, parietum patula scis- 
sione a summo usque deorsum, adeo de 
proximo minabatur ruinam, quod non vi- 
debatur per humanæ artis industriam pos- 
sibile ipsius casui obviare. Ipse vero de 
sancti viri meritis plene confidens, cum 
magnæ fidei devotione petivit a sociis ejus 
aliquid sibi concedi, quod idem vir Dei 
manibus contrectasset. Gum igitur modicum 
de capillis ipsius, multa precum obtentum 
instantia, posuisset de sero intra muri scis* 
suram, mane resurgens tante invenit aper- 
turam illam soliditate conclusam, ut nec 
reliquias ibi positas posset extrahere, nec 
scissurae prioris vestigium aliquod inve- 
nire. Factumque est, ut qui ruinoso cor- 
pusculo servi Dei sedule ministrarat, rui- 
turae domus propriae periculo praecaveret. 

Alio quoque tempore vir Dei ad quamdam 
eremum transferre se volens, ut ibi libe- 
rius contemplationi vacaret, quia debilis 
erat, cujusdam viri pauperis vectabatur 
asello. Cumque diebus aestivis famulum 
Christi sequendo vir ille montana conscen- 
deret, asperiori et longiori itinere fatigatus, 
nimioque sitis ardore deficiens, instanter 
coepit clamare post sanctum : En morior 
(inquit) siti, nisi poculi alicujus beneficio 
continuo refociller. Absque mora vir Dei . 
prosilivit de asino, et fixis in terra genibus, 
palmas tetendit in coelum, orare non ces- 
sans, donec se intellexit auditum. Oratione 
tandem finita : Festina, inquit viro, ad pe- 
tram illam, et illic aquam vivam invenies, 
quam tibi hac hora misericorditer Christus 
de lapide bibendam produxit. Stupenda Dei 
dignatio, quæ servis suis tam facile se in- 


clinat ! Bibit sitiens homo aquam de petra 
orantis virtute, et poculum hausit de saxo 
durissimo. Aquæ decursus ibidem antea 
non fuit, nec, ut est diligenter quæsitum, 
deinceps potuit inveniri. Qualiter autem 
per merita sui pauperis Christus multipli- 
caverit cibos iit mari, cum suo sit loco 
inferius annotandum ; hoc tantum comme- 
morasse sufficiat, quod de eleemosyna mo- 
dica sibi collata, nautas a famis et mortis 
periculo per dies plurimos liberavit, ut ex 
hoc liquido possit adverti, quod omnipo- 
tentis Dei famulus, sicut in eductione aqu» 
de pelra conformis extitit Moysi, sic in 
multiplicatione victualium Elisæo. Procul 
igitur a pauperibus Christi omnis diffiden- 
tia abscedat. Si enim paupertas Francisci 
adeo copiosas sufficientias fuit, ut subvevien- 
tium sibi defectus tam mira virtute supple- 
ret, quod nec cibus, nec potus, nec domus 
deesset, cum pecunias, et artis, et naturas 
facultas defecerat ; multo magis illa mere- 
bitur, quas usitato divinas providentias 
ordine communiter conceduntur. Si (in- 
quam) petras siccitas ad pauperis vocem 
abundans poculum sitienti propinavit pau- 
perculo, nil jam inter omnia suum dene- 
gabit obsequium his, qui pro Auctore om- 
nium omnia reliquerunt. 

CAPUT VIII. 

De pietatis affectu , et quomodo ratione 
carentia videbantur ad ipsum affici . 

Pietas vera, quas secundum Apostolum 
ad omnia valet, adeo cor Francisci reple- 
verat, ac penetraverat, ut totum videretur 
servum Dei in suum vendicasse dominium. 
Hæc est, quæ ipsum per devotionem sursum 
agebat in Deum, per compassionem trans- 
formabat in Christum, per condescensionem 
inclinabat ad proximum ; et per universalem 
conciliationem ad singula , refigurabat ad 
innocentias statum. Cumque per hanc pie 
moveretur ad omnia, specialiter tamen 
animas Christi Jesu sanguine pretfoso re- 
demptas, cum cerneret inquinari aliqua 
sorde peccati tanta miserationis teneri- 
tudine deplorabat, ut eas tanquam mater in 
Christo quotidie parturiret. Et hæc penes 
ipsum causa praecipua venerandi Dei verbi 
ministros, quod semen fratri suo defuncto, 
videlicet Christo pro peccatoribus cruci- 



111 


AD OPERA S. FRANGISCI ASSISIATIS 


112 


fixo, per ipsorum conversionem, et pia 
sollicitudine suscitent, et sollicita pietate 
gubernent. 

Istius miserationis officium patri miseri- 
cordiarum omni sacrificio firmabat (1) ac- 
ceptius, maxime si studio fuerit perfectas 
caritatis impensum, ut md id laboretur- 
magis exemplo, quam verbo ; magis lacri- 
mosa prece, quam loquaci sermone. Plan- 
gendum proinde dicebat prædicatorem , 
tanquam vera pietate privatum, sive qui 
in prædicatione non animarum quaerit sa- 
lutem, sed .propriam laudem, sive qui pra- 
vitate destruit vitae, quod aedificat vtritate 
doctrinae. Praeferendum huic dicebat fra- 
trem simplicem, et elinguem, qui bono 
exemplo alios provocat ad bonum. Illud 
quoque verbum : Donec steiHlis peperit 
plurimos (I Reg., ii, 5). Taliter exponebat : 
Sterilis, inquit, est frater pauperculus, qui 
generandi in Ecclesia filios non habet offi- 
cium. Hic pariet in judicio plurimos, quia 
nunc privatis orationibus convertit ad Chris- 
tum, suae glori» tunc judex ascribet. Qaœ 
mvltos habet filios , infirmabitur 9 quia 
praedicator vanus et loquax, qui multis 
nunc quasi sua virtute genitis gaudet, cog- 
noscet tunc se nil proprii habere in eis. 
Cum igitur animarum salutem viscerosa 
pietate appeteret, et fervida aemulatione 
zelaret, suavissimis se dicebat repliri odo- 
ribus, etquasi unguento pretioso liniri, cum 
sanctorum fratrum per orbem distantium 
odorifera fama, multos audiret ad viam ve- 
ritatis induci. Et talium auditu exultabat 
in spiritu, benedictionibus omni acceptione 
dignissimis fratres illos accumulans, qui 
verbo, vel opere, ad Christi amorem indu- 
cerent peccatores. Si etiam qui religionem 
sacram iniquis violarent operibus, maledic- 
tionibus ejus gravissimum incurrebant sen- 
tentiam. Ad te, Domine (inquit), sanctis- 
sime, a tota cœlesti curia, et a me parvulo 
tuo, sint maledicti, qui suo malo exemplo 
confundunt, et destruunt, quod per sanctos 
fratres ordinis hujus aedificasti, et aedificare 
non cessas. Tanta frequenter afficiebatur 
moestitia super scandala pusillorum, ut de- 
ficere se putaret, nisi divinae fuisset cle- 
mentiae consolatione suffultus. Cum autem 
semel malus turbatus esset exemplis, et 
anxio spiritu misericordem patrem preca- 

( 1 ) Leg. affirmabat. 


retur pro filiis, responsum hujusmodi repor- 
tavit a Domino : Cur tu, pauper homuncio, 
conturbaris? An ego te super religionem 
meam sic pastorem iastitui, ut me princi- 
palem nescias esse patronum? Hominem 
simplicem ad hoc te constitui, ut quæ in te 
fecero, lion humanae industriae, sed super- 
nae gratiae ascribanttir. Ego vocavi, ser- 
vabo, et pascam, et aliis excidentibus alios 
subrogabo, ita ut si nati non fuerint, faciam 
illos nasci, et quantiscumque fuerit impul- 
sibus paupercula hæc concussa religio, 
salva semper tpeo munere permanebit. De- 
tractionis quoque vitium inimicum fonti 
pietatis et gratiae, tanquam serpentinum ab- 
horrebattaorsum, et atrocissimam pestem, 
et piissimo Deo abominabile fore firma- 
bat (2), pro eo quod detractor animarum 
sanguine pascitur, quas. gladio linguæ ne- 
cat. Audiens semel fratrem quemdam deni- 
grare famam alterius, conversus ad vica- 
rium suum dixit : Surge, surge, discute 
diligenter, et si accusatum fratrem innocen- 
tem repereris, accusantem dura correctione 
cunctis redde notabilem. Nonnunquam 
vero eum, qui fratrem suum famæ gloria 
spoliaret, judicabat habitu spoliandum, nec 
ad Dominum oculos posse levare, nisi 
prius, quod abstulerat, reddere pro posse 
curaret. Tanto major est, aiebat, detrac- 
torum impietas, quam latronum, quanto 
lex Christi, quæ in observantia pietatis im- 
pletur, magis antrharum, quam corporum, 
nos astringit optare salutem. 

Afflictis quoque qualicumque corporali 
molestia, mira compassionis teneritudine 
condescendens, si quid penuriæ, si quid 
defectus in aliquo cerneret, pii cordis dul- 
cedine regerebat in Christum. Sane cle- 
mentiam habebat ingenitam, quam superin- 
fusa Christi pietas duplifeabat. Itaque liques- 
cebat animus ejus ad pauperes, et infirmos, 
et quibus non poterat manum, exhibebat 
affectum. 

Contigit semel ut pauperi cuidam elee- 
mosynam importune petenti, unus* e fra- 
tribus durius responderet. Quod audiens 
pauperum pius amator, fratri præcepit, ut 
ad illius pauperis pedes se nudatum pros- 
terneret, proclamaret culpabilem, orationis 
suffragium postularet et veniam. Quod 
cum ille fecisset humiliter, dulciter pater 

(2) Lf>g. affirmabat. 



PROLEGOMENA. — VITA. 


ili 


lia 

adjecit : Dum pauperem vides, o fratrer, 
speculum tibi proponitur Domini, et pau- 
peris Matris ejus. In infirmis similiter in- 
firmitates, quas asstsnpsit, considera. 

Cumque in pauperibus cunctis, et ipse 
christianissimus pauper effigiem Christi 
prospiceret, si qua etiam necessaria vitæ 
sibi collata fuissent, eis occurrentibus, 
non solum liberaliter conferebat, verum 
etiam, ac si illorum propria essent? judi- 
cabat esse reddenda. 

Accidit semel, ut eidem redeunti de Senis, 
pauper .quidam occurreret, *cum occasione 
infirmitatis super habitum palliolo quodam 
esset amictus. Cujus miseria oculo cle- 
menti conspecta : Oportet, # inquit *d socium, 
ut reddamus mantellum pauperculo isti, 
nam ipsius est. Mutuo enim ipsum acce- 
pimus, donec pauperiorem invenire contin- 
geret. Socius autem pii patris necessitatem 
considerans, pertinaciter obsistebat, ne pro- 
videret alii, se neglecto. At ille : Pro furto, 
ait, mihi reputo e magno eleemosynario 
imputandum, si hoc, quod fero, non de- 
dero magis egenti. Propterea de omnibus, 
quæ sibi dabantur ad necessitatem corporis 
relevandam, solitus erat a dantibus licen- 
tiam petere, ut licite posset, si magis egenus 
occurreret, erogare. Nulli prorsus rei par- 
cebat, nec mantellis, nec tunicis, nec libris, 
nec etiam paramentis altaris, quin omnia 
hæc, dum posset, pietatis impleret offi- 
cium, indigentibus largiretur. Pluries cum 
oneratis obviaret in via pauperibus, imbe- 
cilles humeros illorum oneribus suppo- 
nebat. 

Consideratione quoque primæ originis 
omnium , abundantiori pietate repletus, 
creaturas quantumlibet parvas, fratris vel 
sororis appellabat nominibus, pro eo quod 
sciebat eas unum sebum habere principium. 
Illas tamen viscerosius amplexabatur et 
dulcius, quæ Christi mansuetudinem piam 
similitudine naturali praetendunt, et Scrip- 
turae significatione figurant. Redemit fre- 
quenter agnos, qui ducebantur ad mortem, 
illius memor Agni mitissimi, qui ad occisio- 
nem duci voluit pço peccatoribus redimendis. 
Hospitato quadam vice servo Dei apud mo- 
nasterium Sancti Verecundi, de episcopatu 
Eugubii, ovicula quaedam agniculum pe- 
perit illa nocte. Aderat sus ferocissima, quæ 
vitæ innocentis non parcens, rapaci eum 
morsu necavit. Hoc audito pius pater, mira 


compassione commotus, et Agni sine ma- 
cula recordatus, lamentabatur pro morte 
agniculi coram omnibus, dicens : Heu me, 
frater agnicule, animal innocens, Christum 
hominibus repraesentans ! Maledicta sit im- 
pia, quæ te interfecit, Aullusque de ea co- 
medat, homo vét bestia. Mirum! Statim in- 
firmari coepit porca malefica, et tribus die- 
bus corpoream poenam exsolvens, ultricem 
tandem pertulit necem. Projecta autem in 
vallum monasterii, ibique longo tempore 
•jacens, in modum tabulae desiccata, nulli 
fuit esca famelico. Advertat igitur humana 
impielas, quali poena sit ferienda finaliter* 
si tam horrenda morte percussa est fero- 
citas bestialis. 

Perpendat et fidelis devotio, quam in 
servo Dei pietas fuerit admirandae virtutis, 

' et copiosae dulcedinis, ut ei applauderet suo 
modo etiam natura brutorum. Iter enim fa- 
ciens juxta civitatem Senensem, invenit in 
pascuis magnum ovium gregem. Quas cum 
benigne, ut solebat, salutasset, relicto pastu, 
cucurrerunt omnes ad eum/levantesque ca- 
1 pita sua, erectis in eum luminibus intende- 
I bant. Tantum quidem ei fecerunt applau- 
sum, ut pastores mirarentur, et fratres, 
cernentes circa ipsum tam ovium agnos, 
quam ipsos arietes, sic mirabiliter exul- 
tantes. Alio quoque tempore apud Sanctam 
Maria* de Portiuncula quædam viro Dei 
fuit ovis oblata, quam propter innocentias 
ac simplicitatis amorem, quas ovis natura 
praetendit, gratanter suscepit. Monebat pius 
vir oviculam, ut et laudibus divinis inten- 
deret, et ab omni fratrum offensa caveret. 
Ovis autem, quasi viri Dei pietatem adver- 
teret, informationem ipsius sollicite obser- 
vabat. Nam audiens fratres in choro cantare, 
et ipsa ecclesiam ingrediens, sine alicujus 
informatione flectebat genua, vocem balatus 
emittens ante altare Virginis Matris Agni, 
ac si eam salutare gestiret. Insuper et cum 
elevaretur sacratissimum Christi corpus 
inter missarum solemnia, flexis curvabatur 
poplitibus, tanquam si reverens pecus de 
irreverentia indevotos argueret, Ghris- 
toque devotos ad sacramenti reverentiam 
invitaret. Tempore quodam agniculum in 
urbe secum habuerat, ob reverentiam il- 
lius mitissimi Agni; quem nobili matronæ 
dominæ Jacobæ de Septem Soliis in suo 
recessu conservandum commisit. Agnus 
vero, quasi in spiritualibus eruditus a 


115 


AD OPERA S. PRANCISCI ASSISIATIS 


116 


sancto, dominæ ad ecclesiam eunti, stanti, 
et revertenti societate inseparabili cohae- 
rebat. Si matutinali hora domina tardabat 
exurgere, agnus consurgens impellebat eam 
corniculis, et balatibus excitabat, gestibus 
adhortans et nutibus, ut ad ecclesiam pro- 
peraret. Propter quod agnuS, Prancisci dis- 
cipulus, devotionis jam magister effectus, 
ut mirabilis et amabilis a domina serva- 
batur. 

Alio quoque tempore apud Græcium vivus 
viro Dei oblatus fuit lepusculus, qui liber in 
terra positus, cum posset, quo vellet, effu- 
gere, vocante se benigno patre, in Minum 
illius propero cursu saltavit. Quem ipse pio 
cordis affectu circumfovens, videbatur ei- 
dem compati quasi mater, dulcique allocu- 
tione commonitum, ne se iterum capi per- 
mitteret, liberum abire permisit. Cumque 
pluries in terra positus, ut abscederet, sem- 
per in sinum patris rediret, tanquam si 
sensu quodam occulto cordis ipsius perci- 
peret pietatem, tandem jussu patris a fra- 
tribus delatus est ad loca solitudinis tutiora. 
Modo quoque consimili, in insula lacus 
Perusii cuniculus quidam captus, et viro 
Dei oblatus, cum'cœteros fugeret, manibus 
ejus et sinui se domestica securitate com- 
misit. 

Per lacum Reatinum eidem ad eremum 
de Grecio properanti, piscator unam ex 
devotione fluvialem obtulit avem, quam 
cum libenter susceptam apertis invitaret 
manibus ad recessum, nec illa vellet, abire, 
erectis in coelum oculis, diu in oratione 
permansit, et quasi aliunde post longam 
horam ad se reversus, dulciter iterato man- 
davit aviculæ, ut Dominum laudatura re- 
cederet. Suscepta itaque cum benedic- 
tione licentia, gestu corporis quoddam prae- 
tendens gaudium, advolavit. In eodem lacu 
similiter oblatus fuit ei piscis magnus, et 
vivus, quem more solito fraterno nomine 
vocans, in aquam reposuit juxta navem. 
Piscis vero coram viro Dei ludebat in aqua, 
et quasi amore illius allectus, nullatenus 
recessit a navi, nisi prius ab eodem cum 
benedictione licentia sibi data. 

Alio quoque tempore ambulans cum quo- 
dam fratre per paludes Venetiarum, invenit 
maximam avium multitudinem, residentium 
et cantantium in virgultis. Quibus visis, 
dixit ad socium : Sorores aves laudant Crea- 
torem suum, nos itaque in medium ipsarum 


euntes laudes et horas canonicas Domino 
decantemus. Cumque in medium ipsarum 
intrassent, non sunt aves motæ de loco. Et 
quia propter garritum ipsarum, in dicendis 
horis se mutuo audire non poterant, conver- 
sus vir sanctus, dixit ad illas : Sorores aves 
a cantu cessate, donec laudes Deo debitas 
persolvamus. At illae continuo tacuerunt, 
tamdiuin silentio persistentes, quamdiu dic- 
tis horis spatiose et, laudibus persolutis, a 
sancto Dei cantandi licentiam receperunt. 
Dante autem eis viro Dei licentiam, statim 
more solito cantum suum resumpserunt. 

Apud Sanctam Mariam de Portiuncula 
juxta cellam viri Dei super ficum cicada 
residens <ft decantans, cum servum Domini, 
qui etiam in parvis rebus magnificentiam 
Cregtoris admirari didicerat, ad divinas 
laudes cantu suo frequentius excitaret, ab 
eodem quadam die vocata, velut edocta cae- 
litus, super manum ipsius volavit. Gui cum 
dixisset : Ganta soror mea cicada, et Domi- 
num Greatorem tuo jubilo lauda. Sine mora 
obediens canere cœpit, nec destitit, donec 
jussu patris ad locum proprium revolavit. 
Mansit autem per octo dies ibidem, quolibet 
die veniendo, cantando et recedendo, ejus 
jussa perficiens. Tandem vir Dei ait ad so- 
cios : Demus jam sorori nostræ cicadæ li- 
centiam ; satis enim nos suo cantu lætiflcans 
ac laudes Dei octo dierum spatio excitavit. 
Et statim ab eo licentiata recessit, nec ultra 
ibidem apparuit, ac si mandatum ipsius non 
auderet aliquatenus præterire. 

Eidem Senis infirmo phasianus quidam, 
de novo captus, a nobili quodam transmis- 
sus est vivus. Qui continuo ut virum sanc- 
tum audivit, et vidit, tanto ei amicabilitate 
cohaesit, ut nullo modo pateretur ab ipso 
sejungi. Nam pluribus vicibus extra locel- 
lum fratrum in vinea positus, ut abiret si 
vellet, rapide semper cursu redibat ad pa- 
trem, tanquam si ab eodem omni ftiisset 
tempore educatus. Deinde cuidam collatus 
viro, qui ex devotione servum Dei visitare 
solebat, velut sibi molestum foret a pii pa- 
tris absentari conspectu, escam recusavit 
omnino. Reportatus tandem ad famulum 
Dei, statim ut conspexit eumdem, «quibus- 
dam hilaritatis prætensis gestibus, avide 
manducavit. 

Cum ad eremum pervenisset Alvernæ 
propter Quadragesimam celebrandam in 
honorem archangeli Michaelis, diversi ge- 



117 


PROLEGOMENA. — VITA. 


118 


neris aves circa ipsius cellulam volitantes, 
concentu sonoro et laetitiae gestibus, quasi 
de ejus adventu gaudentes, patrem pium in- 
vitare ac allicere videbantur ad moram. 
Quo viso, dixit ad socium : Cerno, frater, 
voluntatis esse divinæ, quod hic aliquam- 
diu commoremur, tantum sorores aviculæ 
de nostra videntur præsentia consolari. 
Cum igitur contraheret ibi moram, falco 
ibidem nidificans magno se illi amicitiæ 
fœdere copulavit. Nam semper horam noc- 
turno tempore, in qua vir Dei sanctus ad 
divina officia surgere solitus erat, cantu suo 
praeveniebat et sono. Quod famulo Dei gra- 
tissimum erat, eo quod tanta sollicitudo , 
quam circa eum gerebat, omneffi ab ipso 
torporem desidiae excuteret. Cum vero ser- 
vus Christi infirmitate plus solito gravare- 
tur, parcebat falco, nec tam tempestivas 
indicebat vigilias. Si quidem velut instruc- 
tus a Deo, circa diluculum suae vocis Cam- 
panam levi tactu pulsabat. Divinum certe 
videtur fuisse praesagium, tam in exulta- 
tions multimodi generis avium, quam in 
cantu falconis, cum Dei laudator et cultor 
pennis contemplationis subvectus, tunc fo- 
ret illic apparitione seraphica sublimandus. 

Moram eo faciente tempore quodam in 
erèmitorio Graecii, loci illius indigenae ma- 
lis multiplicibus vexabantur. Nam et lupo- 
rum rapacium multitudo, non solum bruta, 
sed et homines consumebat, et grando an- 
nua tempestate blada et vineas devastabat. 
Dum igitur sic afflictis præco sacri Evan- 
gelii praedicaret, dixit ad eos : Ad honorem 
et laudem Dei omnipotentis, fidejubeo vobis 
quod pestilentia haec omnis abscedat ; et 
respiciens vos Dominus multiplicabit in 
temporalibus bonis, si mihi credentes mi- 
sereamini vestri, ut vera confessione prae- 
missa dignos faciatis poenitentiae fructus. 
Iterum hoc annuntio vobis, quod si benefi- 
ciis ingrati ad vomitum conversi fueritis, 
innovabitur plaga, duplicabitur poena, et ma- 
jori in vos ira desaeviet. Ab illa utique hora 
poenitentiam ad exhortationem ipsius agen- 
tibus illis, cessaverunt clades, periere pe- 
ricula, nec molestiae quidquam lupi intulere 
vel grandines. Imo, quod majus est, siquando 
vicinorum arva grando pervaderet, istorum 
terminis appropinquans, terminabatur ibi- 
dem, aut in partem aliam divertebat. Ces- 
savit grando, servaverunt et lupi pactio- 
nem servi Dei, nec contra pietatis legem in 


homines ad pietatem conversos attentave- 
runt amplius desaevire, quamdiu juxta con- 
dictum contra piissimas Dei leges impie 
non egerunt. Pie igitur sentiendum est de 
pietate viri beati, quae tam mirae dulcedinis 
et virtutis fuit, ut domaret ferocia, domes- 
ticaret silvestria, mansueta doceret, et bru- 
torum naturam, homini jam lapso rebellem, 
ad sui obedientiam inclinaret. Vere h#c 
est, quae omnes creaturas sibi confoederans, 
valet ad omnia, promissionem habens vitee , 
quee nunc est , et futures (I Tim., iv, 8). 

CAPUT IX. 

De fervore caritatis , et desiderio 

martyrii . 

Caritatem ferventem, qua Sponsi amicus 
Pranciscus ardebat, quis enarrare sufficiat? 
Totus namque quasi quidam carbo ignitus 
divini amoris flamma videbatur absorptus. 
Subito enim ad auditum amoris Domini ex- 
citabatur, inflammabatur, afficiebatur, quasi 
plectro vocis extrinsecæ chorda cordis in- 
terior tangeretur. Talem pro eleemosynis 
censum offerre, nobilem prodigalitatem di- 
cebat, et eos, qui minus ipsum quam dena- 
rios reputarent, esse stultissimos, pro eo 
quod solius divini amoris impretiabile pre- 
tium àd regnum coelorum sufficiat compa- 
randum, et ejus, qui nos multum amavit, mul- 
tum sit amor amandus. Ut autem ex omnibus 
excitaretur ad amorem divinum, exultabat 
in cunctis operibus manuum Domini, et per 
jucunditatis specula in vivificam consurge- 
bat rationem et causam. Contuebatur in pul- 
chris pulcherrimum, et per impressa rebus 
vestigia, prosequebatur ubique dilectum, 
de omnibus sibi scalam faciens, per quam 
conscenderet ad apprehendendum eum, qui 
est totus desiderabilis. Inauditae namque de- 
votionis affectu, fontalem illam bonitatem in 
creaturis singulis, tanquam in rivulis de- 
gustabat, et quasi coelestem concentum 
perciperet in consonantia virtutum, et ac- 
tuum eis datorum a Deo, ipsas ad laudem 
Domini more prophetae David dulciter hor- 
tabatur. 

Christus Jésus crucifixus intra mentis 
suae ubera, ut myrrhæ fasciculus, jugiter 
morabatur, in quem optabat per excessivi 
amoris incendium totaliter transformari. 
Praerogativa quoque peculiaris devotionis 


119 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


130 


ad ipsum, ab Epiphaniae festo usque ad 
continuos quadraginta dies, eo scilicet tem- 
pore, quo Christus latuit in deserto, ad so- 
litudinis loca declinans, cellaque reclusus, 
quanta poterat arctitudine cibi et potus, 
jejuniis, et orationibus, et laudibus Dei sine 
intermissione vacabat. Tam fervido quidem 
in Christum ferebatur affectu; sed et dilec- 
tus illi tam familiarem rependebat amorem, 
ut videretur ipsi famulo Dei, quasi jugem 
prae oculis ipsius Salvatoris sentire prae- 
sentiam, sicut aliquando sociis familiariter 
revelavit. ^ 

Flagrabat erga sacramentum Dominici 
corporis fervore omniqjn medullarum, stu- 
pore admirans permaximo illam carissi- 
mam dignationem, et dignissimam cari- 
tatem. Sæpe communicabat, et tam devote, 
ut alios devotos efficeret, dum ad immacu- 
lati Agni degustationem suavem, quasi spi- 
ritu ebrius, in mentis ut plurimum rapieba- 
tur excessum. Matrem Domini nostri Jesu 
Christi indicibili complectebatur amore, eo 
quod Dominum majestatis fratrem nobis 
effecerit, et per eam simus misericordiam 
consecuti. In ipsa post Christum praecipue 
fidens, eam sui ac suorum advocatam con- 
stituit, et ad honorem ipsius a festo Aposto- 
lorum Petri et Pauli usque ad festum As- 
sumptionis devotissime jejunabat. Angelicis 
spiritibus, ardentibus igne mirifico, ad ex- 
cedendum in Deum, et electorum animas 
inflammandas, inseparabilis erat amoris 
vinculo copulatus, et ob devotionem ipso- 
rum ab Assumptione Virginis gloriosae 
quadraginta diebus jejunans, orationi ju- 
giter insistebat. Beato autem Michaeli ar- 
cliangelo, eo quod animarum repraesentan- 
darum haberet officium, speciali erat amore 
devotior, propter fervidum quem habebat 
zelum ad salutem omnium salvandorum. 
Ex recordatione sanctorum omnium, tan- 
quam lapidum ignitorum, in deiflcum reca- 
lescebat incendium, Apostolos omnes, et 
praecipue Petrum et Paulum, propter fervi- 
dam caritatem, quam habuerunt ad Chris- 
tum, summa devotione complexans. Ob 
quorum reverentiam et amorem Quadrage- 
simae specialis jejunium Domino dedicabat. 

Non habebat aliud Christi pauper, nisi 
duo minuta, corpus scilicet et animam, 
quod posset liberali caritate largiri. Sed 
hæc per amorem Christi sic offerebat con- 
tinue, ut quasi omni tempore per rigorem 


jejunii corpus, et per ardorem desiderii spi- 
ritum immolaret, exterius in atrio sacrifi- 
cans holocaustum, et in templo interius con- 
cremans thymiama. Sic autem eum caritatis 
excessiva devotio sursum in divina ferebat, 
ut ejusdem affectuosa benignitas ad naturae 
consortes et gratiæ dilataret. Quem enim 
creaturis cæteris germanum pietas cordis 
effecerat, mirum non est, si Creatoris insi- 
gnitis imagine, et sanguine redemptis auc- 
toris, germaniorem Christi caritas faciebat. 
Non se Christi reputabat amicum, nisi ani- 
mas foveret, quas ille redemit. Saluti ani- 
marum nihil præferendum esse dicebat, eo 
maxime probans, quod Unigenitus Dei pro 
animabue dignatus fuerit in cruce pendere. 
Hinc sibi in oratione luctamen, in praedi- 
catione discursus, et in exemplis dandis 
excessus. 

Unde quotiens austeritas nimia reprehen- 
deretur in ipso, respondebat se datum aliis 
in exemplum. Licet enim innocens ejus caro 
quæ jam se sponte subdebat spiritui, nullo 
egeret flagello propter offensas, tamen 
exempli causa renovabat illi poenas et 
onera, custodiens propter alios vias duras. 
Dicebat enim : Si linguis hominum loquar , 
et angelomim caritatem autem in me ipso 
non habeam (I Cor., xiii, 1), et proximis 
virtutum exemplar non monstrem, parum 
prorsum aliis, mihi nihil. 

Ferventi quoque caritatis incendio glo- 
riosum sanctorum martyrum aemulabatur 
triumphum, in quibus nec amoris flamma 
extingui, nec fortitudo potuit infirmari. 
Desiderabat propterea, et ipse illa perfecta 
caritate succensus, quae foras mittit timo- 
rem, per martyrii flammam hostiam Domino 
se offerre viventem, ut et vicem Christo pro 
nobis morienti rependeret, et ad divinum 
amorem caeteros provocaret. Sexto namque 
conversionis suae anno, desiderio martyrii 
flagrans, ad praedicandam fidem Christia- 
nam et poenitentiam Sarracenis et aliis infi- 
delibus, ad partes Syriae transfretare dis- 
posuit. Cumque navem quamdam, ut illuc 
tenderet, conscendisset, ventis contrariis 
flantibus, compulsus est in Sclavoniæ parti- 
bus applicare. Cum igitur moram aliquam- 
diu contraxisset ibidem, nec invenire posset 
navem tunc temporis transfretantem, frau- 
datum a suo desiderio se sentiens, nautas 
quosdam Anconam tendentes, ut amore Dei 
eum secura ducerent, exoravit. 



131 


PROLEGOMENA. — VITA. 


9 


12*2 


Verum illis propter expensarum defectum 
pertinaciter recusantibus, vir Dei plurimum 
de Domini bonitate confisus, navem cum 
socio latenter conscendit. Affuit quidam a 
Deo, ut creditur, pro paupere suo missus, 
qui secum ferens necessaria victus, quem- 
dam timentem Deum de navi ad se vocatum 
sic allocutus est : Hæc pro pauperibus fra- 
tribus in navi latitantibus conserva fideli- 
ter, ac necessitatis tempore amicabiliter 
subministra. Sicque factum est, ut nautis 
propter vim ventorum per dies plurimos 
nusquam applicare valentibus, omnia con- 
sumerentur ipsorum cibaria, et sola pauperi 
Francisco collata desuper eleemosyna su- 
pecesset. Quæ cum esset modica, tantum 
divina virtute suscepit augmentum , ut die- 
bus pluribus in mari propter tempestatem 
continuam contrahentibus moram, usque ad 
portum Anchonae omnium necessitatibus 
plenarie subyeniret. Videntes itaque nautæ 
per servum Dei multa se mortis evasisse 
discrimina, tanquam qui maris horrenda 
pericula senserant, et miranda opera Do- 
mini viderant in profundo, gratias egerunt 
omnipotenti Deo, qui semper in suis amicis 
et servis mirabilem et amabilem se ostendit. 
Cum autem, relicto mari, terram perambu- 
lare coepisset, jactato in eam salutis semine, 
reportabat manipulos fructuosos. 

Verum quia martyrii fructus adeo cor ejus 
allexerat, ut pretiosam pro Christo mortem 
super omnia virtutum merita peroptaret, 
versus Marrochium iter arripuit, ut Mira- 
molino et genti ejus Christi Evangelium 
praedicaret, si quo modo ad concupitam pal- 
mam valeret attingere. Tanto namque desi- 
derio ferebatur, ut quamvis esset imbecil- 
lis corpore, peregrinationis suæ praecurre- 
ret comitem, et ad exequendum propositum 
festinus, et tanquam spiritu ebrius advola- 
ret. Sed cum jam usque in Hispaniam per- 
rexisset divina dispositione, quæ ipsum re- 
servabat ad alia, gravissima ei supervenit 
infirmitas, qua praepeditus, quod cupiebat, 
adimplere nequivit. Sentiens igitur vir Dei, 
quod necessaria adhuc erat proli, quam ge- 
nuerat, ipsius vita in carne, quamvis mor- 
tem sibi lucrum putaret esse, rediit ad pas- 
cendum oves suæ sollicitudini commen- 
datas. 

Verum caritatis ardore spiritum ipsius 
ad martyrium perurgente, tertia adhuc vice 
pro fide Trinitatis effusione sui sanguinis 


dilatanda, versus infideles proficisci tenta- 
vit. Tertio decimo namque conversionis suæ 
anno ad partes Syriæ pergens, multis se 
periculis constanter exposuit , ut âoldani 
Babyloniae posset adire praesentiam. Inter 
Christianos enim ac Sarracenos tun$ bel- 
lum tam implacabile erat, exercituum eas-? 
tris hinc inde in campo cominus ex aiiverso 
locatis^ ut via mutui transitus sine mortis 
discrimine non pateret. Exierat namque a 
Soldano edictum crudele , ut quicumque 
caput alicujus Christiani afferret, byzan- 
tium aureum pro mercede reciperet. At in- 
trepidus Christi miles Franciscus, sperans 
in proximo suum adjpisci posse propositum, 
diffinivit iter arripere, mortis pavore non 
territus, sed desiderio provocatus. Oratione 
namque præmissa, confortatus a Domino, 
confidenter illud propheticum decantabat : 
Nam etsi (Psal. xxii, 4) ambulavero in 
medio umbree mortis , non timebo mala, 
quoniam tu mecum es . Assumpto igitur 
socio fratre, Illuminato nomine, viro uti- 
que luminis et virtutis, cum iter cepisset, 
obvias habuit oviculas duas, quibus visis, 
exhilaratus vir sanctus dixit ad socium : 
Confide, frater in Domino, nam in nobis 
evangelicum illud impletur : Ecce ego mitto 
vos sicut oves in medio luporum . (Math., 
x, 16.) Cum autem processissent ulterius, 
occurrerunt ei satellites Sarraceni, qui 
tanquam lupi celerius accurrentes ad oves, 
servos Dei feraliter comprehensos crude- 
liter et contemptibiliter pertractarunt, affi- 
cientes convitiis, affligentes verberibus, 
et vinculis alligantes. Tandem afflictos 
multipliciter et attritos ad Soldanum divina 
disponente providentia, juxta viri deside- 
rium perduxerunt. Cum igitur princeps 
ille perquireret, a quibus, et ad quid, et 
qualiter missi essent, et quomodo adve- 
nissent, intrepido corde respondit Christi 
servus Franciscus : Non ab homine, sed a 
Deo altissimo se fuisse transmissum, N ut 
ei et populo suo viam salutis ostenderet, 
et annuntiaret Evangelium veritatis. Tanta 
vero mentis constantia, tanta virtute ani- 
mi, tantoque fervore spiritus prædicto 
Soldano praedicavit Deum trinum et unum, 
et Salvatorem omnium Jesum Christum, 
ut evangelicum illud in illo claresceret 
veraciter esse completum : Ego dabo vobis 
os, et sapientiam , cui non poterunt re- 
sistere et contradicere omnes adversarii 


m 


AI) OJ’KItA H. FRANCISCI ASSIS1ATIS 


124 


iumlt'1. (Lni'tn, xxi, lfi.) Nam at Koldanu» 
a/luiIntodiMii lu vlro Imt forvorara xpiritu» 

mI vlrtulM», llboiitur Ipwum 
mikIIhIiiiI, «l ad morum mun au eontra- 
hmnlitm lii«luntlu* hivitubut. (IhrUtl vero 
nki'viiNi mii puriio lIluntnitiiK oraculo : Kl 
vIn, Iiii|iiII, ooiivorll lu oum populo tuo 
Mil ClirMum, oli llllii* uiuoroin vobWcum 
lllmiilnr itommorubor. Uutxl h 1 hænlta» 
propior llilmu Clirlxll logum MoUunioll <11- 
inllitn'M, Julm lu nom uc.cmidl |iunnuxlt»uin, 
al agn ou m HunirilullIiuM tu lu Ignnm ingre- 
illui'i lll val wlo oniftioMOUM, qui» llilos cortlor, 
al nuiii'IIdi' mm Immorlto luuomlu ait. Ad 
ijuum Holilimm* i Nou orotlo quod aliquia 
da MiimrdoUliMN mol* h» voilât Ignl jiroptor 
tldout mm ut datViiHiuidnin oxponoro, vol 
gaium ullquod mildro lonmmll. 

Vldaniloulm ntiUliu quomilam doprosby- 
larU miU, vlnuu mithoutlouiu, vl longa>- 
vum, boo nudllo vorbo, do suis oonsjiooUbus 
HU^ml^a, Ad quoiu vir imnctua : Si mihi 
valu lavmUtoro piM ta ol populo tuo. quod 
ntl l'tUvPM oultum. ut Ignoiu Ultosua oxioro, 
voulait*. igooiu salua lulrolbo. Kl ni aoiu- 
bu*tu* tXioiv, Imputatur porontin mois : si au- 
tant t)i\ mn ma pivtaxarit virtus, t'dtristuu 
tvt v irtutam at snpiantinm. varum IVum at 
ivmtuom. Kahalorou* vvmmum aguosv-aUs. 
Soldnuus sutam optvonam Uauc «wipara 
sa non auxloro voajvuxUt, quis saditionam 
\vput« tVmüabat. v'Mual tsmau ai rnults 
muUxUMi pA\quNss. qu*' vir IV» uou muuds- 
usvmm wu«. sv\t sslutissutuisrurnsvidus. 
*yj»w»l oiusua qusst lutvtm. Ks'idsuus varo 
xtJotvs vummssuatu u Um j-atxav.'tum rares» 
mundxs.tem vvufcvayïvMrattt. sdmirsUo»* 
sv.t.NYOi» oïv* davaî.asaa 

y*. qAvt-sxts si i.Ue» cirt.s:usss» 
V.\t ».v.:v - a.. ai. \v\ .vvssu scit seerrvî. ra- . 
jjsv u >N v a ivwàa ..t <• ^ r u v'~ tv; . *: yrja» l 
vS 'x'*-».’ .v*W ^s-xs - ins; s— ! 

t»'S -M. VC' îvi'V VvV l\\ S -'X* 

s ^ 

^ v s< A v » i ’ • SsS . 'V\ -1 1 -xtfv > V 

^ t i»s^ vv* e ,•».«. v.î -s iCii vo;c»>at 

Vav- v\ xüx 1 L à ,va AV?' * ^ as x^att 

tv'a -A'»!' ,\M ' Vt >cCav?“ . ' iS* ï 

' 4 v\ viu.n vxm.\ 1 ‘v k c<^ kVfVN^uUy i'i 
;vcv i u s'^ :m 

' yuiv v\ * la Nv ^v v 'iv^“ . V' -.A*.' Kî.l w iÜV. ; il> 
yX V IV '! ' 'k'.Mlv.tVil t< ' » t?\ lliï 


ret, ut et merito non careret optati martyrii, 
et insigniendus servaretur in posterum pri- 
vilegio singulari. Sic utique factum est, ut 
ignis illedivinu8 adhuc perfectius ipsius aes- 
tuaret in corde, ut post potentius evaporaret 
in carne. 0 vere beatum virum, cujus caro, 
etsi tyrannico ferro non cæditur, occisi ta- 
men Agni similitudine non privatur 1 O (in- 
quam) vere, ac plene beatum, cujus animam 
etsi gladius persecutoris non abstulit, pal- 
mam tamen martyrii non amisit 1 

CAPUT X. 

De studio et virtute orationis . 

Sentiens Christi servus Franciscus cor- 
pore se peregrinum a Domino, cum jam ad 
terrena foris desideria per Christi carita- 
tem totus esset insensibilis factus, ne foret 
absque consolatione dilecti, sine intermis- 
sione orans, spiritum Deo contendebat ex- 
hibere præsentem. Erat quidem oratio con- 
templanti solatium, dum supernarum cir- 
cuitu mansionum, angelorum concivis jam 
actus, ferveuti desiderio quaerebat dilectum , 
a quo solus eum carnis paries disjungebat. 
Erat et operanti praesidium, dum in omni- 
bus. quae agebat, de sua diihdens industria, 
et de superna pietate confidens, per ipsius 
iustantiam totum in Domino cogitatam jac- 
tabat Orationis gratiam viro religioso de- 
siderandam super omnia firmiter asserebat, 
nuUumque credens sine ;*sa in Dei prospe- 
rari serxitio. medis qnir ns pc terat fratres 
suos adesus stuiinm ei:;uidt. Nam am- 
buvans» et sedeas, mraset :Vris. laborans et 
vacans, eraucni adeo erat intentos* ut illi 
videre var non sciam paiapn-d erat in eo cor- 
dis et v\ rvens. veram ecaam cceris et ten- 
yervs icc. casse. Sc*.: raserat n aliam visita- 
ta . c cat sv i r. ; as ; ai nevr a :ra 




* xvVvS' 'Vv .v U.: J. C av'*..U 

u\ »*tm > »\ % 1 .t>“ 

, N \ i/.»' - \, ' * nui i « ’ ^ ll ■ 'î.-** 


cem ,* ui c air^oarar^se-paenarar eam; 
*t v a ictni.i as c;a«:edeùat. dtl*etiine 
yer*.**x^cacar ,'Ciaau dum aa^m iitfn^as 
a.iect^ i.'v.ia Saevas a-^UuS seanret ai- 
ïa^. scc -S a ca as. arxdmt i^e— 

ac'xii'vie aiscicacac a«sn adirL tj.nrni 
rxaui uua r-cicLeùat m Ta- 
ct ix*u. 

'lc zjli ^ r:a->?aa- 

xuaca > . ai sucri seuaeersunara 

s\ x-r* l xJUM ua scasmn aiiri*.»i sea— 
î-. is ; *-'C* > ;r u an;— 


125 


' PROLEGOMENA. — YITA. . 


126 


raret Transiens namque semel per Burgum 
Sancti Sepulcri, castrum utique populosum, 
pro debilitate corporis subvectus asello, 
obvias habuit turbas in eum præ devotione 
ruentes. Tractus autem, et detentus ab eis, 
compressus quoque ac multipliciter attrec- 
tatus, insensibilis videbatur ad omnia, et 
velut examine corpus, de his, quæ flebant 
circa ipsum, nihil penitus advertebat. Unde 
cum jam diu transito castro, turbisque re* 
lictis, pervenisset ad quoddam domicilium 
leprosorum, quasi aliunde rediens, coeles- 
tium contemplator sollicite requisivit, 
quando propinquarent ad Burgum. 

Mens quidem ipsius, in coelestibus fixa 
splendoribus, varietates non senserat lo- 
corum, nec temporum, nec occurrentium 
personarum. Quod ipsi accidisse frequen- 
tius, sociorum ejus experientia multiplex 
comprobavit. Et quia in oratione percepe- 
rat Sancti Spiritus desideratam praesentiam 
tanto familiarius se offerre precantibus, 
quanto plus invenit elongatos a strepitu 
mundanorum, ideo loca solitaria quaerens, 
ad solitudines et ecclesias derelictas oratu- 
rus nocte pergebat. Ubi daemonum pugnas 
horribiles frequenter sustinuit, qui secum 
sensibiliter confligentes, nitebantur ipsum 
ab orationis studio perturbare. Ipse vero 
armis munitus coelestibus, quanto vehemen- 
tius impetebatur ab hostibus, tanto fortior 
in virtute, et ferventior reddebatur in prece, 
fidenter dicens ad Christum: Sub umbra 
alarum tuarum protege me, a facie im- 
piorum qui me afflixerunt (Psal., xvi, 8). 
Ad daemones autem : Facite quidquid in me 
valetis, magnili spiritus et fallaces. Non 
enim potestis, nisi quantum vos manus su- 
perna relaxat; et ego ad perferendum om- 
nia, quæ illa infligenda decreverit, cum 
omni jucunditate paratus assisto. Quam 
mentis constantiam superbi daemones non 
ferentes, abscedebant confusi. Vir autem 
Dei, solitarius remanens et pacatus, ne- 
mora replebat gemitibus, loca spargebat 
lacrymis, pectora manu tundebat ; et quasi 
occultius secretarium nactus, confabulaba- 
tur cum Domino suo. Ibi respondebat judici, 
ibi supplicabat Patri, ibi colloquebatur 
amico, ibi quoque a fratribus, ipsum pie ob- 
servantibus, aliquoties auditus est clamo- 
rosis gemitibus apud divinam pro peccato- 
ribus interpellare clementiam, deplorare 
alta voce, quasi coram se positam. Domini- 


cam passionem. Ibi visus est nocte orans 
manibus ad modum crucis protensis, toto 
corpore sublevatus a terra, et nubecula 
quadam fulgente circumdatus, ut illustra- 
tionis mirabilis intra mentem, mira circa 
corpus perlustratio testis esset. Ibi etiam, 
sicut certis est comprobatum indiciis, in- 
certa sibi et occulta divinæ sapientiae pan- 
debantur, quamvis illa non vulgaret exte- 
rius, nisi quantum Christi urgebat caritas, 
et proximorum utilitas exigebat. Dicebat 
enim : Levi mercede rem impretiabilem 
contingit amitti, et illum, qui dedit, ad non 
dandum iterum facile provocari. Quando a 
privatis redibat orationibus, quibus pene 
in virum alterum mutabatur, summopere 
studebat se conformare cæteris, ne forte, 
quod foris ostenderet, aura favoris intus a 
mercede evacuaret. Cum in publico subito 
afficeretur visitatus a Domino, semper ali- 
quid objiciebat astantibus, ne Sponsi fami- 
liares attactus forinsecus vulgarentur. Ex- 
creationes , gemitus , duros anhelitus , 
extrinsecos nutus orans inter fratres devi- 
tabat omnino, sive quia diligebat secretum, 
sive quia ad interiora reintrans totus fere- 
batur in Deum. Saepe talia familiaribus 
dixit : Quando servus Dei orans visitatur 
divinitus, dicere debet : Istam consolatio- 
nem mihi peccatori et indigno de coelo 
misisti, Domine; et ego illam tuae committo 
custodiae, quia thesauri tui me sentio esse 
latronem. Cum autem ab oratione reverti- 
tur, sic debet se pauperculum et pecca- 
torem ostendere, ac si nullam sit novam 
gratiam consecutus. 

Orante viro Dei in loco de Portiuncula, 
contigit Assisinatem episcopum venire ad 
eum, ut erat solitus, visitandum. Qui mox 
ut locum fuit ingressus, ad cellam, in 
qua Christi servus orabat, plus debito fi- 
denter accessit. Pulsatoque ostiolo, intra- 
turum se ingerens , dum caput immisit, 
sanctumque orantem conspexit, repentino 
timore concussus, obrigescentibus mem- 
bris, etiam loquelam amisit. Subitoque vo- 
luntate divina per vim foras propulsus, 
retrogrado pede procul abductus est. Stu- 
pefactus episcopus ad fratres festinavit, ut 
potuit. Deoque sibi restituente linguam, 
primo verbo confessus est culpam. 

Contigit tempore quodam abbatem mo- 
nasterii S. Justini de episcopatu Perusii 
obviare famulo Christi. Quo viso, abbas 



i27 


AD OPERA S. FRANGISCI ASSISIATIS 


128 


devotus celeriter de equo descendit, ut et 
viroDei reverentiam faceret, et de salute 
animæ aliqua cum ipso conferret. Tandem, 
habita collatione suavi, abbas abscedens, 
orari pro se humiliter petiit. Cui vir Deo 
carus respondit : Orabo libenter. Parum 
itaque discedente abbate, dixit fidelis Fran- 
ciscus ad socium : Expecta, frater, modi- 
cum, quia debitum volo solvere, quod pro- 
misi. Orante autem illo, subito abbas inso- 
litum calorem, et dulcedinem hactenus 
inexpertam sensit in spiritu, ita quod in 
excessu mentis effectus, totus a seipso in 
Deum defecit. Parva morula substitit; et in 
se reversus, virtutem orationis S. Fran- 
cisci cognovit. Majori proinde circa ordi- 
nem semper amore flagravit, multisque 
factum pro miraculo retulit. 

^ Solebat vir sanctus horas canonicas non 
minus timorate Deo persolvere, quam de- 
vote. Nam licet oculorum, stomachi, sple- 
nis, et hepatis aegritudine laboraret, nolebat 
tamen muro vel parieti inhaerere dum psal- 
leret, sed horas semper erectus , et sine 
caputio, non gyrovagis oculis, nec cum 
aliqua syncopa persolvebat. Si quando esset 
in itinere constitutus, figebat tunc temporis 
gressum, hujusmodi consuetudinem reve- 
rentem et sacram propter pluviarum inun- 
dantiam non omittens. Dicebat enim : Si 
quiete comedit corpus cibum suum, futu- 
rum cum ipso vermium esca, cum quanta 
pace et tranquillitate accipere debet anima 
cibum vitæ ? Graviter etiam se putabat 
offendere, si quando orationi deditus, va- 
nis phantasmatibus interius vagaretur. 
Cum aliquid tale accideret, non parcebat 
confessioni, quin illud protinus expiaret. 
Hoc studium sic in usum converterat, ut 
rarissime muscas hujusmodi pateretur. Fe- 
cerat in quadragesima quadam vasculum 
unum, ut minutias temporis, ne omnino ex- 
ciderent, occuparet. Quod cum dicenti Ter- 
tiam in memoriam veniens paululum ipsius 
animum distraxisset, motus fervore spi- 
ritus, vasculum igne consumpsit, dicens : 
Sacrificabo illud Domino, cujus sacrificium 
impedivit. Psalmos cum tanta mentis ac 
spiritus attentione dicebat, quasi Deum 
praesentem haberet : et cum nomen Domini 
in eis occurreret, prae suavitatis dulcedine, 
labia sua lingere videbatur. Ipsum quo- 
que Domini nomen non solum cogitatum, 


verum etiam prolatum, et scriptum, reve- 
renti^ volens honorare praecipua, fratribus 
persuasit aliquando, ut omnes schedulas 
scriptas, ubicumque repertas, colligerent, 
mundoque loco reponerent, ne forte sacrum 
illud nomen contingeret conculcari. Nomen 
autem Jesu cum exprimeret, vel audiret, 
jubilo quodam repletus interius, totus vi- 
debatur exterius alterari, ac si mellifluus 
sapor gustum, vel harmonicus sonus ipsius 
immutasset auditum. 

Contigit autem anno tertio ante obitum 
suum, ut memoriam Nativitatis pueri Jesu 
ad devotionem excitandam apud castrum 
Græcii disponeret agere, cum quanta ma- 
jori solemnitate valeret. Ne vero hoc levi- 
tati possit adscribi, a summo Pontifice pe- 
tita et obtenta licentia, fecit præparari præ- 
sepium, apportari fœnum, bovem et asi- 
num ad locum adduci. Advocantur fratres, 
adveniunt populi, personat sylva voces, 
et venerabilis illa nox luminibus copiosis 
et claris, laudibusque sonoris et consonis 
splendens efficitur et solemnis. Stabat vir 
Dei coram præsepio pietate repletus, res- 
persus lacrymis, et gaudio superfusus. 
Celebrantur missarum solemnia super 
prsfesepe, levita Christi Francisco sacrum 
evangelium decantante. Praedicat deinde 
populo circumstanti de Nativitate Regis 
pauperis; quem cum nominare vellet, pue- 
rum de Bethleem præ amoris teneritudine 
nuncupabat. Miles autem quidam virtuosus 
et verax, qui, propter Christi amorem sae- 
culari relicta militia, viro Dei fuit magna 
familiaritate conjunctus, dominus Joannes 
de Græcio, se vidisse asseruit puerulum 
quemdam valde formosum in illo præsepio 
dormientem, quem B. Franciscus ambobus 
complexans brachiis, excitare videbatur a 
sommo. Hanc equidem devoti militis visio- 
nem non solum videntis sanctitas credibilem 
facit, sed et designata veritas comprobat, 
et miracula subsecuta confirmant. Nam 
exemplum Francisci consideratum a mun- 
do, excitativum est cordium in fide Christi 
torpentium, et fœnum præsepii reservatum 
a populo, mirabiliter sanativum fuit bru- 
torum languentium, et aliarum repulsivum 
pestium diversarum, glorificante Deo per 
omnia servum suum, sanctæque* orationis 
efficaciam evidentibus miraculorum pro- 
digiis demonstrante. 


f 


i 


129 


PROLEGOMENA. — VITA. 


130 


CAPUT XL 

De inteUigentia Scripturarum , et de 
spiritu prophetice . 

Ad tantam autem mentis serenitatem in- 
defessum orationis studium, cum continua 
exercitatione virtutum, virum Dei per- 
duxerat, ut quamvis non habuerit sacra- 
rum litterarum peritiam per doctrinam, 
æternæ tamen lucis irradiatus fulgoribus, 
Scripturarum profunda miro intellectus 
scrutaretur acumine. Penetrabat enim ab 
omni labe purum ingenium mysteriorum 
abscondita, et ubi magistralis scientia foris 
stat, affectus introibat amantis. Legebat 
quandoque in libris sacris, et quod animo 
semel injecerat, tenaciter imprimebat mé- 
morisé, quia non frustra mentalis atten- 
tionis percipiebat auditu, quod continuae 
devotionis ruminabat affectu. 

Quaerentibus aliquando fratribus, utrum 
sibi placeret quod litterati, jam recepti ad or- 
dinem, intenderent studio sacrae Scripturae, 
respondit : Mihi quidem placet, dum tamen, 
exemplo Christi, qui magis orasse legitur 
quam legisse, orationis studium non omit- 
tant, nec tamen (1) studeant, ut sciant qua- 
liter debeant loqui, sed ut audita faciant, 
et cum fecerint, aliis facienda proponant. 
Volo, inquit, fratres meos discipulos evan- 
gelicos esse, sicque in notitia veritatis pro- 
ficere, quod in simplicitatis puritate con- 
crescant, ut simplicitatem columbinam a 
prudentia serpentina non separent, quas 
magister eximius ore suo benedicto con- 
junxit. 

Interrogatus Senis a quodam religioso 
viro, theologiæ sacræ doctore, de quibus- 
dam quaestionibus difficilibus intellectu, 
tanta claritate doctrinae divinae sapientiae 
patefaciebat arcana, ut vehementer stupe- 
ret vir ille peritus, et cum admiratione re- 
ferret : Vere, inquit, theologia istius sancti 
patris, puritate ac contemplatione tanquam 
alis in altum subvecta, est aquila volans ; 
nostra vero scientia ventre graditur super 
terram. Licet enim esset imperitus ser- 
mone, scientia tanien plenus enodabat 
dubia quaestionum, et abscondita produce- 
bat in lucem. Nec absonum, si vir sanctus 
Scripturarum a Deo intellectum acceperat, 
cum per imitationem Christi perfectam ve- 

(I) Lege: tantum. 

PATROL. TOUS VI. 


ritatem ipsarum descriptam gestaret in 
opere, et per Sancti Spiritus unctionem 
plenariam, doctorem earum apud se habe- 
ret in corde. 

Adeo etiam in ipso claruit spiritus prophe- 
tiae, ut praevideret futura, et cordium con- 
tueretur occulta, absentia quoque velut 
praesentia cerneret, et se praesentem absen- 
tibus mirabiliter exhiberet. Tempore nam- 
que quo Damiatam Christianorum obsi- 
debat exercitus, aderat vir Dei, non armis, 
sed fide munitus. Cum igitur die belli Chris- 
tiani pararentur ad pugnam, hoc audito, 
Christi servus vehementer ingemuit, dixit- 
que socio suo : Si belli fuerit attentatus in- 
gressus, ostendit mihi Dominus non pros* 
pere cedere Christianis. Verum si hoc 
dixero, fatuus reputabor : si tacuero, cons- 
cientiam non evadam. Quid igitur tibi vi- 
detur? Respondit ejus socius, dicens : Fra- 
ter, pro minimo tibi sit, ut ab hominibus 
judiceris, quia non modo incipis fatuus re- 
putari. Exonera conscientiam luam, et 
Deum magis time, quam homines. Quo au- 
dito, exiliens Christi praeco salutaribus mo- 
nitis Christianos aggreditur, prohibet bel- 
lum, denuntiat casum : fit veritas in fabu- 
lam ; induraverunt cor suum, et noluerunt 
reverti. Itur, committitur, bellatur, tota- 
que in fligam vertitur militia Christiana, 
finem belli opprobrium regerens, non trium- 
phum. Tantà vero strage Christianorum im- 
minutus est numerus, ut 'circa sex millia 
fuerint inter mortuos et captivos. In quo evi- 
denter innotuit, quod spernenda non erat 
sapientia pauperis, cum anima viri justi 
plus annuntiet aliquando vera , quam 
septem circumspectores sedentes in ex- 
celso ad speculandum . (Eccli.,xxxvn, 18.) 

Alio quoque tempore cum post reversio- 
nem ipsius de ultra mare, Celanum praedi- 
caturus accederet, miles quidam supplici 
eum devotione cum instantia magna invi- 
tavit ad prandium. Venit itaque ad militis 
domum, omnisque familia pauperum hos- 
pitum exultavit in ingressu. Ante vero quam 
cibum sumerent juxta solitum morem, vir 
mente devotus, offerens Deo preces et lau- 
des, oculis stabat elevatis in coelum. Ora- 
tione completa, benignum hospitem, fami- 
liariter advocatum in partem, sic allocutus 
est : Ecce, frater hospes, tuis victus pre- 
cibus, ut manducarem, domum tuam *in- 


* 


\ 


5 


131 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIAT1S 


132 


trayL Mais nunc cito monitis acquiesce, 
quoniam non hic, # sed alibi manducabis. 
Confitere nunc peccata tua,veræ pœnitentiæ 
dolore contritus, nec in te remaneat quid- 
quam quod veridica confessione non pan- 
das. Reddet tibi Dominus hodie vicem, 
quoniam tanta devotione suos pauperes 
suscepisti.. Acquievit continuo vir ille ser- : 
monibus sancti ; socioque ipsius universa 
peccata in confessione detegens, disposuit 
domum suam, et ad mortem suscipiendam 
se, quantum valuit, præparavit. Intraverunt 
tandem mensam, et incipientibus aliis man- 
ducare, hospes subito spiritum exbalavit, 
juxta verbum hominis Dei repentina morte 
sublatus. Sicque factum est, hospitalitatis 
gratia promerente, ut, juxta verbum veri- 
tatis, prophetam recipiens mercedem pro- 
phetae acciperet, dum per sancti viri pro- 
nuntiationem propheticam miles ille devotus 
sibi contra mortis subitationem providit, 
quatenus, armis, pœnitentiæ praemunitus, 
perpetuam damnationem evaderet, et in 
aeterna tabernacula introiret. 

Tempore quo vir sanctus Reate jacebat 
inârmus, præbendarius quidam nomine 
Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate - 
gravi correptus, lectulo decubans, cum ad 
eum fuisset delatus, laeryraose rogabat cum 
simul astantibus, ut ab ipso crucis signaculo 
signaretur. Ad quem ille : Cum vixeris olim 

secundum desideria carnis, non veritus 

» 

judicia Dei, quomodo te cruce signabo f 
Verum propter devotas intercedentium pre- 
ces, signo te crucis signabo, in nomine Do- 
mini. Tu tamen scito te graviora passurum, 
si ad vomitum redieris liberatus. Propter 
enim peccatum ingratitudinis, semper pe- 
jora prioribus inferuntur. Signo itaque 
crucis super eum facto, statim, qui contrac- 
tus jacuerat, surrexit sanus ; et in laudem 
Dei prorumpens : Êgo, inquit, sum libera- 
tus. Insonuerunt autem ossa renum ejus, 
audientibus cunctis, veluti cum manu ligna 
sicca franguntur. Paucis autem interlapsis 
temporibus, Dei oblitus, oorpus impudicitiae 
reddidit. Cumque sero quodam ccsnasset in 
domo cujusdam canonici, nocteque illa 
dormiret ibidem, subito super omnes cor- 
ruit tectum domus. Cæteris autem evaden- 
tibus mortem, solus ille miser interceptus 
atque interemptus est. Justo igitur Dei ju- 
dicio facta sunt novissima hominis illius 

(I) IV Reg., ii. 


pejora prioribus propter ingratitudinis vi- 
tium, Deique contemptum : cum de accepta 
venia gratum esse oporteat, ut duplo dis- 
pliceat flagitium iteratum. 

Alio quoque tempore, mulier quaedam 
nobilis, Deo devota, venit ad sanctum, ut 
suum ei explicaret dolorem, ac remedium 
postularet. Habebat quidem virum valde 
crudelem, quem adversarium patiebatur in 
servitio Christi ; et ideo petebat a sancto, 
quatenus oraret pro illo, ut sua Deus cor 
ipsius dignaretur emollire clementia. Ipse 
vero, hoc audiens, ait illi : Yade cum pace, 
indubitanter expectans de viro tuo conso- 
lationem tibi de proximo affuturam. Et 
adjecit : Dices ei ex parte Dei et mea, quod 
nunc est tempus clementiæ, postmodum 
aequitatis. Benedictione accepta, revertitur 
mulier, invenit virum, denuntiat verbum. 
Cecidit super eum Spiritus Sanctus, et 
novum factum de veteri, sic facit cum 
mansuetudine respondere : Domina, ser- 
viamus Domino, et salvemus animas nos- 
tras. Suadente igitur sancta uxore, pluri- 
bus annis cœlibem vitam agentes, eodem 
die ambo ad Dominum migraverunt. 

Miranda certe in viro Dei spiritus pro- 
phetici virtus, qua et membris jam arenti- 
bus restituebat vigorem et duris imprime- 
bat cordibus pietatem : quanquam non 
minus ejusdem spiritus sit stupenda limpi- 
ditas, qua sic futurorum praecognoscebat 
eventum, ut etiam conscientiarum scru- 
taretur arcanum, quasi alter Elisaeus du- 
plicem Eliæ spiritum assecutus (1). Nam 
cum Senis viro cuidam sibi familiari quae- 
dam superventura finaliter praedixisset, et 
vir ille peritus (de quo supra mentio facta 
est, quod de Scripturis cum eo conferebat 
aliquando) his auditis, ab eodem sancto 
patre dubitando perquireret, an haec ipse 
dixisset, quæ illius viri relatione cogno- 
verat : non solum se illa dixisse asseruit, 
verum etiam quaerenti alienum eventum, 
proprium exitum prophetando praedixit. 
Quod ut certius cordi ejus imprimeret, 
quemdam secretum conscientiae illius scru- 
pulum, quem nulli viventi vir praefatus 
expresserat, mirabiliter revelando expli- 
cuit, et salubriter consulendo reseravit. 
'Ad quorum omnium firmitatem accedit, 
quod vir ille religiosus, sicut Christi famu- 
lus ei praedixit, sic finaliter oonsummavit. 



133 


PROLEQOMENA. — VITA- 


134 


Eo quoque tèmpore, quo revertebatur de 
ultra mare, socium habens fratrem Leonar- 
dum de Assisio, contigit eum fatigatum, et 
lassum parumper asellum conscendere. Sub* 
sequens autem socius, et ipse non modicum 
fessus, coepit dicere intra se, humanum ali- 
quid passus; Non de pari ludebant parentes 
ejus, et mei. En ipse equitat, et ego pedes- 
ter asinum ejus duco. Hoc illo cogitante, 
protinus descendit de asino vir sanctus et 
ait ; Non, frater, convenit ut ego equitem, 
tu venias pedes, quia nobilior et potentior in 
sæculo tu me fuisti. Obstupuit illico frater 
et rubore suffusus, deprehensum se recog- 
noscens, procidit ad pedes ipsius, et lacry- 
mis irrigatus, nudum exposuit cogitatum, 
veniamque poposcit 

Frater quidam Deo devotus, et famulo 
Christi, frequenti cogitatione versabat in 
pectore, superna fore gratia dignum, quem 
vir sanctus familiari complecteretur affectu ; 
quem vero tanquam extraneum reputaret, 
extra numerum • electorum reputandum a 
Deo. Cum igitur cogitationis hujusmodi 
crebrius vpxatus impulsu, viri Dei fami- 
liaritatem vehementer optaret, nec tamen 
cordis sui secretum revelaret alicui ; advo- 
cans eum ad se, dulciter pater pius sic 
allocutus est; Nulla te turbet cogitatio, fili; 
quoniam te carissimum habens inter praa- 
cipue mihi caros, libenter tibi munus meæ 
familiaritatis et dilectionis impendo. Mira- 
tus exinde frater, factusque devotior ex de* 
voto,. non solum in amorem crevit bominis 
sancti, verum etiam, per Spiritus Saucti 
gratim munus, donis est majoribus cumu- 
latus. 

Cum etiam in monte maneret Alvernæ 
cella reclusus, unus e sociis magno desi- 
derio cupiebat habere de verbis Domini ali- 
quod scriptum, manu ipsius breviter anno- 
tatum. Gravem enim, qua vexabatur, ten- 
tationem non carnis, sed spiritus, ex boc 
credebat evadere, vel certe levius ferre. 
Tali desiderio languens anxiabatur interius, 
quia verecundia victus reverendo patri rem 
pandere non audebat. Sed cui homo non 
dixit. Spiritus revelavit. Portari namque 
sibi jussit a fratre prædicto atramentum et 
chartam, laudesque Domini juxta fratris 
desiderium propria manu scripsit, et ultimo 
benedictionem ipsius, dicens : Accipe tibi 
chartulam istam, et usque ad diem mortis 
tuse custodias diligenter. Accepit frater do- 


num illud optatum, et statim omnis illa ten- 
tatio effugatur. Servatur littera, et cum in 
posterum miranda effecerit, virtutum Fran- 
cisci testimonium fuit. 

Frater quidam erat, quantum a foris vi- 
debatur, sanctitate praeclarus, conversa- 
tione insignis, tamen admodum singularis. 
Omni tempore orationi vacans, tanta dis- 
trictione silentium observabat, quod consue* 
verat non verbis, sed nutibus confiteri. 
Accidit autem sanctum patrem venire ad 
locum videre fratrem, et de ipso cum aliis 
fratribus habere sermonem. Commendan- 
tibus autem omnibus, et magnificantibus 
illum, respondit vir Dei ; Sinite, fratres, 
ne mihi in eo diabolica figmenta laudetis. 
In veritate sciatis, quod diabolica tentatio 
est, et deceptio fraudulenta. Dure accepe* 
runt hoc fratres, tanquam impossibile ju- 
dicantes , quod tot perfectionis indiciis, 
fraudis se commenta fuscarent. Veram non 
post multos dies eo religionem egresso, 
evidenter apparuit quanta luculentia inte- 
rioris contuitus vir Dei cordis ejus secreta 
perspexit. Multorum quoque per hunc mo- 
dum, qui stare videbantur, ruinam, sed et 
plurium perversorum conversionem ad 
Christum immobili veritate praenuntians, 
appropinquasse videbatur ad aeternae lucis 
speculum contemplandum, cujus fulgore 
mirabili absentia corporaliter, tanquam si 
essent praesentia, mentis ejus cernebat ob- 
tutus. Quodam namque tempore vicarius 
suus tenebat capitulum ; ipse vero in cella 
oraœ, sequester erat et medius inter fratres 
et Deam. Cum igitur unus ex ipsis defensio- 
nis quodam contectus palliolo non se sub- 
deret disciplinae, videns hoc vir sanctus in 
spiritu, vocavit quemdam de fratribus, et 
dixit ad eum ; Vidi, frater, diabolum super 
illius fratris inôbedientis dorsum, collum 
ejus tenentem astrictum : qui. tali sessore 
subactus, obedientiæ frseno spreto, instinc* 
tus ejus sequebatur habenas. Et cum roga- 
rem Deum pro fratre, subito daemon confu- 
sus abscessit. Vade igitur, et dic fratri, ut 
obedientise sanctæ jugo collum sine mora 
submittat. Monitus per internuntium frater, 
statimque conversus ad Deum, ad pedes ri- 
parii humiliter se projecit. 

Alio quoque tempore contigit duos fratres 
ad eremitorium Græcii de remotis venire, 
ut virum Dei cernerent, et benedictionem 
multo desideratam jam tempore reporta- 


135 


AD OPERA S. FRANCISCI ÀSSISIATIS 


136 


rent. Venientes autem, et non invenientes, 
quia de publico jam ad cellam redierat, de- 
solati abibant. Et ecce recedentibus illis, 
cum de ipsorum adventu vel recessu nihil 
secundum humanum sensum percipere po- 
tuisset, praeter solitum morem egressus e 
cella clamavit post eos, et juxta quod op- 
taverant, signo crucis facto, in Christi no- 
mine benedixit. 

Duo fratres venerunt aliquando de Terra 
Laboris, quorum antiquior nonnulla intulit 
scandala juniori. Cum autem pervenissent 
ad patrem, quaesivit ille a juniori qualiter 
erga ipsum se frater socius habuisset in via. 
Quo respondente : Utique satis bene; sub- 
junxit: Cave, frater, ne sub humilitatis spe- 
cie mentiaris, scio enim, scio; sed expecta 
modicum, et videbis. Miratus est perpluri- 
mum frater, quomodo tam absentia per spi- 
ritum cognovisset. Igitur non post multos 
dies, contempta religione, foras egreditur 
qui scandalum fecerat fratri, et a patre non 
petierat veniam, nec correctionis debitam 
receperat disciplinam ; simulque duo in una 
illius claruere ruina : aequitas scilicet di- 
vinæ justitiæ, et perspicacitas spiritus pro- 
phetiae. 

Qualiter autem absentibus se praesentem 
exhibuit divina faciente virtute, evidenter 
ex superioribus innotescit, si revocetur ad 
mentem, qualiter absens in curru igneo fra- 
tribus transfiguratus apparuit, et quomodo 
se Arelatensi capitulo in crucis effigie prae- 
senta vit. 

Quod factum esse divina dispositione 
credendum est, ut ex praesentiae corpora- 
lis apparitione mirabili patenter clares- 
ceret, quam praesens et pervius spiritus 
ejus luci sapientiae foret aeternae, quæ om- 
nibus mobilibus mobilior est : et ubique at- 
tingens propter sui munditiam per nationes 
in animas sanctas se transfert, et Dei ami- 
cos et prophetas constituit (Sapient., vu). 
Simplicibus et parvis sua solet pandere 
mysteria Doctor excelsus, sicut prius ap- 
paruit in David prophetarum eximio, et 
post in Apostolorum principe Petro, et tan- 
dem in pauperculo Christi Francisco. Hi 
enim cum essent litterarum imperitia sim- 
plices, facti sunt Sancti Spiritus eruditione . 
illustres. Is quidem pastor, ut gregem pas- 
ceret Synagogæ de Ægypto eductum : ille 
piscator, ut sagenam repleret Ecclesiae mul- 
tiformitate credentium : hic autem nego- 


tiator, ut margaritam emeret evangelicæ 
vitae, venditis et dispersis omnibus propter 
Christum. 

CAPUT XII. 

De efficacia praedicandi , et gratia 
sanitatum . 

Fidelis revera famulus et minister Christi 
Franciscus, ut cuncta fideliter et perfecte 
perageret, illis potissime virtutum exercitiis 
intendebat, quæ, sacro dictante Spiritu, Deo 
suo magis placere cognoverat. Qua de re 
contigit illum in magnam dubitationis cu- 
jusdam agoniam incidere, quam multis 
diebus, ab oratione rediens, terminandam 
fratribus sibi familiaribus proponebat. 
Quid, inquit, fratres, consulitis, quid lau- 
datis? An quod orationi vacem, an quod 
praedicando discurram? Si quidem ego par- 
vulus, simplex et imperitus sermone, ma- 
jorem orandi accepi gratiam, quam lo- 
quendi. * 

Videtur etiam in oratione lucrum, et cu- 
mulatio gratiarum; in praedicatione, dis- 
tributio quaedam donorum coelitus accep- 
torum. In oratione etiam purificatio in- 
teriorum affectuum, et unitio ad unum ve- 
rum et summum bonum, cum vigoratione 
virtutis ; in praedicatione , spiritualium 
pulverizatio pedum, distractio circa multa, 
et relaxatio disciplinae. Tandem in oratione 
Deum alloquimur et audimus, et quasi an- 
gelicam vitam agentes, inter angelos con- 
versamur; in praedicatione multa oportet 
condescensione uti ad homines, et humane 
inter eos vivendo, humana cogitare, videre, 
dicere et audire. Sed unum est in contra- 
rium, quod videtur praeponderare his om- 
nibus ante Deum, quod videlicet unigeni- 
tus Dei Filius, qui est sapientia summa, 
propter animarum salutem de sinu Patris 
descendit, ut suo mundum informans exem- 
plo, verbum salutis hominibus loqueretur, 
quos sacri sanguinis, et pretio redimeret, 
et emundaret lavacro, et poculo susten- 
taret, nihil sibi omnino reservans, quod non 
in salutem nostram liberaliter erogaret. 
Et quia debemus omnia facere secundum 
exemplar eorum, quæ videmus in ipso 
tanquam in monte sublimi, videtur magis 
Deo placitum, quod, intermissa quiete, fo- 
ras egrediar ad laborem. Cumque per mul- 



r 


137 PROLEQOMENA. — VITA. . 138 


tos dies verba hujusmodi ruminaret cum 
fratribus, certitudinaliter nequibat perci- 
pere, quid horum sibi foret, ut Christo vere 
acceptius, eligendum. 

Cum enim miranda nosset per spiritum 
prophetiæ, hanc per seipsum quaestionem 
dissolvere non valebat ad liquidum, Deo me- 
lius providente, ut praedicationis meritum 
per supernum manifestaretur oraculum, et 
servi Christi humilitas servaretur. Non eru- 
bescebat a minoribus parva quaerere verus 
Minor, qui magna didicerat a Magistro su- 
premo. Studio namque praecipuo solitus 
erat exquirere, quali via qualique modo 
posset secundum ipsius beneplacitum per- 
fectius deservire. Haec summa ejus philoso- 
phia, hoc summum ejus desiderium extitit, 
quoad vixit, ut quaereret a sapientibus et 
simplicibus, perfectis et imperfectis, parvu- 
lis et grandaevis, qualiter ad perfectionis 
culmen virtuosius pervenire valeret. Assu- 
mens itaque duos ex fratribus, misit ad 
fratrem Silvestrum, qui crucem egredien- 
tem viderat de ore ipsius, et tunc in montem 
supra Assisium jugiter orationi vacabat, ut 
divinum super dubitatione hujusmodi res- 
ponsum perquireret, quod sibi ex parte Do- 
mini demandaret. Hoc ipsum demandavit 
sacrae virgini Clarae, ut per aliquam purio- 
rem et simpliciorem de virginibus, sub ip- 
sius disciplina degentibus, et ipsa cum so- 
roribus aliis orans, super hoc exquireret 
Domini voluntatem.. Concordaverunt autem 
mirabiliter in idipsum, superno eis reve- 
lante Spiritu, venerabilis sacerdos, et virgo 
Deo dicata, beneplaciti scilicet esse di- 
vini, quod Christi praeco ad praedicandum 
exiret. 

Revelantibus itaque fratribus, etDei, juxta 
quod acceperant, indicantibus voluntatem, 
exurgens continuo succinxit se, et nulla 
prorsus contracta mora, iter aggressus est. 
Ibat autem cum tanto fervore, ut divinum 
exequeretur imperium, tamque celeriter 
percurrebat, ac si, facta manu Dei super 
eum, novam induisset e coelo virtutem. 

Cum igitur appropinquaret Bevanium, ad 
quemdam locum devenit, in quo diversi 
generis avium maxima multitudo conve- 
nerat. Quas cum sanctus Dei vidisset, ala- 
criter cucurrit ad locum, et eas, velut ra- 
tionis participes, salutavit. Omnibus vero 
expectantibus, et convertentibus se ad eum, 
ita ut quae in arbustis erant, inclinatis ca- 


pitibus, cum appropinquaret ad eas, insp- 
lito modo in ipsum intenderent, usque ad 
eas accessit, et omnes, ut verbum Domini 
audirent, sollicite admonuit dicens : Fra- 
tres mei volucres, multum debetis laudare 
Creatorem vestrum, qui plumis vos induit, 
et pennas tribuit ad volandum, puritatem 
concessit aeris, et sine vestra sollicitudine 
vos gubernat. Cum autem eis hæc, et hi» 
similia loqueretur, aviculae modo mirabili 
gestientes, cceperunt extendere colla, pro- 
tendere alas, aperire rostra, et in illum at- 
tente respicere. Ipse vero cum spiritus fer- 
vore mirando per medium ipsarum tran- 
siens, tunica contingebat easdem, nec 
tamen de loco aliqua mota est, donec signo 
crucis facto, et licentia data cum benedic- 
tione viri Dei, omnes simul advolarunt. 
Hæc omnia contuebantur socii, expectantes 
in via . 

Ad quos reversus vir simplex et purus, 
pro eo quod non hactenus avibus praedica- 
verat, cœpit se de negligentia inculpare. 
Exinde praedicando per loca vicina proce- 
dens, venit ad castrum quoddam nomine 
Alvianum, ubi congregato populo, et in- 
dicto silentio, propter hirundines nidifi- 
cantes in eodem loco magnisque garritibus 
perstrepentes, audiri vix poterat. Quas vir 
Dei,, omnibus audientibus, allocutus est, 
dicens : Sorores meae hirundines, jam temr 
pus est ut loquar et ego, quia vos. usque 
modo satis dixistis. Audite verbum Dei, te- 
nentes silentium, donec sermo Dei com- 
pleatur. At illae, tanquam intellectus capa- 
ces, subito tacuerunt, nec fuerunt motae de 
loco, donec fuit omnis praedicatio consum- 
mata. Omnes igitur, qui viderunt, stupore 
repleti, glorificaverunt Deum. Istius mira- 
culi fama circumquaque diffusa, multos ad 
sancti reverentiam et fidei devotionem ac- 
cendit. 

In civitate namque Parisiensi scholaris 
quidam indolis bonae, cum sociis aliis studio 
diligenter intentus, dum importuna garru- 
litate cujusdam infestaretur hirundinis, di- 
cere cœpit ad socios : Hæc hirundo una est 
de illis, quae virum Dei Franciscum praedi- 
cantem aliquando, donec silentium eis im- 
poneret, molestabant. Et conversus ad hi- 
rundinem fiducialiter ait : In nomine servi 
Dei Francisci praecipio tibi, ut ad me ve- 
niens, continuo conticescas. At illa, Fran- 
’cisci audito nomine, quasi viri Dei disci- 


/ 


13» 


AD OPERA S. FRÀNCISCI ASSISIATIS 


140 


plinis edocta, et statim conticuit, et ipsius 
manibus tanquam tutœ custodiae se com- 
misit. Stupefactus scholaris, statim eam li- 
bertati restituit, et ejus garritum amplius 
non audivit. 

Alio quoque tempore cum famulus Dei 
Cajetae semel praedicaret in littore maris, 
turbis præ devotione irruentibus, ut eum 
contingerent, horrens Christi servus tan- 
tum populorum applausum, in unam hae- 
rentem littori naviculam prosilivit solus. 
Illa vero tanquam si rationis particeps mo- 
tore moveretur intrinseco, sine aliquo re- 
mige, cernentibus et mirantibus cunctis, se 
longius a terra protraxit. Cum autem ali- 
quanto spatio in maris altitudinem seces- 
sisset, stetit inter fluctus immobilis, quam- 
diu vir sanctus turbis expectantibus in lit- 
tore praedicavit. Cumque audito sermone, 
et viso miraculo, ac benedictione accepta, 
multitudo recederet, ne ipsum amplius mo- 
lestaret, navicula proprio ductu ad terram 
reversa est. Quis igitur obstinatae mentis 
esset et impiae, qui praedicationem Fran- 
cisci contemneret, cujus miranda fiebat 
virtute, ut non solum carentia ratione dis- 
ciplinam susciperent, verum etiam inani- 
mata corpora, tanquam animata praedi- 
canti servirent? 

Aderat equidem servo suo Francisco, ad 
quaecumque pergeret, is qui eum unxerat et 
miserat Spiritus Domini, et ipse Dei virtus 
et sapientia Christus, ut sanae doctrinae ver» 
bis afflueret, et magnae potentiae miraculis 
coruscaret. Erat enim verbum ejus valut 
ignis ardens, penetrans intima cordis, om- 
niumque mentes admiratione replebat, cum 
non humanæ inventionis ornatum praeten- 
deret, sed divinae revelationis afflatum re- 
doleret. Nam cum semel praedicaturus co- 
ram Papa et cardinalibus ad suggestionem 
domini Ostiensis sermonem quemdam stu- 
diose compositum commendasset memoriae, 
stetissetque in medio, ut aedificationis verba 
proponeret, sic oblivioni tradidit omnia, ut 
effari aliquid omnino nesciret. Verum cum 
haec veridica humilitate narrasset, confe- 
rens se ad Spiritus Sancti gratiam invocan- 
dam, tara efficacibus subito coepit verbis 
affluere, tamque potenti virtute illorum 
mentes virorum sublimium ad compunctio- 
nem inflectere, ut aperte clareret, quod non 
ipse, sed Spiritus Domini loquebatur. Et 
quoniam primo sibi suaserat opere, quod 


aliis suadebat sermone, reprehensorem non 
timens, veritatem fidelissime praedicabat. 
Nesciebat aliquorum culpas palpare, sed 
pungere ; nec vitam fovere peccantium, 
sed aspera increpatione ferire. Eadem 
mentis constantia magnis loquebatur et 
parvis, eademque spiritus jucunditate pau- 
cis loquebatur et multis. Omnis aetas, om- 
nisque sexus properabat virum novum, 
mundo cælitus datum, et cernere et audire. 
Ipse vero per diversas regiones progrediens 
evangelizabat ardenter, Domino coopérante, 
et sermonem confirmante sequentibus si- 
gnis. In virtute namque nominis ejus veri- 
tatis præco, Franciscus ejiciebat daemonia, 
sanabat infirmos ; et quod majus est, sui 
sermonis efficacia obstinatorum mentes ad 
poenitentiam molliebat, simulque sanitatem 
corporibus reddebat et cordibus, sicut aliqua 
comprobant operum ejus exempli gratia, 
inferius annotanda. 

In civitate Tuscanella a milite quodam 
hospitio devote susceptus, filium ejus uni- 
cum a nativitate contractum, ad multam 
ipsius instantiam, manu allevans, sic subito 
incolumem reddidit, ut videntibus cunctis, 
protinus consolidarentur omnia corporis 
membra, et puer, sanus effectus et fortis, 
confestim exurgeret ambulans, et exiliens, 
et laudans Deum. 

In civitate Narniensi cum paralyticum 
quemdam, membrorum omnium destitutum 
officio, signo crucis a capite usque ad pedes 
ad instantiam signasset episcopi, perfecte 
restituit sanitati. 

In episcopatu Reatino puer quidam sic 
turgidus a quatuor annis, ut nullo modo 
propria crura cernere posset, a matre cum 
lacrymis præsentatus eidem; statim ut vir 
sanctus tetigit eum manibus sacris, inco- 
lumis est effectus. Apud civitatem Ortensem 
puer unus ita conglomeratus, ut caput pe- 
dibus portaret applicitum, et haberet ossa 
nonnulla confracta, signo crucis ad paren- 
tum lacrymabiles preces ab eodem suscepto, 
subito extensus extitit, et illico liberatus. 

Mulier quasdam civitatis Eugubii ambas 
contractas et aridas habens manus, adeo 
ut nihil per illas operari valeret, signo cru- 
cis ab eodem in nomine Domini sibi facto, 
tam perfectam obtinuit sospitatem, quod 
statim rediens domum, cibos in ministerium 
ejus et pauperum, quasi altera socrus Si- 
monis propriis manibus praepararet. 


Ul 


PROLEOOMENA. — VITA. 


143 


Puellae cuidam in castro Bevanii oculo- 
rum privatae luminibus, cum in Trinitatis 
nomine sputo suo per ipsius oculos lini- 
visset, lumen concupitum restituit. 

Mulier quaedam civitatis Narnii, oculo- 
rum caecitate percussa, signum crucis ab 
eodem suscipiens, lucem recuperavit opta- 
tam. 

Bononiae puer quidam unum oculorum 
macula adeo habens obtectum, ut nihil 
prorsus videre posset, nec aliquo juvari re- 
medio, post signum crucis a capite usque 
ad pedes per servum Domini sibi factum, 
visum recuperavit tam limpidum, ut post- 
modum Fratrum minorum ordinem ingres- 
sus, se longe clarius videre assereret de 
oculo prius infirmo, quam de oculo semper 
sano. 

In castro Sancti Gemini servus Dei a 
quodam devoto viro susceptus hospitio, 
cujus uxor a daemonio vexabatur, post ora- 
tionem factam, in virtute obedientiæ impe- 
ravit dæmoni ut exiret, eumque potestate 
divina tam subito effugavit, ut vere clares- 
ceret quod obedientiæ sanctæ virtuti per- 
vicacia dæmonum non obsistat. 

In civitate de Castello, quidam furibundus 
et nequam spiritus quamdam obsidens mu- 
lierem, a viro sancto obedientiæ accepto 
mandato, indignabundus discessit, mente 
simul et corpore liberam, obsessam prius, 
fœminam derelinquens. 

Frater quidam infirmitate tam horribili 
gravabatur, ut magis esse vexatio dœmo- 
nis, quam naturalis infirmitas, a pluribus 
firmaretur. Nam totus sæpe allidebatur, et 
volutabatur, spumans, membris corporis 
nunc contractis , nunc extensis , nunc 
plicatis, nunc tortis, nunc rigidis ef- 
fectis et duris. Quandoque totus extensus 
et rigidus, pedibus æquatis capiti levaba- 
tur in altum, horribiliter illico relapsurus; 
Hunc sic miserabiliter et irremediabiliter 
aegrotantem plenus misericordia Christi 
servus commiserans, bucellam sibi panis, 
de quo edebat, transmisit. Tantam vero gus- 
tatus panis contulit ægro virtutem, at 
deinceps hujus infirmitatis molestiam non 
sentiret. 

In comitatu Aretii, cum diebus pluribus 
mulier quædam laborasset in partu, esset- 
que jam proxima morti, nullum omnino 
desperanti de vita supererat remedium, nisi 
Dei. Cum autem equo vectus propter coiv 


poris infirmitatem Christi famulus per par- 
tes illas transitum habuisset, contigit redhci 
animal per villam, in qua mulier torqueba- 
tur. Homines vero loci, viso equo cui vir 
sanctus insederat, extraxerunt frænum, ut 
superponerent mulieri; ad cujus contactum 
mirificum, omni remote periculo, mulier 
illico peperit cum salute. 

Vir quidam de Castro Plebis, religiosus 
ac timens Deum, chordam apud se, qua 
cinctus fuerat sanctus pater, habebat. Cum- 
que multitudo virorum ac mulierum in 
castro illo, variis infirmitatibus laboraret, 
ibat per infirmantium domos, et, intincta 
chorda in aqua, dabat bibere patientibus» 
sicque per hunc modum plurimi sanaban- 
tur. Sed et de panibus a viro Dei contactis 
gustantes ægroti, divina operante virtute, 
consequebantur celeriter remedia sanita- 
tum. Cum his et aliis multis miraculorum 
prodigiis praeco Christi praedicans corrus- 
caret, attendebatur his quæ dicebantur ah 
eo, ac si angelus Domini loqueretur. Excel- 
lens namque in ipso praerogativa virtutum, 
prophetiae spiritus, efficacia miraculorum, 
oraculum de praedicando cœlitus datum, 
obedientia creaturarum ratione carentium, 
vehemens immutatio cordium ad verborum 
ipsius auditum, eruditio ejus a Spiritu 
Sancto praeter humanam doctrinam, prae- 
dicandi auctoritas a Summo Pontifice non 
sine revelatione concessa, insuper et re- 
gula, in qua forma praedicandi exprimitur, 
ab eodem Christi vicario confirmata, summi 
quoque Regis signacula per modum sigilli 
corpori ejus impressa , tanquam testimonia 
decem, toti saeculo indubitanter affirmant, 
Christi praeconem Franciscum, et veneran- 
dum officio, et doctrina authenticum, et 
admirabilem sanctitate, ac per hoc tanquam 
vere Dei nuncium Christi Evangelium prae- 
dicasse. 

CAPUT XIII. 

De stigmatibus sacris . 

Mos erat angelico viro Francisco nun- 
quam otiari a bono, quin potius instar su- 
pernorum spirituum in scala Jacob, aut 
ascendebat in Deum, aut descendebat ad 
proximum. Nam tempus sibi concessum ad 
meritam dividere sic prudenter didicerat, 
ut aliud proximorum lucris laboriosis im- 



143 


AD OPERA S. FRANCISCO ASSISIATIS 


144 


penderet, aliud contemplationis tranquillis 
excessibus dedicaret. Unde cum secundum 
exigentiam locorum et temporum alienae 
condescendisset procurandae saluti, inquie- 
tationibus derelictis turbarum, solitudinis 
secreta petebat, locumque quietis, quo li- 
berius Deo vacans, extergeret, si quid pul- 
veris sibi ex conversatione hominum adhæ- 
sisset. Biennio itaque antequam spiritum 
redderet coelo, divina providentia duce, post 
labores multimodos perductus est in locum 
excelsum seorsum, qui dicitur mons Alver- 
næ. Cum igitur juxta solitum morem Qua- 
dragesimam ibidem ad honorem archan- 
geli Michaelis jejunare coepisset, supremae 
contemplationis dulcedine abundantius so- 
lito superfusus, ac coelestium desideriorum 
ardentiori flamma succensus, supernarum 
coepit immissionum cumulatius dona sen- 
tire. Ferebatur quidem in altum, non ut cu- 
riosus majestatis perscrutator opprimendus 
a gloria, sed tanquam fidelis servus et pru- 
dens, investigans beneplacitum Dei, cui se 
conformare omnimode summo peroptabat 
ardore. 

Immissum est igitur menti ejus per divi- 
num oraculum, quod in apertione libri evan- 
gelici revelaretur ei a Christo, quid Deo de 
ipso et in ipso maxime foret acceptumi 
Oratione itaque cum multa devotione prae- 
missa, sacrum Evangeliorum librum de al- 
tari sumptum, in Sanctae Trinitatis nomine 
aperiri fecit per socium, virum utique Deo 
devotum et sanctum. Sane cum in trina 
libri apertione semper Domini Passio 
occurreret, intellexit vir Deo plenus, quod 
sicut Christum fuerat imitatus in actibus 
vitae, sic conformis ei esse deberet in afflic- 
tionibus et doloribus Passionis, antequam 
ex hoc mundo transiret. Et licet propter 
multam austeritatem vitae praeteritae, cru- 
cisque Dominicae bajulationem continuam, 
imbecillis jam esset corpore, nequaquam 
est territus, sed ad martyrii sustinentiam 
vigorosius animatus. Excreverat quidem 
in eo insuperabile amoris incendium boni 
Jesu, in lampades ignis atque flammarum, 
ut aquæ multae caritatem ejus tam vali- 
dam extinguere non valerent. Cum igitur 
seraphicis desideriorum ardoribus sursum 
ageretur in Deum, et compassiva dulce- 
dine in eum transformaretur, qui ex ca- 
ritate nimia voluit crucifigi, quodam mane 
circa festum Exaltationis sanctae Crucis, 


dum oraret in latere montis, vidit Seraph 
unum sex alas Habentem tam ignitas quam 
splendidas de coelorum sublimitate descen- 
dere. Cumque volatu celerrimo pervenisset 
ad locum viro Dei propinquum, apparuit in- 
ter alas effigies hominis crucifixi in modum 
crucis manus et pedes extensos habentis, et 
cruci affixos. Duae alæ super caput ipsius ele- 
vabantur, duae ad volandum extendebantur, 
duae vero totum corpus velabant. Hoc videns 
vehementer obstupuit, mixtumque moerore 
gaudium cor ejus incurrit. Laetabatur qui- 
dem in gratioso aspectu, quo a Christo sub 
specie Seraph cernebat se conspici ; sed 
crucis affixio compassivi doloris gladio 
ipsius animam pertransibat. Admirabatur 
quam plurimum in tam inscrutabilis visio- 
nis aspectu, sciens quod passionis infirmi- 
tas cum immortalitate spiritus seraphici 
nullatenus conveniret. Intellexit tandem ex 
hoc, Domino revelante, quod ideo hujus- 
modi visio sic divina providentia suis fuerat 
præsentata conspectibus, ut amicus Christi 
praenosceret, se non per martyrium carnis, 
sed per incendium mentis totum in Christi 
crucifixi similitudinem transformandum. 
Disparens igitur visio mirabilem in corde 
ipsius reliquit ardorem, sed et in carne non 
minus mirabilem signorum impressit effi- 
giem. Statim namque in manibus ejus et 
pedibus apparere coeperunt signa clavorum, 
quemadmodum paulo ante in effigie illa viri 
crucifixi conspexerat. Manus enim et pedes 
in ipso medio clavis confixi videbantur, 
clavorum capitibus in interiori parte ma- 
nuum et superiori pedum apparentibus, et 
eorum acuminibus existentibus ex adverso. 
Erantque clavorum capita in manibus et 
pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina 
oblonga, retorta, et quasi repercussa, quae 
de ipsa carne surgentia carnem reliquam 
excedebant Dextrum quoque latus quasi 
lancea transfixum, rubra cicatrice obduc- 
tum erat, qnod sæpe sanguinem sacrum ef- 
fundens, tunicam et femoralia respergebat. 

Cernens autem Christi servus quod stig- 
mata carni tam luculenter impressa, socios 
familiares latere non possent, timens nihil- 
ominus publicare Domini sacramentum, 
in magno fuit positus dubitationis agone, 
utrum videlicet quod viderat, diceret, vel 
taceret. Vocavit proinde aliquos ex fratri- 
bus/ et generalibus verbis loquens dubium 
coram eis proposuit, et consilium requisi- 


145 


PROLEGOMENA. — VITA. 


146 


vit. Quidam vero ex fratribus, gratia illumi- 
natus, et nomine intelligens quod aliqua 
miranda vidisset, pro eo quod videbatur 
admodum stupefactus, dixit ad virum sanc- 
tum : € Frater, non solum propter te, sed 
etiam propter alios, scias tibi ostendi ali- 
quando sacramenta divina. Timendum pro- 
pterea jure videtur, ne si, quod pluribus 
profuturum accepisti, celaveris, pro talento 
abscondito reprehensibilis judiceris ». Ad 
cujus verbum motus vir sanctus, licet alias 
dicere solitus esset : Secretum meum 

i 

mihi : tunc tamen cum multo timore seriem 
retulit visionis præfatæ, addens, quod is 
qui sibi apparuerat, aliqua dixerit, quæ, 
nuxnquam dum viveret, alicui hominum 
aperiret. Credendum sane, tam arcana illa 
fuisse sacri illius Seraph in cruce mirabi- 
liter apparentis eloquia, qiiod forte non li- 
ceret hominibus ea loqui. Postquam igitur 
verus Christi amor in eamdem imaginem 
transformavit amantem, quadraginta die- 
rum numero, juxta quod decreverat, in 
solitudine consummato, superveniente quo- 
que soleranitate archangeli Michaelis, des- 
cendit angelicus vir Franciscus de monte, 
secam ferens Crucifixi effigiem, non in ta- 
bulis lapideis vel ligneis manu figuratam 
artificis, sed in carneis membris descriptam 
digito Dei vivi. Et quoniam sacramentum 
Regis abscondere bonum est, ideo secreti 
regalis vir conscius, signacula illa sacra 
pro viribus abscondebat, et occultabat. Ve- 
rum quffc Dei est ad magnam gloriam suam 
revelare magna, quæ facit Dominus, ipse, 
quia signacula secrete impresserat, mira- 
cula quædam aperte per ipsa monstravit, ut 
illorum occulta et mira vis stigmatum, ma- 
nifesta pateret claritate signorum. 

In provincia namque Reatina, pestis in- 
valuerat valde gravis, quæ oves et boves 
omnes sic consumebat crudeliter, quod nul- 
lum poterat remedium adhiberi. Vir autem 
quidam timens Deum nocte fuit per visionem 
commonitus, ut ad eremitorium fratrum 
festinanter accederet, et loturam manuum 
ac pedum famuli Dei Francisci, qui tunc 
temporis morabatur ibidem, acceptam, su- 
per animalia cuncta respergeret. Mane ita- 
que surgens venit ad locum, lotura que hu- 
jusmodi per socios sancti viri latenter ob- 
tenta, oves et boves languentes ex ea res- 
persit. Mirabile dictu ! Statim ut aspersio 
animalia languida, et in terra jacentia, 


quantumcumque paululum attingebat, pris- 
tino recuperato vigore, surgebant continuo, 
et tanquam nihil mali sensissent, ad pascua 
festinabant. Sicque factum est, ut per virtu- 
tem mirandam aquae illius, quæ sacras pla- 
gas contigerat, omnis prorsus plaga cessa- 
ret, pestilensque morbus a gregibus fuga- 
retur. 

Circa praefatum montem Alvernæ, ante- 
quam vir sanctus ibi contraheret moram, 
nube ex ipso monte surgente, grandinis vio- 
lenta tempestas fructus terræ consuetudina- 
rie devastabat. Sed post illam apparitionem 
felicem, non sine incolarum admiratione 
grando cessavit, ut coelestis illius visionis 
excellentiam, et stigmatum ibidem impres- 
sorum virtutem, serenati praeter morem ipsa 
coeli facies declararet. 

Contigit quoque eum tempore hiemali 
propter debilitatem corporis, et asperitatem 
viarum hominis cujusdam pauperis, subvec- 
tum asello, sub rupis cujusdam prominen- 
tis pernoctare crepidine, ut nivis et noctis^ 
supervenientium quoquo modo declinaret 
incommoda, quibus praepeditus, ad hospitii 
locum non valuerat pervenire. Cum autem 
vir sanctus hominem illum querulosis sub- 
murmurantem gemitibus hinc inde seipsum 
jactare sensisset, tanquam qui tenui operi- 
mento contectus, quiescere præ frigoris 
acerbitate nequibat, divini amoris fervore 
succensus, manu illum protensa palpavit. 
Mirabile cartel Repente ad illius sacræ ma- 
nus oon tactum, quæ seraphici calculi gere- 
bat incendium, omni fugato frigore tantus 
in virum intus et extra calor advenit, ac si 
quædam in eum vis flammea ex fornacis 
spiraculo processisset. Nam illico et mente 
et corpore confortatus, suavius inter saxa et 
nives usque mane dormivit, quam unquam 
in proprio lecto pausaverat, sicut ipse post 
modum asserebat. 

Certis itaque constat indiciis, sacra illa 
signacula illius impressa virtute fhisse; 
qui operatione seraphica purgat, illumi- 
nat, et inflammat, cum ipsa, forinsecus ex- 
purgando a peste, salutem, serenitatem, et 
calorem corporibus efficacia mira confer- 
rent : sicut et post mortem evidentioribus 
est demonstratum prodigiis suo loco pos- 
terius annotandis. Ipse vero licet thesau- 
rum inventum in agro multa diligentia 
studeret abscondere, latere tamen non po- 
tuit, quin aliqui stigmata viderent ma- 


AD OPERA S. FRANCISGI ASSISIATIS 


148 


14? 

/ 

nuum ac pedum, quanqaam manus quasi 
semper portaret contectas, et pedibus ex 
tunc incederet calceatis. Viderunt, dum vi- 
veret, Aratres plurimi, qui licet essent prop- 
ter sanctitatem praecipuam viri per omnia 
fide digni, tamen ad omne dubium amoven- 
dum sic esse, ac se vidisse, tactis sacro- 
sanctis, juramento firmarunt. Viderunt 
etiam ex familiaritate, quam cum viro sancto 
habebant aliqui cardinales, laudes sacro- 
rum stigmatum prosis, et hymnis, et anti- 
phonis, quas ad ipsius ediderunt honorem, 
veraciter inserentes, qui tam verbo quam 
scripto perhibuerant testimonium veritati. 
Summus etiam Pontifex dominus Alexan- 
der IV, cum populo praedicaret coram multis 
fratribus, et meipso, affirmavit se, dum 
sanctus viveret, stigmata illa sacra suis 
oculis conspexisse. Viderunt in morte plus- 
quam quinquaginta fratres, virgoque Deo 
devotissima Clara, cum cseteris sororibus 
suis, et saeculares innumeri, ex quibus, 
quemadmodum suo loco dicetur, plurimi et 
osculati sunt ex devotionis affectu, et con- 
trectaverunt manibus ad testimonii firmi- 
tatem. Vulnus autem lateris tam sollicite 
occultavit, ut illud nemo posset, nisi furtim 
contueri, dum viveret.Unus enim frater, qui 
ei sedule ministrare solitus erat, cum pia 
eum cautela, ut ad excutiendum extraheret 
tunicam, induxisset, attente respiciens vi- 
dit plagam, cui etiam tres veloci contactu 
digitos applicans, tam visu quam tactu vul- 
neris quantitatem agnovit. 

Consimili cautela vidit etiam frater ille, 
qui tunc temporis erat vicarius ejus. 
Frater vero socius miranda simplicitatis 
dum infirmitatis causa languentes scapulas 
contrectaret, manu per caputium missa, et 
casualiter vulneri sacro illapsa, magnum ei 
dolorem inflixit Proinde portabat ex tunc 
femoralia ita facta, ut usque ad ascellas per- 
tingerent, ad vulnus lateris contegendum. 
Fratres quoque qui illa lavabant, vel tuni- 
cam excutiebant pro tempore, quia inve- 
niebant ea sanguine rubricata, indubitanter 
per evidens signum in cognitionem sacri 
vulneris pervenerunt, quod postmodum in 
morte, revelata facie, et ipsi cum aliis plu- 
rimis contemplati simul et venerati sunt 

Eia nunc, strenuissime miles Christi, ip- 
sius fer arma invictissimi Ducis, quibus mu- 
nitus et insignitus, omnes adversarios su- 
perabis. Fer vexillum Regis altissimi, ad 


cujus intuitum omnes pugnatores divini 
exercitus animentur. Fer nihilominus si- 
gillum summi Pontificis Christi, quo verba 
et facta sua, tanquam irreprehensibilia et 
authentica, merito ab omnibus acceptentur. 
Jam enim propter stigmata Domini Jesu, 
quæ in corpore tuo portas, nemo tibi debet 
esse molestus ; quin potius quilibet Christi 
servus omni tenetur esse affectione devotus. 
Jam per haec signa certissima, non duobus 
aut tribus testibus ad sufficientiam, sed 
quamplurimis ad superabundantiam com- 
probata testimonia Dei in te, et per te cre- 
dibilia facta nimis, omne tollunt infidelibus 
velamen excusationis, dum credentes in 
fide stabiliunt, spei fiduciam sursum agunt, 
et igne caritatis accendunt Jam vere im- 
pleta est prima visio, quam vidisti, videlicet 
quod dux in militia Christi faturus, armis 
deberes coelestibus signoque crucis insigni- 
bus decorari. Jam in principio tuæ conver- 
sionis, Crucifixi visio compassivi doloris 
gladio mentaliter te transfigens, sed et au- 
ditus vocis de cruce, tanquam de throno 
Christi sublimi, et secreto propitiatorio 
procedentis, juxta quod tuo sacro firmasti 
eloquio, vera fuisse indubitanter creduntur. 
Jam in tuæ conversionis progressu, et cru- 
cem quam vidit frater Silvester ex ore tuo 
mirabiliter procedentem, et gladios in cru- 
cis modum tua viscera transfigentes, quos 
frater vidit Pacificus, teque secundum cru- 
cis figuram in aere sublevatum, cum de 
crucis titulo sanctus praedicabat Antonius, 
juxta quod prospexit angelicus vir Monal- 
dus, non phantastica visione, sed revela- 
tione fuisse coelica conspecta, vere credi- 
tur et firmatur. Jam denique circa finem, 
quod simul tibi ostenditur, et sublimis si- 
militudo Seraph, et humilis effigies Cruci- 
fixi interius te incendens, et exterius te 
consignans, tanquam alterum angelum as- 
cendentem ab ortu solis, qui signum habeas 
in te Dei vivi, et praedictis dat firmitatem 
fidei, et ab eis accipit testimonium verita- 
tis. Ecce jam septem apparitionibus crucis 
Christi, in te et circa te secundum ordinem 
temporum mirabiliter exhibitis et monstra- 
tis, quasi sex gradibus ad istam septimam, in 
qua finaliter requiescis, pervenisti. Christi 
namque crux in tuæ conversionis primor- 
dio tam proposita quam assumpta, et dehinc 
in conversationis progressu per vitam pro- 
batissimam bajulata, in te ipso continue. 


149 


v 


PROLEGOMBNA. — VITA* 


150 


et in exemplum aliis demonstrata, tanta 
certitudinis claritate ostendit evangelic» 
perfectionis apicem te finaliter conclusisse, 
ut demonstrationem hanc Christian© sa- 
pientiae in tuae carnis pulvere exaratam, nul- 
lus vere devotus abjiciat, nullus vere fidelis 
impugnet, nullus vere humilis parvipendat, 
cum sit vere divinitus expressa, et omni 
acceptione condigna. 

CAPUT XIV. 

De patientia ipsius, et transitu mortis . 

Christo jam igitur cruci confixus Franeis- 
cus tam carne, quam spiritu, non solum 
seraphico amore ardebat in Deum, verum 
etiam sitiebat cum Christo crucifixo multi- 
tudinem salvandorum. Faciebat proinde, 
quoniam propter excrescentes in pedibus 
clavos ambulare non poterat, corpus emor- 
tuum per civitates et castra circumvehi, ut 
ad crucem Christi ferendam cæteros anima- 
ret. Fratribus quoque dicebat : Incipiamus, 
fratres, servire Domino Deo nostro, quia 
usque nunc parum profecimus. 

Flagrabat etiam desiderio magno ad 
humilitatis redire primordia, ut leprosis 
sicut a principio ministraret, corpusque, 
jam præ labore collapsum, revocaret ad 
pristinam servitutem. Proponebat Christo 
duce se facturum ingentia, et fatiscentibus 
membris, spiritu fortis et fervidus, novo spe- 
rabat certamine de hoste triumphum. Neque 
enim languor vel desidia locum habet, ubi 
amoris stimulus semper ad majora perur- 
get. Tanta autem in eo carnis ad spiritum 
erat concordia, tanta obedienti» prompti- 
tudo, quod cura ille niteretur ad omnem 
sanctitatem pertingere, ipsa non solum non 
repugnaret, sed et præcurrere niteretur. 
Ut autem viro Dei cumulus meritorum ac- 
cresceret, quæ omnia vere in patientia con- 
summantur, cœpit infirmitatibus laborare 
tam graviter, ut vix in eo membrum aliquod 
remaneret absque ingenti passionis dolore. 
Ad hoc tandem per varias et diuturnas ac 
continuas aegritudines deductus est, ut, con- 
sumptis jam carnibus, quasi sola cutis ossi- 
bus cohaereret. Cumque duris corporis an- 
geretur doloribus, illas suas angustias non 
poenarum censebat nomine, sed sororum. 

Cum autem semel gravius solito dolorum 
urgeretur aculeis, quidam frater simplex 


dixit ad eum : Frater, ora Dominum, ut 
mitius tecum agat ; manum enim suam plus 
debito super te gravare videtur. Quo au- 
dito, vir sanctus cum ejulatu exclamans, 
ait : Nisi noscerem in te simplicem puri- 
tatem, tuum ex tunc abhorrerem consor- 
tium, qui ausus fueris circa me divina ju- 
dicia reprehensibilia judicare. Et licet totus 
esset attritus gravis prolixitate languoris, 
projiciens se in terram, ossa debilia duro 
casu collisit. Et deosculans humum : Gra- 
tias, inquit, tibi ago, Domine Deus, de om- 
nibus his doloribus meis, teque, mi Do- 
mine, rogo, ut centuplum, si tibi placuerit, 
addas ; quia hoc erit mihi acceptissimum, 
nt affligens me dolore non parcas, eum tu» 
sanet» voluntatis adimpletio sit mihi con- 
solatio superplena. Videbatur propterea fra- 
tribus, quod quasi alterum Job viderent, cui 
, cum languor cresceret carnis, crescebat si- 
mul et vigor mentis. Ipse autem obitum suum 
longe ante praescivit, dieque transitus im-' 
minente, dixit fratribus sui corporis taber- 
naculum deponendum in proximo, quem- 
admodum sibi fuerat revelatum a Christo. 
Cum itaque per biennium ab impressione 
stigmatum, anno videlicet a sua conver- 
sione vigesimo, multis fuisset angustian- 
tium infirmitatum probativis tunsionibus 
conquadratus, tanquam lapis in supera» 
Jérusalem aedificio collocandus, et tanquam 
ductile opus sub multiplicis tribulationis 
malleo ad perfectionem adductus ; ad Sano- 
tam Mariam de Portiuncula se portari po- 
poscit, quatenus, ubi acceperat spiritum 
gratiae, ibi redderet spiritum vitae. Quo cum 
fuisset perductus ut veritatis exemplo mons- 
traret, quod nihil erat illi commune cum 
mundo, in illa infirmitate tam gravi, qu» 
omni languori conclusit, super nudam hu- 
mum se totum in spiritus fervore nuda- 
tum prostravit, quatenus hora illa extrema, 
in qua poterat adhuc hostis irasci, nudus 
luctaretur cum nudo. 

Dqcubans sic in terra, saccina veste de- 
posita, faciem solito more levavit in coelum, 
et intendens illi glori» totus, manu sinistra 
dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit, 
et ait ad fratres : Ego quod meum est, feci ; 
quod vestrum est, Christus edoceat. Illacry- 
mantibus autem sociis sancti, qui miro fue- 
rant compassionis telo percussi, unus ex 
eis, quem vir Dei guardianum suum esse 
dicebat, votum ipsius divina inspiratione 


151 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSlSIATIS 


152 


/ cognoscens, festinus surrexit, et acceptam 
cum chorda, et femoralibus tunicam, pau- 
perculo Christi obtulit, dicens : Haec tibi 
tanquam pauperi commodo, et tu illa sus- 
cipias obedientiae sanctae mandato. Gaudet 
ex hoc vir sanctus, et jubilat prae laetitia 
cordis, quoniam fidem tenuisse dominae pau- 
pertati usque in finem se vidit ; palmasque 
levans ad coelum, Christum suum magnifi- 
cat, pro eo quod exoneratus ab omnibus, 
liber vadit ad ipsum. Fecerat enim omnia 
hæc paupertatis zelo, ut nec habitum qui- 
dem vellet habere, nisi ab alio commodatum. 
Voluit certe per omnia Christo crucifixo 
esse conformis, qui pauper, et dolens, et 
nudus in cruce pependit. Propter quod et in 
principio conversionis suae nudus reman- 
sit coram antistite, et in consummatione 
vitae nudus voluit de mundo exire ; fratri- 
busque sibi assistentibus in obedientia ca- 
ritatis injunxit, ut cum viderent eum jam 
esse defunctum, per tam longum spatium 
nudum super humum jacere permitterent, 
quod unius milliarii tractum suaviter quis 
perficere posset. O vere christianissimum 
virum, qui et vivens Christo viventi, et mo- 
riens morienti, et mortuus mortuo perfecta 
esse studuit imitatione conformis, et ex- 
pressa promeruit similitudine decorari! 
Hora denique sui transitus propinquante, 
fecit fratres omnes existantes in loco ad se 
vocari, et eos consolatoriis verbis demul- 
cens, pro sua morte, paterno affectu ad di- 
vinum est hortatus amorem. De patientia et 
paupertate, et sanctae Romanas Ecclesiae fide 
servandis, sermonem protraxit, cæteris ins- 
titutis sanctum Evangelium anteponèns. 
Circumsedentibus vero omnibus fratribus, 
extendit super eos manus in modum crucis 
brachiis cancellatis, pro eo, quod hoc si- 
gnum semper amabat : et omnibus fratri- 
bus tam praesentibus quam absentibus in 
Crucifixi virtute ac nomine benedixit; insu- 
per et adjecit : Valete, filii omnes, in ti- 
more Domini, et permanete in eo semper. 
Et quoniam futura tentatio et tribulatio ap- 
propinquat, felices, qui perseverabunt in his 
quae coeperunt. Ego vero ad Deum propero, 

(1) Terra Laboris, incolis la Terra di Lavoro, pro- 
vincia regni Neapolitaniestin ora maris Thyrrheni. 
(Edit.) 

(2) Hanc apparitionem, uti et sequentem, e 
biographis solus Bona ventura annotavit. 

(3) Mons Garganus, italice il monte Gargano, 
et il monte S. Angelo, mons regni Neapolitani 


cujus gratiae vos omnes commendo. Suavi 
hujusmodi admonitione completa, jussit Deo 
vir carissimus Evangeliorum sibi codicem 
apportari, et evangelium secundum Joan- 
nem, quod incipit eo loco : Ante diem fes- 
tum Paschce , sibi legi poposcit. Ipse vero 
prout potuit in hujus psalmi vocem erupit: 
Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea 
ad Dominum deprecatus sum (Psal. 141). 
Et ad finem usque complevit. Me, inquit, 
expectant justidonec retribuas mihi (Ib. 8). 

Tandem cunctis in eum completis myste- 
riis, anima illa sanctissima carne soluta, et 
in abyssum divinae claritatis absorpta, bea- 
tus vir obdormivit in Domino. Unus autem 
ex fratribus et discipulis ejus, vidit animam 
illam beatam sub specie stellae praefulgidae 
a candida subvectam nubecula, super aquas 
multas in coelum recto tramite sursum ferri, 
tanquam sublimis sanctitatis candore præ- 
nitidam, et coelestis sapientiae simul etgra- 
tiæ ubertate repletam, quibus vir sanctus 
promeruit locum introire lucis et pacis, ubi 
cum Christo sine fine quiescit. 

Minister quoque fratrum in Terra Labo- 
ris (1) tunc erat frater Augustinus, vir 
utique sanctus, et justus, qui in hora ultima 
positus, cum jam diu perdidisset loquelam, 
audientibus qui astabant, subito clamavit, 
et dixit : Expecta me, pater, expecta, ecce 
jam venio tecum. Quaerentibus fratribus, et 
admirantibus multum, cui sic loqueretur, 
audaciter respondit : Nonne videtis patrem 
nostrum Franciscum, qui vadit ad coelum? 
Et statim sancta ipsius anima migrans e 
corpore, patrem est secuta sanctissimum (2). 

Episcopus Assisinas, ad oratorium S. Mi- 
chaelis in monte Gargano (3) tunc temporis 
peregrinationis causa perrexerat, cui bea- 
tus Franciscus apparens nocte transitus sui, 
dixit : Ecce relinquo mundum, et vado ad 
coelum. Mane igitur surgens episcopus, 
sociis narravit, quæ vidit : et Assisium re- 
diens, cum sollicite perquisisset, certitudi- 
naliter comperit, quod ea hora, qua sibi 
per visionem innotuit, beatus pater ex hoc 
mundo migravit. 

Alaudae aves lucis amicæ, et crepusculo- 

est in Apulia Daunica, ubi sanctus archangelus 
Michael ecclesiam habet, sua apparitione et fide- 
lium peregrinationibus celebrem. Erat autem lau- 
datus episcopus Assisiensis idem ille Vido vel Guido, 
coram quo S. Franciscus bonis omnibus quondam 
cesserat. 



153 


PROLEGOMENA. VITA. 


154 


ram tenebras horrescentes, hora transitus 
sancti viri, cum jam esset noctis secuturæ 
crepusculum (1), venerunt in multitudine 
magna super tectum domus, et diu cum 
insolita quadam jubilatione rotantes, glo- 
riæ sancti, qui eas ad divinas laudes invi- 
tare solebat, tam jucundum quam evidens 
testimonium perhibebant (2). 

CAPUT XV. 

- De Canonizatione ipsius. 

Franciscus igitur servus et amicus Altis-* 
simi. Ordinis Minorum fratrum institutor 
etdux, paupertatis professor, poenitentiae for- 
ma, veritatis praeco, sanctitatis speculum, 
et totius evangelicæ perfectionis exemplar, 
superna praeventus gratia, ordinato pro- 
gressu ab infimis pervenit ad summa. Hunc 
virum mirabilem, utpote paupertate prae-* 
divitem, humilitate sublimem, mortifica* 
tione vividum, simplicitate prudentem, om- 
nique morum honestate conspicuum, quem 
invita Dominus mirabiliter effecerat cla- 
rum in morte fecit incomparabiliter clario- 
rem. Beato namque viro migrante a sæculo, 
spiritus ille sacer domum aeternitatis ingre- 
diens, fontisque vitae haustu plenario glorio- 
sus effectus, expressa quaedam in corpore 
futurae gloriae Signa reliquit, ut caro illa 
sanctissima, quæ crucifixa cum vitiis , in 
novam jam creaturam transierat, et pas- 
sionis Christi effigiem privilegii singulari- 
tate praeferret, et novitate miraculi résur- 
rections speciem praemonstraret. 

Cernebantur quidem in membris illis feli- 
cibus clavi ex ejus carne virtute divina mi- 
rifice fabrefacti, sicque carni eidem innati, 
quod dum a parte qualibet premerentur, pro- 
tinus quasi nervi continui et duri, ad par- 
tem oppositam resultabant. Inventa quoque 
fuit patentius in ipsius corpore, non inflicta 
humanitus, neque facta plaga vulneris la- 
teralis, instar vulnerati lateris Salvatoris, 
quod redemptionis et regenerationis huma- 
nae in ipso Redemptore nostro protulit sacra- 
mentum. Erat autem similitudo clavorum 
nigra quasi ferrum ; vulnus autem lateris 

(1) Obiit igitur S. Franciscus vesperi post occa- 
sum solis; quod diei tempus cum more italico ad 
sequentem diem referatur, a scriptoribus dicitur 
idem sanctus obiisse quarto nonas octobris in die Do- 
minico, cum secundum nostrum communioremque 


rubrum, et ad orbicularitatem quamdam 
camis contractione reductum, rosa quae- 
dam pulcherrima videbatur. Garo vero ip- 
sius reliqua, quæ prius tam ex infirmitate 
quam ex natura ad nigredinem declinabat, 
candore nimio renitescens, illius secundae 
stolae puchritudinem praetendebat. Membra 
ipsius adeo mollia et tractabilia se praebe- 
bant palpantibus, ut conversa viderentur 
in teneritudinem puerilis aetatis, et quibus- 
dam cernerentur evidentibus signis inno- 
centiae decorata. 

Cum igitur in candidissima carne clavi 
nigrescerent, plaga vero lateralis, ut ver- 
nans roseus flos, ruberet : mirandum non 
est, si tam formosa et miraculosa varietas 
jucunditatem et admirationem contuentibus 
ingerebat. Lacrymabantur filii pro substrac- 
tione tam amabilis patris ; sed et non mo- 
dica perfundebantur lætitia, dum deoscula- 
bantur in eo signacula summi Regis. 
Miraculi novitas planctum vertebat in ju- 
bilum, et intellectus rapiebat indaginem in 
stuporem. Erat quippe tam insolitum tam- 
qqe insigne spectaculum contuentibus om- 
nibus, et firmamentum fidei, et incitamen- 
tum amoris ; audientibus vero admirationis 
materia et excitatio desiderii ad videndum. 
Audito siquidem transitu patris, et fama 
diffusa miraculi, accelerans populus con- 
fluebat ad locum, ut id cerneret oculis, 
quod a ratione dubium omne repelleret, et 
affectioni gaudium cumularet. 

Admissi sunt igitur Assisinates cives 
quamplurimi ad stigmata illa sacra con- 
templanda oculis, et labiis osculanda. Unus 
autem ex eis miles quidem litteratus et 
prudens, Hieronymus nomine, vir utique 
famosus et celebris, cum de hujusmodi 
sacris stigmatibus dubitasset, essetque in- 
credulus quasi Thomas, ferventius et au- 
dacius coram fratribus et aliis civibus 
movebat clavos , sanctique manus et pedes 
et latus manibus propriis contrectabat, ut 
dum vulnerum Christi veracia illa signa 
palpando contingeret, de sui et omnium 
cordibus omne dubietatis vulnus amputaret. 
Propter quod et ipse inter alios hujus veri- 
tatis, tam certitudinaliter agnitae, testis 

V 

Europaeum loquendi modum obierit tertio nonas 
octobris in sabbato. 

(2) Haec quoque de alaudarum applausu nullus 
e biographis nostris præter S. Bonaventuram tra- 
didit. 



155 


AD OPERA S. PRANCISCI ASSISIATIS 


155 


/vtnslflns postmodum effectua est, et tactis 
sacrosanctis juramento firmavit. Fratres 
autem, et filii, qui vocati fuerant ad tran- 
situm patris, cum omni multitudine popu- 
lorum, noctem illam, in qua almus Christi 
confessor decessit, sic divinis laudibus de- 
dicarunt, ut non defunctorum exequiæ, sed 
angelorum excubias viderentur. 

liane àutem facto, turbae quas convene- 
rant, acceptis arborum ramis, et cereorum 
multiplicatis luminibus, cum hymnis et 
canticis sacrum corpus ad civitatem Assisii 
detulerunt. Transeuntes vero per ecclesiam 
Sancti Damiani, in qua illa virgo nobilis 
Clara, nunc gloriosa in coelis, tunc inclusa 
cum virginibus morabatur, ibique aliquan- 
tulum subsistentes, sacrum corpus marga- 
ritis coelestibus insignitum, videndum et 
osculandum sacris illis virginibus obtule- 
runt.' Pervenientes denique ad civitatem 
cum jubilo, pretiosum thesaurum, quem 
portabant, in ecclesia S. Georgii eum omni 
reverentia condiderunt. In eo siquidem 
loco puerulus litteras didicit, ibique post- 
modum primitus prædicavit , postremo 
ibidem locum primum quietis accepit. 
Transiit autem venerabilis Pater ex hujus 
mundi ergastulo, anno Dominicse Incar- 
nationis millesimo ducentesimo vigesimo 
sexto, quarto nonas octobris, die sabbati in 
sero, sepultus in die Dominico. 

Coepit autem vir beatus continuo, divin» 
faciei superirradiante respectu, magnis et 
multis coruscare miraculis, ut sublimitas 
sanctitatis ejus, qu» ipso vivente in c&me 
ad morum directionem per exempla per- 
fect» justitiae innotuerat mundo, illo jam 
regnante cum Christo, ad omnem fidei fir- 
mitatem per miracula divin» potenti» 
comprobaretur e coelo. Cumque in diversis 
orbis partibus gloriosa ejus miracula, lar- 
gaque per ipsum impetrata beneficia, plu- 
rimos ad Christi devotionem accenderent, 
et ad ipsius sancti reverentiam incitarent, 
acclamantibus tam linguis sermonum quam 
operum, ad aures summi Pontificis domini 
Gregorii IX, qu» per servum suum Deus 


Operabatur, magnalia pervenerunt. Sane 
cum idem pastor Ecclesi» non solum ex 
miraculis auditis post mortem, verum etiam 
experimentis in vita ipsius oculis visis, et 
manibus contrectatis, sanctitatem ejus mi- 
rabilem plena fide certificatus agnosceret, 
ao per hoc in coelis gloriflcatum a Domino 
nullatenus dubitaret (1), ut Christo, cnjus 
erat vicarius, concorditer ageret, hunc in 
terris reddere celebrem, tanquam omni 
veneratione dignissimum, pia considera- 
tione disposuit. Ad omnem quoque certi- 
tudinem faciendam orbi terrarum de glori- 
ficatione viri sanctissimi, inventa miracula, 
et conscripta, et testibus idoneis approbata, 
examinari fecit per illos, qui minus inter 
cardinales, favorabiles negotio videbantur. 
Quibus diligenter discussis, et ab omnibus 
approbatis, de fratrum suorum, et omnium 
prælatornm qui tunc erant in curia, con- 
cordi consilio et assensu canonizandum 
decrevit. Veniensque personaliter ad civita- 
tem Assisii, anno Dominic» Incarnationis 
MCCXXVIII, decimo septimo kalendas au- 
gusti, die Dominica (2), cum maximis, qu® 
longum foret enarrare, solemniis, beatum 
patrem catalogo sanctorum adscripsit 
Anno vero Domini millesimo ducente- 
simo trigesimo, convenientibus fratribus 
ad capitulum generale, Assisii celebratum, 
ad basilicam, in honorem ipsius construc- 
tam, corpus illud Domino dedicatum octavo 
kalendas junii (3) translatum est Dum au- 
tem ille sacer transportaretur thesaurus, 
bulla Regis altissimi consignatus, miracula 
plurima ille, cujus effigiem præferebat, 
operari dignatus est, ut per ardorem ipsius 
salvificum affectus traheretur fidelium ad 
currendum post Christum. Erat revera con- 
dignum, ut, quem Deus in vita sibi placen- 
tem et dilectum effectum in paradisum per 
contemplationis gratiam transtulerat, ut 
Enoch, et ad coelum in curru igneo per ca- 
ritatis zelum rapuerat, ut Eliam, ejus, jam 
vernantis inter flores illos ccelicos planta- 
tionis ætern», ossa illa felicia de loco suo 
pullulatione mirifica redolerent. 


(1) Gregorlus IX, ante pontificatum, quem 
anno 1227 obtinuit, cardinalis episcopus Ostiensis 
Hugo vel Hugolinus dictus, mira familiaritate 
cum sancto fuerat conjunctus, ut etiam constat 
ex prœmissis. 

(2) Optime se habent omnes h» notss chronice, 
fhratraque conatus est Franciscus Pagius eamdem 
solemnem canonizationem ad alium mensem aut 


diem referre. 

(3) Anno 1230 festum Pentecostes (quod erat 
tempus capitulis generalibus habendis prostitutum) 
incidit in diem septimum kalendas junii; itaque 
in vigilia ejusdem festi contigit hsec sacri corpo- 
ris translatio, cujus annua memoria etiam Mar- 
tyrologiis ordinum 8. Francisci ad diem 28 maii 
inscripta est. 





157 

Porro sicut vir iste beatus mirandis vir- 
tutum signis in vita claruerat, sic a die 
transitus sui usque in præsens per diversas 
mundi partes praeclaris miraculorum pro- 
digiis, divina se potentia glorificante, co- 
ruscat. Nam cæcis et surdis, mutis et 
claudis, hydropicis et -paralyticis, daemo- 
niacis et leprosis, naufragis et captivis, 
ipsius meritis remedia conferuntur, omni- 
busque morbis, necessitatibus et periculis 
subvenitur. Sed et multis mortuis mirifice 
per ipsum suscitatis, innotescit fidelibus, 
miriflcans sanctum suum, magnificentia 
virtutis Altissimi, cui est honor et gloria 
per infinita sæcula saeculorum. Amen (1). 

INCIPIUNT 

QUÆDAM DE MIRACULIS 

Ipsius post mortem ostensis. 

De virtute sacrorum stigmatum , 

Ad omnipotentis Dei honorem, et gloriam 
beati patris -Francisci. Post glorificationem 
ipsius in coelis, aliqua ex approbatis scrip- 
turus miracula, ab illo praecipue censui 
sumendum fore initium, in quo crucis Jesu 
virtus ostenditur, et gloria innovatur. No- 
vus igitur homo Franciscus novo et stu- 
pendo miraculo claruit, cum singulari pri- 
vilegio retroactis saeculis non concesso, insi- 
gnitus apparuit, sacris videlicet stigmatibus 
decoratus, et configuratus in corpore mortis 
hujus corpori Crucifixi. De quo quidquid hu- 
mana lingua dicatur, minus erit laude con- 
digna. Totum quidem viri Dei studium, tam 
publicum quam privatum, circa crucem Do- 
mini versabatur ; et ut crucis signaculo, cordi 
ejus a principio suae conversionis impresso, 
corpus consignaret exterius, in ipsa se 
cruce recludens, habitum poenitentiae sump- 
sit, crucis imaginem praeferentem, quate- 
nus sicut mens ejus intus Dominum cruci- 
fixum induerat, sic et corpus ejus indueret 
arma crucis ; et in quo signo Deus potes- 
tates aereas debellarat, in eodem suus ex- 

(1) In codice nostro Ms. hic ponitur : Explicit 
Vita beati Francisci. Sequuntur tamen ibidem 
miracula. At Waddingus praetermittens miracula, 
lectorem hic monet his verbis : Ad finem hujus 
vit» multa adnectit per varia capitula D. Bona- 
ventura D. Francisci miracula, ab eodem post 
mortem patrata ; quibus plura, nec inferiora, inveni 


158 

ercitus Domino militaret. Sed et a princi- 
pio temporis quo Crucifixo militare coeperat 
diversa circa eum crucis perfulsere mys- 
teria, sicut viUe ipsius consideram^decur- 
sum clarius innotescit, qualiter apparitione 
crucis Dominicae septiformi, tam cogitatu, 
quam affectu et actu, totus fuit in Crucifixi 
effigiem, per ipsius ecstaticum transfor- 
matus amorem. Digne igitur summi Regis 
clementia sois amatoribus ultra omnem aes- 
timationem hominum condescendens, suæ 
crucis vexillum ipsius corpori deferendum 
impressit : ut qui mirando fuerat crucis 
amore praeventus, mirando etiam fieret 
crucis honore mirificus. Ad hqjus stupendi 
miraculi irrefragabilem firmitatem, non so- 
lum videntium et palpantium testimonia, 
per omnem modum credibilia, verum etiam 
apparitiones mirabiles, et virtutes post ip- 
sius obitum coruscantes, ad omne mentis 
effugandum nubilum suffragantur. Felicis 
namque recordationis dominus Gregorius 
IX, de quo vir sanctus prophetando prae- 
dixerat, quod ad dignitatem foret Aposto- 
licam sublimandus, antequam crucis signi- 
ferum catalogo sanctorum adscriberet, scru- 
pulum quemdam dubitationis in corde ge- 
rebat de vulnere laterali. Nocte vero qua- 
dam, sicut ipse felix antistes referebat cum 
lacrymis, beatus ei Franciscus quadam fa- 
ciei praetensa duritia in somnis apparuit, 
et haesitationem cordis ipsius redarguens, 
elevavit brachium dextrum, detexit vulnus, 
phialamque poposcit ab ipso, ut scaturien- 
tem reciperet sanguinem, qui ex latere de- 
fluebat. Obtulit in visione summus Pontifex 
phialam postulatam, quae usque ad sum- 
mum sanguine profluente de latere videba- 
tur impleri. Ex tunc ad illud sacrum mira- 
culum tanta cœpit devotione affici, et aemu- 
latione fervere, ut nullo modo pati posset, 
quod aliquis praefulgentia illa sacra signa 
superba praesumeret impugnatione fuscare, 
quin eum severa increpatione feriret. Fra- 
ter quidam ordine Minorofficio praedicator, 
virtutis, et famae praerogativa praepollens, 
cui firmiter erat de sancti stigmatibus per- 
suasum, dum humano sensu miraculi hujus 

et legi in bibliotheca conventus D. Francisci As- 
sisiatis, in codice satis antiquo membraneo, ma- 
nuscripto ; quibus modo supersedendum duxi, ea 
cum cæleris, quæ hic desiderari possunt, de pa- 
tria, genealogia et physiognomia sancti viri suis 
locis producturus io lucem m Annalibus Minorum, 
quantocius edendis. (WadiDgus, Ann. Min.) 


PROLEGOMENA. — VITA. 



Ï30 


A.) 


' » < i ■* + -< \ >i ^« ■ i <* t r 

A A %■ • ■ T •• • • # »»c W» • i 


1« 


a?ni{ ** ra*;»-,n*m p*r T ; :r»r«*i. d .a-tat^cl*» 

f/pry.î *r* t *,'*^:tt vr;'/'»/; v»..*fi* Oim -gv 
* * * 

ter j*r v ’,r..r.*v* f *?r te *u:a*r.te 
'l'I's'+j/k * r» ’., ;*nr.vi. psterater r 

*✓/** d^rrf..4»ü iPnr/i.v;y .-v%s- 

terX**>p*r-.X hxxù...*#r t in^.^ pertenter 
f rxt.i*, rX g ■**► v.rX aX iua ir. te conflit- 
tete.ft *.m *#f*s*Kt>\t,toï gwd^h.tetivf.um vif* 
#tes* V;/te rru» a-k «te**, et p*de* rae^.Cinv 


q ,* i,te 7;/terei Rwri w c^nfita*. Kt-.ten to- 
rum pe*tem rtigmata non videbat, Remove, 
ir*g r .X h.tem a pedi&ns meU, «t cognosce 
loc* elavopim; q»ios cura îile apprehen- 
disset dev'ite, l'it'im s»r>i videbatur abster- 
gere, Jocaque clavorum manibus contrar- 
iam. Continuo, ut evigilat, lacrymîs irriga- 
tur, et priori affectu* quodammodo lutu- 
lentos, tam lacrymanim profluvio quam pu- 
blica contectione detersit. 


In urbe It orna, matrona gurdam morum 
claritate, ac parentum gloria nobilis, 
H, Franciscum in suum elegerat advoca- 
tum, ipsius habens depictam imaginem in 
secreto cubiculo, ubi patrem in abscondito 
exorabat. Die vero quadam, dum orationi 
vacaret, considerans imaginem sancti, sa- 
cra illa signa stigmatum non habentem, 
dolere cwpit non modicum et mirari. Sed 
non mirum, si in pictura non erat, quod pio 
ter omiserat. Cumque per plures dies, quid 
causa* foret defectus hujusmodi, mente 
sollicita pertractaret, ecce subito die qua- 
dam apparuerunt signa illa miriflea in pio 
tura, sicut In aliis ipsius sancti imaginibus 
pingi solent. Tremefacta illa, flliam suam, 
I)eo devotam, advocavit, protinus requirens 
sl absque stigmatibus usque tunc imago 
fuisset. Affirmât illa, et Jurat olim sine illis 
sacris stigmatibus extitis.se, et nunc vere 
cum stigmatibus apparere. Verum quia mens 
humana somctips&m frequenter impellit, ut 
cadat, et in dubium revocet veritatem, sub- 
intrat iterum cor mulieris dubitatio noxia, 
ne forte sic fuisset imago a principio con- 
signata. At Dei virtus ne primum contem- 
neret miraculum, addit et secundum. Con- 
tinuo nnmquo disparentibus signis illis, nu- 
data privilegiis imago remansit, ut per se- 
quens signum fleret probatio prœcedentis. 

in Cntnlonla quoque apud Ilerdam, ac- 
cidit virum quoindam, nomine Jo&nnem, 
R. Francisco devotum, quodam sero, per 
quamdam inoodere viam, In qua pro infe- 
renda morte latitabant insidite, non qui- 


'fen lyu qu mimici*!** nou habebat. sed 
altari *n iiiam- qii T.»tebanr similis e; is, 
et te.ac erat in i;***;*. Ex’xrrens 

r.*^a qi.-tem te in*: L-*. ztlzl suum 

üinc esse r:*iUrX tam 1er ia.. ter eam \ la- 
gis p!: rimis gladia vit, ut m.la prersas su- 
ppresse* spes reçue era^iae s alutis. Siqui- 
dem prima indicta pemssi?. humerum 
cum fcra:Lîo pene t.tumaJbsoteerat, et ictus 
alius sib mamilla tantam reliquerat aper- 
turam, ut flatus inde pr retiens, circa sex 
candelas simul conjunctas extingueret. 
Cum igitur concilio medicorum ipsius im- 
possibilis esset curatio, pro eo quod pu- 
trescentibus plagis, ex eis foetor tam into- 
lerabilis exhalaret, ut etiam ipsa ejus uxor 
vehementer horreret, nullisque jam huma- 
nis juvari possit remediis, convertit se ad 
beati patris Francisci patrocinium, quanta 
poterat devotione poscendum quem inter 
ipsos ictus, una cum B. Virgine fidentissime 
invocaret. Et ecce, misero in lectulo cala- 
mitatis solitario decubanti, cum Francisci 
nomen vigilans et ejulans frequentius re- 
plicaret, astitit quidam in habitu fratris 
Minoris, per fenestram, ut ei videbatur, 
ingressus ; qui vocans eum ex nomine , 
dixit : Quia fiduciam habuisti in me, ecce 
Dominus liberabit te. A quo, cum æger quis 
esset requireret, Franciscum illum se esse 
respondit. Et statim approprians vulnerum 
illius ligaturas resolvit, et eum unguento 
per omnes plagas, ut videbatur, perunxit. 
Statim autem ut sensit illarum sacrarum 
manuum, stigmatum Salvatoris virtute sa- 
nare valentium, suavem contactum, ex- 
pulsa putredine, restituta carne, et vulne- 
ribus solidatis, restitutus est integre pris- 
tinae sospitati : quo facto, beatus pater abs- 
cessit; et Ipse sentiens se sanatum, et in 
vocem divinæ laudis et B. Francisci lae- 
tanter erumpens, vocavit uxorem. At illa 
celerius ciirrens et stare jam videns, quem 
sepeliendum credebat in crastino, cum esset 
stupore vehementi perterrita, viciniam to- 
tam clamore complevit. Accurrentes autem 
sui, cum illum niterentur, tanquam frene- 
ticum in lecto reponere, et ille e contra re- 
nitens assereret, et ostenderet se sanatum, 
tanto sunt stupore attoniti, ut quasi sine 
mente omnes effecti, phantasticum esse 
crederent, quod videbant : quia quem paulo 
ante conspexerant plagis atrocissimis lania- 
tum, et totum jam marcidum, plena cerne- 



161 


£R0LEG0MENA. — VITA. 


102 


bant incolumitate jilcundum. Ad quos ille, 
qui factus fuerat sanus : Nolite timere*, in- 
quit, nolite credere inane, quod cernitis, 
quia S. Franciscus modo a loco recessit, et 
illarum sacrarum manuum tactu, me inte- 
gre ab omni plaga curayit. Grebescente 
tandem hujus fama miraculi, accelerat po- 
pulus omnis, et videntes in tam aperto pro- 
digio , stigmatum B. Francisci virtutem, 
admiratione simul et gaudio replebantur, 
Christique signiferum magnis laudum præ- 
coniis extollebant. Digne quidem beatus 
pater, carne jam mortuus, et vivens cum 
Christo, præsentiæ suæ ostensione mirabili 
et manuum sacrarum palpatione suavi» vul- 
nerato lethaliter viro sanitatem concessit, 
cum illius etiam in se stigmata tulerit, qui 
misericorditer moriens, et mirabiliter sur- 
gens, vulneratum genus humanum et semi- 
vivum relictum plagarum suarum virtute 
sanavit. 

Apud Potentiam Apuliæ civitatem, erat qui- 
dam clericus Rogerus nomine, vir honora- 
bilis, et ecclesiæ majoris canonicus. Hic 
cum infirmitate quassatus, die quadam ec- 
clesiam oraturus intrasset, in qua erat- 
imago B. Francisci depicta, gloriosa stig- 
mata repraesentans, coepit de illius subli- 
mitate miraculi, tanquam de re omnino in*» 
solita, et impossibili dubitare. 

Subito igitur, dum mente plagatus integ- 
rius cogitaret inania, in palma sinistrae 
manus sub chirotheca, graviter se sensit 
esse percussum, sonitum audiens percus- 
surae, velut cum spiculum prosilit de balista; 
moxque tam vulnere sauciatus, quam sonitu 
stupefactus, chirothecam de manu traxit, ut 
visu dignosceret, quod tactu perceperat» et 
auditu. Cumque nulla fuisset prius in palma 
percussio, conspexit in medio manus pla- 
gam, quasi sagittae percussione inflictam ex 
qjia tanta vis procedebat ardoris, ut vide- 
‘retur ex illo deficere. Mirabile dictui Nul- 
lum in chirotheca vestigium apparebat» ut 
latenti plagae cordis, latenter inflicta poena 
vulneris responderet. Clamat exinde per 
duos dies, et rugit dolore gravissimo sti- 
mulatus, et increduli cordis velamen, ex- 
plicat universis; credere se veraciter, sacra 
stigmata fuisse in S. Francisco fatetur, et 

jurat contestans omnis dubitationis absces- 

» 

sisse phantasmata. Orat suppliciter sanctum 
Dei, per sacra sibi stigmata subvenire, et 
m»Ua8 cordis preces multo impinguat pro- 

PÀTROU tomk VI. 


fluvio lacrymarum. Mirum certe! Incredu- 
litate projecta sanationem mentis sanatio 
sequitur corporalis. Omnis quiescit dolor, 
frigescit ardor, nullum remanet vestigium 
percussuræ : sicque factum est, ut latens 
mentis infirmitas, per patens carnis caute- 
rium, superna providente clementia, cura- 
retur, menteque sanata et ipsa caro pariter 
sanaretur. Fit homo humilis Deo devotus, 
sancto et fratrum Ordini perpetua familia- 
ritate subjectus. Hujus rei tam solemne mi- 
raculum, juramentis firmatum fuit, et litte- 
ris sigilli episcopi munimine roboratis, 
ipsius ad nos notitia delata pervenit. De 
sacris ergo stigmatibus, nullus sit ambi- 
guitati locus; nullius in hoc, quia Deus bo- 
nus est, nequam sit oculus, quasi hujus- 
modi doni largitio sempiternae bonitati non 
congruat Si enim illo amore seraphico 
multa membra capiti cohaererent Christo, 
ut et in bello simili armatura invenirentur 
condigna, et in regno ad similem forent 
gloriam subvehenda, nullas hoc sanae mem 
tis, nisi ad Christi gloriam, diceret perti- 
nere. 

De mortuis suscitatis . 

Ih castro montis Marani prope Beneven- 
tum, mulier quaedam S. Francisco peculiari 
devotione cohærens, viam universae carnis 
intravit. Convenientibus autem clericis nocte 
ad exequias et vigilias cum psalteriis decan- 
tandas, subito cunctis cernentibus erexit 
se mulier super lectum, et unum de astan- 
tibus sacerdotem, patrinum videlicet suum, 
advocavit, dicens : Volo confiteri, pater. 
Ego enim mortua, duro eram carceri man- 
cipanda, quoniam peccatum, quod tibi pan- 
dam, necdum confessa fueram. Sed orante, 
inquit» pro me S. Francisco, cui, dum vive- 
rem, devota mente servivi, redire nunc ad 
corpus indultum est mihi* ut illo revelato 
peccato, sempiternam promerear vitam. Et 
ecce vobis videntibus, postquam illud de- 
texero, ad promissam requiem properabo. 
Trementer ego sacerdoti trementi confessa, 
post absolutionem receptam, quiete se in 
lecto collegit, et in Domino feliciter obdor- 
mivit. 

In castro Pamarco, in montanis Apuliæ 
posito, patri et matri unica erat filia in te- 
nera ætate, tenere prædilecta. Qua infirmi- 


6 



163 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


164 


tato gravi ad mortem perducta, parentes ejus 
successionem aliamnon sperantes, se in illa 
quasi mortuos reputabant. Convenientibus 
ergo consanguineis et amicis ad flebile ni- 
mis funus, jacebat mater infelix ineffabili- 
bus completa doloribus, et absorpta suprema 
tristitia, de his, quas flebant, nihil penitus 
advertebat. Intérim S. Franciscus, uno 
tantum socio comitatus apparens, desola- 
tam visitare dignatus est feminam, quam 
sibi senserat esse devotam, et piis eam af- 
fatus alloquiis : Noli flere, inquit, nam lu- 
cernæ tu» lumen, quod deploras extinctum, 
mea tibi est intercessione reddendum. Sur» 
rexit continuo mulier, et quae sibi dixerat 
sanctus, omnibus manifestans, non permi- 
sit extinctum corpus efferri, sed cum magna 
fide S. Francisci nomen invocans, et mor- 
tuam filiam apprehendens, vivam et inco- 
lumem, cunctis videntibus et mirantibus 
allevavit. 

Cum fratres de Noceria peterent quod- 
dam plaustrum a quodam viro Petro no- 
mine, quo aliquantulum indigebant, stulte 
respondit eis, pro petito subsidio irrogando 
convitium, et pro eleemosyna ad honorem 
sancti postulata Francisci, in nomen ipsius 
blasphemiam jaculando. Poenituit hominem 
statim insipienti» suæ, divino super eum 
irruente pavore, ne forte ultio Domini se- 
queretur, sicut et fuit protinus subsecuta. 
Nam infirmatus continuo primogenitus 
ejus, parvo elapso spatio, spiritum exha- 
lavit. Volutabatur per humum pater infe- 
lix, et sanctum Dei Franciscum invocare 
non cessans, cum lacrymis exclamabat : 
Ego sum, qui peccavi, ego, qui inique lo- 
cutus sum ; me in persona propria flagel- 
lare debuisti. Redde, sancte, jam pœni- 
tenti, quod abstulisti impie blasphemanti. 
Tibi me reddo : tuis me obsequiis semper 
expono : nam et devotum sacrificium lau- 
dis, pro tui honore nominis semper offeram 
Christo. Mira resl Ad haec verba surrexit 
puer, et planctum prohibens, se monentem 
eductum de corpore, per B. Franciscum de- 
ductum asseruit, et reductum. 

Cujusdam urbis Romae notarii puerulus 
•vix septennis matrem ad ecclesiam S. Marci 
euntem puerili more sequi desiderans, dum 
remanere domi compelleretur a matre, per 
fenestram palatii se projecit, et ultima quas- 
satione collisus, continuo expiravit. Mater 
vero, quae nondum longe discesserat, ad 


sonitum corruentis, praecipitium pignoris 
suspicata, celeriter rediit, filiumque repé- 
rions tam miserabili casu repente subtrac- 
tum, protinus sibi ipsi manus injecit ul- 
trices, ac dolorosis clamoribus totam exci- 
tavit viciniam ad lamentum. Frater vero 
✓ 

quidam, nomine Rabo, de ordine Minorum, 
illuc se ad praedicandum conferens, propin- 
quavit ad puerum, et fide plenus ait ad pa- 
trem : Credisne sanctum Dei Franciscum 
posse filium tuum a mortuis suscitare prop- 
ter amorem, quem semper ad Christum ha- 
huit, pro reddenda vita hominibus cruci- 
fixum? Quo respondente, se firmiter ero- 
dere, et fideliter confiteri servum sancti 
in perpetuum se esse futurum, si tantum a 
Deo munus per ipsius merita recipere me- 
reretur, prostravit se frater ille, cum firatre 
socio in oratione cœteros, qui aderant, ex- 
citans ad orandum. Quo facto coepit puer 
aliquantulum oscitare, et apertis oculis, 
brachiisque elevatis, seipsum erexit, et 
statim coram omnibus ambulavit incolumis, 
per mirandam sancti virtutem vit» simul 
redditus et saluti. 

In civitate Capu», dum puer quidam su- 
per ripam Vulturni fluminis, cum pluribus 
jocaretur, incautus cecidit in profundum, 
quem fluminis impetus celeriter vorans, 
sub sabulo mortuum sepelivit. Proclaman- 
tibus autem pueris, qui cum eo luserant 
circa flumen, populosa illuc multitudo con- 
venit. Cumque universus populus suppli- 
citer et devote beati Francisci merita in- 
vocaret, ut devotorum sibi parentum fidem 
aspiciens, prolem a mortis periculo digna- 
retur eripere, natator quidam procul as- 
tans, clamoribus auditis, accessit. Et post 
diutinam inquisitionem, invocato tandem 
B. Francisci subsidio, locum invenit, in 
quo limus in modum sepulchri pueri cada- 
ver obtexerat; quem effodiens, et extra 
deportans, dolens defunctum inspexit. Licet 
autem populus, qui astabat, videret juve- 
nem mortuum, nihilominus tamen flens et 
ejulans proclamabat : Sancte Francisco, 
redde puerum patri suo. Sed et Judæi qui 
supervenerant, naturali pietate commoti, 
dicebant : Sancte Francisco, redde puerum 
patri suo. Subito puer lætantibus et miran- 
tibus cunctis, exurgens incolumis, duci se 
ad ecclesiam B. Francisci suppliciter postu- 
lavit, utgratias illi devotus exsolveret, cujus 
se noverat virtute mirabiliter suscitatum. 



165 


PROLEGOMENA. — VITA. 


166 


In civitate Suessa, in vico, qui ad Co- 
lumnas dicitur, repente quædam corruens 
domus, unum absorbuit juvenem et subito 
interemit Viri autem et mulieres, ruinas 
sonitu excitati, undique accurrentes, ele- 
vaverunt hinc inde ligna et lapides, et mi- 
seras matri mortuum lilium reddiderunt 
Illa vero amarissimis repleta singultibus, 
sicut poterat, dolorosis vocibus exclamabat : 
Sancte Francisco, sancte Francisco, redde 
mihi filium meum. Non solum autem illa, 
sed et omnes, qui aderant, B. patris prae- 
sidium flagitabant Sed cum non esset neque 
vox, neque sensus, cadaver posuerunt in 
lectulo, et ad sepeliendum ipsum diem 
crastinum expectabant. Mater vero, fidu- 
ciam habens in Domino per merita sancti 
ejus, votum emisit, nova se syndone B. Fran- 
eisci operturam altare, si filium suum re- 
vocaret ad vitam. Et ecce circa horam noc- 
tis mediam, coepit juvenis oscitare, et ca- 
lescentibus membris, vivus exsurgens et 
sanus, in laudis verba prorumpit Sed et 
clerum, qui convenerat et populum uni- 
versum excitavit ad laudes, et gratias Deo 
et B. Francisco cum mentis lætitia persol- 
vendas. 

Juvenis quidam, Gertandinus nomine, de 
Ragusa oriundus, vindemiarum tempore 
ad vineas exiens, cum in vase Vinario, at 
utres impleret, sub torculari se mitteret, 
repente prægrandes lapides, motis in se 
lignorum struibus, caput ipsius lethali per- 
cussione quassarunt. Festinavit continuo 
pater ad filium, et desperans obrutum non 
adjuvit, sed eum sub onere, sicut corruit, 
sic reliquit. Accurrerunt expeditius vini- 
tores, magni clamoris vocem lugubrem au- 
dientes, multoque cum patre pueri dolore 
completi, extraxerunt juvenem, jam mor- 
tuum a ruina. Pater vero ipsius, Jesu pe- 
dibus provolutus, humiliter precabatur ut 
filiam suum unicum per sancti Francisci 
merita, cujus tunc imminebat solemnitas, 
sibi reddere dignaretur. Ingeminabat pre- 
ces, vovebat officia pietatis, et sancti viri 
corpus se visitatorum cum filio, si suscita- 
retur a mortuis, repromisit Mirum certe! 
Continuo puer qui toto fuerat corpore con- 
quassatus, restitutus vitæ et integræ sos- 
pitati, gaudens coram omnibus exsurrexit, 
plangentes objurgans, et sancti Francisci 
suffragiis vitae se redditum asseverans. 

Quemdam alium Mortuum in Alemania 


suscitavit, de quo dominus papa Gregorius, 
tempore translationis ipsius sancti, fratres 
omnes, qui ad translationem et capitulum 
convenerant, per Apostolicas litteras certos 
reddidit, et gaudentes. Miraculi hujus se- 
riem, quia ignoravi, non scripsi, credens 
papale testimonium omnis assertionis ex-* 
cellere instrumentum. 

De his quos a mortis periculo liberavit. 

In confinibus urbis, vir quidam nobilis, 
Rodulphus nomine, cum Deo devota uxore, 
fratres Minores suo recepit hospitio, tam 
hospitalitatis gratia, quam B. Francisci re- 
verentia et amore. Nocte vero illa, in sum- 
mitate turris dormiens custos castri, cqmjan*v u 
jaceret super struem lignorum in ipsa muri 
positorum crepidine, ipsorum soluta com- 
page, in tectum palatii corruit, et exinde 
super terram, Excitata ad sonitum casus 
tota familia, et custodis intellecta ruina, 
dominus castri et domina Cum fratribus ac- 
cnrrerunt. Is verô, qui ab alto corruerat, 
absorptus fqerat tam profundo sopore, ut 
nec ad casum evigilaret iterat» ruin», nec 
ad strepitum accurrentis famili» cum cla- 
more. Trahentium tandem et impellentium 
manibus excitatus, conqueri cœpit, quod 
dulci fuisset quiete privatus, inter B. Fran- 
cisci brachia, suaviter asserens se dor- 
miisse. Cum vero de oasu proprio doceretur 
ab aliis, et in imo se videret, qui in alto 
jacuerat. Stupens esse factum, quod fieri 
non perceperat, poenitentiam se faGturum 
ob reverentiam Dei, et B. Francisci coram 
omnibus repromisit. > 

In castro Pophis, quod in Campania po- 
situm est, sacerdos quidam, Thomas no- 
mine, accessit ad reparandum ecclesi» 
molendinum. Deambulans autem incaute 
circa extrema canalis, quo gurges profun- 
dus copioso defluebat influxu, subito casu 
cavilloso ligho intrusus est, cujus impulsu 
volvitur molendinum. Cum igitur conser- 
tus jaceret in ligno, et super os ipsius, quia 
supinus erat aquarum impetus inundaret, 
Corde tamen, quia lingua non poterat, S. ’ 
Franciscum flebiliter invocabat. Per mag- 
num vero spatium, sic illo jacente, ac de 
vita ipsius jam penitus sociis desperatis, in 
contrariam partem molam cum violentia 
revolverunt, et sic ejectus sacerdos palpi- 


107 


AD OPERA S. FRANGISGI ASSISIATIS 


168 


tans volutabatur in aquæ meatu. Et ecce 
quidam frater Minor, indutus tunica candida 
et fune succinctus, cum magna suavitate ar- 
reptum per brachium extra flumen eduxit, 
dicens : Ego sum Franciscus, quem invo- 
casti. Ille vero sic liberatus nimis obstu- 
puit, volensque pedum ipsius osculari ves- 
tigia, huc atque illuc anxius discurrebat, 
quærens a sociis : Ubi est ille? quo abiit 
sanctus? qua via discessit? Viri autem illi 
tremefacti, proni ceciderunt in terram, 
sublimis Dei gloriosa extollentes magnalia, 
et virtuosa merita humilis servi ejus. 

Juvenes quidam de Burgo Gelani pro me- 
tendis herbis exierant ad campestria quae- 
dam, in quibus vetus latebat puteus, herbis 
in summo ore virentibus obumbratus, qui 
quasi per passus quatuor aquarum altitudi- 
nem continebat. Segregatim igitur per cam- 
pum discurrentibus pueris, unus ex impro- 
viso decurrit in puteum. Absorbente autem 
profunda fovea corpus, spiritus mentis 
sursum recurrebat ad B. Francisci suffra- 
gium, clamans in ipso lapsu fideliter et 
fidenter : Sancte Francisco, adjuva me. 
Gæteri huc atque illuc se vertentes, dum 
puer alius non compareret, clamore, cir- 
cuitu et lacrymis requirebant eumdem. 
Gomperto tandem, quod in puteum cecidis- 
set, festinantes cum gemitibus redierunt 
ad Burgum, indicantes eventum, exposcen- 
tes auxilium. Redeuntibus autem illis, cum 
multa hominum turba, demissus unus per 
funem in puteum, puerum respexit in aqua- 
rum superficie residentem, nihil passum 
penitus læsionis. Extractus vero de puteo 
puer, dixit omnibus, qui astabant : Quando 
subito cecidi, B. Francisci patrocinium in- 
vocavi, qui corruenti mihi statim præsen- 
tialiter adfuit, et manum porrigens leviter 
apprehendit, nec unquam deseruit, donec 
una vobiscum puteo me eduxit. 

Ineoclesia B. Francisci apud Assisium, prae- 
sente Romana Guria praedicaret dominus 
episcopus Ostiensis, qui postmodum summus 
Pontifex extitit Alexander, quidam lapis 
ponderosus et magnus, incaute super pulpi- 
tum excelsum et lapideum derelictus, præ 
nimietate pressurae impulsus, super caput 
cujusdam cecidit mulieris. Existimantes igi- 
tur circumstantes perfecte ipsam jam mor- 
tuam, et caput ejus totaliter conquassatum,' 
cooperuerunt eam pallio, quo erat amicta 
utjsennone finito., educeretur extra eccle- 


siam lugubre funus. Ipsa vero se B. Fran- 
cisco, ante cujus jacebat altare, fideliter 
commendavit, et ecce praedicatione finita 
mulier coram omnibus adeo surrexit incolu- 
mis, ut nullius in ea læsionis vestigium ap- 
pareret. Sed et quod est amplius admiran- 
dum, cum per longa tempora usque ad 
horam illam, dolorem capitis, quasi conti- 
nuum habuisset, plene fuit ex tunc ab omni 
morbi molestia liberata, sicut ipsa postmo- 
dum testabatur. 

Apud Gornetum, cum in loco fratrum ad 
fusionem campanae, viri quidam convenis- 
sent devoti, puerulus quidam octennis, Bar- 
tholomaeus nomine, xenium quoddam fratri- 
bus laborantibus apportavit. Et ecce subito 
ventus vehemens, concussa domo, ostium 
portae, grave quidem et magnum super ip- 
sum puerulum ita valido projecit impulsu, 
ut quem tam ingens pondus oppresserat, 
lethali crederetur collisione quassatus : 
sic enim totaliter jacebat tumulatus sub 
pondere, ut nihil exterius appareret. Accur- 
rerunt omnes qui aderant, B. Francisci 
virtuosam dexteram invocantes. Sed et pa- 
ter ipsius, qui rigescentibus membris se 
movere non poterat præ dolore, votis et 
voce S. Francisco filium offerebat. Leva- 
tum est denique funestum pondus desuper 
puerum, et ecce quem credebant mortuum, 
quasi suscitatus a sommo, laetus apparuit, 
nullam prorsus in se proferens laesionem. 
Igitur cum quatuordecim esset annorum, 
factus est frater Minor, vir postea litteratus 
et famosus in ordine praedicator. 

Homines de Lentino lapidem praegrandem 
absciderunt de monte, qui supponendus 
erat altari cujusdam ecclesiae B. Francisci 
in proximo consecrandae. Gum autem fere 
quadraginta homines, lapidem illum super- 
ponere vehiculo niterentur, repetitis saepius 
viribus, super quemdam hominem lapis ille 
cecidit, et in modum sepulchri obtexit. Sed 
cum mente confusi, quid facerent, ignora- 
rent, major pars hominum desperata disces- 
sit. Porro viri decem qui remanserant, lu- 
gubri voce, sanctum invocantes Francis- 
cum, ne in suo servitio sic horrende mori 
hominem pateretur, resumpto tandem corde, 
tanta facilitate lapidem amoverunt, ut nul- 
lus dubitaret virtutem adfuisse Francisci. 
Surrexit homo incolumis in omnibus mem- 
bris; insuper et lumen recuperavit limpidum 
oculorum, quod prius habuerat obscuratum. 


169 


PROLEGOMENA. — VITA. 


470 


ut sic omnibus daretur intelligi, quam in 
rebus desperatis, beati Francisci merita 
validæ sint virtutis. 

Simile quiddam accidit apud S. Severi - 
num, in Marchia de Ancona. Dum enim la- 
pis prægrandis de Constantinopoli adspor- 
tatusad basilicam B. Francisci, multorum 
viribus traheretur, rapido lapsu est super 
quemdam trahentium devolutus. Cumque 
ille non solum crederetur defunctus, sed 
etiam totaliter comminutus, assistente sibi 
B. Francisco, et lapidem sublevante, absque 
omni laesione sanus et incolumis, lapidis 
projecto pondere prosilivit. 

Bartholomæus Cajetanus civis, cum ad 
constructionem cujusdam ecclesiæ B. Fran- 
cisci non modicum desudaret, ruente trabe 
quadam infirmiter posita, ejusque oppri- 
mente cervicem, fuit graviter conquassatus. 
Ipse vero mortem sibi sentiens imminentem, 
ut erat vir fidelis et pius, a quodam fratre 
viaticum postulavit. Quod frater ille tam ce- 
leriter afferre non valens, quia mori subito 
credebatur, B. Augustini verbum protulit, 
dicens ei : Crede, et manducasti. Sequenti 
vero nocte, B. Franciscus cum undecim 
fratribus illi apparuit : et inter ubera por- 
tans agniculum, ad lectum ejus accessit, 
vocavitque illum ex nomine dicens : Bartho- 
lomæe, noli timere, quia non praevalebit 
adversus te inimicus, qui te in meo servitio 
voluit impedire. Hic est agnus, quem tibi 
dari petebas, quem et propter bonum desi- 
derium suscepisti, cujus etiam virtute con-* 
sequeris utriusque hominis sospitatem, et 
sic per vulnera manum ducens, ad opus 
quod coeperat, eum redire praecepit. Qui 
valde mane consurgens, et iis qui eum se- 
minecem reliquerant, incolumis et laetus 
apparens, admirationem intulit et stupo- 
rem; sed et ipsorum mentes, ad B. patris 
reverentiam, et amorem tam exemplo sui 
quam sancti miraculo excitavit. 

Quidam de castro Ceperani, nomine Ni- 
colaus in manus inimicorum crudelium in- 
cidit die quadam; qui crudelitate ferali, 
vulneribus eum super vulnera concidentes, 
usque adeo su per miserum saevierunt, donec 
vel extinctura crederent, vel protinus extin- 
guendum. Clamaverat autem Nicolaus prae- 
dictus, cum primos ictus exciperet alta voce: 
Sancte Francisce, adjuva me, sancte Fran- 
cisco, succurre mihi. Hanc vocem a remotis. 


audierunt quamplurimi, licet auxilium ferre 
non possent. Deportatus tandem domum, 
totus suo sanguine volutatus, fiducialiter 
asserebat se mortem ex illis vulneribus non 
visurum, nec etiam se tunc sentire dolores, 
quoniam sanctus Franciscus sibi succurre- 
rat, et ut poenitentiam ageret a Domino im- 
petravit; quod et sequens confirmavit èven- 
tus. Nam lotus a sanguine continuo contra 
humanam spem, extitit liberatus. 

Filius cujusdam nobilis in castro S. Ger- 
mani, valido languore detentus omnique ul- 
terius desperatus salute, ad extremum us- 
que perductus est. Rivus etenim sanguinis 
ab oculis ejus emanabat, sicut ex vena bra- 
chii assolet ebullire, cæterisque propinquae 
•mortis veris indiciis, in reliquo corpore 
apparentibus, judicabatur pro mortuo ; sed 
et pro debilitate spiritus, et virtutis, sensus 
et motus usu privatus, visus est penitus 
emigrasse. Congregatis autem ex more ad 
planctum parentibus et amicis, ac de sola 
agentibus sepultura, pater ipsius, fiduciam 
habens in Domino, concito gressu ad eccle- 
siam currit B. Francisci, quae in eodem erat 
constructa : et cingulo suspenso ad guttur, 
cum omni humilitate se prostravit ad ter- 
ram; sicque vota vovens, et multiplicans 
preces, suspiriis et gemitibus meruit apud 
Christum, S. Franciscura habere patronum. 
Reversus itaque statim pater- ad filium, et 
sanitati restitutum inveniens, luctum- in 
gaudium commutavit. 

Simile quiddam meritis sancti, operatus 
est Dominus, circa puellam quamdam in 
Catalonia, de villa nomine Thamarit, et 
circa aliam de Ancona, quae cum essent præ 
nimietate aegritudinis constitutae, B. Fran- 
ciscus fideliter a parentibus invocatus, per- 
fectae continuo eas restituit sanitati. 

Clericus quidam de vico Albo, nomine 
Matthaeus, veneno mortifero bibito, in tan- 
tum fuit gravatus, quod loqui aliquo modo 
non valens, solum finalem exitum expec- 
tabat. Sacerdos quidam, ut sibi confiteretur, 
admonuit, et verbum unum ab eo extorquere 
non valuit. Ipse vero in corde suo humiliter 
Christum orabat, ut perB. Francisci merita, 
a mortis eum faucibus eripere dignaretur. 
Moxque ut confortatus a Domino B. Fran- 
cisci nomen fideli devotione deprompsit 
testibus qui aderant, veneno evomito,, libe- 
ratori suo gratias egit. 



171 


AD OPERA S. FRANCISG1 ASSISIATIS 172 


De Uberatis a naufragio. 

In magno maris poriculo positi quidam 
nautæ, cum per milliaria decem a portu Ba- 
rulitano distarent, ingravescente nimium 
tempestate, jam de vita dubii anchoras sub- 
miserunt. Verum spiritu procellarum, mari 
ferventius tumescente, fractis funibus, et 
relictis ancboris, incerto, et inæquali cursu 
per aequore vagabantur. Tandem nutu di- 
vino, mari placato, ad resumendas ancho- 
ras, quarum funes superius enatabant, toto 
se conamine paraverunt. Cumque id perfi- 
cere propriis viribus non valerent, pluri- 
morum sanctorum invocato subsidio, mul- 
tisque jam sudoribus liquescentes, nec unam 
per totam diem resumere potuerunt. Aderat 
autem nauta quidam. Perfectus nomine, 
sed moribus imperfectus, qui cum irrisione 
quadam dixit ad socios : Ecce sanctorum 
omnium invocastis auxilium, et ut videtis, 
nullus est, qui succurrat. Invocemus istum 
Franciscum, qui novellus est sanctus, si 
quo modo in mare se mergat, et anchoras 
perditas reddat. Consenserunt caeteri, non 
irrisorie, sed veraciter suasioni Perfecti, et 
ipsius objurgantes irrisorium verbum, fir- 
maverunt cum sancto sponanteum votum, 
statimque in momento, sine aliquo admini- 
culo nataverunt anchoræ super aquas, quasi 
ferri natura versa foret in ligneam levita- 
tem. Peregrinus quidam invalidus corpore, 
propter febris peracutae symptomata, quam 
fuerat ante perpessus, navi quadam subvec- 
tus, de ultramarinis partibus veniebat. 

Ferebatur autem ipse ad S. Franciscum 
praecipuo devotionis affectu, et eum sibi apud 
coelestem Regem elegerat advocatum. Cum 
igitur nec dum perfecte liber a morbo sitis an- 
gustiaretur ardoribus, deficiente jam aqua, 
coepit alta voce clamare : Ite fidenter, haurite 
poculum mihi, quia B. Franciscus vasculum 
meum aqua replevit. Mirum certe 1 In- 
venerunt vas aqua repletum, quod fuerat 
ante vacuum derelictum. Alio vero die, 
cum tempestate suborta operiretur navis 
fluctibus, et procellis quateretur pervalidis, 
ita ut jam naufragium timerent, coepit idem 
infirmus subito clamore vociferari per na- 
vem : Surgite omnes, inquit, et B. Fran- 
cisco venienti occurrite : ecce ad salvan- 
dum nos adest, sicque cum voce magna et 
lacrymis in faciem procidens adoravit. 
Statim ad sancti visionem omnem sospita- 


tem resumpsit infirmus, et maris fuit tran- 
quillitas subsecuta. 

Frater Jacobus Reatinus, cum in navi- 
cula parva, fluvium quemdam cum aliis 
fratribus pertransiret, sociis primo super 
ripam positis, postremo se ad exitum prae- 
parabat; sed modico illo ligno per infortu- 
nium revoluto, rectore natante, frater mer- 
sus est in profundum. Invocabant fratres 
extra positi, affeetuosis precibus B. Francis- 
cum, et ut filio succurreret, lacrymosis ge- 
mitibus supplicabant. Submersus autem 
frater, de ventre gurgitis nimis immensi, 
cum ore non posset, corde clamabat, ut po- 
terat, implorans pii patris subsidium. Et 
ecce auxiliante B. patris praesentia, per 
profundum sicut per aridam ambulabat, et 
demersam naviculam capiens, cum ea per- 
venit ad littus. Mirabile dictui Vestimenta 
ejus maditata non sunt, nec aqiue gutta 
proximavit ad tunicam. 

Frater Bonaventura nomine, cum duobus 
viris per lacum quemdam navigans, con- 
fracta ex parte navicula, propter aqu» 
affluentis impetum, demersus est cum navi 
et sociis in profundum. Cum autem de lacu 
miserim misericordem patrem Franciscum 
invocarent, cum multa fiducia supernatavit 
subito aqua plena navicula, et cum eis, 
sancto praebente ducatum, salubriter per- 
venit ad portum. Sic et quidam frater de 
Esculo submersus in flumine 9. Francisci 
meritis extitit liberatus. Sed et in lacu Rea- 
tino, cum quidam viri et mulieres in consi- 
mili essent periculo constituti, ad invoca- 
tionem nominis S. Francisci, de aquarum 
multarum periculoso naufragio salubriter 
evaserunt. 

Quidam nautæ Anoonitani periculosa 
tempestate jactati, submersionis periculum 
jam videbant. Cumque sic desperati de vita 
S. Franciscum suppliciter invocarent, lu- 
men in mari magnum apparuit, et cum ipso 
lumine tranquillitas concessa divinitus, ac 
si beatus vir sua miranda virtute et ventis 
imperare posset et mari. Quantis autem mi- 
raculorum prodigiis beatus hic pater in 
mari claruerit, et clarescat, quoties ibidem 
opem tulerit desperatis, nullatenus oredo 
possibile per singula enarrare. Nec mirum, 
si jam regnanti in coelis collatum est impe- 
rium super aquas : cui et in hac mortalitate 
degenti, omnis corporea creatura, ad suam 
refigura ta originem, mirabiliter serviebat. 



173 


PROLEGOMENA. — VITA. 


174 


De liberatis a vinculis, et carceribus. 

In Romania, Graecum quemdam cujus- 
dam domini servientem, contigit de furto 
fallaciter accusari, quem dominus terræ in 
arcto carcero mandavit includi, et gra- 
viter vinculari. 

Domina vero domus, miserta servi, quem 
indubitanter credebat a culpa sibi imposita 
innocentem, pro liberatione ipsius apud 
virum precibus insistebat devotis. Verum 
non acquiescente viri sui duritia obstinata, 
recurrit domina supplex ad S. Franciscum, 
et ejus pietati voto commendavit insontem. 
Protinus adfuit miserorum adjutor, etvirum 
in carcere positum misericorditer visitavit, 
solvit vincula, carcerem fregit, innocentem 
manibus apprehensum foras eduxit, et ait : 
Ego sum ille, cui domina tua te devote 
commisit. Cumque ille timore magno cor- 
riperetur, et pro descensu altissimæ rupis 
voraginem circuiret, subito liberatoris sui 
virtute inveniens se in plano, rediit ad do- 
minam suam, relataque per ordinem mira- 
culi veritate, devotam dominam ad Christi 
amorem, et reverentiam servi ejus Fran- 
cisci ferventius inflammavit 

In Massa S. Petri, cuidam militi debebat 
pecuniae quantitatem pauperculus quidam ; 
cumque præ inopia facultas non suppeteret 
persolvendi, captus debitor a milite repe- 
tente, misereri sibi orabat suppliciter, di- 
lationem quaerens amore B. Francisci. 
Sprevit superbus miles preces oblatas, et 
sancti amorem velut inane quid inaniter 
vilipendit Nam cervicose respondens : 
Tali te, ait, loco recludam, et tali retrudam 
carcere, quod nec Franciscus, nec aliquis 
te poterit adjuvare. Tentavit quod dixit; 
carcerem adinvenit obscurum, in quo ho- 
minem vinculatum conjecit. Paulo post 
adfuit B. Franciscus, et confracto carcere, 
ruptisque compedibus, illæsum hominem 
reduxit ad propria. Sic fortitudo Francisci, 
militem prædata superbum, captivum, qui 
se sibi subjecerat, liberavit a malo, mili- 
tisque proterviam admirando miraculo in 
mansuetudinem commutavit. 

Albertus de Aretio, cum in vinculis atro- 
oissimis teneretur pro debitis iiyuste ab eo 
petitis, suam innocentiam S. Francisco hu- 
militer commendavit. Ordinem quidem fra- 
trum Minorum plurimum diligebat, et 
S. Franciscum inter sanctos speciali vene- 


rabatur affectu. Dixit autem creditor suus 
voce blasphema, quod nec Franciscus, nec 
Deus posset eum de suis manibus liberare. 
Factum est itaque in vigilia S. Francisci, 
cum vinctus ille nihil comedisset, sed ob 
sancti amorem victum suum cuidam tri- 
buisset egeno ; nocte veniente apparuit ei 
vigilanti S. Franciscus, ad cujus ingressum 
vincula de pedibus et catenæ de manibus 
ceciderunt ; sponte aperta sunt ostia, prosi- 
lierunt tabulae de solario, et liber abscessit 
homo ad propria rediens. Implevit ex tunc 
votum, jejunans vigiliam B. Francisci, et 
cereo, quem annuatim consuevit offerre, in 
accrescentis devotionis indicium annuatim 
unciam superaddens. 

Residente in sede B. Petri domino Gre- 
gorio IX, quidam Petrus nomine de civitate 
Alisia, de hæresi accusatus, Romae captus 
est; et de mandato ejusdem Pontiflcis ad 
custodiendum traditus episcopo Tiburtino : 
quem sub poena episcopatus accipiens, 
compedibus alligavit, obscuroque ipsum 
carcere, ne posset effugere, includi fecit, 
panem ei praebens in pondere, et poculum 
in mensura. Coepit autem homo ille B. Fran- 
ciscum ad sui miserendum multis precibus 
et fletibus invocare, eo quod audierat so- 
lemnitatis ejus jam adesse vigiliam. Et 
quoniam fidei puritate omnem abdicaverat 
haereticae pravitatis errorem, totaque cordis 
devotione adhaeserat fidelissimo Christi 
servo Francisco , intercedentibus ipsius 
meritis, a Domino meruit exaudiri. 

Instante enim jam nocte suae festivitatis, 
circa crepusculum B. Franciscus in car- 
cerem miseratus descendit, et illum suo 
nomine vocans, ut cito surgeret, impera- 
vit. Qui timore perterritus, quisnam esset 
interrogans, B. Franciscum adesse audivit. 
Cumque virtute praesentiae viri sancti, vin- 
cula pedum suorum confracta conspiceret 
cecidisse, et tabulas carceris clavis ultro 
prosilientibus aperiri, et apertum iter sibi 
ad exeundum praeberi ; solutus tamen et 
obstupefactus fugere nesciebat, sed ad ja- 
nuam clamans custodes omnes perterruit. 
Qui cum eum liberatum a vinculis episcopo 
nunciassent, post intellectum ordinem rei, 
ad carcerem Pontifex devotus accessit, et 
manifeste Dei virtutem cognoscens, Do- 
minum adoravit ibidem; vincula quoque 
coram domino Papa et cardinalibus delata 
fuerunt, qui videntes quod factum fuerat 



i75 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


176 


« 

admirati plurimum benedixerunt Deum. 

Guidolotus de S. Geminiano falso accu- 
satus fuit, quod veneno interemerat quem- 
dam virum, et quod eodem genere mortis, 
filium ejusdem viri, et universam ejus fami- 
liani proposuerat enecare. Captus proinde, 
a potestate terræ gravissimis vinculis ag- 
gravatus, in turri quadam reclusus est. 
Ipse vero fiduciam habens in Domino, pro 
sua innocentia, quam sciebat, causam com- 
misit B. Francisci patrocinio defendendam. 
Excogitante igitur potestate, qualiter cri- 
minis objecti confessionem eliceret per tor* 
menta, qualibusque poenis confessum faceret 
Interire, nocte illa, cum mane ad cruciatus 
deberet adduci, S. Francisci praesentia ex- 
titit visitatus ; et immenso luminis fulgore 
usque mane circumdatus, repletusque gau- 
dio et fiducia multa, securitatem evasionis 
accepit. Advenerunt mane tortores, et 
eductum de carcere. equuleo suspenderunt, 
aggravantes super eum multa pondeta ferri : 
Depositus est pluries et iterum elevatus, ut 
poena poenae succedente, citius ad confes- 
sionem criminis adduceretur; sed spiritu 
innocentiae laetabatur, in vultu nullam 
moestitiam praetendens in poenis; deinde ac- 
census est ignis sub ipso non modicus : nec 
propterea capillus est laesus, cum tamen 
capite dependeret ad terram. Tandem bul- 
lienteoleo superfusus, virtute patroni, cui 
se commiserat defensandum, haec omnia su- 
peravit, et sic dimissus liber salvus abs- 
cessit. 

De liberatis a periculo partus . 

Quaedam comitissa in Sclavonia, sicut 
nobilitate illustris, sic et aemula probita- 
tis, erga sanctum Franciscum devotione 
flagrabat, erga fratres vero sedula pietate. 
Tempore vero partus, duros perpessa dolo- 
res, tauta fuit angustia molestata, ut prolis 
futurus ortus praesens videretur matris oc- 
casus. Non videbatur infantem eniti posse 
ad vitam, nisi expiraret e vita, nec tali nixu 
parere, sed perire. Subvenit cordi ejus 
S. Francisci fama, virtus et gloria; excitatur 
fides, inflammatur devotio. Convertit se ad 
auxilium efficax, ad fidum amicum, ad 
devotorum solatium, refugium afflictorum* : 
Sancte Francisce, inquit, pietati tuæ sup- 
plicant omnia ossa mea, et mente voveo 
quod explicare non possum. Mira celeritas 


pietatis ! Finis dicendi, finis fuit dolendi ; 
parturiendi meta, pariendi principium. Sta- 
tim enim omni cessante pressura, partum 
edidit cum salute. Non fuit immemor voti, 
non propositi refuga : Ecclesiam quamdam 
pulchram construi fecit, et constructam ad 
sancti honorem fratribus assignavit. 

In partibus Romanis, mulier quaedam 
Beatrix nomine, vicina partui, cum per dies 
quatuor fœtura in ventre portaret extinc- 
tum, multis infelix agitabatur angustiis, et 
exitialibus doloribus urgebatur. Mortuus 
fœtus matrem cogebat ad mortem ; et non- 
dum in lucem productum abortivum, pu- 
blicum matris periculum pariebat. Tenta- 
bat medicorum auxilium : sed omne huma- 
num remedium laborabat in vanum. Sic de 
primis maledictionibus Evæ copiosius ali- 
quid declinarat in miseram, ut sepul- 
chrum facta conceptus, sepulchrum pro 
certo proximum expectaret. 

Fratribus tandem Minoribus per inter- 
nuncios tota se devotione committens, sup- 
pliciter aliquid de S. Francisci reliquiis, 
fide plena poposcit Contigit nutu divino 
aliquantum inveniri de chorda, qua fue- 
rat sanctus quandoque praecinctus. Mox 
ut super dolentem posita chorda fuit, omnis 
facillime solutus est dolor, mortis causa, 
mortuus fœtus emissus, pristina sanitas 
restituta. 

Cujusdam de Narnio nobilis viri uxor, Ju- 
liana nomine, pro filiorum morte annos 
trahebat lugubres, et continue in/elices de- 
plorabat eventus, pro eo quod omnes, quosr 
cum pressura portaverat, filios modica in- 
terjecto tempore cum vehementiori dolore 
sepulturæ tradiderat. Cum igitur quatuor 
mensium conceptum haberet in utero, ma- 
gisque propter eventus praeteritos de con- 
ceptae prolis sollicitaretur obitu, quam de 
ortu, B. patrem Franciscum pro vita non- 
dum nati fœtus, fideliter precabatur. Ecce 
autem nocte quadam, dormienti sibi mulier 
quaedam apparebat in somnis, formosum 
puerulum gestans in manibus, iliumque lae- 
tissime offerebat eidem. Cum vero illa re- 
cipere recusaret, quem statim formidabat 
amittere, mulier ilia subjunxit : Secure sus- 
cipias, quia quem tuo moerori compa- 
tiens sacer mittit Franciscus, vita vivet, et 
sospitate gaudebit. Statim evigilans mulier 
intellexit per ostensam sibi coelitus visio- 
I nem B. Francisci sibi adesse suffragium. 



* 


177 PROLEGOMENA. — VITA. 178 


Ex tunc abundantiori completa lætitia pro 
suscipienda prole juxta promissum multi- 
plicavit preces, et vota promisit. Impletum 
est denique tempus pariendi, et peperit fœ- 
mina masculum, qui juvenilis robore flo- 
rens ætatis, tanquam per B. Francisci me- 
rita fomentum susciperet vitae, incitamen- 
tum parientibus praebuit ad Christum, et 
sanctum ejus, devotioris affectus. Simile 
quiddam huic in Tiburis civitate sanctus 
pater effecit. Cum enim mulier quaedam 
Alias plurimas peperisset, desiderio prolis 
fatigata virilis, apud S. Franciscum preces 
ingeminavit et vota. Concepit igitur ejus 
meritis mulier illa, et geminos ei parere 
dedit, qui pro uno fuerat exoratus. 

Apud Viterbium partui propinqua mulier, 
morti propinquior censebatur, viscera- 
libus tormentata doloribus, et tota calami- 
tosa in infortuniis mulierum. Cumque na- 
turae succumbente virtute, omnis deficeret 
artis industria, invocato B. Francisci no- 
mine, liberata confestim mulier partum sa- 
lubriter terminavit. Sed assecuta quod vo- 
luit, et oblita beneficii quod accepit, hono- 
rem sancto non deferens, die natalis ipsius 
ad opera servilia manus extendit; et ecce 
subito dexterum brachium, ad laborem ex- 
tensum, inflexibile remansit et aridum. 
Quod cum studeret ad se revocare cum al- 
tero, ultione consimili et illud exaruit. Ti- 
more igitur divino correpta mulier, redin- 
tegravit votum ; usumque membrorum , 
quem propter ingratitudinem amiserat et 
contemptum, per misericordis et humilis 
sancti merita, cui se iterato devovit, recu- 
perare promeruit. 

Mulier quaedam de partibus Aretinis, cum 
per septem dies partus discrimina sustine- 
ret, et jam in nigredinem versa desperata 
esset ab omnibus, votum fecit B. Francisco, 
et ejus coepit moriens aluxiiium invocare. 
Emisso autem voto, celeriter obdormivit, 
viditque in somnis, beatum Franciscum se 
dulciter alloquentem, ac requirentem, 
utrum faciem ipsius agnosceret, et an anti- 
phonara illam Virginis gloriosae : Salve 
Regina mater misericordice 9 sciret ad ho- 
norem ejusdem virginis recitare. Qua res- 
pondente se habere notitiam de utrisque : 
Incipe, ait sanctus, antiphonam sacram, et 
antequam compleas, paries cum salute. Ad 
hanc vocem evigilavit mulier, et cum ti- 
more coepit dicere : Salve Regina mater 


misericordice . Cumque illos misericordes 
oculos precaretur, fructumque commemo- 
raret uteri virginalis, continuo cunctis li- 
berata pressuris, infantem speciosum pe- 
perit, gratias agens Reginæ misericordiæ, 
qùæ per B. Francisci merita ipsius fuerat 
dignata misereri. 


De caecis illuminatis. 

In conventu fratrum Minorum Neapoli, 
cum quidam frater, Robertus nomine, caecus 
annis plurimis extitisset, crevit in oculis 
ejus caro superflua, motum et usum impe- 
diens palpebrarum. Cum igitur fratres fo- 
renses ad diversas mundi partes tendentes, 
ibidem plurimi convenissent, beatus pater 
Franciscus speculum obedientiæ sanctae, ut 
eos miraculi novitate hortaretur ad iter, 
praedictum fratrem ipsis praesentibus tali 
modo cferavit. Jacebat nocte quadam frater 
Robertus praedictus aeger ad mortem, jam- 
que sibi fuerat anima commendata : tum 
ecce astitit ei B. pater cum tribus fratribus 
omni sanctitate perfectis, videlicet S. An- 
tonio, fratre Augustino, et fratre Jacobo de 
Assisio, qui sicut eum perfecte fuerant se- 
cuti, dum viverent, ita et ipsum alacriter 
comitabantur post mortem. Accipiens cul- 
tellum S. Franciscus, carnem superfluam 
resecavit, lumen restituit pristinum, et a 
mortis eum fauce reducit, dixitque illi; 
Fili Roberte, gratia, quam tecum feci, sig- 
num est fratribus ad remotas nationes eun- 
tibus, quod ego præcedam eos, et ipsorum 
dirigam gressus. Vadant, inquit, gaudenter, 
et injunctam obedientiam alacri animo 
exsequantur. 

Apud Thebas in Romania, mulier cæca 
vigiliam S. Francisci in pane tantum et 
aqua jejunans ad ecclesiam fratrum Mino- 
rum, summo mane festivitatis, a viro suo 
perducta est. Quæ dum missa celebraretur, 
in elevatione corporis Christi oculos ape- 
ruit, clare vidit, devotissime adoravit. In 
ipsa vero adoratione, voce magna procla- 
mans : Gratias, inquit, Deo, et sancto ejus, 
quia video corpus Christi, omnibus, qui 
aderant, in voces exultationis conversis. 
Post sacrorum expletionem, reversa est 
mulier ad domum suam, cum gaudio spiri- 
ritus, et lumine oculorum. Exultabat qui- 
dem mulier, non solum quia lucis corpo- 


179 


AD OPERA S. PRANCISCI ASSISIÀTIS 


180 


reæ recuperarat aspectum, verum etiam 
quia sacramentum illud mirificum, quod 
est lumen animarum verum et vivum, res- 
pectu primario per B. Francisci merita, fidei 
suffragante virtute, meruerat intueri. 

In Campania puer quidam quatuordecim 
annorum, de castro Pophis, subita vexatus 
angustia, sinistrum oculum amisit ex toto. 
Passionis acerbitas, sic de loco suo pro- 
pulit oculum, quod per octo dies extra, 
nervo relaxato, longitudine digiti unius ad 
maxillas dependens pene aridus est effectus. 
Sed cum sola superesset abscissio, et a ma- 
dentibus foret penitus desperatus, pater 
ejus ad auxilium B. Francisci tota se mente 
convertit. Non defuit illi indefessus mise- 
rorum adjutor precibus supplicantis. Nam 
oculum aridum, mirabili virtute in locum 
suum, pristinumque vigorem restituit, et 
lucis optat» radiis illustravit. 

In eadem provincia apud Castrum, magni 
ponderis lignum ex alto prorupit, et cujus- 
dam sacerdotis caput gravissime quassans, 
sinistrum oculum excæcavit ; qui humi de- 
jectus cœpit alta voce sanctum Franci scum 
luctuose clamare, dicens : Succurre, pater 
sanctissime, ut ad festum tuum ire valeam, 
sicut fratribus tuis ire promisi. Erat enim 
vigilia sancti. Qui statim exsurgens per- 
optime liberatus, in vocem prorupit laudis 
et gaudii, et circumstantes omnes, qui ejus 
miseri» condolebant, in stuporem con- 
vertit et jubilum. Ivit ad festum narrans 
omnibus, quam in se expertus fuerat cle- 
mentiam et virtutem. 

Vir quidam de monte Gargano dum in 
vinea sua laborans, lignum quoddam ferro 
succideret, proprium percussit oculum, et 
sic divisit per medium, ut quasi media pars 
ipsius exterius dependeret. Cumque in tam 
desperato periculo desperaret sibi posse 
per hominem subveniri, jejunaturum se in 
festo S. Francisci, si ei succurreret, repro- 
misit; statim in loco debito viri oculum 
sanctus Dei restituit, sicque divisum re- 
ti) Quod sequitur ex editionibus Vaticana et Su - 
riana S. Bonaveutur» non esse videtur. Itaque e 
texto rescisum est, et in notis positum : 

Quidam pro furti calumnia cæcatus fuit, rigore 
justitiæ saecularis apud Assisium ; Othone milite 
per ministros publicos sententiam Oeta via ni judicis 
de eruendis accusato oculis exsequente. Qui tali- 
ter deformatus, effossis oculis, praecisis nervis op- 
ticis etiam cum cultello, ductus ad altare beati 
Francisci, implorata ipsius clementia, et sua in 
prædicti criminis impositione, innocentia allegata, 


junxit et lumine pristino decofavit, ut nul- 
lius laesionis vestigia remanerent. 

Filius cujusdam nobilis viri a nativitate 
cæcus, meritis B. Francisci lumen accepit 
optatum : qui nomen ab eventu sortitus, Il- 
luminatus vocatus est. Assumpsit postea 
cum in ætate esset Ordinem B. Francisci, 
accepti beneficii non ingratus, tantumque 
profecit in lumine grati» et virtutis, ut 
ver» lucis filius videretur. Tandem B. pa- 
tris promerentibus meritis sanctum ini- 
tium fine sanctiori conclusit. 

In Zachanto, quod est castrum juxta 
Anagniam, miles quidam, Gerardus no- 
mine, oculorum lumen ex toto perdiderat. 
Accidit autem ut duo fratres Minores ab 
exteris partibus venientes ad domum ipsius 
hospitaturi diverterent. Suscepti itaque de- 
vote, propter reverentiam S. Francisci a 
familia tota, et cum omni benignitate trac- 
tati, gratias agentes Deo et hospiti, ad lo- 
cum fratrum devenere. Nocte igitur qua- 
dam, B. Franciscus uni fratrum illorum in 
somnis apparuit, dicens : Surge, festina cum 
socio ad domum hospitis nostri, qui Chris- 
tum et me suscepit in vobis ; volo enim be- 
neficia rependere pietatis; c»cus quidem 
effectus, suis promerentibus culpis, quas 
pœnitentiali non studuit confessione pur- 
gare. 

Disparente quoque patre, frater festinus 
surrexit, ut mandatum cum socio celeri- 
ter adimpleret; venientesque ad hospitis 
domum, cuncta, qu» viderat alter, per or- 
dinem narraverunt eidem. Stupuit vir ille 
non modicum, et universa qu» dicebantur, 
vera esse confirmans, compunctus ad lacry- 
mas confessus est libens. Tandem correc- 
tione promissa interiorique homine totali- 
ter renovato, exteriorem continua recupe- 
ravit aspectum. Hujus miraculi fama cir- 
cumquaque diffusa, non solum ad reveren- 
tiam sancti, verum etiam ad confessionem 
humilem peccatorum, et hospitalitatis gra- 
tiam plurimos incitavit (1). 

sancti ipsius merito infra triduum, novos recepit 
oculos, minores quidem illis, quibus orbatus fuerat, 
sed non minus limpide visus officium exercentes. 
Hujus autem stupendi miraculi testis fuit prœno- 
minatus miles Otho, juramento ad hoc adstrictus, 
coram domino Jacobo abbate S. Clementis, aucto- 
ritate domini Jacobi episcopi Tiburtini de ipso mi- 
raculo inquirente. Testis etiam extitit ejusdem 
miraculi frater Guillelmus Romanus a fratre Hie- 
ronymo Esculano, generali ministro Ordinis fra- 
trum Minorum, aa veritatem dicendam, quam 



I 


181 PROLEGOMENA. — VITA. 182 


De liberatis a diversis infirmitatibxis . 

Apud castrum Plebis, juvenis quidam 
mendicus surdus erat et mutus a nativitate 
sua, qui linguam adeo curtam habebat ac 
tenuem, quod multotiens exquisita a pluri- 
bus, praecisa penitus videretur. Vir quidam, 
Marcus nomine, ipsum propter Deum sus- 
cepit hospitio : qui eum sibi benefacere sen- 
tiens, coepit cum ipso assiduus demorari. 
Sero quodam, cum praedictus vir cœnaret 
cum conjuge, astante puero coram eis, 
dixit uxori : Hoc ego maximum miraculum 
reputarem, si beatus Franciscus huic au- 
ditum redderet, et loquelam. Et adjecit : 
Voveo Deo, quod si hoc sanctus Franciscus 
dignabitur operari, propter amorem suum 
huic puero expensas conferam, donec vivet. 
Mirum certe ! Subito lingua crevit, et lo- 
cutus est, dicens : Gloria Deo, et sancto 
Francisco, qui mihi loquelam praebuit, et 
auditum. 

F. Jacobus de Iseo, cum puerulus esset, 
in domo paterna, incurrit rupturam corpo- 
ris valde gravem. Superno vero afflatus 
spirjtu, licet esset juvenis et infirmus, Or- 
dinem S. Francisci devotus intravit; nulli 
tamen qua urgebatur infirmitatem detexit. 
Factum est autem cum corpus sancti Fran- 
cisci transferretur ad locum, ubi pretiosus 
sacrorum ossiun» ejus nunc thesaurus est 
conditus , adfuit, et tunc dictus frater trans- 
lationis gaudiis, ut glorificati jam patris 
corpori, honorem debitum exhiberet. Et 
appropinquans tumbæ, in qua ossa sacra 
füerant collocata, præ devotione spiritus, 
sacrum tumulum complexatus, et cum la- 
crymis multis orans subito, miro modo ad 
loca debita partibus revocatis, sanum se 
sensit, succinctorium deposuit, et ex tunc 
ab omni dolore praeterito liber fuit. Ab in- 
firmitate quoque consimili, frater Bartholus 
de Eugubio, frater Angelus de Tuderto, Ni- 
colaus sacerdos de Stichano, Joannes de 
Fora, vir quidam de Pisis, et alius de cas- 
tro Cisternae, Petrus quoque de Sicilia, et 
homo quidam de castro Spelli juxta Assi- 
sium, et quamplures alii per Dei misericor- 

circa hoc noverat, praecepto et excommunicatio- 
nis sententia obligatus. Qui taliter adstrictus co- 
ram pluribus ministris provincialibus, ejusdem 
Ordinis, et aliis magni mèriti fratribus, affirmavit, 
se dudum r adhuc sæcularem existentem, vidisse 


diam et B. Francisci merita extiterunt mi- 
rabiliter liberati. 

In Maritima, mulier quædam mentis alie- 
nationem per quinquennium passa, visu et 
auditu privata est, indumenta dilaniabat 
dentibus, ignis et aquæ periculum non time- 
bat, et caduci morbi ad summum incurrerat 
horribilem passionem. Nocte vero quadam, 
cum disponeret sibi divina misericordia mi- 
sereri, salutaris ftilgore lucis superillus-^ 
trata divinitus, vidit beatum Franciscum 
super solium sedere sublime, ante quem 
prostrata sanitatem suppliciter exposcebat. 
Illo vero nondum favente precibus, firma- 
vit mulier votum, promittens pro Dei amore, 
ac sancti, petentibus, donec haberet, elee- 
mosynam non negare. Illico sanctus pactum 
recognovit, quod olim cum Domino fecerat 
simile, et signans eam crucis signaculo, in- 
tegram sibi restituit sanitatem. A consimili 
passione puellam quamdam de Nursia, et 
filium cujusdam nobilis viri, et alios quos- 
dam , relatione veridica compertum est 
sanctum Dei Franciscum misericorditer li- 
berasse. 

Petrus de Fulgineo ad visitandum limina 
beati Michaelis quodam tempore pergens, 
dum minus reverenter peregrinationem 
peregit, fontis cujusdam aquam degus- 
tans, a dæmonibus est invasus. Et ex- 
inde per tres annos obsessus, discer- 
pebatur in corpore, pessima loquens, et 
horrenda praetendens, habens aliquando lu- 
cida intervalla, beati virtutem, quam effi- 
cacem audierat ad effhgandas aereas potes- 
tates, humiliter requisivit : et ad sepulcrum 
pii patris aocedens, mox ut illud contigit 
manu, e dæmonibus crudeliter eum discer- 
pentibus mirifice liberatus fuit. Simili 
etiam modo, mulieri cuidam de Narnio ha- 
benti daemonium, misericordia Francisci 
subvenit, et aliis pluribus, quarum vexa- 
tionum angustias, et curationum modos, 
longum esset per singula enarrare. 

Vir quidam nomine Bonus, homo de ci- 
vitate Fani, paralyticus et leprosus, ad ec- 
clesiam beati Francisci a parentibus de- 
portatus, utriusque morbi plenam conse- 
cutus est sanitatem. Sed et alius juvenis 

eum habentem oculos, et postmodum actu execu- 
tionia injuriam patientem, ac se, excæcati oculos 
in terram projectos curiose cum baculo revolvisse, 
et postmodum virtute divina, eumdem, novæ lucis 
receptis oculis videntem clarissime conspexisse. 



183 


184 


quidam Acto nomine, de Sancto Severino, 
totus leprosus, voto emisso, et ad sepul- 
chrum sancti delatus, meritis ipsius a lepra 
mundatus est. Habuit quidem sanctus su- 
pra hujusmodi morbo curando praecellen- 
tem virtutem, pro eo quod humanitatis et 
pietatis amore leprosorum obsequiis semet- 
ipsum humiliter deputarat. 

Nobilis quaedam mulier, Rogata nomine, 
in episcopatu Sorano per viginti tres annos 
fluxu sanguinis fatigata, sed a quam pluri- 
bus medicis quamplurima mala perpessa; 
præ nimietate quidem languoris, saepius vi- 
debatur expirare. Sed et si quando fluxus 
hujusmodi stringebatur, tumescebat cor- 
pore toto. Audiens autem quemdam pue- 
rum, romano sermone canentem miracula, 
quae Deus per B. Franciscum fuerat opera- 
tus, nimio dolore commota, tota prorupit in 
lacrymas, sicque intra se flde accensa, di- 
cere coepit : O beate pater Francisce, qui 
tantis coruscas miraculis, si me digneris ab 
haG aegritudine liberare, magna tibi accres- 
cet et gloria, quoniam adhuc tantum mira- 
culuiq non fecisti. Quid plura? His dictis, 
sensit se B. Francisci meritis liberatam. 
Filium quoque ipsius, Marcum nomine, qui 
brachium habebat contractum, S. Francis- 
cus voto ad ipsum emisso, sanavit. Fœmi- 
nam etiam quamdam de Sicilia per septen- 
nium fluxu sanguinis fatigatam, beatus 
Christi signifer salvam fecit. 

In urbe Roma, Praxedes quaedam nomine, 
religiositate famosa, quæ a tenella aetate 
propter aeterni Sponsi amorem, arcto se car- 
cere per quadraginta jam fere annos abdi- 
derat, apud B. Franciscum, gratiam pro- 
meruit spiritualem. Nam cum die quadam 
pro rebus opportunis solarium suæ cellulae 
conscendisset, et impulsione phantastica 
corruens, cum fractum haberet pedem cum 
crure et humerum a positione debita se- 
questratum, apparuit- èi benignissimus pa- 
ter vestimentis gloriae candidatus, et dulci- 
bus affatibus alloqui coepit eamdem : Surge, 
inquit, filia benedicta, surge ne timeas. Et 
apprehensa manu ipsius, allevans eam, dis- 
paruit. Ipsa vero per cellulam suam huc at- 
que illuc se convertens, putabat se visum 
videre, usquequo ad clamorem ipsius appor- 
tato jam lumine, perfecte se sentiens per ser- 
vum Dei Franciscum esse sanatam, cuncta 
quæ acciderant per ordinem enarravit. 


De non observantibus festum , et non 
honorantibus sanctum . 

In Pictaviæ partibus, in villa quæ Simo 
dicitur, sacerdos quidam, Reginaldus no- 
mine, beato Francisco devotus, festum ip- 
sius parochianis suis indixerat solemniter 
celebrandum. Unus autem de populo igno- 
rans sancti virtutem, sui parvipendit sacer- 
dotis mandatum. Egressus autem foras in 
agrum, ut ligna succideret, cum se præpa- 
rasset ad opus, vocem audivit hujusmodi 
ter dicentem : Festum est, operari non licet 
Verum cum nec imperio sacerdotis, nec su- 
pernae vocis oraculo, servilis temeritas 
frænaretur, addidit divina virtus ad glo- 
riam sancti sui, sine mora miraculum et 
flagellum. Mox enim ut furcam una manu 
jam tenens, alteram cum ferreo instru- 
mento levavit ad opus, sic divina virtute 
utraque manus utrique instrumento cohae- 
sit, ut ad neutrius dimissionem digitos 
aliquatenus relaxare valeret. Stupefactus 
nimis, et quid ageret nesciens, ad eccle- 
siam multis undique ad videndum prodigium 
concurrentibus, properavit. Ubi mente 
compunctus ante altare, quodam ex assis- 
tentibus sacerdote monente (plures quippe 
ad festum vocati convenerant sacerdotes), 
beato Francisco se humiliter devovit; tria, 
sicut ter vocem audierat, vota vovens 
quod scilicet festum ipsius coleret quod 
ad illam, in qua tunc erat, ecclesiam in 
festo veniret, et quod sancti corpus perso- 
naliter visitaret. Mirum certe relatu 1 Uno 
emisso voto unus digitus factus est liber; 
ad secundi emissionem, solutus est alius ; 
sed tertio facto voto, laxatus est tertius; 
et postmodum tota manus, necnon et altera 
subsequenter, populo, qui jam multus adve- 
nerat, sancti clementiam devotissime im- 
plorante. Sic homo pristinae redditus libertati 
per seipsum instrumenta deposuit ; cunctis 
laudantibus Deum, virtutemque sancti miri- 
ficam, qui tam mirabiliter percutere pote- 
rat, et sanare. Ipsa vero instrumenta usque 
hodie coram altari ad honorem B. Fran- 
cisci fabricato, idem in memoriam sancti 
dependent. Plura quoque illic, et in locis, 
vicinis patrata miracula et sanctum in 
coelis ostendunt eximium, et festum ipsius . 
in terris venerabiliter excolendum. 

In civitate quoque Genomanensi, dum in 
solemnitate Francisci, mulier quædam nxa-- 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 



PROLEGOMENÀ. — VITA. 


185 


186 


nus ad colum extenderet, et digitis appre- 
henderet fusum, obrigescentibus manibus, 
coeperunt digiti magnis ardoribus cruciari. 
Igitur poena docente, sancti recognoscens 
virtutem, corde compuncta, cucurrit ad j 
fratres. Cumque pro salute ipsius devoti filii 
sancti patris clementiam precarentur, inco- 
lumis effecta est statim : nec aliquid læ- 
sionis remansit in manibus, nisi ad facti 
memoriam, solum vestigium combusturae. 
Simili etiam modo in Campania majori, 
mulier quaedam, et in villa Oletti mulier 
altera, et in castro Pyllei, tertia, dum 
beati patris festum celebrare contemne- 
rent, praevaricantes primum mirabiliter 
sunt punitae, sed postmodum pœnitentes, 
per sancti Francisci merita mirabilius li- 
beratae. 

Miles quidam de Burgo in provincia 
Massae, beati Francisci operibus, et mira- 
culorum signis impudentissime detrahebat. 
Inferebat multa opprobria peregrinis, ad 
ipsius memoriam venientibus, et contra fra- 
tres publica garriebat insania. Cum autem 
semel sancti gloriam impugnaret, addidit 
super peccata sua blasphemiam detestan- 
dam: Si verum est, inquit, quod Franciscus 
iste sit sanctus, gladio cadat hodie corpus 
meum ; si vero sanctus non est, evadam in- 
columis. Non distulit ira Dei condignum in- 
ferre supplicium, cum jam facta fuisset o- 
ratio in peccatum. Mora enim modica in- 
terjecta, dum blasphemus nepoti suo infer- 
ret injuriam, accepit ille gladium et patrui 
visceribus cruentavit. Eodem die mortuus 
est sceleratus, inferni mancipium, et filius 
tenebrarum, ut cseteri discerent miranda 
Francisci opera, non blasphematoriis ver- 
bis impetere, sed devotis laudibus honorare. 

Judex quidam nomine Alexander, dum a 
beati Francisci devotione, quos poterat ve- 
nenata lingua retraheret, divino judicio 
lingua privatus, per sex annos obmutuit. 
Qui cum in eo quod peccaverat, torquere- 
tur, alta poenitudine revocatus dolebat, se 
contra sancti miracula oblatrasse. Itaque 
non perstitit misericordis indignatio sancti, 
sed pœnitentem, ac se humiliter invocan- 
tem, restituta loquela, recepit ad gratiam. 
Ex tunc linguam blasphemam consecravit 
laudibus sancti, devotionem simul et disci- 
plinam recipiens per flagellum. 


De quibusdam aliis miraculis diversorum 

generum . 

In castro Galiani Yalvensis dioecesis, mu- 
lier quaedam nomine Maria, quæ Christo 
Jesu, et B. Francisco famulatu devoto sub- 
jecta, una dierum aestivo tempore exiit, ut ma- 
nibus conquireret propriis necessarium vic- 
tum. Cum igitur fervente nimium aestu, sitis 
deficere coepisset ardoribus, omni privata 
beneficio poculi, pro eo quod in monte arido 
sola esset, quasi exanimis humi prostrata, 
patronum suum sanctum Franciscum invo- 
cabat pio mentis affectu. Dum autem perse- 
veraret mulier in affectuosa et humili 
prece, labore, siti, et aestu fatigata quam- 
plurimum, paululum obdormivit; et ecce 
S. Franciscus adveniens, et eam vocans ex 
nomine : Surge, inquit, et bibe aquam, quae 
divino munere tibi ac pluribus exhibetur. 
Ad hujus vocis auditum surrexit mulier a 
somno, non modicum confortata, et acci- 
piens silicem, quæ juxta se 'erat, radicitus 
evulsit a terra, effodiensque ligno parvulo 
circumquaque, viventem reperit aquam, 
quæ cum primo videretur parvula stilla, 
subito divina virtute crevit in fontem. Bibit 
itaque mulier, et satiata oculos lavit, quos 
cum longa prius haberet aegritudine obum- 
bratos, nova ex tunc sensit luce perfusos. 
Festinavit ad domum mulier, tam stupen- 
dum miraculum ad gloriam sancti Francisci 
denuncians universis. Concurrerunt un- 
dique multi ad miraculi famam, expefrientia 
magistra discentes mirabilem illius aquae 
virtutem, dum ad ipsius contactum, con- 
fessione praemissa, a variis morborum cla- 
dibus plurimi liberabantur. Perseverat us- 
que hodie fons ibi perspicuus, et inhonorem 
beati Francisci ibidem oratorium est cons- 
tructum. 

In Hispania apud Sanctum Facundum, 
viri cujusdam cerasum arefactam, ad 
virorem frondium , florum et fructuum 
contra spem mirabiliter revocavit. In- 
colas quoque terrae apud Yilesios, a ver- 
mium peste corrodentium vineas circum- 
quaque, miraculoso suffragio liberavit. Sa- 
l cerdotis cujusdam juxta Palentiam hor- 
reum quoddam, quod vermibus frumen- 
tariis repleri quolibet anno solitum erat, 
sibi fideliter commendatum penitus expur- 
gavit. Terram quoque domini cujusdam de 
Petramala in regno Apuliae, sibi suppli- 


187 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


citer commendatam, ab odiosa peste brucho- 
rum penitus serravit indemnem : cum ta- 
men in circuitu omnia essent praedicta pes- 
tilentia devorata. . 

Vir quidam Martinus nomine» cum longe 
a castro suo boves minasset ad pascua» 
crus unius bovis casu quodam sic fuit des- 
perate confractum» ut nihil esset sibi de 
remedio aliquo cogitandum. Dum autem 
pro decoriatione foret sollicitus» et instru- 
mentum cum quo id faceret» non haberet, 
domum reversus B. Francisco bovis curam 
reliquit, ipsumque fideli sancti custodiae 
fiducialiter commendavit, ne ante suum re- 
ditum devoraretur a lupis. Summo itaque 
mane ad bovem in sylva relictum, cum ex- 
coriatore reversus, pascentem ipsum ita 
reinvenit incolumem, quod nequaquam crus 
fractum ab altero discernebat* Gratias egit 
bono pastori, qui diligentem de bove suo 
curam habuit, et medelam donavit. Succur- 
rere novit humilis sanctus omnibus invo- 
cantibus ipsum, nec quantumcumque par- 
vas necessitates hominum dedignatur. Nam 
viro cuidam dq Amiterno, jumentum res- 
tituit furto sublatum. Mulieri cuidam de 
Interduco catinum novum in multas partes . 
casu divisum, integre reparavit. Viro etiam 
cuidam de monte Ulmi in Marchia consoli- 
davit vomerem in frusta confractum. 

In Sabinensi dioecesi, vetula quædam 
octogenaria erat, cujus filia moriens lac- 
tentem infantulum dereliquit. Cum igitur 
anus paupercula plena esset inopia, et 
vacua lacte, nullaque esset mulier, quæ 
sitienti parvulo lactis stillicidium, juxta 
quod exigebaf necessitas, erogaret, quo se 
verteret vetula penitus ignorabat. Debilitato 
vero infantulo, nocte quadam omni humano 
destituta subsidio, ad beati patris Francisci 
auxilium implorandum, lacrymarum imbre 
perfusa, tota se mente convertit. Adfuit sta- 
tim innocentis amator aetatis : Ego, inquiens, 
sura Franciscus, o mulier ! quem cum tan- 

(1) Quod sequitur, ex editionibus Vaticana et 
Suriana, Bonaventurœ non esse videtur : 

Apud Segusiam juvenis quidam de Riparolio, 
Ubertinus nomine, Ordinem fratrum Minorum in- 

f ressus; novitiatus sui tempore, horridi cujus- 
am perturbatione pavoris incurrit amentiam; 
totiusquedextræ partis paralysis morbo gravissimo, 
auditum et linguam cum motu amisit et sensu. 
Cum autem sic miserabilis, non sine fratrum 
multa moestilia per plures dies in lectulo decubas- 
set, B. Francisci solemnitas supervenit, in cujus 
vigilia, concesso sibi aliquo lucido intervallo, pium 


188 

tis lacryntis invocasti. Pone, ait, mammas 
tuas in ore pnerill, quoniam abundanter tibi 
lac Dominas dabit Implevit ani» sancti 
mandatum, et statim octogenariae mammae 
lactis copiam effoderunt Innotuit om- 
nibus mirabile sancti donnm, multis tam 
viris, quam mulieribus, accelerantibus ad 
videndum. Et quia quod testabantur oculi, 
lingua impugnare non poterat : excitaban- 
tur omnes ad landandum Deam in sancti 
sui virtute mirabili, et amabili pietate. 

Apud Spoletum vir et uxor, unicum ha- 
bentes filium, quotidie illum velut hæredi- 
tarium opprobrium deplorabant; brachiis 
siquidem collo connexis, jnncti9que geni- 
bus pectori, et pedibus naribus alligatis, 
non hominis proles, sed monstrum quod- 
dam potius videbatur. Vebementiori mulier 
ex hoc afflicta dolore crebris gemitibus 
clamabat ad Christum, S. Francisci auxi- 
lium invocando, nt infelici sibi, et in tali 
opprobrio constitute, succurrere dignare- 
tur. Nocte igitur quadam, cum propter hu- 
jusmodi tristitiam, tristis eam somnus arri- 
peret, apparuit ei S. Franciscus, piis eam 
affatibus mulcens, insuper et suadens, quod 
ad locum propinquum, suo nomini dedica- 
tum, deferret puerum, ut ex aqua putei loci 
illius, in nomine Domini superfusus , ple- 
nam reciperet sospitatem. Négligente au- 
tem illa sancti adimplere mandatum, se- 
cundo replicavit id ipsum. Tertio quoque 
apparens, mulierem cum puero usque ad 
januam dicti loci, præambulo ducatu per- 
duxit. Supervenientes autem nobiles quæ- 
dam matronæ devotionis causa ad praedic- 
tum locum, eis a muliere praefata diligenter 
exposita visione, una cum ipsa puerum 
fratribus præsentarunt, et haurientes aquam 
de puteo, earum nobilior propriis manibus 
lavit infantem. Statim puer, omnibus mem- 
bris ad sua loca perductis, sanus apparuit, 
et magnitudo miraculi omnibus admira- 
tionem induxit (i). 

patrem licet voce informi, corde tamen fideli, 

Ï >rout poterat, invocabat. Hora vero matutinali, 
ratribu8 omnibus in ecclesia laudibus divinis in- 
tentis, ecce B. pater habitu firatrum indutus, in 
infirmarim loco prmfato novitio astitit, lumenque 
non modicum in habitaculo illo refulsit. Et ex- 
tensam manum super dextrum illius latus, a ca- 
pite usque ad pedes suaviter contingendo dedu- 
cens, digitos in auriculas misit, quodamque in 
dextro humero impresso charactere : Hoc tibi, 
ait, signum erit, quod Deus per me, cujus exemplo 
ductus religionem intrasti, plene te restituit sani- 


m 


PROLEGOMENA. — VITA. 190 


In castro Chore Ostiensis dioecesis, vir 
quidam sic crus ex toto perdiderat, ut nullo 
modo progredi, vel movere se posset. Posi- 
tus itaque in angustia vehementi, et auxilio 
desperatus humano : coepit nocte quadam, 
ac si præsentem cerneret B. Franciscum, 
talem coram eo assumere materiam quere- 
landi : Adjuva me, S. Francisco, recolens 
meum servitium, et devotionem tibi impen- 
sam. Nam in asino meo te portavi, sanctos 
pedes tuos, et sanctas manus tuas osculatus 
fui, semper tibi devotus, semper benevolus 
extiti, et ecce morior doloris hujus durissi- 
mo cruciatu. His pulsatus querelis, statim 
adfuit beneficiorum memor, et devotionis 
gratus, et vigilanti viro cum uno fratre 
apparuit; ad vocationem ejus se venisse 
dixit, et tulisse remedia sanitatis. Tetigit 
locum doloris cum baculo parvulo, qui fi- 
guram Thau in se habebat, et fracto mox 
apostemate, perfectam tribuit sanitatem. 
Et, quod mirabilius est, sacrum signum 
Thau impressum super locum sanati ul- 
ceris, ad miraculi memoriam dereliquit. 
Hoc signo S. Franciscus suas consignabat 
litteras, quoties caritatis causa scriptum 
aliquod dirigebat. 

Sed ecce, dum per diversa miracula glo- 
riosi patris Francisci, mens narrationis 
varietate distracta decurrit, promerente 
ipso crucis glorioso signifero, in signum 
salutis Thau, non sine divina directione 
pervenit, ut ex hoc possimus advertere, 
quod sicut crux militanti post Christum, 
fuit sublimitas meriti ad salutem, sic et 
triumphanti cum Christo, facta est firmi- 
tas testimonii ad honorem. Hoc quippe 
crucis mysterium magnum et mirum, in 
quo charismata gratiarum, et merita vir- 
tutum, et thesauri sapientiæ et scientiae tam 
alta profunditate velantur, ut a mundi sa- 
pientibus et prudentibus git occultum, tam 
plene fuit huic Christi parvulo revelatum, 
ut omnis vita ipsius, non nisi crucis vesti- 
gia sequeretur , non nisi crucis dulcedinem 
saperet, non nisi crucis gloriam praedica- 
ret. Vere namque in suæ conversionis prin- 
cipio dicere cum Apostolo potuit : Mihi ae- 
tati. Chordaque illum succingens, quia sine chor- 
da jacebat, dixit ad eum : Surgens ecclesiam intra, 
ut laudes Deo debitas cum fratribus devotus exsol- 
vas. Quibus dictis, cum puer ipsum manibus vellet 
contingere, et pedum ejus deosculari vestigia, ut 
gratias ageret : ab ejus aspectu B. pater abscessit. 
Et juvenis recuperata sanitate corporis, cum ra- 


tem absit gloriari , nisi in cruce Domini 
nostri Jesu Christi (Galat., vi, 14). Non 
minus etiam vere in conversationis pro- 
gressu addere valuit : Quicumque hanc re- 
gulam secuti fuerint, pax super illos, et 
misericordia (Ibid., 16). Verissime autem 
in consummatione potuit subinferre : Stig- 
mata Domini Jesu in corpore meo porto . 
(Ibid., 17). Sed et illud nos quotidie desi- 
deramus ab ipso audire : Gratia Domini 
nostri Jesu Christi , cum spiritu vestro 
fratres . Arnen. (Ibid., 18.) 

Gloriare igitur jam secure in crucis glo- 
ria Christi, signifer gloriose, quoniam a 
cruce incipiens, secundum crucis regulam 
processisti, et tandem in cruce perficiens, 
per crucis testimonium quantæ gloriæ sis 
in cœlo, cunctis fidelibus innotescis. Secure 
jam te sequantur, qui exeunt ex Ægypto : 
quia per baculum crucis Christi mari di- 
viso deserta transibunt, in repromissam 
viventium terram, Jordane mortalitatis 
transmisso, per ipsius crucis mirandam 
potentiam ingressuri. Quo nos introducat 
verus populi ductor, et Rivator Jésus 
Christus crucifixus, per merita servi Fran- 
cisci. Ad laudem et gloriam unius Dei et 
trini, qui vivit et regnat in sæcula saeculo- 
rum. Arnen. • 

ADDITAMENTUM 

AD VITAM SANCTI FRANCISCI 
Juxta editionem P.de La Haye (1641). 

I. A civitate Reatina venit [Gregorius] 
Spoletum, mox Assisium visitatis prius S. 
Clara et consodalibus, quae extra urbem ad 
S. Damianum quotidiano boni nominis in- 
cremento sancte vivebant. Nullus harum 
virginum sanctimoniam magis perspectam 
exploratamque habuit in ipso pontifice, qui 
in cardinalatu earum protectorem egit, con- 
silio, re familiari, ■ et singulari eis adfuit 
patrocinio. Protracto familiari colloquio 
cum primicæria Clara tandem subjunxit, 
eam propter pericula temporum, et eventus 

tionis industria, vivacitate sensuum et loquela, 
ecclesiam ingressus cum multa fratrum et sœcu- 
larium admiratione, qui tunc aderant, et juvenem 
paralyticum viderant et amentem, laudibus divinis 
interfuit : et per ordinem narrato miraculo, mul- 
tes ad Christi et beati Francisci devotionem ac- 
cendit. 

■ 



191 


AD OPERA S. PRANGISGI ASSISIATIS 


192 


saeculorum debere possessiones ajtjnttere, 
quas spopondit se plene et abuoBamer elar- 
giturum. Fortissimo et constâfltl illa restitit 
animo majorem omni po*ssessi($ne, dicens, 
esse paupertatem, neque ullum hoc the- 
sauro esse securiorem. Suspicatus pius Pon- 
tifex propterea tetiaciter inhaesisse pau- 
pertati , quod ei servandae perpetuo se 
obstrinxerit voto addidit : -si votnm formi- 
das carissima filia, nos te a voto absohri- 
mus. Sancte pater, inquit illa, nequaquam 
a Christi sequela in perpetuum, §ed a pec- 
catis meis absolvi desidero. 

Urbem ingressus, magno exceptus appa- 
ratu, recta perrexit ad sepulchrum S. Fran- 
cisco cujus vitæ sanctitatem longa expe- 
rientia compertam habebat, et cujus gloria 
magis magisve in dies singulos crescebat 
miraculorum frequentia. Longa oratione viri 
sancti patrocinio «commendato Ecclesiæ 
statu in tanto rerum turbine, statim ibidem 
iniit cum comitibus, cardinalibus sermonem 
de prodigioso notissijpæ sanctitatis homine 
canonizando. Debita itaque præmissa in- 
quisitione examinantur miracula, quae facile 
fuit conscribere, dum ex ipsa civitate, rure 
suburbano, et locis vicinis plurimi, sancti 
viri intercessione magna et mirabilia obti- 
nuerint a Domino beneficia. ‘Exactam re- 
rum discussionem commisit iis cardinali- 
bus , qui minus favebant tanti negotii 
accelerationi. Intérim Perusium abit Pon- 
tifex, quædam commodius dispositurus 
circa Frederici contumaciam, veL flecten- 
dam, vel frangendam. Habito ibi pleno 
consistorio circa processus validitatem, et 
communi omnium administrorum addito 
consensu de connumerando inter cœlites 
viro sancto, cum universa curia rediit Assi- 
sium, quo jam ad rei novitatem et solem- 
nitatem innumera heroum, praelatorum, ac 
universae gentis ex multis regionibus con- 
venit multitudo. 

Dum viri sanctitatem impensius Pontifex 
expendit, et singularem ejus praerogativam 
in Christi acceptis vulneribus admirabun- 
dus secum extollit, circa vulnus laterale 
quod oculis non vidit, coepit *dubitabundus 
haesitare. Nocte quadam apparuit ti in som- 
nis indignato, commotoque vir sanfctus ; et 
haesitationem cordis ipsius rpdarguens, ele- 
vavit brachium dextrum, detexit vulnus, 
phialamque poposcit ab ipso, ut scaturien- 
tem reciperet sanguinem, qui ex latere de- 


fluebat. Obtulit in visione summus Pontifex 
phialaip postulatam; quæ usque ad sum- 
mum, sanguine profluente de latere vide- 
batur impleri. Ex tunc ad illud sacrum 
miraculum tanta cœpit devotione affici et 
aemulatione fervere, ut nullo modo pati 
posset, quod aliquis praefulgentia illa sacra 
signa, superba praesumeret impugnatione 
fuscare, quin eum severa increpatione fe- 
riret. k . » 

it 

Magna cum solemnitate prfltparatis se- 
cundum Pontificis majestatem, et in virum 
sanctum affectum, rebus omnibus quae in 
tanto exponuntur theatro, in ipsa ecclesia 
S. Georgii ex alto solio gravissimum habuit 
Pontifex ad universam multitudinem de 
sancti viri laudibus sermonem, ab illis ver- 
bis exorsus : Quasi stella matutina in me- 
dio nebulœ, et quasi luna plena in diebus 
suis , et quasi sol refulgens , sic et iste reful- 
sit in templo Det (Eccl. l, 6, 7.) Completo 
sermone ex eminenti loco, Octavianus car- 
dinalis diaconus coqsobrînus Innocentii III, 
ab eodem creatus tituli Sanctorum Sergii et 
Bacchi, miracula fideli examine probata, 
quæ nos dabimus statim, populo recitavit. 
Deinde Rainerius Cappoccius Viterbiensis, 
diaconus cardinalis S. Marisa in Cosmedin, 
ab eodem Innocentio assumptus, qui arctam 
habuit cum S. Dominico necessitudinem, 
multisque functus est pro Ecclesia muneri- 
bus, in confirmationem et gloriam tantorum 
miraculorum doctam recitavit orationem : 
dum dixit multis ex imo corde tractis sin- 
gultibus præ summo 'in sanctum virum 
amore, surgens ex solio Pontifex præmissa 
devota et brevi oratione, deinde in pedes 
erectus sublatisque in coelum oculis et ma- 
nibus alta voce intonavit : « Ad laudem et 
« gloriam omnipotentis Dei, Patris et Filii, 
« et Spiritus Sancti, et gloriosae Virginis 
« Mariæ, et beatorum Apostorum Petri et 
« Pauli, ad honorem Ecclesiæ Romanae bea- 
« tissimum patrem Franciscum, quem Do- 
« minus glorificavit in coelis, venerantes in 
« terris, de consilio fratrum nostrorum, et 
« aliorum praelatorum in catalogo sancto- 
' « rum decrevimus adnotandum, et festum in 
« die obitus sui celebrari. » Statim cardi- 
nales Te Deum laudamus incipiunt, et4>o- 
puli in varias laudes voces depromunt. Des- 
cendit de solio Pontife*, et f>er inferiores 
gradus sanctuarium concameratum, ubi 
sanctura corpus conditum erat, intravit, ubi 


193 


194 


PROLEGOMENA. — VITA. 

/ 


prostratus coram arca, in qua custodieba- 
tur, eam exosculatus multa vota obtulit et 
donaria. Addit Albertus Stadensis Pontifi- 
cem cum cardinalibus corpus ex ipsa tumba 
levasse ; fortasse id factum, ut satisfieret 
cardinalium et virorum principum votis, 
viderentque in integro corpore pulchra illa 
Christi vestigia. 

Adnotarunt plures auctores canoniza- 
tionis formam et solemnitatem ; neque id 
mirum, quia ultra omnes fuit maxima, ut 
adnotavit Joannes de Florentia in'opusculo 
' de hac re MS. primo ex insolitis caeremo- 
niis, nam eousque recitatis approbatisque 
in secreto cardinalium consistorio canoni-, 
zandi miraculis, adscribebatur absque tanto 
apparatu numero sanctorum. Secundo, ex 
tanta Pontificis dignatione, ut personaliter 
cum tota curia venerit ad hoc munus Assi- 
sium, atque ipse viri sancti vitam et laudes 
ad populum dixerit, plurima recensens 
magna animi teneritudine, quæ viventem 
adhuc fecisse vidit aut cognovit ex arcta 
cum eo necessitudine. Tertio, ex praesentia 
corporis ipsius sancti patris, quod fortasse 
paucis aut nullis canonizatorum evenit. 
Quarto, ex plurima attestatione et concla- 
matione hominum ipsorumque cardinalium, 
qui ante biennium sanctum virum vide- 
runt, cognoverunt, stigmatizatum proba- 
runt. Ex his fidelissimus, omni acceptione 
major testis fuit Raynaldus ex comitibus. 
Pontificis nepos, qui ante cardinalatum 
Francisco familiaris fuit, et in viventis cor- 
pore stigmata perspexit, velut ipse jam 
Pontifex, Alexander IV renunciatus, pu- 
blica concione dixit ad populum. 


II. - BULLA CANONIZATIONIS 

i 

Sancti Francisci, ejusque diei festi 

institutio. 

Gregorius episcopus, servus- servorum 
Dei, etc. 

Miranda circa nos divinæ pietatis dig- 
natio, et inæstimabilis dilectio caritatis, 
qua Filium pro servo tradidit redimendo, 
dona sjiæ miserationis non deserens, et 
Tineam dextera ejus plantatam continua 
protectione conservans, in illam qui salu- 
briter ipsam excolant, evellentes sarculo 
ac vomere, quo Samgar sexcentos Philis- 
thæos percussit, spinas et tribulos ex ea- 

PATROl. TOME VI. 


dem, operarios etiam in undecima hora 
transmittit, ut superfluitate palmitum rese- 
cata, et vitulaminibus spuriis radices altas 
non dantibus, necnon sentibus extirpatis, 
fructum suavem efferat et jucundum, qui 
prælo patientias defaecatus in aeternitatis 
cellarium transferatur : impietate profecto 
velut igni succensa, et frigescente cari- 
tate multorum, in ejusdem maceriam di- 
ruendam, irruentibus Pbilisthæis, portione 
terrenae cadentibus voluptatis. 

Ecce in hora undecima Dominus, qui cum 
diluvii aqua terram deleret, justum per li- 
gnum, contemptibilem gubernavit, super 
sortem justorum virgam peccantium non 
relinquens, excitavit servum suum beatum 
Franciscum virum utique secundum cor 
suum, apud cogitationes divitum lampa- 
dem quidem contemptam» sed peratam ad 
tempus statutum, illam in -vineam suam 
mittens, ut ex ipsa spinas et vepres evel- 
leret, prostratis illam impugnantibus Phi- 
listæis, illuminando patriam, et reconciliari 
Deo, exhortatione sedula commonendo. 

Qui audita interius voce invitantis amici, 
impiger surgens, mundi vincula blandientis, 
quasi alter Samson, gratia divina præven- 
tus dirupit, et spiritu fervoris concepto, 
asinique arrepta mandibula, praedicatione 
siquidem simplici, nullis verborum persua- 
sibilium humanae sapientiae coloribus ador- 
nata, sed tamen Dei virtute potenti, qui in- 
firma mundi eligit, ut fortia quæcumque 
confundat, non tantum- mille, sed multa 
millia Philisthinorum, eo qui tangit montes, 
et fumigant, faciente, prostravit, et in spi- 
ritus servitutem redegit, carnis illecebris 
antea servientes. Quibus vitiis mortuis, et 

r 

Deo viventibus, jam non ipsis, quorum pars 
pessima periit, ex mandibula ipsa egressa 
copiosa est aqua, reficiens, abluens, et fe- 
cundans lapsos, sordidos, et arentes : quæ 
in vitam æternam saliens absque argento et 
commutatione aliqua potest emi : cujus ri- 
vuli longe lateque diffusi, 'vineam irrigant, 
usque ad mare palmites, et usque ad flumen 
propagines extendentem. 

Hic denique patris nostri Abrahæ imi- 
tatus vestigia, mente de terra, et cogna- 
tione sua, necnon domo patris ejus egre- 
diens, iturus in terram quam sibi Dominus 
divina inspiratione monstraret, ut expe- 
ditius curreret ad bravium vocationis coe- 
lestis, et per angustam portam posset faci- 


7 


105 


AD OPERA S. PRANCISCI ASSISIATIS 


196 


lius introire, sarcinam terren» substanti» 
deposuit, se illi conformans, qui cum dives 
esset, pro nobis factus est pauper, eamque 
dispersit, dedit pauperibus, ut sic ejus jus- 
titia in saeculum saeculi permaneret. Et in 
terram visionis accedens, super unum sibi 
montium demonstratum,- videlicet excel- 
lentiam fidei, carnem suam, quasi filiam 
unigenitam, quae ipsum interdum deceperat, 
cum Jephte Domino in holocaustum ob- 
tulit, igne supposito caritatis, illam fame, 
siti, frigore, ac nuditate, vigiliis multis 
et jejuniis macerando, qua cum vitiis et 
concupiscentiis crucifixa, dicere poterat 
cum Apostolo : Vivo ego, jam non ego, 
vivit autem in me Christus : quoniam jam 
non sibi vixerat, sed Christo potius, qui pro 
peccatis nostris mortuus est, et resurrexit 
propter justificationem nostram, ut nulla- 
tenus peccato ulterius serviamus. Vitia 
quoque supplantans, eontra mundum, car- 
nem, et potestates aereas luctamen assu- 
mens viriliter, uxore, villa, bobus, a cœna 
magna retrahentibus invitatos, penitus ab- 
dicatis, cum Jacob Domino jubente sur- 
rexit; et gratia Spiritus septiformis ac- 
cepta, ootoque sibi assistentibus beatitudi- 
nibus evangelicis, Bethel domum Dei, quam 
seipsum praeparavit eidem, per quindecim 
gradus virtutum, qui mystice in Psalterio 
continentur,- ascendit : et ibidem altare 
cordis Domino construens, aromata devo- 
tarum orationum obtulit super eo, per ma- 
nus angelicas in conspectu .Domini defe- 
renda, concivis angelicus mox futurus. 

Ne vero sibi soli proficeret in monte, 
tantummodo Rachel amplexibus inhærendo, 
contemplationi pulchr» quidem, sed sterili, 
ad Li» interdictum descendit cubiculum, 
minaturus gregem gemellis fœtibus fœcun- 
datum ad interiora deserti pro vit» pascuis 
perquirendis, ut illic ubi manna coelestis 
dulcedinis reficit a saecularium strepitu se- 
gregatos, cum lacrymarum effusione se- 
mina sua mittens, cum exultations mani- 
pulos ad æternitatis horrea reportaret, cum 
populi sui principibus collocandus corona 
justiti» coronatus. Qui nimirum non qu» 
sua sunt quærens, sed potius qu» sunt 
Christi, et eidem velut apis argumentosa 
deserviens, necnon quasi stella matutina 
in medio nebul», ac quasi luna plena in 
diebus suis, et sicut sol in Ecclesia Dei ful- 
gens, lampadem et tubam in manus as- 


sumpsit, ut lucentium operum documentis 
humiles attraheret ad gratiam, et protervos 
a noxiis retraheret excessibus, dura incre- 
patione terrendo. Ac sic virtute caritatis 
afflatus, in castra Madianitarum, Ecclesiae 
judicium declinantium, per contemptum, eo 
juvante, qui dum virginali utero claude- 
retur, mundum suo circuibat imperio uni- 
versum, intrepidus irruit, et abstulit arma, 
in quibus confidebat fortis armatus, atrium 
suum custodiens, et distribuit spolia qu» 
tenebat, ej usque captivitatem captivam re- 
duxit in obsequium Jesu Christi. 

Hoste itaque triplici in terra positus su- 
perato, regno coelorum vim intulit, et il- 
lud rapuit violenter, et post hujus vit» 
quamplura gloriosa certamina, de mundo 
triumphans, feliciter migravit ad Dominum, 
multos provenions scientia proditos scien- 
ter nescius, et sapienter indoctus. 

Sane licet ejus vita tam sancta, tam stre- 
nua et proclara sibi sufficeret, ad obtinen- 
dum consortium Bcclesi» triumphantis, 
quia tamen militans, qu» solummodo videt 
in facie, nonprosumit de his qui de suo foro 
non sunt, auctoritate propria judicare, ut 
illos pro vita, tantum venerandos assumat, 
prosertim, quia nonnunquam angelus sa- 
thanae in lucis angelum se transformat; om- 
nipotens et misericors Deus, de cujus mu- 
nere venit, quod prodictus famulus Christi, 
digne sibi et laudabiliter deservivit, tan tam 
lucernam absconsam sub modio remanere 
non patiens, sed eam volens super candela- 
brum collocari, his qui sunt in domo lumi- 
nis, solptium praebituram, vitam ejus sibi 
fuisse acceptam, et ipsius memoriam esae a 
militanti Ecclesia venerandam, multis et 
prodaris miraculis declaravit. 

Cum igitur gloriosæ vit» ipsius insignia, 
ex multa familiaritate, quam nobiscum ha- 
buit in minori officio constitutis, plene cog- 
nita nobis essent, et de miraculorum corus- 
catione multiplici per testes idoneos nobis 
facta fuerit plena fides, confidentes per Dei 
misericordiam, nos, et gregem nobis com- 
missum, ejus suffragiis adjuvari, et quem 
familiarem habuimus in terris, habere pa- 
tronum in coelis ; habito Aratrum nostrorum 
consilio et assensu, ipsum adsoribi decre- 
vimus Sanctorum catalogo venerandum. 

Statuentes, ut quarto nonas octobris, die 
videlicet, quo a carnis ergastulo absolutus, 
ad ætherea regna pervenit, ab universali 


197 


PROLEGOMENA. — VITA. 


198 


Ecclesia, natalia ejus devote ac solemniter 
celebrentur. 

Quocirca universitatem vestram rogamus, 
monemus, et exhortamur in Domino, per 
Apostolica vobis scripta mandantes, quate- 
nus die praedicto in commemoratione ipsius, 
divinis laudibus alacriter insistentes, ejus- 
dem patrocinia humiliter imploretis, ut ip- 
sius intercedentibus meritis, ad ejus merea- 
mini consortium pervenire : illo praestante, 
qui est benedictus in sæcula saeculorum. 
Arnen. Datum Perusii,XIV kalend. augusti, 
pontificatus nostri anno secundo. 


111. De celebrando ubique ejus natali ad 
universos prœlatos diploma . 

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, 
archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prio- 
ribus, archipresbyteris, archidiaconis, de- 
canis, et aliis ecclesiarum prælatis : 

Sicut phialae aureae, quas vidit Joannes 
plenas odoramentorum, quæ sunt orationes 
Sanctorum, in conspectu Altissimi, ad abo- 
lendam nostrorum criminum corruptelam, 
odorem suavitatis emittunt : ita baluti nos- 
trae credimus plurimum expedire, si eorum 
in terris celebrem habeamus memoriam, 
ipsorum merita solemnibus recolentes prae- 
coniis, quorum in coelis speramus inter- 
cessionibus assiduis adjuvari. Sane cum de 
conversatione, vita et meritis beati Fran- 
cisci, institutoris et rectoris Ordinis Mi- 
norum fratrum (qui , juxta consilium Sal- 
vatoris, contemptis transitoriis, secundum 
promissionem ejusdem, ad coelestia praemia 
feliciter et æterna pervenit) cujus vita et 
fama praeclara, peccatorum depulsa cali- 
gine, ambulantes in regione umbrae mortis 
de vitiorum tenebris ad poenitentiae viam vo- 
cans (quorum tam virorum quam mulie- 
rum, ad fidem Ecclesiae roborandam, et con- 
futandam haereticam pravitatem, vivit et 
adhuc viget non modica multitudo) tam per 
vos, quam per multos alios fide dignos, qui 
miracula, quæ Deus per illius sancti merita 
operatur, plenius cognoverunt, certiores ef- 
fecti; auditis etiam virtutibus, et miraculo- 
rum insignibus, et quod inter carnales 
spiritual iter, et inter homines etiam conver- 
sationem angelicam habuisset; ipsum, qui 
cum Christo corporaliter meruit esse in cœ- 

(i) Chron. ant. Mar., c. 3. 


lestibus, ne ipsius l\onori debito et glori» 
detrahere videremur quodammodo, si glo- 
rificatum a Domino, permitteremus ulterius 
humana devotione privari, de fratrum nos- 
trorum consilio, et praelatorum omnium, 
qui tunc temporis apud Sedem Apostolicam 
consistebant, Sanctorum catalogo duximus 
adscribendum. Cum igitur ejus lucerna sic 
exarserit hactenus in hoc mundo, quod per 
Dei gratiam, jam non sub modio, sed super 
candelabrum meruerit collocari ; universi- 
tatem vestram rogamus, monemus, et hor- 
tamur, per Apostolica vobis scripta man- 
dantes, qüatenus devotionem fidelium ad 
venerationem ipsius salubriter excitantes, 
festivitatem ejus quarto nonas octobris sin- 
gulis annis solemniter celebretis, et pro- 
nuntietis constituto die specialiter celebran- 
dam, ut ejus precibus Dominus exoratus, 
suam nobis tribuat gratiam in præsenti, et 
gloriam in futuro. Datum Perusii, VII idus 
julii, pontificatus nostri anno secundo. 


IV. De translatione corporis ejus . 

Intimatum fuit per universam Europam(l) 
fratribus et viris principibus, summo trans^ 
ferendum solemniter, Pontifice (iit spes 
erat) præsente, corpus beatissimi viri Fran- 
cisci recens inter sanctos connumerati ,*ad 
novam ecclesiam suo nomini dedicatam, 
cujus pars inferior seu ecclesia subterra- 
nea, in qua ad tutam et secretam custodiam 
condendus erat hic preciosus thesaurus, 
jam absoluta erat, et firmiter undique con- 
camerata ; celebranda item generalia ordi- 
' nis comitia, in quibus de rebus graviori- 
bus, et bono ordinis ageretur regimine. 

Duplici ex hoc capite convenerunt ultra 
duo millia fratrum, atque universi homi- 
num status tanta multitudo, ut eos urbs ca- 
pere non posset, sed in campis sub tentoriis, 
et turmaüm gregum more ki rure subur- 
bano illis diebus victitarent. Sed dum Pon- 
tificis expectare tur adventus, supervenerunt 
solemnes ab eo missi nuncii, qui referrent 
tot implicitum negotiis gravioribus Ecclesiae 
et Imperii; adeoque molestas res Frederici, 
ut ab Urbe non facile liceret abscedere: qui 
etiam ferrent pretiosa munera ad cohones- 
tandam translationem et adornandam eccle- 
siam, crucem videlicet auream non medio- 


199 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


200 


cris ponderis opere gemmario elaboratam, 
pretiosis ornatam lapidibus, sita in medio 
magna Christi crucis parte ; vasa magna ar- 
gentea, et ministerialia quaeque altaris in- 
aurata, antipendium item magni pretii, et 
pulchra nimis paramenta. His superadditae, 
non minori aestimatione dignae litterae Pon- 
tificis, in quibus virum sanctum ex affectu 
adeo commendat, ut suum patrem dicat, et 
verius suum velit quam fratrum Minorum, 
quibus etiam narrat, solemniter sibi inti- 
matum eumdem virum sanctum nuper in 
Theutonia mortuum ad vitam revocasse, ad 
cujus vestigia solerter sectanda paterne 
omnes hortatur, amplas tribuens indulgen- 
tias iis, qui translationi interfuerint. Habet 
has litteras Petrus Rodulphus, fol. 170, et 
Regestum Vaticanum numero decimo oc- 
tavo, ubi hæc inscriptio : Magistro et fra- 
tribus Ordinis Minorum in Capitulo ge- 
nerali constitutis, fortassis ex scriptoris 
negligentia pro Ministro irrepsit verbum 
illud Magistro, Minoribus semper insuetum, 
et regulae instituto adversum. Lectori place- 
bit, si ipsas litteras subnectamus, quas 
etiam alias ad universos dedit fideles usque 
ad illa verba ipsius laudibus delectemur ad 
perpetuam rei memoriam, et tanti miraculi 
testimonium : 

Gregorius episcopus, servus servorum 
Dei, ministro et fratribus Ordinis in gene- 
rali capitulo Constitutis. 

Mirificans misericordias suas Dominus, 
quae super omnia ejus opera sunt, ut unicae 
suæ sponsæ renovet, sicut aquilae, juventu- 
tem, innovat signa, et immutat mirabilia 
fulgura, et pluviam faciendo, dum Ecclesiae 
filios legitime hic certantes feliciter in coelo 
coronans, et quorum animas beata immorta- 
litate gloriflcavit in patria, horum corpora 
miraculorum coruscatione in terra clarifi- 
cans, matrem salutis gaudio reficit, et fe- 
cunditatis rore perfundit. Sic enim fides 
Ecclesiae roboratur, convalescit spes, et ca- 
ritas recalescit; sic confutatur haeretica 
pravitas, lapsus delinquentium cohibetur, 
et inducitur conversio peccatorum. Quare 
inter pressuras innumeras, et angustias in- 
finitas quas plus ferre possumus, quam re- 
ferre, consolationis, et gaudii materiam re- 
sumentes, gratias et laudes, quas possumus, 
referimus Redemptori, qui beatum Francis- 
cum patrem nostrum, et vestrum, forte au- 
tem magis nostrum, quam omnium vestrum, 


adhuc in carne viventem, insignibus praeve- 
niens muneribus gratiarum , tanta nunc 
eum cum ipso regnantem clarificat gloria, 
quod praeter alias virtutes magnificas, nuper 
in Theutonia ipsius sancti celebri nomine 
invocato, mortuum mirifice suscitavit, sicut 
nobis est solemniter intimatum, ut nos in 
ejusdem sancti magis ac magis pro amore' 
succensi, totis affectibus in ipsis laudibus 
delectemur, sperantes ut, quos in saeculo 
extra saeculum vivens, tota mente dilexit, et 
nos nunc clarius amplexatus, quo illum, 
qui est vera caritas, vicinius intuetur, pro 
nobis intercedere non desistat, et vos, quos 
idem in Christo regenerans, in abundantia 
divitiarum ditissimae paupertatis reliquit 
hæredes, gerentes in intimis visceribus ca- 
ritatis, ad profectum Ordinis vestri aspira- 
mus ardenter, proposita nobis spe, quod 
orationum vestrarum suffragiis, nostrarum 
tolerantia passionum nobis proveniet in 
salutem. Yerum, ut patrem laudabiliter imi- 
tantes, pervenire mereamini, quo ipse per- 
venit, universitatem vestram rogamus et 
obsecramus in Domino Jesu Christo, per 
Apostolica vobis scripta mandantes , ut 
• quemadmodum accepistis a beatissimo pa- 
tre vestro, mortificationem Jesu circum- 
ferentes in corporibus vestris , ut vita 
Jesu manifestetur in vobis, veræ humili- 
tatis gloriam amplexati, armemini circum- 
quaque inexpugnabili patientiæ armatura : 
obedientiam, quæ inter alias observantias 
regulares praecipua reputatur, nec non alia 
regularia statuta patris praedicti inviolabi- 
liter servaturi. Cum enim spectaculum facti 
sitis mundo, Angelis, et hominibus, necesse 
habetis taliter conservari, ut bene facien- 
tes, imprudentum hominum ignorantiam ob- 
mutescere faciatis ; quin potius ex bonis vos 
considerantes operibus, glorificetis Deum, 
et beatum Franciscum dignis laudibus prae- 
conizetis. Cæterum cum gloriosissimum 
corpus sancti praedicti ad ecclesiam, ipsius 
nomine dedicandam, cupiatis devote trans- 
ferre, nos desiderium vestrum favore debito 
prosequentes, quia dignum est, ut venere- 
mur in terris, quem Dominus sic honorat in 
coelis, de misericordia Jesu Christi, et beato- 
rum Apostolorum ejus Petri et Pauli aucto- 
ritate confisi, omnibus, qui ad translationis 
ejus solemnia devote convenerint, vel usque 
ad Nativitatem Virginis gloriosae proxime 
venturam ipsius ecclesiam visitaverint. 



201 PROLEGOMENA. — VITA. 202 


transfretantibus mare treB annos, transeun- 
tibus Alpes duos, et cæteris unum, et qui 
in anniversario translationis illuc usque 
ad octavam diem reverenter accesserint, 
annum similiter de ipjuncta sibi poenitentia 
misericorditer relaxamus. Datum Laterani, 
XVII kalendas j unii, pontificatus nostri anno 
quarto. 


V. Ultra hæc bonam misit pecuniæ nu- 
meratae summam ad fabricæ subsidium, et 
ecclesiam Sancti Georgii, in qua. ad illud 
tempus sancti Francisci corpus requievit, 
donavit virgini Claræ ejusque sectatricibus, . 
procuratorem suum Assisii constituens, qui 
contiguum extrueret monasterium, et fabri- 
cæ curam ageret, ut religiosæ virgines, tu- 
tius viverent intra civitatis moenia, et ab 
aedis S. Damiani nimis angusto liberarentur 
ergastulo. Sed et ecclesiam novam, quae 
aedificabatur in sancti institutoris honorem, 
denuo multiplici gratia, et favore affecit 
exemptam faciens (quam antea anno se- 
cundo sui pontificatus exemit) a quacumque 
jurisdictione, sibique immediatam, et totius 
Ordinis caput, ac matrem constituens. Vere 
tamen antiquitate caput est conventus 
SanctdB Mariæ Angelorum, et mater ex ins- 
tituta primitus ibi religione : sed coenobium 
hoc pontificio privilegio utrumque habet 
dignitate, auctoritate; et ex condito the- 
sauro praecellit. Praeclara etiam antithesi 
in suis litteris locum antea vocatum collem 
inferni , appellat collem Paradisi , ut ex 
subjecto diplomate constabit. Censum an- 
nuum, libram unam cerae in rei memoriam 
fratres solvunt quotannis . Exemplar exscrip- 
tum ex Vaticano, ubi habetur sub numero 
vigesimo secundo, offero, sed absque tem- 
pore concessionis, quod scriptor praeteriit, 
attamen constat ex ipso diplomate datum 
fuisse ante translationem factam, dum dicit 
in eo templo debere recondi sancti viri cor- 
pus; et si ex ipso regesto divinare licet, da- 
tum est circa idus maii, vel eo tempore quo 
superiores litterae datae sunt; etenim in re- 
gesto quae immediate praecedit epistola, 
data est V idus maii, et quae proxime sequi- 
tur XVI kalendas junii : 

Gregorius episcopus, servus servorum 
Dei, ministro Ordinis fratrum Minorum ej us- 
que fratribus morantibus apud ecclesiam 
B. Francisci in loco, qui dicitur collis Pa- 


radisi, tam praesentibus quam futuris in per- 
petuum. 

Is qui Ecclesiam suam semper nova prole 
fcecundat, dignatus hæc moderna tempora 
prioribus conformare, B. Confessoris Fran- 
cisci spiritum in caritatis amore per inspi- 
rantem gratiam excitavit, ut Apostolorum 
vestigia imitatus in paupertate in qua plus 
caritas proficit, relictis omnibus solum se- 
cutus fuerit aeternae beatitudinis largitorem, 
et velut fidelis servus et prudens laudabili- 
ter operatus in talentis ei creditis, fructum 
in Ecclesia Dei attulit copiosum. Ab ipso 
enim Ordinis vestri sancta plantatio coopé- 
rante divina gratia processum habuit et 
progressum ; qua palmites honestatis longe 
lateque producens, flores protulit, et odores 
effudit ad resecanda nociva et salubria in- 
serenda. Cum igitur apud Assisium in fundo 
nobis et Ecclesiæ Romanae oblato in loco, 
qui dicitur collis Paradisi , in ejusdem Con- 
fessoris honore construatur ecclesia, in qua 
recondi debet tam pretiosus thesaurus, sanc- 
tum videlicet corpus ipsius, qui in tempore 
iracundiae factus est reconciliatio, ut pro 
peccatis populorum fleret intercessor, nos 
cum dignum sit et congruens ut eadem ec- 
clesia praerogativa libertatis et honoris gau- 
deat propter eum, quem in coelis Dominus 
exaltavit : pro ejus reverentia ecclesiam 
ipsam sub beati Petri et nostra protectione 
suscipimus, et praesentis scripti privilegio 
communimus. In primis siquidem statuen- 
tes, ut ecclesia ipsa nulli, nisi Romano Pon- 
tifici, sit subjecta, et vestri Ordinis, cujus 
institutor et pater extitit Confessor praedic- 
tus, caput habeatur et mater, ac in ea per 
fratres ejusdem Ordinis perpetuo serviatur. 
Prohibemus insuper, ne quis audeat in 
eamdem ecclesiam excommunicationis vel 
interdicti sententiam promulgare ; quam si 
proferre contigerit, tanquam contra Sedis 
Apostolicæ indui ta prolatam, decernimus 
non tenere. Pro consecrationibus vero alta- 
rium, sive pro oleo sancto, vel quolibet alio 
ecclesiastico sacramento nullus ab eadem 
ecclesia sub obtentu consuetudinis, vel alio 
modo quidquam valeat extorquere, sed hæc 
omnia gratis vobis episcopus dioecesanus 
impendat, alioquin liceat vobis quemcum- 
que malueritis catholicum adire antistitem, 
gratiam et communionem Apostolicæ Sedis 
habentem, qui nostra fretus auctoritate vo- 
bis, quod postulatur, impendat. Quod si se- 




AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


des diœcesani episcopi forte vacaverit, in- 
térim omnia ecclesiastica sacramenta a 
vicinis episcopis accipere libere, et absque 
contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc 
in posterum proprio episcopo nullum prae- 
judicium generetur. Quia vero interdum ea- 
dem ecclesia non habet loci diœcesani co- 
piam, si quem episcopum Romanae Sedis, 
ut diximus, gratiam et communionem ha- 
bentem, et de quo plenam notitiam habeatis, 
per vos transire contigerit, ab eo benedic- 
tiones vasorum, et vestium, consecrationes 
altarium, ordinationes fratrum clericorum, 
auctoritate Apostolicae Sedis recipere va- 
leatis. Gum autem generale interdictum 
terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, ex- 
clusis excommunicatis, et interdictis, non 
pulsatis campanis, suppressa voce divina 
officia celebrare. Paci quoque et tranquil- 
litati vestrae paterna in posterum sollicitu- 
dine providere volentes, auctoritate Apos- 
tolica prohibemus, ut infra clausuras loco- 
rum vestrorum nullus rapinam seu fiirtum 
facere, ignem apponere, sanguinem fundere, 
hominem temere capere, vel interficere, seu 
violentiam audeat exercere. Ad indicium 
autem hujus libertatis ab Apostolica Sede 
perceptæ unius libræ ceræ censum, nobis 
et successoribus nostris annis singulis per- 
solvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino 
hominum liceat praefatam ecclesiam temere 
perturbare, aut ejus bona auferre, nec 
ablata retinere, etc. Cunctis autem, etc. Da- 
tum Laterani, per manum magistri Martini, 
S. R. E. vicecancellarii. 


VI. Multis praemissis praeludiis, magna 
praeparata solemnitate, tandem in profesto 
Pentecostes die vigesimo quinto maii facta 
est translatio, elevata e terra magno cum 
clangore tubarum aliorumque instrumento- 
rum capsa lignea, in qua sanctum corpus 
occludebatur, impositaque plaustro seu 
currui pulcherrimo, mira et pretiosa varie- 
tate ornato, quem ob ingentem molem tra- 
hebant boves purpura cooperti. Vi et armis 
voluerunt esse præcipui actores in hoc 
spectaculo cives Assisiates adhibitis multis 
custodibus, et valida militum manu, caventes 
ne dolo ullo, aut arte subriperetur, vel praes- 
cisis ullis partibus minueretur adeo insignis 


204 

thesaurus. Constituti erant minister gene- 
ralis, et alii graves Ordinis patres Pontifi- 
cis nomine et auctoritate, commissarii hu- 
jus translationis, quibus tamen non adeo 
liberum fuit eam per se facere, nam civita- 
tis rectores id sibi muneris assumpserunt, 
et ut ventum erat ad ecclesiam restiterunt 
communi omnium desiderio corpus videre 
volentium, nam rapientes illud in superbia 
et tumultu (i) translationis mysterium dam- 
nabiliter prophanarunt, non passi a fratri- 
bus prædicto corpori debitam venerationem 
exhiberi, dum omnia perturbarunt, omnia 
confuderunt. Ita refert Pontifex gravissimo 
de hac re diplomate, statim subjiciendo, 
licet aliqui ex nostris culpam omnem reji- 
ciant in Heliam, cui plura ultra veritatem 
imposita; quod fit frequentor his, qui 
regunt, praesertim iis, quorum semel depe- 
riit opinio, ut facile quidquid sit mali in 
eos refundatur, et dubiæ noxæ, quorum 
actor incertus, illis affigantur. Fortasse in 
eo laboravit Helias, ut non pateret rapin» 
corpus, et ut ab omnium auferretur oculis, 
ea arte ut nulli innotesceret locus, in quo 
recondebatur, nec cuniculus, aut ostiolum, 
per quod descendebatur ad ecclesiam sub- 
terraneam. Turbati non parum fratres ex 
tanto tumultu et fraudato desiderio, nec de- 
fuerunt, qui apud Pontificem quererentur, 
ad quorum relationem vehementer commo- 
tus, increpavit aspere Assisiates, jus9itque 
ut coram in Urbe apparerent ex senatu 
aliqui dignam tanta temeritate pœnam so- 
luturi. Injunxit etiam per piissimas et gra- 
vissimas litteras episcopis Perusino et Spo- 
letano, ut curarent plenam satisfactionem 
dari ipsi Pontifici tantae injuriae, quam sibi 
ait irrogatam. Habetur in ejus Regesto nu- 
mero 38 : 

Gregorius episcopus, servus servorum 
Dei, Perusino, et Spoletano episcopis, etc. 

Speravimus hactenus ut potestas, consi- 
lium, et populus Assisinatensis multiplicem 
gratiam, qua eos adhuc in minori officio 
constituti praevenimus, et sumus continuo 
prosecuti , sicut convenit , agnoscentes , 
sectarentur agnitam, reverenter nostris 
beneplacitis omnimodis obsequendo, ut 
semper in gratiam crescerent ampliorem. 
Sed quod non sine amaritudine referimus 
vehementi, ipsi gratis ingrati, nobis malum 


(i) Vide notulam, quæ, post epitaphium sancti Franci sci, infra ponitur. 



20 5 


PROLEGOMENA. — VITA. 




pro bono iniqua vicissitudine rependentes, 
in eo nos 'acriter provocarunt, in quo de- 
buerant nobis summo studio potissime com- 
placere. Gum enim beatum Franciscum 
gioriflcatum in cœlis, clarificantes in terris 
ipsum, ascripserimus catalogo Confessorum, 
et in honorem ejus ecclesiam ftmdari vo- 
lentes de manibus nostris lapide ibi prima- 
rio posito, ipsamque duxerimus eximen- 
dam, ut libertatis titulis decorata semper 
niteret celebris, et insignis, ipsi non atten- 
dentes innumera bona, quæ civitati eorum, 
quin etiam universis et singulis exinde po- 
terant provenire, omnia perturbarunt, om- 
nia confuderunt, in animarum suarum pe- 
riculum, famae dispendium et jacturam 
etiam temporalem. Sciunt siquidem quod 
nos sanctissimum corpus Confessoris prae- 
dicti pio amore venerabiliter amplexantes, 
translationem ejus dilectis filiis generali 
ministro, et quibusdam aliis fratribus Ordi- 
nis Minorum viris religiosis, et timoratis, 
tanquam vicariis nostris , commisimus 
confidenter, cum non nisi auctoritate Apos- 
tolicae Sedis esset translatio facienda, ibi— 
que illam concessimus indulgentiam, quæ 
limina beatorum Petri et Pauli visitantibus, 
concedi consuevit; sed ipsi vesano spiritu 
concitati, non attendentes quod sacra mys- 
teria nonnisi a sacris sunt tractanda minis- 
tris, praedictum corpus ausu sacrilego ra- 
pientes in superbia et tumultu translationis 
mysterium damnabiliter prophanarunt, non 
passi a fratribus prædicto sancto veneratio- 
nem debitam exhiberi. O quæ insania ipsos 
taliter fascinavit, ut sacerdotale sibi officiunt 
usurpantes, rem divinam, Deo contrecta- 
rent invito 1 Nonne sciunt quod Oza incli- 
nate arcæ Domini manum apponens, a Do- 
mino percussus interiit, qui videbatur ut- 
cumque vero similiter excusandus, quia ne 
arca caderet inclinata manum apposuit ad- 
jutricem. Nonne audierunt quod Ozias in- 
gressus templum Domini, quia super altare 
thymiamatis incensum voluit adolere per- 
cussus est lepra, ut perfecte detur intelligi, 
quod contrectactio divinorum est laicis pe- 
nitus interdicta. Nonne possunt ex simili 
culpa poenas similes formidare? Gæterum 
ut sciant quam graviter nos, imo Dominum, 
offenderunt, auctoritatem nobis in sancto 
prædicto volentes adimere, nos praedictam 
ecclesiam, quam exemimus, episcopi et ca- 
pituli Assisinatis subjicimus ditioni, prohi- 


bentes ut ibi de cætero nullatenus generale 
Capitulum celebretur, nec aliqui de fratri- 
bus commorentur, et locum supponimus 
ecclesiastico interdicto, donec nobis de 
tanta injuria satisfiat. Ne vero contra eos 
severius procedere compellamur, universi- 
tati eorum nostris damus litteris firmiter in 
praeceptis, ut infra quindecim diôs post 
susceptionem earum, viros idoneos uni- 
versitatis nomine ad nostram praesentiam 
destinare procurent; paratos satisfactio- 
nem plenariam exhibere, ac de stando 
mandatis nostris praestare sufficientes cau- 
tiones. QuoGirca fraternitati vestræ per 
Apostolica scripta mandamus, quatenus si 
potestas, consilium, et populus praedicti 
praeceptum nostrum neglexerint adimplere, 
vos in potestatem, et consilium excommu- 
nicationis, et in terram interdicti senten- 
tias, appellatione postposita, promulgantes, 
faciatis eas usque ad satisfactionem con- 
dignam inviolabiliter observari. Datum La- 
terani, XVI kalendas junii , pontificatus 
nostri anno quarto. 


VII. Quonam modo tunc conditum corpus, 
nullus quem viderim expressit, nec ex nos- 
tris ullus est qui mémorisé tradiderit se 
illud vidisse, quantumvis non deftierint viri 
principes, qui illud cernere voluerunt, et 
obtinuerunt, Ægidius Carillius Albornotius 
cardinalis Hispanus, vir praeclarissimus, 
perpetuae etiam inter Italos memoriae, Ni- 
colaus quintus, et Sixtus quartus Pont. 
Max., dux Mediolanensis , Franciscus Sfor- 
za, et viri quidam Assisiates, quorum unius 
ego mox testimonium proferam. Refert 
Rodulphus venisse Pio quinto sancto ponti- 
fici in mentem sacrum hoc videre depositum, 
stricteque mandasse Joanni Pico Camerti 
ministro generali patrum conventualium, 
cui auctor tunc erat a secretis, ut in hanc 
curam obnixe incumberet, si forte inveniret 
viam tantum adeundi, vel aperiendi the- 
sauri, suffodit die noctuque incessanter 
bonus ille vir, sed inanis fuit omnis ejus 
conatus et industria, quia divino numine 
factum est, ne pretiosum depositum furibus 
vel hostibus pateret. Similiter legitur de 
corpore beati Jacobi Compostellæ adeo pro- 
fundo, et occulto condito loco, utnequaquam 
possit illuc quispiam pervenire. Inter nos- 
tros, et praecipue in sacra illa æde perpetua 


207 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 




traditio est, et communis consensus cada- 
ver erectum in pedes, integrum, illæsum, 
oculis apertis, vulneribus recentem ma- 
nantibus sanguinem adhuc conservari. Ita 
vidit Nicolaus quintus, et qui cum eo erant, 
quorum unus sub morte ubi adulari, nec 
mentiri adeo facile licet, rem omnem nar- 
ravit. Historiam exceperunt alii, qui ita 
transcripserunt : 

Ad reverendissimum atque ornantissi- 
mum D. D. Andriensium episcopum, Fran- 
ciscus de Bautio, dux Andriæ, Com. P. F. 

Scripturus ego ad Pontificis Nicolai 
progressum (i), qui Seraphici patris Fran- 
cisci corpus visitaverat personaliter, veri- 
tus sum ne, ut parum instructus, tanquam 
imperitus a probis et gravibus viris arguar. 
Attamen quoniam iu negotio, quod aggre- 
dior, non levitate (ut ita dicam) aut teme- 
ritate aliqua, quin potius reverentia et de- 
votione fretus sum, idcirco ad te admodum 
reverendum hanc epistolam, etsi incultam, 
omni tamep veritate plenam, destinare cu- 
ravi. Ad te, inquam, qui potestate tibi cre- 
dita, Ecclesiæ Dei partem gubernas et regis. 
Novi enim, ut reor, te recentem ac vivam 
memoriam retinere eorum, quæ hic modo 
subinferuntur. Quapropter etsi in his, quæ 
per me scribenda sunt, aliquid me praeter- 
misisse, vel plus satis addidisse perspexeris; 
articulis tuis idipsum, tua solita benignitate 
et prudentia, qua plurimum polles, emen- 
dare et corrigere poteris. Novi enim ob im- 
peritiam meam, me fallere, ac falli posse in 
hoc negotio. 

Te autem qui elavem David solus ha- 
bes rogatum esse vellem, ut in hanc ho- 
ram sermonem rectum ac bene sonantem 
in os meum concedere digneris, ut ea digne 
dicere valeam, quæ infructuoso silentio per- 
transire nefas esset. Te, inquam dominum, 
Dominum meum Jesum Christum supplex 
deprecor, ne hujus rei per me enarrandae 
devotionis fructu caream, et expers sim. 

Jacobus quidem Laquidonensis ecclesiæ 
episcopus, dum nonis martii Andriæ esset, 
tuque et ipse simul alloquentes, vestros 
vultus admiratione non minima replevistis. 
Quod cum ego, qui simul aderam, intuitus 
essem, causam tantae admirationis tanquam 
curiosus, a vobis inquirere coepi. Eapropter 
Jacobus, qui mihi intimior erat, his verbis 


affatus est, ut ad me conversus diceret : Si 
quæ per tempora retroacta aures meæ ex- 
pertae sunt, non ignorares, tibi quoque ad- 
mirationis inesset causa. 

Ad quem ego: Quæso ut quæ audisti edis- 
seras. Tunc ille : Mallem, inquit, et per 
contritionem lacrymari, quam in his cordis 
hilaritatem ostendere. Cum autem haec ab 
eo audivissem, avidius adorsus sum homi- 
nem, et opportunam horam quaeritans, de- 
precatus sum eum, dicens : Utinam palam 
abs te ista cito docear. Et ille : Libenter fa- 
ciam, inquit, sed magni ponderis res ista 
est, et non omni homini aperienda. Attamen 
tu diligenter et attente audi, et ausculta. 
Astergius quidam tituli Sancti Eusebii pres- 
byter cardinalis, Beneventanae urbis olim 
archiepiscopus, dum in extrema valetudine 
esset positus, febrique valida, qua maxime 
vexaretur, ut putaret sibi vicinam mortem 
fore, nocte superveniente, quæ finem lan- 
guoris secum ferre videbatur : sic enim viri- 
bus corporis destitui visus est, ut vix crede- 
tur eum 8upervicturum in crastinum. Ego 
vero Jacobus, qui nimio amore hominem 
diligebam, cum præsens essem, ej usque 
minisler, attente super eum vigilabam, 
flebamque : Ipse vero sic in extremis la- 
borans, non minus devote, quam pie in 
hanc vocem prorumpens, clamabat : O 
Franciscel Mane autem facto cum paulus- 
culas utcumque vires resumpsisset, omni 
cum mansuetudine deprecatus hominem, ut 
causam ejusmodi invocationis Francisci 
mihi innotescere dignaretur. At ille : O Ja- 
cobe, quem, inquit, in amore tibi praeferam? 
Porro si alius interrogasset me de ejusmodi 
rei causa, forsitan non illam ei panderem ; 
dicam tibi nihilominus, et tu attente auscul- 
tabis. 

Nicolaus, hujus nominis Pontifex quin- 
tus, anno Domini millesimo quadringente- 
simo quadragesimo nono, beati Petri Apos- 
toli Sedem strenue gubernabat. Huic dum 
Assisii moram traheret, venit in mentem, 
ut beati Francisci corpus oculis propriis 
inspiceret, ob quam causam accersitus est 
ab eo dominus Petrus de Noceto ; ad quem 
Pontifex : Vade, inquit, ad guardianum loci 
hujus, et meo nomine illi significabis, me 
omnino visitaturum esse et visurum beati 
Francisci corpus. Ivit autem Petrus, et jussa 


(1) Melius: de Nicolai progressu, vel ingressu (scilicet ad locum ubi corpus S. Francisci requiescit). 



209 


PR0LEG0MENA. — VITA. 


210 


sibi imposita perficiens, reversus est ad Pon* 
tificem, dicens : Feci, beatissime pater, 
quod mandasti. Guardianus, iis auditis ser- 
monibus, nimio pavore correptus est, ita ut 
in magno dubitationis agone fuerit positus: 
ex una enim parte contradicere non audebat 
voluntati summi Pontificis ; ex altera vero 
verebatur, ne tam sacrum et pretiosum pi- 
gnus auferretur ab Ordine, veluti per alios 
prius fuerat attentatum, et ipse postmodum 
calumniam sustineret a civibus. Ea propter 
adiens Pontificem, modo huc, modo illuc, 
tanquam demens et vagus incedebat, celans 
animum suum. Cum autem fortiter cogere- 
tur ut Pontificium impleret mandatum ; pe- 
tit humiliter, ut rem istam fratribus loci 
palam facere permitteret Pontifex ; qui post- 
quam illos fuisset allocutus, ad Pontificem 
iterum reversus est, dicens : Obedientiam 
prout Ordinis dignitas expostulat, tibi prae- 
bere parati sumus, beatissime pater, dum- 
modo unum, juxta beneplacitum nostrum, 
impleveris. Porro si tui desiderii cupis esse 
compos, tribus tantum, et non pluribus te- 
cum assumptis, ad locum descendere necesse 
est. Quinta vero noctis hora adveniente, 
descendet tua sanctitas; et oculis propriis 
conspicies, quem ardenter videre desideras. 

Quo audito Nicolaus Pontifex, qui recte 
et sinceriter se gerebat in negotio : Laetus, 
inquit, assentior. Gallicus vero quidam 
episcopus, magna auctoritate vir apud Pon- 
tificem, hæc audiens, Pontificem allocutus 
est, dicens : Non tibi convenit, beatissime 
pater, horum fratrum assentiri voluntati, 
propter scandalum, quod Ecclesiae Dei ad- 
venire possit. Non sic erit, inquit; quoniam 
recte ac fideliter in hoc negotio pergo; id- 
circo, Deo praestante, mei desiderii compo- 
tem me fore spero. His dictis, Pontifex Ni- 
colaus elegit me Austergium, Petrum de 
Noceto, et præhabitum episcopum Galli- 
cum : guardianum vero cum tribus fratri- 
bus simul adesse mandavit, visitaturis ipsis, 
et visuris corpus beati patris : qui nobis 
juncti, suisque indumentis depositis, hora 
congruenti cum adfuissemus ad paratum 
locum, amoti sunt lapides, cum quibus ja- 
nua fabricata erat; gradusque marmoreos 
diligenter aspeximus, quos et magno silen- 
tio descendimus. Et ecce ostium ferreum 
habuimus obvium, in quo tres catenae fer- 
reae ex ordine stabant, quae illico fuerunt 
apertae clavibus. Tunc guardianus flexis 


geniburf Pontificem allocutus, ait : Ingre- 
dere, pater sanctissime. Qui solus ingre-r 
diens ante pedes sancti corporis prostratus 
humiliter, tam vehementer plorabat, ut fre- 
mitus audiretur a nobis. 

Postquam vero summus Pontifex conse- 
cutus est quod desiderium suum flagitabat; 
ad se reversus introduxit et nos, qui cum 
pervenissemus ad locum, stupor equidem 
incredibilis omnes invasit. Vere investiga- 
biles viæ Domini, et judicium ejus ab omni 
humana cogitatione prorsus alienum. Quis 
unquam audivit, aut quis talia effatus est, 
ut corpus humanum per tot æva mortuum, 
super plantas proprias recte staret? Sed non 
fuerat abbreviata manus Domini. Erat autem 
locus ille cernentibus nobis, instar parvæ 
ecclesiae, habens tres tribunas in testudine 
rectas. Media vero quæ ab interiori parte 
erecta erat, miro marmoreo tabulato fabri- 
cata videbatur : in cujus medio lastra mar- 
morea posita erat, supra quam ex Orientali 
latere corpus illud sacrum Francisci Sera- 
phici erectum stabat, facie ad Occasum ten- 
dens, et oculis elevatis in cœlum : manus 
vero coopertæ erant habitus manicis, et si- 
mul junctæ, ut fratres ferre consueverunt. 

Erat autem corpus ita incorruptum, quasi 
esset prima die positum; videbatur enim 
quasi dormiens. Ex alio vero latere, alium 
erectum stantem vidimus, habitu beati Do- 
minici, qui et manus simul junctas habebat, 
cum articulis sursum junctis, veluti mos est 
orantium : oculi vero ejus ad beati Fran- 
cisci pedes intuebantur. Ambo autem ita 
lucidos et splendentes habebant oculos, ut 
nulla ad vivos esset differentia. Odor insu- 
per suavissimus talis erat, ut olfactus ho- 
minum nunquam talem senserit. 

Cumque summus Pontifex a lacrymis et 
gemitibus abstinuisset aliquantulum, ad 
beati Francisci pedes iterum procumbens, 
manu fimbriam ejus vestimenti extulit : nos 
vero sine sotularibus pedes adspeximus. 
0 igitur felices oculi, qui hæc videre me- 
ruerunt 1 0 fortunati animi, qui hæc medi- 
tari digni inventi sunt! Magna enim his 
fuerat collata gratia, ut in servum liquido 
aspicerent, quæ in Deum minime videre 
poterant. Erat enim in pedis sancti medio 
foramen cum sanguine ita recenti, ac si 
tunc mucrone pes fuisset confossus. Cujus 
quidem rei aspectu singultus magnus omnes 
arripuit- Et quis cogitare posset animi mo- 


211 


212 


At) OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS 


tionem? animam præ devotione liquescere? 
alienari sensum? et vires totas destitui? 
Omnes autem ante recessum e loco osculum 
dedimus sancto pedi, omnesque pariter ob 
odorem refocillati sumus* Pes vero alius 
fimbria habitus operiebatur : nec nobis vi- 
sum fuit illum violenter arripere. Manus 
similiter perforatae ut pedes cernebantur, 
recentem sanguinem ostendentes. 0 igitur 
memoria profunda nostrae redemptionis in 
servo intueri, quæ in Redemptore prius 
fuerant! O igitur sacra vulnera et dulci 
osculatione digna, quae post humanum lap- 
sum in remedium data sunt ! Et quis nos- 
trum, qui ibidem aderamus, ausus fuit am- 
plius corpus sacrum tangere, nisi solus 
summus Pontifex? Ipse enim manus illius 
pretiosas devotissime osculatus est, oscu- 
lumque sacro ori dedit. A quinta vero noc- 
tis hora usque ad undecimam illic mansi- 
mus, suavissimo odore repleti. Cum vero a 
narrantibus nuntiatum Mt nobis diem 
prope esse, doluit quam maxime : visum 
enim fuerat nobis per horam ibi fuisse. 

In illis vero tribunis sociorum beati Fran- 
cise! corpora tumulata jacent : unusquisque 
enim locum suum possidet, unus hinc, et 
alter illinc ; ante ostium vero loci jacet cor- 
pus illius exstatici viri Dei fratris Ægidii : 
quorum corpora absque diminutions ulla, 
integra cernuntur, suavissimum odorem 
redolentia. Ad extremum autem cum magna 
animi fortitudine roborati, omnes inde re- 
cessimus. Cardinalis vero Austergius quem 
superius memoravimus, quamvis in memo- 
rata infirmitate aliquantulum convaluisset 
in die, attamen nocte sequenti naturæ de- 
bitum solvit. Nec est dubitandum quod tan- 
tus homo a quo hæc, quæ narravimus, ac- 
cepimus, dum ad vitæ pervenisset extrema, 
composuisset mendacium, referens illa quæ 
vera non essent. Affirmabat quoque ante- 
quam spiritum coelo redderet, quod Nico- 
laus Pontifex, dum e loco illo sacro rece- 
deret, promisisset guardiano et cæteris qui 
simul aderant, nulli mortalium palam fa- 
cere quæ viderat, dum ipse viveret quamvis 
non parvipenderet illa manifesta fieri apud 
homines devotos, et probos qui non secun- 
* dum carnem ambulant. 

Aliam addo rationem illustris viri D. Ga- 
leotti a Galeottis de Bistochio, qui, anno 
MDIX, meruit videre sancti viri corpus, 
cujus situm et conditionem hic describit 


relicto autographo filio suo Antonio Fran- 
cisci, dato XII kalendas decembris ejusdem 
anni, transmisso ex archivo Sanctæ Mariae 
Angelorum apud Assisiates, quod ex vul- 
gari Italico placuit Latinum transcribere : 

Ego Galeottus a Galeottis de Bistochio, 
vidi sanctissimum corpus mei patris sancti 
Francisci, quod adhuc vivum apparet, et 
operimentum ejus intactum atque immacu- 
latum. Ut ostium aperuit R. P. custos, ex 
sacro corpore talis ac tanta suaveolentia 
processit ut amplius nihil possit desiderari; 
stigmata item adeo recentia et rubicunda ut 
vivi corporis viderentur. Feliciter hoc cons- 
pectu potiti sumus tribus sub auroram horis 
die decimo octavo novembris, comitantibus 
R. P. fratre Julio a Leccio sacri conventus 
custode, et fratre Justiniano a Collostate 
Sacris ta. Nec absque pretio obtinui ; dissi- 
dentibus etenim inter se his patribus, con- 
sensum extorsi multo nummo coopérante 
meis votis ipso sancto patriarcha. Ecclesia, 
in qua servatur pretiosus hic thesaurus, 
speciosa est, januam habet e regione altaris 
præcipui, ad quod per egregium perveni- 
tur ambitum; descenditur vero in ecclesiam 
per gradus septemdecim , quorum unum- 
quemque nos in descensu sacravimus una 
oratione Dominica et salutatione angelica. 
Modo experiemur, quid vitæ supersit Tibi 
autem, Antoni Francisce dilecte filii hanc 
relinquo memoriam, et hortor quantum in 
te fuerit, coneris similem assequi gratiam, 
firmiter spondens summam te a Domino 
consolationem assecuturum. Intérim sancto 
patri Francisco te ex visceribus commendo. 

Addidit illud de vitæ diuturnioris expe- 
rimento propter communem assertionem, 
quod tam sacrum et religiosum vult Domi- 
nus sanctum corpus, ut non liceat ejus ins- 
pectoribus illud videre et vivere longiorem 
vitam. Rebus religione et sacramento plenis, 
ita aliquando venerationem et reverentiam 

Dominus conciliat, vel quia ad mysteriorum 

• 

eorum aspectum excæcantur, imo et exani- 
mantur curiosi inspectores, vel quia vitam 
ipse Dominus tollit, ne quod sacrum, et 
silentio dignum est, pluribus, propalent. 
Addo hic item sepulchri,. vel suppedanei 
lapidis epitaphium exscriptum a quodam 
ducis Mediolanensis Francisci Sforti» co- 
mite, delubrum hoc subingresao, a CU J U:> 
posteris illud accepi : 


213 


PROLEGOMENA. — VITA. 


214 


\ 

Epitaphium sepuichri B. Patris Francisai. 


y. s. c. a. 

PRANGISGI ROMANI 
CELSA HVMILITATE CONSPICVI 
CHRISTIANI ORBIS FVLCIMENTI 
ECCLESIÆ REPARATORIS 
CORPORI NEC VIVENTI NEC MORTVO 
CHRISTI CRVCIFIXI PLAGARVM 
CLAVORVMQVE INSIGNIBVS ADMIRANDO 
PAPA NOVÆ FÆTVRÆ COLLACRYMANS 
LÆTIFICANS ET EXVLTANS 
IVSSV, MANV, MVNIFICENTIA POSVIT 

m 

ANNO DOMINI MCCXXVIII 
XVI KALENDAS AVGVSTI 
ANTE OBITVM MORTVVS 
POST OBITVM VIVV.S. 

Litterarum quatuor capitalium ille sensus Vrao, Seraphico, Catholico, Apostolico, 
dicitur autem Franciscus Romanus, ez summa obedientia, et pietate erga sedem, et fidem 
Romanam, vel quia Assisium Romanae est ditionis. 


NOTULA 

DE B. FRANCISCI SEPULCRO. 


In paginis praecedentibus dicitur Assisia- 
tes mysterium translationis corporis S. Fran- 
cisci perturbasse, atque, spretis commissa- 
riis a S. Pontifice delegatis, omnia pro 
suo libitu consummasse, neque ipsis fratri- 
bus fuisse permissum corpus sancti viri 
videre, osculari, venerari. Sed, non con- 
temnentes, hæc fecerunt. At, e contra ti- 
muisse praesertim videntur ne reliquiae subri- 


perentur, aut reliquiarum pars aliqua, unde 
civitas haec aut illa gloriari potuisset. Sancti 
Francisci corpus occultare volentes, illud 
sibi vindicarunt. Neque postea, ut videre 
est in narratione ad episcopum Andriensem 
supra, minus perterriti fuerunt, tempore 
Nicolai V, guardianus et fratres ejus, dum 
Pontifex cupiebat sepulcrum et corpus pro- 
priis oculis contemplari : « Ex una parte 


215 


AD OPERA S. FRANCISCI ASSISIATIS PROLEGOMENA. 


216 


contradicere non audebant; ex altera vero, 
Terebantur ne tam sacrum, et pretiosum 
pignus auferretur ab Ordine, veluti per alios 
prius fuerat attentatum. » ' 

Et ita evenit ut postea, saeculis elapsis 
plurimis, nesciebatur ubi praecise corpus 
jaceret Quod inventum fuit in annis recen- 
tioribus, et solemnitas concessa est a sancta 
sede de Inventione corporis S . Francisci , 
ab omni Ordine celebranda. Haec leguntur 
in breviario Franciscano : 

Assisiensis basilica, quam Gregorius IX, 
ob S. Francisci, Minoritarum parentis, ho- 
norem, atque ad sacrum ipsius corpus loco 
honestissimo condendum, molitione admi- 
rabili extruendam ab inchoata curavit, sin- 
gulari quadam divinæ Providentiae dispo- 
sitione, illo dignitatis ac gloriae splendore 
cumulata fuit, qui ad perfectum absolutum- 
que ejusdem decus desiderari unice videba- 
tur. Communi quippe consensione percre- 
buerat, sub ara principe ejusdem basilicae 
locum esse in quo viri sanctissimi corpus 
exstaret. Verum nondum adinveniri posse, 
atque in lucem, aspectumque hominum 
proferri, lectissima tanti patris familia et 
res Christiana condolebat. Imo Paulus V 
diserte cavit, ut sacrum corpus perquirere, 
fossionesque aut aliud quidpiam in eum 
finem pertentare fas esset nemini. Illuxit 
tamen tempus a Deo praefinitum, quo pre- 
tiosus ille thesaurus protrahendus foret in 
lucem, et Pius papa septimus, precibus an- 
nuens generalis ministri Minorum conven- 
tualium, derogato interdicto Pauli V, ut 
nova prudenter fieret sacri corporis inqui- 
sitio, benigne concessit. Longo igitur dua- 
rum et quinquaginta noctium, atque in- 
credibili labore, clam et occulte insumpto, 
locum demum introspicere datum fuit, aræ 
maximæ recte suppositum, in quo arca la- 
- pidea jacebat, quam ferrei clathri validis 
virgis, inferiusque ac superius mirifice 
densis circumcludebant, quin sacras reli- 
quias ibidem observatas invisere prohibe- 
rent. Aditu proinde in cavum eum sinum, 


uti cautum fuerat, illico obstructo, reque 
ad Pontificem delata, primum episcopo As- 
sisiensi mandatum fuit, ut ea duntaxat, quae 
usque tunc acta proferebantur, rite ipse 
cognosceret, quin tamen de sacris reliquiis 
quaestionem institueret. Mox per litteras 
in forma brevis, alii episcopi, Nucerinus 
nempe, Spoletanus, Perusinus etFulgina- 
tensis, adjecti fuerunt, ut insimul in memo- 
ratum locum convenirent, reque universa 
accuràtissime conspecta, viris artium pe- 
ritis et in examen vocatis, ea omnia in 
acta solemnia referrent, ac juridicum super 
identitate sacri corporis processum pera- 
gerent, obsignarent, et ad Urbem mitterent, 
simulque significarent quid de re ipsa sen- 
tirent. His omnibus absolutis, Christi in 
terris Vicarius acta omnia discutienda et 
perpendenda demandavit selectae cuidam 
Congregationi. Deinde vero, causam uni- 
versam serio diligenterque considerandam 
ipse suscepit, atque peculiari divinæ sapien- 
tiae praesidio multa humilique prece exo- 
rato, nonis septembris anno 1820 edixit et 
declaravit : € Constare de identitate corporis 
nuper sub ara maxima inferioris basilicae 
Assisiensis inventi , illudqua revera corpus 
esse S. Francisci, Ordinis Minorum funda- 
toris. » Voluit tamen, ne venerabile corpus 
ex subterraneo loco, in quo fere sex saeculis 
quieverat, alio deferatur; item ne minimam 
quidem sacrorum ossium partem liceat inde 
extrahi auferrique; ac demum ne arca, 
postquam clausa fuerit et obsignata, ullo 
unquam tempore absque Romani Pontificis 
permissu reseretur. Quod, ut executioni 
mandaretur, magnis sumptibus mons scru- 
peus effractus est, lapides amoti, et tertia 
ecclesia circa locum constructa est, ubi se- 
raphici viri corpus ab initio fuit conditum. 
Ut autem perpetua de hoc exstet memoria, 
Leo XII Pontifex maximus missam cum 
officio de Inventione corporis S . Francisci 
approbavit, et ab universo Minorum Ordine 
celebrari praecepit. 



SANCTI FRANCISCI ASSISIATIS 


OPUSCULA 


PARS PRIMA. - EPIST0LÆ. 


EPISTOLA PRIMA. 

Ad universos Christi fideles (i). 

Ad Dei puram et sinceram dilectionem, omnes 
Christicola8 per hæc pauca et sincera verba in- 
vitat. 

Universis Christianis, religiosis, clericis, 
laicis, masculis et fœminis, omnibus qui 
habitant in universo mundo (2). 

Quam benedicti sunt, et beati, qui Deum 
diligunt, et faciunt sicut Dominus dicit in 
Evangelio : Diliges Dominum Deum tuum 
eoe toto corde tuo, ex tota anima tua , et 
proximum sicut te ipsum (Matt.,xn, 30). 
Diligamus ergo Deum, et adoremus eum 
puro corde, et pura mente; quia super om- 
nia, hoc quaerens dixit : Veri adoratores 
adorabunt Deum Patrem in spiritu et ve- 
ritate (Joan., iv, 23). Omnes qui adorant 
eum, in spiritu veritatis oportet adorare : 
et bene valete in Domino. 

EPISTOLA SECUNDA. 

Ad universos Christi fideles . 

Prœmisso ad universos fideles præcedenti Episto- 
lio, hanc quasi brevem Christianae perfectionis 
summam cunctis per litteras misit (3). 

Universis Christianis, religiosis, clericis, 

(1) Familiare fuit priscis Ecclesiae patribus hu- 
jusmodi universales scribere epistolas. 

(2) Epistolion hoc in principio suae conversionis 
sunt qui indicent ad universos Christi fideles scrip- 
tum a viro Dei, quem gustavit, et vidit quam sua- 
vis sit, ex nimia caritate, quae otiosa non est. Illa 
inserta reperies cap. 3 sequentis Epistolae, apud 
Monumenta Ordinis, Tract. 2, et ejusdem esse frag- 


laicis, tam viris quam fœminis, omnibus 
qui habitant in universo mundo, frater 
Franciscus eorum servus et subditus, obse- 
quium cum reverentia, pacem veram de 
cœlo, et sinceram in Domino caritatem. 

Cum sim servus omnium, omnibus et 
servire teneor et administrare odorifera 
verba Domini mei. Unde in mente conside- 
rans, quod cum personaliter propter infir- 
mitatem et debilitatem mei corporis non 
possim singulos visitare, proposui litteris 
praesentibus nuntiis, verba Domini nostri 
Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis 
offerre, et verba Spiritus Sancti, quae spiri- 
tus et vita sunt. 

Istud Verbum Patris tam divinum, tam 
sanctum et gloriosum nuntiavit Pater 
altissimus de cœlo per sanctum Gabrielem 
archangelum suum, quod et descendit in 
uterum Virginis gloriosae Mariae, ex cu- 
jus utero veram suscepit carnem humani- 
tatis fragilitatis nostrae : qui cum dives 
esset, super omnia voluit ipse in mundo 
cum, beatissima Matre sua eligere pauper- 
tatem. Prope passionem celebravit Pascha 
cum Discipulis suis, et accipiens panem, 
gratias egit, et benedixit, et fregit, dicens : 
Accipite et comedite, hoc est corpus meum, 
et accipiens calicem , dixit : Hic sanguis 

mentum supponere videtur Pisan., lib. I, Conform. 
xii, cap. 3. Nos vero seorsim transcribendam cum 
Rodulph., lib. II, pag. 174, et Reboll., i p., lib. I, 
cap. 16, judicavimus. 

(3) Eam tenent Monumenta Ordinis utriusque 
impressionis, uterque Codex MS. Assisianus, et 
Pisan., lib. I, Coni. 12, sparsim per varia capita. 



210 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


220 


meus novi Testamenti , qui pro vobis et pro 
multis effundetur in remissionem peccato- 
rum (Matt., xxvi, 27). Deinde oravit Pa- 
trem, dicens : Pater : si fieri potest , tran- 
seat a me calix iste . Et factus est sudor 
ejus , sicut guttce sanguinis decusentis su- 
per terram (Matt., xxvi, 39; Luc., xxii, 44). 
Posuit tamen voluntatem suam in volun- 
tate Patris, dicens : Pater , fiat voluntas tua f 
non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matt., 
xxvr, 42 et 39; Isaiæ, ix, 6). Cujus Patris 
talis fuit voluntas, ut Filius ejus benedic- 
tus et gloriosus, quem dedit nobis, et natus 
fuit pro nobis, seipsum per proprium san- 
guinem suum, sacrificium et hostiam in 
ara crucis offerret, non pro se, per quem 
facta sunt omnia, sed pro peccatis nostris, 
relinquens exemplum nobis, ut sequamur 
vestigia ejus. Et vult ut omne» salvemur per 
eum, et recipiamus ipsum puro corde, et 
casto corpore. Sed pauci sunt, qui velint 
recipere eum, et salvi esse per eum, licet 
ejus jugum suave sit, et onus leve. 

Qui nolunt gustare quam suavis sit Domi- 
nus, et diligunt tenebras magis quam lu- 
cem nolentes adimplere mandata Dei, male- 
dicti sunt; de quibus dicitur per prophe- 
tam : Maledicti qui declinant a mandatis 
tuis. Sed et contrario, quam benedicti et 
beati sunt, qui in spiritu et veritate (ut 
oportet) eum adorant! Dicamus ei laudes 
et orationes die noctuque, dicendo : Pater 
noster, qui es in coelis, etc., quia oportet nos 
semper orare, et numquam deficere. 

Debemus siquidem confiteri sacerdoti om- 
nia peccata nostra : ut recipiamus corpus 
et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, 
ob hoc, quod qui non manducat carnem 
suam, et bibit suum sanguinem, non potest 
intrare in regnum Dei. Digne tamen unus- 
quisque manducet et bibat : quia qui indigne 
manducat judicium sibi manducat et bibit , . 
non dijudicans corpus Domini (I Cor. , n, 29). 

Faciamus insuper fructus dignos pœni- 
tentiæ, diligamus proximos, sicut nosmet- 
ipsos : et si quis non vult eos amare sicut 
seipsum, saltem non inferat eis mala, sed 
faciat bona. 

. Qui autem potestatem judicii receperunt, 
judicium cum misericordia semper exer- 
ceant, sicut ipsi vellent a Domino miseri- 
cordiam obtinere. Judicium enim sine 
misericordia erit Uli , qui non facit mise- 
ricordiam (Jacob., ii, 13). Habeamus ita- I 


que caritatem et humilitatem, et eleemo- 
synas faciamus; quia ipsæ lavant animas 
nostras a sordibus peccatorum : homines 
enim omnia perdunt, quae in hoc mundo re- 
linquunt, secum tamen portant caritatis 
mercedem, et eleemosynas quas fecerunt, 
de quibus a Domino consequentur praemium 
et dignam mercedem. 

Debemus jejunare, et a vitiis abstinere, 
in omni quod inducere potest ad peccatum, 
nec non et a quacumque superfluitate usus. 
Et etiam catholici ecclesiam visitare fre- 
quenter, ecclesiasticos venerari et revereri 
ob eorum officium, et administraüonem 
sanctissimi corporis et sanguinis Christi, 
quod sacrificant, et recipiunt, et aliis mi- 
nistrant. Et firmiter sciamus omnes, quod 
nemo salvari potest nisi per sancta verba, 
et sanguinem Domini nostri Jesu Ghristi, 
quae clerici dicunt, annuntiant, et adminis- 
trant, et ipsi soli ministrare debent. 

Specialiter autem religiosi, et qui sæculo 
renuntiaverunt, tenentur plura et majora 
facere, et ea dimittere quibus non est opus, 
et odio habere corpora nostra cum vitiis et 
peccatis, quia Dominus dicit in Evangelio : 
Omnia mala a corde exeunt. Diligere ini- 
micos nostros, et bene facere his qui nos 
oderunt (Lucae, xvi, 27). Observare prae- 
cepta, et consilia Redemptoris nostri, nos- 
metipsos abnegare, et corpora nostra ponere 
sub jugo servitutis et obedientiæ. Et nullus 
tenetur ad obedientiam in eo, ubi committi- 
tur delictum vel peccatum ; quia tantum ad 
id venimus, ut salvando animas nostras, 
bonorum operum aliis exempla praebeamus. 

Gui autem obedientia impendenda est 
et commissa, et qui pro majore habetur, 
videat ut minor flat, et aliorum fratrum 
servus, et in singulos subditos misericor- 
diam operetur, quantam sibi vellet, cum 
esset subditus; nec ex delicto fratris iras- 
catur in fratrem, sed omni patientia et hu- 
militate ipsum benigne corrigat, moneat, et 
supportet. 

Non sumus secundum carnem sapientes 
atque prudentes, sed simplices, humiles, 
et puri. Et habeamus corpora nostra in op- 
probrium et despectam; quia omnes per 
culpam nostram sumus miseri, et putridi, 
sicut Dominus dicit per Prophetam : Ego 
autem sum vermis , et non. homo. (Psal., 
xxi, 7.) Nunquam debemus desiderare esse 
super alios, sed potius subditi' et subjecti 



221 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


omni humanæ creaturæ, propter Deum. 
Et omnes illi qui fecerint, et persevera- 
verint usque in Unem, requiescet super eos 
Spiritus Domini, et faciet in eis habita- 
culum et mansionem, et erunt filii Patris 
caelestis, cujus opera faciunt, et sunt spon- 
sae, fratres et matres Domini nostri Jesu 
Christi. Sponsae sumus, quoniam Spiritui 
Sancto conjunguntur fideles animae. Fra- 
tres sumus Jesu Christi, quando facimus 
voluntatem Patris, qui in coelis est. Matres, 
quando portamus eum in corde et corpore 
nostro per amorem, et sinceram conscien- 
tiam, et parturimus eum per sanctam ope- 
rationem, quae lucere debet aliis in exem- 
plo. 0 quam gloriosum et magnum, habere 
in coelis Patrem 1 0 quam sanctum, Para- 
clitum, pulchrum et amabilem habere 
sponsum I 0 quam sanctum, et quantum de- 
lectabile, beneplacitum, humile, pacificum, 
dulce et amabile, et super omnia desidera- 
bile, habere talem fratrem, qui posuit ani- 
mam suam pro ovibus suis, et oravit pro 
nobis Patrem suum, dicens : Pater, serva 
eos innomine tuo, quos dedistimihU Pater, 
omnes quos dedisti mihi in mundo, tui 
erant, et tu mihi eos dedisti; et verba quœ 
dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, 
et cognoverunt vere, quia a te exivi, et 
crediderunt, quia tu me misisti. Rogo pro 
eis, sanctifico meipsum, ut sint sanctifi- 
cat i in unum, sicut et nos sumus. Et volo. 
Pater, ut ubi ego sum, ibi sit et minister 
meus, ut videat claritatem in regno meo. 
(Joan., x, 17; xvn, 6, 8, 9, 11, 19, 24.) 

Ei autem, qui tam tanta sustinuit pro no- 
bis, tot una contulit, et conferet in futurum ; 
omnis creatura, quæ est in coelis, terra, 
mari, et in abyssis, reddat laudes Deo, glo- 
riam, et honorem, et benedictionem : quia 
ipse virtus est, et fortitudo nostra est, qui 
est solus bonus, solus altissimus, solus om- 
nipotens, admirabilis et gloriosus, et solus 
sanctus, laudabilis et benedictus per infi- 
nita sæcula sæculorum. Amen. 

Omnes enim illi, qui non sunt in poeni- 
tentia, et non recipiunt corpus et san- 
guinem Domini nostri Jesu Christi, sed 
operantur vitia et peccata, et qui ambulant 
post concupiscentiam suam, et mala desi- 
deria, et non observant quæ promiserunt, 
et serviunt corporaliter mundo et corpo- 
ribus, desideriis, curis, et sollicitudinibus 
hüjus sæoali et hujus vitæ, decepti sunt a 


222 

diabolo, cujus filii sunt, et cujus opera fa- 
ciunt 

Cæci sunt, quia verum lumen non vident. 
Dominum nostrum Jesum Christum. Sa- 
pientiam non habent Spiritus, quia Filium 
Dei in se non habent, qui est vera sapientia 
Patris. De quibus dicitur : Sapientia eorum 
devorata est. (Psal. cvi, 27) : Vident, 
agnoscunt, et sciunt, et faciunt mala, et 
scienter perdunt animas suas. Videte cæci, 
decepti ab inimiciB vestris, scilicet a carne, 
mundo, et dæmone, quia corpori delecta- 
bile peccatum, et amarum Deo servire, 
quia cuncta mala a corpore hominum 
exeunt, et procedunt, sicut dicit Dominus 
in Evangelio. Putatis diu possidere vana 
hujus sæculi, sed decepti estis, quia ve- 
nient dies et hora, de quibus non cogitatis, 
et nescitis et ignoratis. (Matt., xiii, 18.) 

Infirmatur corpus, mors appropinquat, 
veniunt popinqui, et amici dicentes : Dis- 
pone domui tuæ, etc. Et ecce uxor ejus, et 
filii ejus, propinqui et amici se fingunt flere ; 
et respiciens videt eos flentes, et movetur 
malo motu, et cogitando intra se,- dicit : 
Ecce animam meam, et corpus meum , et 
omnia mea pono in manibus vestris. Vere 
iste homo est maledictus, qui confidit, et 
exponit animam suam, et corpus, et omnia 
sua in talibus manibus. Unde dicit Dominus 
per prophetam : Maledictus homo, qui spem 
suam ponit in homine. (Jerem.,xvn, 5.) Et 
statim faciunt vocare sacerdotem, qui dicit 
ei : Vis recipere poenitentiam de omnibus 
peccatis tuis ? Respondet : Volo. Vis satis- 
facere de commissis, et his quæ fraudasti 
et decepisti, de tua substantia? Respondet : 
Non. Cui sacerdos : Quare non? Respondet: 
Quia cuncta disposui in manibus propin- 
quorum. Et tunc incipit perdere loquelam, 
et sic moritur miserrimus. Sed sciant om- 
nes, quod ubicumque, et qualitercumque 
homo moriatur in criminali peccato, et sine 
satisfactione, et potuit satisfacere, et non 
fecit, quod talem daemon recipit, et rapit 
animam suam de corpore suo, cum tanta 
angustia et tribulatione, quantam nemo 
scire potest, nisi qui patitur illam tribula- 
tionem. Et omnia talenta, potestas, et scien- 
tia, quam putabat habere, auferuntur ab 
eo : et propinqui et amici, quibus bona tra- 
didit, tollent ea, et divident, et postea di- 
cent ; Maledicta sit anima ejus, quia plura 
potuit dare nobis, et non dedit, et potuit 



223 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


plus acquirere quam quaesivit ; et similia. 
Corpus comedent vermes, animam corro- 
dent dæmones; et sic perdet animam et 
corpus propter hoc breve saeculum. 

Ego frater Franciscus minor servus ves- 
ter rogo et obsecro in caritate, quae Deus 
est, et cum voluntate osculandi pedes ves- 
tros, quod hæc verba et alia Domini nostri 
Jesu Christi, cnm humilitate et caritate ve- 
litis recipere, operari et observare. Et omnes 
illi, qui ea benigne recipiunt et intelligunt, 
ea mittant aliis in exemplum. SI in eis per- 
severaverint usque in finem, benedicat eos 
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Arnen. 

EPISTOLA III. 

Ad beatum Antonium de Padua. 

Noluit, docendi munus obire, nisi obtenta D. Fran- 
cisci licentia, cui per hoc Epistolium B. pater 
respondit (1). 

Carissimo meo fratri Antonio frater Fran- 
ciscus in Christo salutem. 

Placet mihi quod sanctae Theologiae litte- 
ras fratribus interpreteris, ita tamen ut ne- 
que in te, neque in caeteris (quod vehe- 
menter cupio) extinguatur sanctae orationis 
spiritus juxta Regulam quam profitemur. 
Vale. 

EPISTOLA IV. 

Ad beatam virginem Claram et cœteras 
sorores S. Damiani (2). 

Sororum S. Claræ cura a fratribus habenda. 

Carissimae sorori Claræ, et caeteris soro- 
ribus Sancti Damiani, frater Franciscus in 
Christo salutem. 

^ Illud nobis obtulere Latino idiomate Ro- 
. i., lib. I Hist. Seraph. Relig in Vita D. An- 
ton’; Sedulius in Hist . ilidetn Serapkica , in Com- 
ment. ad ejusdem Vitam , in caput 9, num. 1 : et alii, 
Hispano vero, Marianus, lib. V, cap. 5, et Rebol- 
ledo. lib. IV, cap. 38, licet omnes diversimode. 

(2) Hanc ad se et consocias suas beatum patrem 
scripsisse paulo post ipsarum conversionem, tes- 
tatur beata virgo Clara, cap. 6, primæ Reguiæ 
Clarissarum, quam pro ea et sequacibus B. pater 
conscripsit. Ex eodem capite, et Regula, quam 
nobis prae caeteris obtulere Firmam, trium Ord., 
tract, i, partis quintae, Enchiridion sive Manuale 
Minorum, et Monum. Ordinis, tract. 2, eam huc 
transcripsimus. Enchiridion e regione hujus Epis- 
tolae et sequentis, apposuit in margine : Littera 
beati Francisci. Hanc sacris virginibus scripsisse 
credo, sumpta occasione ex magna earum in 
Deum confidentia, qua in eum firmiter reposita, in 
stricta custodia, summam paupertatem in perpe- 
tuum voverunt ; ne vero postea aliqualis eas diffi- 
dentia circa vitae necessaria a sancto proposito 


Quia Domini inspiratione fecistis vos 
filias et ancillas Altissimi, summi Regis, 
Patris coelestis, et Spiritui Sancto vos des- 
ponsastis vivere secundum perfectionem 
sancti Evangelii, volo, et promitto per me, 
et fratres meos semper habere de vobis, 
tanquam de ipsis curam diligentem, et sol- 
licitudinem specialem. Valete in Domino. 

EPISTOLA V. 

Ad easdem (3). 

A virtute incoepta non recedendum. 

Carissimae sorori Claræ, et caeteris soro- 
ribus S. Damiani in Christo salutem. 

Ego frater Franciscus parvulus volo sequi 
vitam et paupertatem altissimi Domini 
nostri Jesu Christi, et ejus sanctissimae 
Matris, et perseverare in ea usque in finem. 
Et rogo vos omnes dominas 'meas, et con- 
silium do vobis, ut in ista sanctissima vita 
et paupertate semper vivatis. Et custodire 
vos multum, ne doctrina vel consilio ali- 
cujus ab ipsa in perpetuum ullatenus rece- 
datis. Valete in Domino. 

EPISTOLA VI. 

Ad fratrem Eliam totius ordinis vicarium 

generalem (4). 

Offensus ne offendas. Prælatus subditos peccantes 

benigne corrigat. 

Reverendo in Christo patri, fratri Eliae 
totius Ordinis vicario, frater Franciscus in 
Christo salutem. 

Frater, det tibi Dominus suam sanctam 
benedictionem. In omnibus sis patiens, et 

retraheret, se fidejussorem et procurationem fore 
cum fratribus suis temporalibus promisit, quod 
usque ad tempus Urbani IV fideliter adimplerunt. 

(3) Hanc itidem ex eodem cap. 6, primæ Re- 
gulae Clarissarum extraximus, cujus meminit Re- 
bolledo, lib. I, part, u, cap. 28, et Pisan., lib. II, 
Conform . 6, parte ii, sub his verbis : Cum ad mor- 
tem infirmaretur beatus pater, Clara virgo per 
quemdam significavit ei desiderium et votum 
suum et consociarum, quo maxime peroptabant 
eum videre, antequam diem clauderet extremum. 
Quarum voto propter infirmitatis intensionem sa- 
tisfacere non valens, scripsit Claræ et sororibus 
ad consolationem earum litteram, in qua dabat 
benedictionem suam, etc. Et ut tristitiam depo- 
nerent, promisit se post mortem ab illis ad viden- 
dum. Unde illarum litterarum lias fragmentum 
esse judicamus, in quibus ad virtutum perseve- 
rantiam eas hortatur, et sollicitius rogat, ut quam 
inceperunt vitam, observent. 

(4) Hanc habet Rodulj>hus libro secundo, fol. 
mini 178. Eam ad biennium ante sudm mortem, 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


226 


bene dispositus. Si in aliquo a fratribus tuis 
offenderis, accepta referas Deo. In hoc etiam 
cognoscam si es servus Dei, si errantem 
fratrem misericordia reducas ad Deum, et 
si graviter errantem amare non desieris. Et 
si aliquo timore humano id attentare non au* 
deat, pete ab eo si misericordiam cupiat. Et 
si aliquis, suadente diabolo, ceciderit in ali- 
quod grave peccatum, recurrat ad guardia- 
uum : ille vero transmittat ad provincialem, 
qui misericorditer recipiat; et si viderit il- 
lum esse contritum, dicat illi : Vade, et noli 
amplius peccare. Vale in Domino. 

EPISTOLA VII. 

Ad eumdem (1). 

Praelatus pectore gesset subditos. Praelatus ani- 
marum medicus. 

Reverendo in Christo patri, fratri Eliae 
totius Ordinis vicario, Franciscus in Christo 
salutem. 

In omnibus, frater Elia, quae feceris, plu- 
rimum tibi commendo charitatem, et pa- 
tientiam : multos enim te tolerare oportet, 
et onus, quod humeris portas, magnum est 
et grave, animas videlicet multorum. In 
Lege veteri summus Sacerdos portabat in 
rationali judicii, quod ex humeris super 
pectus pendebat, nomina duodecim tribuum 
Israel ; significans in hoc, quod ut praelatus 
subditos suos in humeris portat, necesse 
est ut eos in pectore gestet : nam tole- 
rare non poterit, quos amare desierit. Jésus 
Christus Dominus noster , quando voluit 
Petro dare Ecclesiam suam, priusquam oves 
traderet illi, eum de amore examinavit. 
Vide ergo ne ullus fratrum peccet; sed si 
peccaverit, a facie tua non abeat sine mise- 
ricordia et correctione, et quia medicus es, 
offer infirmo medicinam ; quoniam, ut dixit 
Dominus, non est opus bene habentibus 
medicus sed male habentibvcs (Matt. , ix, 12). 

et jam sacris plagis acceptis, inscriptam colligere 
licet ex eo, quoa defuncto primo, a beato patre, 
generali, beato scilicet patri Petro Cataneo, biennio 
ante suum obitum fratrem Eliam in vicarium 
generalem procreaverit. 

(1) Nullum bigus Epistolae vestigium apud anti- 
quos Codices inveai, solus eam Hispano idiomate 
et phalerato nobis tradidit Rebotledo i part., lib. II, 
cap.27, quæ duo dubium, imo et suspicionem sup- 
positii foetus incussere, licet argumentum ejus si- 
millimum sit praecedenti, nec multum discrepet a 
sequenti. Comptus tamen, et compositus dicendi 
modus, qf conceptuosa (ut vocant) ex Scripturis 

PATRtL. TOME VI. 


Vigila, admone, labora, pasce, ama, ex- 
pecta, time. Vale in Domino. 

EPISTOLA VIII. 

Ad generalem ministrum Fratrum - 
Minorum (2). 

Patienter adversa toleranda. Prœlatus sit maxime 

misericors. 

Reverendo in Christo patri N. totius Or- 
dinis generali ministro. 

Dominus te custodiat, et in sancta sua ca- 
ritate conservet. Patientiam in omnibus 
operibus tuis, mi frater, tibi commendo in 
tantum, quod quicumque tibi impedimen- 
tum fecerit, sive alii, etiam si te verberent, 
omnia debes habere pro gratia ; et ita velis, 
et non aliud. Et dilige eos, qui ista faciunt 
tibi; et non velis aliud, nisi quantum Domi- 
nus dederit tibi. Et in hoc dilige eos, ut velis 
quod sint meliores Christiani. In hoc volo 
cognoscere si tu diligis Dominum, et me ser- 
vum suum, et tuum, si feceris istud ; videlicet 
quod non sit aliquis frater in mundo qui pec- 
caverit, quantumcumque potuerit peccare, 
quod postquam viderit oculos tuos, numquam 
recedat sine misericordia tua. Et si non quae- 
reret, tunc quæras ab eo, si vult misericor- 
diam. Et si ille millies appareret postea 
coram oculis tuis, dilige eum plusquam me, 
ad hoc ut trahas eum ad bonum, et semper 
miserearis talibus. Et istud denunties guar- 
dianis, quando poteris, quod per te sic fir- 
mus es facere. Et omnes fratres, qui scirent 
eum peccasse, non faciant verecundiam ei, 
nec detractionem, sed magis misericordiam 
habeant circa ipsum, et teneant privatum 
peccatum fratris sui ; quia non est sanis me- 
dicus, sed male habentibus. Si quis fratrum 
instigante inimico mortaliter peccaverit, 
per obedientiam teneatur recurrere ad 
guardianum suum : et guardianus similiter 
per obedientiam teneatur eum mittere cus- 

comprobatio, in qua non multus erat B. Francis- 
cus, ut ejus non esse dicamus, fundamentum prae- 
bere videtur. Nisi velimus dieere, Epistolam Ulius 
esse, non tamen loquendi vel scribendi modum, 
juxta quem apud Rcbolledo reperimus : eam nos 
latinitati donavimus. 

(2) Epistolae summam habet Pisanus libro primo 
Conformitatum 12, vitae S. Francisci cum Christo, 
ante distributionem Capitulorum ; caetera vero, si- 
cut nos transcripsimus. Eamdem idiomate Hispano 
et Italico repenes apud Marianum 1 parte, lib. II, 
cap. 14. 


8 



S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


227 

todi : ipse vero custos misericorditer provi- 
deat ei, sicut ipse vellet provideri sibi in 
consimili casu. Et isti penitus non habeant 
potestatem injungendi aliam poenitentiam, 
nisi illam : Vade, et noli amplius peccare. 
Ista fac, et vale. 

EPISTOLA IX. 

Ad provinciales Ordinis Minorum (1). 

Praelatus non sit personarum acceptor, et non 
facile per sanctam obedientiam praecipiat. 

Dilectis in Christo fratribus ministris pro- 
vincialibus Ordinis Minorum. 

In regimine vestro, fratres ministri, duo 
vos deprecor : Primum, quod non sitis per- 
sonarum acceptatores ; secundum, quod non 
praecipiatis facile per sanctam obedientiam : 
quia hoc est sta tim gladium evaginare, quod 
non debet fleri, nisi matura consideratione, 
et magna occasione. In mandatis, moderati, 
in peccatores, misericordes, condonando fa- 
ciles, in victu abstinentes, in vestitu pau- 
peres, in verbis mansueti, Deo et officiis 
vestris fideles estote. Ex operibus verba et 
praecepta eruite, si vultis quod subditi ex 
verbis vestris facienda depromant, et quod 
ore praecipitis, illi opere compleant. Valete 
in Domino. 

EPISTOLA X. 

Ad capitulum generale II (2). 

In hac epistola fratres su» vocationis admonet, 
in ea perseverare adhortatur, et Regul» obser- 
vantiam, divinum cultum et officium omnibus 
commendat. 

Reverendis et multum diligendis fratri- 

(1) Eædem quas in argumento Epistolae septimae 
assignavimus, de auctore hujus nobis suppetunt 
rationes dubitandi : nec enim apud alium quem- 
piam, quam apud Rebolledo 1 part., lib. II, cap. 27, 
eam invenire potuimus; cui licet dignam auctori- 
tatem, aut equam fidem negare non velimus, sus- 
picionem tamen non parvam generat, quod solum 
apud tam Neotericum pateat, quod antiquos om- 
nes Ordinis scriptores et chronographos latuit, et 
cujus nec vestigium, apud vetustos codices habe- 
tur. Nisi velimus dicere, ex collatione 27, funda- 
mentum hujus efformandœ epistol» eum sumpsi- 
sisse, licet ab ea longissime discrepet. Eam nos ex 
hispano idiomate transtulimus in latinum. 

(2) Eam habent Ubertus lib. V, cap. 7; Biblio- 
theca vet. Patrum , editionis Parisiens., tom. V, et 
Coioniens., tom. XIII; Firmamen ., I part. fol. 21; 
Monum. utrimque impress. tract. 2, licet indistinc- 
tam ab epistola 12, in cujus principio hanc prae- 
figunt. Per se tamen reponendam duximus cum 
Rodulph, lib. II, fol. mihi 237, et Rèbolledo I part., 
ib. II, cap. 16, eo quod distinctum sit utrius- 


bu3 universis) Fr. Franciscus in Christo sa- 
lutem. 

Nomen Dei audientes, adorate eum cum 
timore et reverentia proni in terra. Ideo 
misit vos Deus in mundum universum, ut 
verbo et opere detis testimonium voci ejus, 
et faciatis omnes scire quod non est alius 
praeter ipsum. In disciplina et sancta obe- 
dientia perseverate; et quae promisistis ei 
bono proposito, adimplete per omnia. Oro, 
sicut possum, generalem ministrum, ut fa- 
ciat Regulam ab omnibus inviolabiliter ob- 
servari. Et clerici dicant divinum Officium 
cum devotione coram Deo, non attendentes 
melodiam vocis, sed consonantiam mentis. 
Et bene valete in Domino. 

EPISTOLA XI (3). 

Ad capitulum generale . 

Praecipua praecedentium litterarum, in bis iterum 
tanquam religiosis viris necessaria, repetit. De- 
bitum in cultu et officio divino observari rogat 
honorem ; eumdem divinis nominibus et scriptis 
exhiberi. Regulam, regularemque disciplinam 
fratres sectari adhortatur. 

Reverendis et multum diligendis, mi- 
nistro generali, et cæteris fratribus Ordinis 
Minorum, frater Franciscus in Christo sa- 
lutem. 

Quia qui ex Deo est verba Dei audit ; de- 
bemus proinde nos, fratres amantissimi, 
qui spiritualius divinis sumus officiis depu- 
tati, non solum audire et facere quæ dicit 
Deus, verum etiam ad insinuandam in no- 
bis altitudinem Creatoris nostri, et in ipso 
subjectionem nostram, vasa et officialia cas- 
que argumentum, non eodem tempore scriptœ, 
nec ad eosdem sint miss»; hæc tribus circiter an- 
nis ante ejus mortem, illa paulo ante ; hæc ad 
Capitulum generale, illa ad sacerdotes Ordinis; 
ut ex eisdem apud eumdem Rodulph. et eorum ti- 
tulis vel inscriptionibus colligere licet. 

(3) Eam Capitulo cuidam generali, sive secundo 
(de quo praecedenti epistola mentionem fecimus, 
racitque Rodulph., lib. II, tract, de Comitiis gene- 
ralibus) sive alii cuicumque scriptam colligimus 
ex illa periodo : Clerici dicant Officium cum devo- 
tione, etc., quam apud Pisanum invenimus lib. 
Conf. 12, cap. 7, sub noc titulo : In Epistola capi- 
tulo generali directa. Et ex titulo quem eidem prae- 
figit uterque codex MS. Assis, quem videre licet. 
Totam, sicut huc transcripsimus, nobis obtulit 
Ubertus, lib. V,cap. 7, et uterque codex MS. Assis., 
licet decim» et duodecim», quas In unam, conglo- 
merarunt, insertam : quia tamen illas ab invi- 
cem separatas, et ab hac discretas vidimus, apud 
eos auctores, quos eisdem praefigimus, hanc etiam 
per se separandam duximus. 



229 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


290 


tera custodire, quæ continent verba sua 
sancta. Propterea moneo omnes fratres 
meos, et in Christo conforto, quatenus ubi- 
cumque invenerint divina verba scripta, 
sicut possunt, venerentur ; et quantum ad 
eos spectat, si non sunt reposita bene, vel 
inhoneste jacerent in loco aliquo dispersa, 
recolligant, et reponant, honorantes in ser- 
monibus Dominum, qui locutus est. Multa 
enim sanctificantur per verba Dei, et vir- 
tute verborum Christi altaris conficitur sa- 
cramentum. Confiteor praeterea Deo Patri, 
et Filio, et Spiritui Sancto, et beatae Mariae 
perpetuae Virgini, et omnibus sanctis in 
coelo, et in terra, et generali ministro hujus 
religionis nostrae, sicut venerabili domino 
meo, et omnibus sacerdotibus Ordinis nos- 
tri, et omnibus aliis fratribus meis bene- 
dictis, omnia peccata mea. In multis offen- 
di mea gravi culpa, specialiter quod Regu- 
lam, quam Domino promisi, non servavi, 
nec officium, sicut Regula praecepit, dixi, 
sive negligentia, sive infirmitatis meæ oc- 
casione, sive quia ignorans sum et idiota. 
Ideoque per omnia oro, sicut possum, ge- 
neralem dominum meum ministrum, ut fa- 
ciat Regulam ab omnibus observari : et 
clerici dicant officium cum devotione co- 
ram Deo, ut possint per unitatem mentis 
placere Deo, et non cum lascivitate vocis 
aures populi demulcere ; et non attendentes 
melodiam vocis, sed consonantiam mentis, 
ut vox concordet menti, mens vero concor- 
det Deo. Ego enim promitto haec firmiter 
custodire, -sicut dederit mihi gratiam Deus : 
haec fratribus, qui mecum sunt, observanda 
tradam in officio, et caeteris aliis constitutis. 
Quicumque autem fratrum haec observare 
noluerint, non teneo eos catholicos, nec 
fratres meos; nolo etiam ipsos videre, nec 
loqui, donec poenitentiam egerint. Hoc dico 
de omnibus aliis, qui vagando vadunt, post- 
posita Regulae disciplina : quoniam Domi- 
nus noster Jésus Christus dedit vitam suam 
ne perderet sanctissimi Patris obedientiam. 
Ego frater Franciscus homo vilis, et indigna 
creatura Domini Dei, dico per Dominum 
Jesum Christum generali ministro totius 
religionis nostrae, et omnibus generalibus 

(1) Hanc Epistolam habent communiter omnes. 
Phanus libro primo Conf . 19, sparsim per plura 
capita. Firm . I part., fol. 21. Monum. utriusque 
tmpress., tractat. 2; Rodulphus libro secundo, loi. 
mini 173: Biblioth. vet. Pat .. superius citata; 
Ubertus, libro secundo, cap. 7; Marianus, 1 part. 


ministris, qui post eum erunt, et caeteris 
custodibus et guardianis, qui sunt, et erunt, 
ut hoc scriptum habeant, operentur, et stu- 
diose reponant. Et exoro ipsos, ut quae 
scripta sunt ineo, sollicite faciant custodiri, 
ac diligentius observari. Et secundum be- 
neplacitum omnipotentis Dei, nunc, semper, 
donec fuerit mundus iste, benedicti vos a 
Domino, qui feceritis ista ; et in aeternum 
Dominus sit vobiscum. Arnen. 

EPISTOLA XII. 

Ad sacerdotes totius Ordinis . 

Fratribus suis, sed præcipue sacerdotibus, sum- 
mum Eucharistiæ honorem et reverentiam com- 
mendat, rationesque, quibus id persuadeat, 
proponit (1). 

In nomine sanctae Trinitatis et summae 
unitatis, Patris et Filii, et Spiritus Sancti, 
amen. 

Reverendis et multum diligendis fratri- 
bus universis, generali ministro Ordinis 
Minorum domino suo, et caeteris ministris 
generalibus, qui post eum erunt, et omni- 
bus ministris, et custodibus, et sacerdotibus 
fraternitatis ejusdem, in Christo humili- 
bus, et omnibus simplicibus et obedienti- 
bus, primis et novissimis frater Franciscus, 
homo vilis et^caducus, vester parvus servus, 
salutem in eo qui redemit, et lavit nos in 
sanguine suo, Dominus Jésus Christus al- 
tissimus Filius, nomen illi, qui est benedic- 
tus in saecula. Amen. 

Audite domini, filii, et fratres mei, auri- 
bus percipite verba mea. Inclinate aures 
cordis vestri, et obedite voci Filii Dei. Ser- 
vate in toto corde vestro mandata ejus et 
concilia ejus perfecta mente implete. Confi- 
temini ei, quoniam bonus, et exaltate eum 
in operibus vestris. Tamquam filiis se nobis 
offert Domimus Deus. Deprecor itaque omnes 
fratres cum osculo pedum, et cum caritate 
qua possum, ut omnem reverentiam, et om- 
nem honorem, quantumcumque poteritis, 
exhibeatis corpori et sanguini Domini nos- 
tri Jesu Christi, in quo, quæ in cœlis et quæ 
in terris, sunt pacificata et reconciliata om- 
nipotenti Deo. Rogo etiam in Domino omnes 

lib. 2, cap. 44; Rebolledo, lib. 2, cap. !6; et uter- 
que codex Assis. Sunt tamen ex his, qui putant 
scriptam fuisse alicui congregationi, vel capitulo 
generali : Ubertus namque et codices Assisiani 
sub eodem titulo eam reponunt, ac alias duas 
procedentes; et Rebolledo nunc præfigit. 



231 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


232 


fratres meos, sacerdotes qui sunt et erunt 
et esse cupiunt Altissimi, quod quandocun- 
que voluerint missam celebrare, puri et pu- 
re faciant cum reverentia verum sacrifi- 
cium sanctissimi corporis et sanguinis Do- 
mini nostri Jesu Christi, sancta intentione 
et munda, non pro ulla terrena re, neque 
timore vel amore alicujus hominis, quasi 
placentes hominibus. Sed omnis volun- 
tas, quantum adjuvat gratia Omnipoten- 
tis, ad eum dirigatur, et soli ipsi Deo sum- 
mo tantum placere desideretis, quia ipse 
solus operatur ibi, sicut sibi placet. Quo- 
niam sicut ipse Dominus dicit: Hoc facite in 
meam commemorationem (Lucæ xxn, 19), 
si quis aliter fecerit, Judas traditor efficitur. 
Recordamini fratres Sacerdotes, quoniam 
k scriptum est in Lege Moÿsi, quod transgre- 
dientes in corporalibus, sine ulla misera- 
tione per sententiam Domini moriebantur. 
Quanto majora et pejora meretur pati sup- 
plicia, qui Filium Dei conculcaverit, et san- 
guinem testamenti pollutum duxerit, in quo 
sanctiflcatus est? et spiritui Sancto contu- 
meliam fecerit? Despicit enim homo pollu- 
tus, et conculcat Agnum Dei; quoniam, si- 
cut dicit Apostolus, non dijudicans et dis- 
cernens sanctum panem Christum ab aliis 
cibariis, vel operibus indignis, indignus 
manducat, cum Dominus per Prophetam 
dicat : Maledictus homo qhi opus Dei facit 
negligentervelfraudulenter(Jer.,xLvm,10). 
Et propter sacerdotes, qui nolunt ponere 
super id cor in veritate, condemnat nos 
dicens : Maledicam benedictionibus vestris . 
Audite fratres mei. Si beata virgo Maria 
honoratur (ut dignum est) quia ipsum por- 
tavit in sanctissimo utero suo; si beatus 
Joannes Baptista contremuit, et non aude- 
bat tangere Domini verticem ; si sepul- 
chrum, in quo per aliquod tempus jacuit, 
sic veneratur : quantum debet esse sanctus 
et justus, et dignus, qui non jam moritu- 
rum, sed in æternum victurum, et glorifica- 
tum, in quem desiderant Angeli prospicere, 
contrectat manibus, corde, et ore sumit, et 
aliis ad sumendum praebet? Videte dignita- 
tem vestram, fratres sacerdotes, et estote 
sancti, quia ipse sanctus est f (Levit, xi, 44). 
Et sicut super omnes propter hoc myste- 
rium honoravit vos Dominus Deus, ita et 
vos propter hoc mysterium diligite eum, 
reveremini, et honorate. Magna miseria, et 
miseranda infirmitas, quando ipsum sic 


praesentem habetis, et aliquid aliud in toto 
mundo curatis. Totus homo paveat, totus 
mundus contremiscat, et cœlum exultet, 
quando super altare in manibus sacerdotis 
est Christus Filius Dei vivi. O admiranda 
altitudo! o stupenda dignatio! o sublimitas 
humilis, quod Dominus universitatis, Deus 
et Dei Filius sic se humiliat, ut pro nostra 
salute sub modica panis formula se abscon- 
dat! Videte, frates, humilitatem Dei et 
effundite coram illo corda vestra, et humi- 
liamini, ut et vos exaltemini ab eo. Nihil 
ergo de vobis retineatis vobis, ut totos vos 
recipiat, qui se vobis exhibet totum. Mo- 
neo praeterea et exhortor in Domino, ut 
in locis in quibus morantur fratres, una 
tantum celebretur missa in die, secundum 
formam sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Si vero 
in loco plures fuerint sacerdotes, sic sit, 
per amorem caritatis, alter contentus au- 
dita celebratione sacerdotis alterius ; quia 
absentes et praesentes replet, qui eo digni 
sunt, Dominus noster Jésus Christus. Qui 
licet in pluribus locis reperiatur, tamen in- 
divisibilis manet, et aliqua detrimenta non 
novit, sed unus verus, sicut ei placet ope- 
ratur, cum Domino Deo Patre, et Spiritu 
Sancto Paracleto in saecula saeculorum. 
Arnen. 

Observatio , seu in hanc epistolam 

commentarium. 

% 

Una tantum Missa celebretur. — Hunc 
locum putavit Philippus Melanchthon hae- 
retico suo dogmati de abjurandis missis 
privatis favisse; unde et pro eodem illum 
citavit in execrabili illa Apologia Confes- 
sionis Augustanœ y art. de Missa. Quod: sane 
movit pium ac eruditum virum Joannem 
Eckium in suo Enchiridio, ut negaret hanc 
Epistolam fuisse a D. Francisco conscrip- 
tum. De quo etiam non leviter dubitarunt 
Illustriss. Card. Bellarm., lib. II, de Missa 9 
c. 40, ad object. 12, t. III, et Ant. Possevin., 
tom. I, sui Appar. sacri , sub nomine Fran- 
ciscus Assistas. Sed et addidit Eckius, nec 
filios ejus, fratres Minores agnoscere Epis- 
tolam hanc inter caetera Opuscula D. Fran- 
cisci. In quo sane deceptus est : in omnibus 
etenim Monumentis et Chronicis, tam anti- 
quis quam novioribus, Ordinis ^Minorum, 
nullum tam suum esse observatur, quam 
Epistola hæc; nec illius esse, aliquando 
ante hos dubitatum est : qui ne admitterent 



233 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


234 


tanti nominis virum tam perversæ doctrinæ 
vel minimum favisse, de illius auctore du- 
bitarunt ; adhibitis insuper quibusdam so- 
lutionibus de sensu auctoris, quisquis, ut 
aiunt, ille fuerit : nempe id intelligendum 
esse de Feria 5, de ea quæ communiter ap. 
pellatur majoris hebdomadae, vel de missa 
majori aut conventualis. Quod si aliter et 
absolute de omnibus diebus illi sermo esset, 
apertissime falsum et erroneum continere 
judicant Epistolam ; et non modicum applau- 
dere pestilenti errori Melanchthonis, et 
aliorum haereticorum, qui privatas missas 
omnino abominantur; unamque solum coe- 
nam Dominicam fieri vellent, quæ eodem 
ritu, solemnitate, ac circumstantiis, quibus 
Christus Dominus suam peregit, celebrare- 
tur, et in qua omnes adstantes communica- 
rent. Quæ plane haereticorum deliria sunt, 
et sectariorum figmenta. 

Hinc non leviter moti, nec inani ducti 
fhndamento fidei speculatores , hæreticæ 
pravitatis inquisitores, in Hispania, in ca- 
talogo illo librorum cavendorum vel expur- 
gandorumt qui sub illustris. Card. Bernardo 
de Sandoval et Roxas archiepiscopo Tole- 
tano, supremo in Hispaniarum ditionibus 
in causis fidei inquisitore, prodiit in lucem 
anno Domini 1612, fol. mihi 98. colum. 1, 
ad hunc locum apponuntur hæc verba : 
Caute lege . Quam cautionem postea vidi ad 
finem Epislolæ, apposito signo e regione 
horum verborum tom. Y et XIII Biblioth . 
vet. Pat . noviorum editionum, ubi hæc 
Epistola inter alia D. Francisci Opuscula 
habetur. Cautio certe sana, et maturo con- 
silio adhibita ne Franciscus vir catholicus, 
et totus Apostolicus, videretur tanto errori 
subscripsisse, aut ex magna illius auctori-? 
tate, aliqua haereticorum accederet doc- 
trinæ. 

Ego vero, si quid in hac re sapio, sentio 
(si inter tantos viros sentire liceat) non 
esse dubitandum de auctore hujus epistolae, 
nisi nos omnis fallat antiquitas, et nulla sit 
fides adhibenda vetustissimis codicibus, et 
traditioni, a D. Francisci sociis et coaevis 
ad nostros deductae, qua semper stabilitum 
est, ab ipso hanc fuisse exaratam Epis- 
tolam. Et certe D. Bernardinus Senensis 
dictorum et scriptorum D. Francisci dili— 
gentissimus observator, tom. I, suorum 
Operum, serm. 20, art. 2, cap. 7, in fine ad 
probandam magnam sacerdotum excellen- 


tiam, et necessariam in eisdem puritatem, 
utitur argumento Francisci in hac epistola : 
Si B. Virgo Maria, et quatuor vel quinque pe- 
riodos citat ejusdem sub Francisci nomine. 

Insuper judico eum hoc loco fratres ro- 
gasse sacrosancta non multiplicare sacri- 
ficia, et ut a quotidiana abstinerent cele- 
bratione, veritum ne propter quotidianam 
sacrificandi consuetudinem, tanti mysterii 
debita reverentia, quam in hac ipsa epis- 
tola anxius inculcat, et tantopere commen- 
dat, paulatim declinaret; et in ipsis sacri- 
ficantibus fervor, tanto altari dignus, ali- 
quantisper teperet (quod et ipsum retraxit, 
et omnino repulit a sacris presbyteratus 
ordinibus suscipiendis, et D. Bonaventuram 
Francisci spiritus haeredem, et devotionis 
participem, per multos dies a celebrando 
continuit; quoadusque, mirandum, per An- 
gelum ad os ejus Synaxis sacra perlata est 
a manu sacerdotis celebrantis) vel apud 
clerum aut populum sacrosanctum Domini 
corpus assiduitate vilesceret. (G. Extr., De 
privil., cap. i.) Nam quod rarum est, plus 
appetitur, et .aestimatur, Decreti parte i, 
distinctio 93, caput Legimus , § Namque ; 
et Auth. de Consulibus , caput, 1, in fine, 
coli, vm, tit. 6. Et rarum est omne quod 
magnum est, Decreti parte ii, causa 2, 
quæst. 7, cap. In sancta Nicœna . Atque ita 
hunc locum intellexit episcopus Silvensis 
Alvarus Hisp., lib. II, de Planctu Eccles 
art. 5. Ejusque hunc esse sensum, colligitur 
non obscure ex ipsa epistola, in qua nihil 
aliud quam reverentiam erga hoc Sacra- 
mentum suadere conatur; et sacrificandi 
quando placuerit, supponit penes fratres 
liberam esse facultatem, dicens : Quando - 
cumque voluerint missam celebrare , puri 
et pure faeiant cum reverentia . Unde non 
tollit libertatem, praeceptive prohibet tan- 
quam malum et illicitum, sicut haeretici, 
consuetudinem celebrandi, sed inducit ad 
rariorem et puriorem tanti Sacramenti cul- 
tum. Nec primus aut solus docuit Fràn- 
ciscus, abstinendum esse multoties ab 
immolatione Agni immaculati, ut postea 
majori spiritus fervore perciperetur; sed 
multos pios et timoratos sacerdotes de facto 
quosdam et plures dies praetermisisse, quin 
Sacrum facerent; aliosque consuluisse ita 
fieri, ob majorem rei sacrae reverentiam, 
dicunt Franciscus Pitigianis noster I part, 
suæ Summœ in 4 Scoti, dist. 13, quæst. 2, 



235 


S. FRANCISCI assisiatis opuscula. 


236 


art. 2, conclus. 4; et Franciscus Suares, 
tom. III, in 3 part., disp. 80, sect. 2, concl. 3; 
imo et De consecr., d. 2, cap. Quotidie, re- 
ferunt hæc verba ex D. Augustino lib. De 
Ecoles, dogmatib ., cap. 53 (licet ejus non 
sit ille liber, sed Gennadii Massiliensis unde 
seorsim appositus est in Appendice tomi III 
Operum D. Augustini). Quotidie, inquit (i), 
Eucharistiæ communionem percipere, nec 
vitupero. Et ibidem § : Si dixerit, alia ha- 
bet, quæ Augustini sunt, Januario episcopo 
sic respondentis : Dixerit aliquis, non quo- 
tidie accipiendam Eucharistiam. Quaesieris, 
quare? Quoniam, inquit, eligendi sunt dies, 
quibus purius homo continentiusque vivat, 
quo ad tantum Sacramentum dignius acce- 
dat. Qui enim manducaverit indigne, judi- 
cium sibi manducat et bibit (2). Alius con- 
tra affirmat, quotidie esse sumendum, etc. 
Faciat unusquisque, quod secundum fidem 
suam pie credit faciendum; neuter enim 
horum exhonorat corpus et sanguinem Do- 
mini, si saluberrimum sacramentum cer- 
tatim honorare contendunt. Nec enim liti- 
gaverunt inter se, aut quispiam eorum al- 
teri præposuit (3), Zacchæus et ille cen- 
turio, cum alter eorum gaudens in domo 
sua suscipit Dominum, alter dixit (4) : 0 
Domine non sum dignus ut intres sub 
tectum meum : ambo Salvatorem honori- 
ficantes, quamvis non uno modo; ambo pec- 
catis miseri, ambo misericordiam conse- 
cuti (5). Ad hoc valet quod manna secundum 
propriam voluntatem in ore cujusque sa- 
piebat; sic in ore cujuscumque Christiani 
sacramentum illud quomodo sumatur, aes- 
timandum. Nam et ille honorando, non 
audet quotidie sumere; et ille honorando 
non audet ullo die praetermittere. 

Quæ verba ad eamdem rem confirman- 
dam refert D. Antonius Patavinus (0), et 
Bernardus Senensis (7) qui speciali de hac 
difficultate , instituta quaestione , docet 
quando consultius repugnat abstinere a ce- 
lebrando, vel coirynunicando per aliquan- 
tum temporis, rationemque assignat, quare 
Anachoritæ raro ad altare accedebant : 
apud quos receptissimus et observatissimus 
erat mos hic quem Franciscus suis inculcat, 

S August., Epist. 118 ad Janua., c. 3. 

I Cor., xi, 29. 

(3) Lucae, xix, 6. 
f4) Matt., xviii, 8. 

(5) Vide August., u, Retract cap. 20. 


unam videlicet missam celebrandi in coe- 
nobiis, ut videre est apud Cassian.,lib. III, 
de Instit . Monast ., cap. 41, et Epist. 5 
Epiphanii quæ est 00 inter Hieronymianas, 
tom. II, et colligitur ex cap. : Hinc est, 16, 
quæst. i. Videat unusquisque, qua fide ac- 
cedit, vel quo fine secedit ab altari, ut 
docte et eleganter suadet Chrysost., Hom. 
17, in capi. 10, ad Hebr., tom. IV. Si ei 
spiritus fervore, et humili confidentia de 
profectu spirituali assequendo, quotidie of- 
fert, laudandus; si ex reverentia tanti Sa- 
cramenti, et timore propriæ indignitatis 
frequenter desistat a celebrando, non est 
vituperandus. Unde (si judicium in hac re 
interponere licet) judicarem hujus dubii de- 
cisionem relinquendam esse piæ credulitati 
accedentis. Dicam tamen, apud theologos 
et doctores, tam noviores quam vetustiores, 
magis commune et receptum esse quotidie 
sacrificare, potiusque hoc sacerdotibus con 
sulendum; nisi aliter juxta varias persona- 
rum conditiones, status, conscientias, di- 
versasque Spiritus Sancti gratias, aliud vi- 
deatur prudentibus viris convenire. Fran- 
cisco et aliis sanctissimis doctissimisque 
viris visum est, raram hujus Sacramenti 
susceptionem majorem in illud causare re- 
verentiam. Aliis econtra non inferioris notae 
Patribus et doctoribus commune est, illius 
frequentiam magnam conciliare devotio- 
nem, et non parvum esse incentivum fervo- 
ris, et aestimationis sacræ Synaxis. Variae 
sunt Sanctorum conditiones , diverseque 
Spiritus Sancti gratiæ. Pro his videri pote- 
runt Hyppolyt. Mart., Orat . de Consum- 
mun., Augustin, citatus; Gregor., Hom. 37 
in Evang.; Chrysost. Homil. 3, in Epist . ad 
Ephes. et Hom. 01 ad popul. Antioch. de 
Sacrorum participatione mysteriorum , ad 
medium ; Ubertinus de Casali, lib. IV Arbo- 
ris vitee Crucifixi, c. 5; et Nicolaus Lyra- 
nus in cap. il, I ad Corinth. ex modernio- 
ribus theologis, Pitigianis et Suar, citati, 
Joan. Steph. Durant., lib. II, de Rit. Eccles 
cap. 3; Vazq. in 3, part., quæst. 83, disp. 232, 
cap. 22 in fine, et alii in eamdem quæst. Ex 
Summistis, Victor., nu. 95. Roderis, tom. h 
Summ. verbo Communio , c. 103, num. 10. 

(6) D. Antonius de Padua, Sermon. Donna* 3, 

post Epiph. ante finem. « 

(7) Bern. Senens., Serm. 57, art. 2, c. a- 
quæst. 2. 


237 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


EPISTOLA XIII (1). 

Ad universos clericos . 

Quum sacramentum doleret vehementer indigne 
ministrari, et viliter tractari rem omnium pre- 
tiosissimam : dolorem expressit his litteris, et 
clericis sacratissimarum rerum reverentiam et 
puriorem cultum indixit. 

Reverendis in Christo dominis meis, uni- 
versis clericis, qui sunt in toto orbe, et vi- 
vunt secundum statuta catholicae fidei, Fr. 
Franciscus parvulus et minimus servus , 
salutem cum omni reverentia, et osculo 
pedum (2). 

Quoniam debitor factus sum omnibus , 
ideo, non valens amplius præsentialiter ver- 
bis meis propter meas infirmitates vobis sa- 
tisfacere, hanc meam recordationem et ad- 
monitionem paucis verbis scriptam, cum 
omni amore et dilectione suscipite. Atten- 
damus omnes clerici magnum peccatum et 
ignorantiam, quam quidam habent super 
sanctissimum corpus et sanguinem Domini 
nostri Jesu Christi, et sacratissima nomina 
et verba ejus scripta, quæ sanctificant cor- 
pus. Scimus, quia non potest esse corpus, 
nisi prius sanctificetur a verbo. Nihil enim 
habemus et videmus corporaliter in hoc sae- 
culo de ipso Altissimo, nisi corpus et san- 
guinem, et realiter nomina et verba, per 
quæ facti sumus, et redempti de morte ad 
vitam. Omnes autem illi qui ministrant tam 
sanctissima mysteria, considerent intra se, 
maxime hi qui indiscrete ministrant, quam 
viles sint calices, corporalia, et linteamina, 
ubi sacrificantur corpus et sanguis Do- 
mini nostri, et a multis in locis vilibus re- 
linquitur, miserabiliter portatur, et indi- 
gne sumitur, et indiscrete aliis ministra- 
tur. Nomina etiam et verba ejus scripta, 
aliquando pedibus conculcantur; quia ani- 
malis homo non percipit ea quæ Dei sunt. 
Non movemur de his omnibus pietate, 
cum ipse pius Dominus in manibus nos- 
tris se præbeat, et eum tractemus, et su- 
ti) Habet Marianus lib. I, cap. 27, § 8. Uterque 
Codex MS. Assisian. absque ulla verborum diffe- 
rentia. Sola est in titulo et inscriptione diversitas. 

(2) Magnam fuisse Francisci erga sanctam Eu- 
charistiam devotionem, facile constat ex praece- 
denti Epistola, ex ejus Testamento, aliisque Opus- 
culis, et ex illo Bonaventuræ testimonio, cap. 9 
Legendae. Flagrabat, inquit, erga Sacramentum 
Dominici corporis fervore omnium medullarum, 
stupore admirans permaximo illam carissimam 
dignationem, et dignantissimam caritatem, etc. 


mamus quotidie per os nostrum f An igno- 
ramus, quia debemus venire in manus ejus? 
Igitur de his omnibus, et aliis, cito et fir- 
miter emendemus ; et ubicumque fiierit sanc- 
tissimum corpus Domini nostri Jesu Christi 
illicite collocatum, et relictum, removeatur 
de loco illo, et in loco pretioso ponatur, et 
consignetur. Similiter nomina et verba Do- 
mini scripta, ubicumque inveniantur in locis 
immundis, colligantur, et in loco honesto 
debeant collocari. Et scimus, quia hæc om- 
nia tenemur super omnia observare secun- 
dum praecepta Domini, et Constitutiones 
sanctae matris Ecclesiae. Et qui hoc non fe- 
cerit, sciat se coram Domino nostro Jesu 
Christo in die judicii reddere rationem. 
Hoc scriptum ut melius debeat observari, 
sciant se benedictos a Domino Deo, qui ip- 
sum fecerint exemplari. Dominus noster 
Jésus Christus omnes meos dominos sua 
sancta gratia repleat, et confortet. 

EPISTOLA XIV. 

Ad universos custodes fratrum 
Minorum (3). 

Præmissa divini et humani judicii differentia, 
fratrum custodibus commendat sanctus vir, ut 
suas litteras ecclesiasticis et saecularibus potes- 
tatibus porrigant. 

Universis custodibus fratrum Minorum 
ad quos istæ litteræ pervenerint, frater 
Franciscus minimus servorum Dei, salutem, 
et sanctam pacem in Domino. 

Scitote quod in conspectu Dei sunt quae- 
dam res nimis altæ et sublimes, quæ ali- 
quando reputantur inter homines pro vi- 
libus et abjectis; et. aliae sunt carae et 
spectabiles inter homines, quæ coram Deo 
tenentur pro vilissimis et abjectis. Rogo 
vos coram Domino Deo nostro quantum 
possum, quod litteras illas, quæ tractant de 
sanctissimo corpore et sanguine Domini 
nostri, detis episcopis, et aliis clericis, et 
memoria retineatis quæ super his vobis 

(3) Hujus et sequentis epistolas meminit Vin- 
centius Blascus tomo ultimo Hist. eccL regni Ara - 
gonensis , cap. 5, et clarius alio tomo adhuc non 
emisso in lucem, sub rege Jaimio. Eas Hispano 
idiomate transcriptas ad Rever. P. Lucam Wad. 
detulit ex civitate Cæsaraugustana, in qua a B. 
Joannis Parentis tempore asservantur, Reverendus 
Pater Antonius Daza, dum in Rom. curiæ eom- 
mi8sarium venit in urbem. Pater Lucas Latinas 
fecit. 



S. FHANOSCI ASSISIAHS OPUSCCUL 


2 » 


240 


cammendâvimu^ Aliarum litterarum, qoas 
vobis mitto, ut eas dotis gubernatoribus, 
consuiibu* et rectoribus, et in quibus con- 
tinetur, ut publicentur per populos et pla- 
teas Dei laudes, tacite statkn multa exem- 
plaria et copias, et cum magna diligentia 
eas porrigite illis quibus debeant dari. Va- 
lete in Domino. 


EPISTOLA XV. 

Ad poputorum rectores (i). 

Hortatur judices, et qui pn&6uot Id populis, ut se- 
posita rerum terrenarum soli iciludiue, de suis 
perniteant reatibus, et popuios sibi commissos 
ad Dei laudem i u vitent. 

Universis potestatibus et consulibus, ju- 
dicibus, atque rectoribus ubique terrarum, 
atque omnibus aliis ad quos istæ litterae per- 
venerint, frater Franciscus vester in Do- 
mino servus, parvulus ac despectus, salu- 
tem et pacem omnibus vobis optans. 

Considerate et videte, quoniam dies mor- 
tis appropinquat. Rogo ergo vos cum reve- 
rentia, sicut possum, ne propter caras et 
sollicitudines hujus saeculi, quas habetis. 
Dominum oblivioni tradatis, et a mandatis 
ejus declinetis; quia omnes illi qui eum 
oblivioni tradunt, et a mandatis ejus decli- 
nant, maledicti sunt, et ab eo oblivioni tra- 
dentur; et cum venerit dies mortis, omnia, 
qu» putabant habere, auferentur ab eis; et 
quanto sapientiores et potentiores fuerint in 
hoc saeculo, tanto majora tormenta sustine- 
bunt in inferno. Unde limiter consulo vo- 
bis dominis meis, ut omni cura et sollici- 
tudine posthabitis, sanctissimum corpus et 
sanctissimum sanguinem Domini nostri Jesu 
Christi in ejus sancta commemoratione be- 
nigne recipiatis. Et tantum honorem in poni- 
puio vobis commisso, Domino conferatis, ut 
quolibet sero annuncietur per nuntium vel 
per aliud signum, quo omnipotenti Domino 
Deo ab universo populo laudes et gratiæ re- 


ferantur. Et si hoc non feceritis, sciatis vos 
coram Domino Deo vestro Jesu Christo in 
die judicii reddere rationem. Hoc scriptum 
qui apud se retinuerint et observaverint il- 
lud, a Domino Deo se noverint benedictos. 

EPISTOLA XVI. 

Ad fratrem Leonem (2). 

PnHatus subditos diligat ut ma 1er filios. 

Frater Leo, Crater Franciscus tuus salu- 
tem et pacem. 

Ita dico tibi, fili mi, sicut mater; quia 
omnia verba, quæ diximus in via, breviter 
in hoc verbo dispono et consilio. Et si postea 
oportet propter consilium venire ad me, 
ita consilio tibi. In quocumque modo vide- 
tur tibi placere Domino Deo, et sequi ves- 
tigia et paupertatem suam, laciatis [lege: 
facias' cum benedictione Domini Dei, et 
mea obedientia. Et si tibi est necessarium 
propter animam tuam, aut aliam consola- 
tionem tuam, et vis. Leo mi, venire ad me, 
veni. Vale in Christo. 

EPISTOLA XVII (3). 

Ad domi/iam Jacobam de Septemsoliis. 

Paucis diebus antequam extremum clauderet B. 
pater mortemque jam præ foribus institisse, ex 
Dei revelatione certo sciens, nobilissimam hanc 
matronam praemonendam judicavit, et si quæ 
exequiis erant necessaria, ab eadem postulat. 

Dominæ Jacobæ, servæ Altissimi frater 
Franciscus pauperculus Jesu Christi, salu- 
tem et societatem Spiritus Sancti in Domino 
Jesu Christo. 

Scias carissima, quod mihi Christus be- 
nedictus per suam gratiam vitae meae termi- 
num futurum in proximo revelavit. Qua- 
propter si vis invenire me vivum, visis his 
litteris, ad Sanctam Mariam de Angelis ve- 
nire festina. Nam si post diem Sabbati 
veneris, me vivum invenire non poteris ; et 
porta tecum pannum vel cilicium, in quo 


(1) Unum occepit hujus Epistolae exemplar 
Hispanum P. Lucas a praedicto religioso viro. 
Aliud ei occurrit Latinum apud lllust. et reveren- 
dissim. I). Franciscum Gonzagam in suo de Ori- 
gine Franciscanm Religionis libro, in provincia 
Arsgoniæ, in principio. Hoc, quod a primo in ni- 
hilo ferme discrepat, subjicit. 

(2) Quantum ex hac breviuscula et simplici 
Epistola notui colligere, Leo, beati viri socius in * 
tiinior, aliqmilem passus est spiritus molestiam. 
Quem ut suaviter veluti materna teneritudine vir 
sanctus instruxit, et in religioso aliquo cœnobiolo 
ad animae quietem reliquit; timens satanae astu- 


tias, et absentis filii periculum, his cum verbis com- 
pellavit. Ipsius Francisci manu exarata servantur 
inter reliquias in sacrario Minorum convcntualium 
Spoleti. 

(3) Imperfectam esse Epistolam. Facillime colli- 
ges. Eam nobis tradiderunt diversimode, Mare, 
prima parte, libro secundo, capite 67, et Rebol- 
ledo ibidem, capite 28. Ejus facit mentionem Pi* 
sauus libro tertio, Conform . 4, parte secunda; 
eam Latinam babet Speculum Vܜ Francisco fol. 
mihi 138, ex quo eam transcripsi. Italam babet 
eodem modo Floretum, fol. 105. 



241 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


242 


corpus meum involvas, et ceram pro se- comestionibus, quas mihi consuevisti dare 
pultura. Rogo etiam, quod portes de illis quando infirmabar Romae. 


VERBA SACRÆ ADMONITIONIS B. PATRIS FRANCISCI AD OMNES 

FRATRES SUOS. 


MONITUM. 

In hoc opusculo fratres suos, tanquam 
sollicitus pater, et diligens pastor, de præci- 
puis virtutibus et gravioribus vitiis admonet, 
ne illae praeterlabantur, aut istis incaute se 
tradant. Opusculum est satis exiguum, sed 
sententiarum gravitate magnum, rationum 
©t consiliorum pondere refertum. Tracta- 
tulus est Auctori non poenitendus. In eo 
omnes habent quod addiscant, et plurima 
satis utilia ad vitam Christiane et religiose 
componendam, Similem edidit Bonaven- 
tura libellum, breviusculis capitulis dis- 
tinctum, de remediis defectuum religiosi, ad 
fratrem Robertum. Hunc habent Firm., p.l, 
fol. 19; Mon . trqct. 2’, a fol. 270; Biblloth. 
vet. Pat . Parisiis excusa, ann. Dom. 1450, 
tom. V in fine, recensque magna Coioniens., 
tom. XIII; et vetustus quidam codex, MS. 
ante ann. 1450, quem in refectorio Minorum 
in Conventu Divi Antonii de Ficu, provin- 
ciae Portugaliæ, incuriose neglectum offen- 
di ; et Pisanus, lib.I Conformité 12, sparsim 
per varia capita. 

CAPUT I. 

. De fide erga Deum , de reverentia erga 
sacramentum altaris, et de digna ejus 
susceptione. 

Dixit Dominus discipulis suis : Ego sum 
viti, veritas, et vita. Nemo venit ad Par - 
trem nisi per me. Si cognovissetis me, et 
Patrem meum utique cognovissetis : et 
amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 
Dixit ei Philippus : Domine ostende nobis 
Patrem, sufficit nobis. Dixit ei Jésus: 
Tanto tempore vobiscum sum et non co- 
gnovistis me f Philippe, qui videt me, videt 
etPatremmeum(}osxi.,'us, 6). Pater lucem 
habitat inaccessibilem : Spiritus est Deus, 
et Deum nemo vidit unquam : ideo nonnisi 
in spiritu videri potest, quia Spiritus est, 
qui vivificat ; caro autem non prodest quid- 
quam. Sed nec Filius, in eo quod aequalis 


est Patri, videtur ab aliquo aliter quam Pa- 
ter, aliter quam Spiritus Sanctus. 

Unde omnes qui videruntDominum Jesum 
Christum secundum humanitatem, et non 
viderunt neque crediderunt secundum Spi- 
ritum et Deitatem, ipsum esse verum Filium 
Dei, damnati sunt. Ita et modo, quia om- 
nes qui vident Sacramentum, quod sanc- 
tificatur per verba Domini super altare per 
manus sacerdotis in forma panis et vini, et 
non vident, et non credunt secundum Spi- 
ritum et Divinitatem, quod sit veraciter 
sanctissimum corpus et sanguis Domini 
nostri Jesu Christi, damnati sunt ; ipso Al- 
tissimo attestante, qui ait : Hoc est corpus 
meum et sanguis novi Testamenti, et qui 
manducat carnem meam, et bibit sangui- 
nem meum hdbet vitam œ ternam. (Luca, 
xxii, 15; Joan., vi, 54.) Qui habet spiritum 
Domini, qui habitat in fidelibus suis, ille est 
‘qui recipit sanctissimum corpus et sangui- 
nem Domini : omnes alii, qui non habent de 
Spiritu eodem, et praesumunt recipere euin, 
judicium sibi manducant et bibunt. Unde 
filii hominum, usquequo gravi corde, ut 
quid diligitis vanitatem, et quaeritis menda- 
cium? Ut quid non cognoscitis verita- 
tem et creditis in filium Domini? Ecce quo- 
tidie humiliat se, sicut quando a regalibus 
sedibus venit in uterum Virginis : quotidie 
venit ad nos ipse humilis apparens : quo- 
tidie descendit de sinu summi Patris super 
altare in manibus sacerdotis : et sicut sanc- 
tis Apostolis apparuit in vera carne, ita et 
modo se nobis ostendit in sacro pane : et 
sicut ipsi intuitu carnis suæ tantum ejus car- 
nem videbant, sed ipsum Dominum Deum 
esse credebant oculis spiritualibus contem- 
plantes ; sic et nos panem et vinum oculis 
corporeis videmus, et credamus firmiter 
sanctissimum ejus corpus et sanguinem vi- 
vum esse, et verum. Et tali modo semper 
est Dominus cum fidelibus suis, sicut ipse 
dixit : Ecce ego vobiscum sum, usque ad 
consummationem sœculi. (Matth. xxvi, 
vers, ult.) 


8. FRANCI8CI ASSISIATIS OPUSCULA. 




244 


CAPÜT n. 

■ 

De malo propriœ voluntatis. 

Dixit Dominas ad Adam : De omni ligno 
paradisi comede : de ligno autem scien- 
tiœ boni et mali ne comedas. (Genes., 
n, 57.) De omni ligno paradisi come- 
dere poterat Adam : quia dum non ve- 
nit contra obedientiam, non peccavit. Ille 
enim comedit de ligno scientias boni et 
mali, qui sibi suam voluntatem appropriât, 
et se exaltat de bonis quas Dominus dedit, 
et operatur in ipso : et sic per suggestio- 
nem diaboli, et transgressionem mandati, 
factum est ei pomum scientias mali. Unde 
oportet quod sustineat posnam. 

CAPUT III. 

De perfecta obedientia. 

Dixit Dominus in Evangelio : Qui non 
renuntiaverit omnibus quæ possidet, non 
potest meus esse discipulus (Lucae, xrv, 33 ; 
Matth., xvi, 25). Et qui voluerit animam 
suam salvam facere perdet eam. 

Ille homo renuntiat omnibus quae possi- 
det, et perdit corpus suum, qui se ipsum 
totum praebet ad obedientiam in manibus 
sui praelati ; et quidquid facit aut dicit, 
quod ipse sciat quod npn sit contra volun- 
tatem ejus (dum bonum sit quod facit) vera 
obedientia est. Et quando subditus viderit 
meliora, et utiliora animae suae, quam ea 
quae suus praelatus praecipiat, suam volun- 
tatem sacrificat Domino; quæ autem sunt 
praelati opera, studeat adimplere. Nam hæc 
est charitativa obedientia, quia Deo et 
proximo sacrificium se ipsum facit. Si vero 
praelatus praecipiat aliquid subdito contra 
animam suam, licet ei non obediat, tamen 
ipsum non dimittat. Et si ab aliquibus per- 
secutionem inde sustinuerit, magis eos di- 
ligat propter Dominum. Nam qui potius 
velit persecutionem sustinere, quam a suis 
fratribus separari, vere permanet in per- 
fecta obedientia , quia ponit animam suam 
pro fratribus suis. Sunt enim multi reli- 
giosi, qui sub specie videndi meliora qua 
quæ sui prælati praecipiunt, aspiciunt retro, 
et ad vomitum propriae voluntatis redeunt. 
Hi homicidæ sunt, et propter mala sua mul- 
tas animas perdere faciunt. 


CAPUT IV. 

Quod nullus sibi appropriet prcelatiojiem. 

Non veni ministrari, sed ministrare, 
dicit Dominus (Matth., xx, 28). Illi qui sunt 
super alios constituti, tantum de illa prae- 
latione glorientur, quantum si essent de- 
putati officio abluendi pedes fratrum : et 
quanto magis turbarentur de ablata sibi 
praelatione, quam de ablato eis officio ab- 
luendi pedes, tanto magis sibi loculos ad 
periculum animae componunt 

CAPUT V. 

Quod nemo superbiat, sed glorlelur in 

cruce Domini. 

Attende, o homo, in quanta excellentia 
te posuit Deus, quia creavit et formavit te 
ad imaginem dilectissimi Filii sui secundum 
corpus, et ad similitudinem suam secundum 
spiritum. Et omnes creaturae, quæ sub caelo 
sunt, secundum se serviunt, cognoscunt, et 
obediunt Creatori suo melius quam tu , et 
daemones non crucifixerunt eum, sed tu 
cum ipsis crucifixisti eum, et adhuc crucifi- 
gis delectando te in vitiis et peccatis. Unde 
ergo potes gloriari f Nam si ita esses sub- 
tilis et sapiens, quod omnem scientiam 
haberes, et scires interpretari omnia genera 
linguarum, et subtiliter de rebus coelestibus 
perscrutari, in omnibus his non potes glo- 
riari, quia unus dæmon scivit de coelesti- 
bus magis, et modo scit dè terrenis plus- 
quam omnes homines, licet aliquis fuerit, 
qui summæ sapientiae cognitionem a Do- 
mino receperit specialem. Similiter si esses 
pulchrior et ditior omnibus, et etiam si fa- 
ceres mirabilia, ut daemones effugares, om- 
nia ista tibi sunt contraria, et nihil ad te 
pertinent. In his nihil potes gloriari, sed in 
hoc possumus gloriari, in infirmitatibus 
nostris, et bajulando quotidie sanctam cru- 
cem Domini nostri Jesu Christi. 

CAPUT VI. 

De imitatione Domini nostri Jesu Christi. 

Attendamus, fratres ofnnes, bonum pas- 
torem, qui pro ovibus suis salvandis crucis 
sustinuit passionem. Oves Domini secutae 
fuerunt eum cum tribulatione et persecu- 
tione, verecundia et fame, infirmitate et 
tentatione, et cæteris aliis, et de his recepe- 


245 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


246 


runt a Domino vitam sempiternam. Unde 
magna verecundia est servis Dei, quod 
Sancti faciant opera, et nos recitando et 
prædicando ea, volumus inde recipere glo- 
riam et honorem. 

CAPUT VIL 

Ut bona opera sequantur scientiam. 

Dicit autem Apostolus : Littera occidit , 
Spiritus autem vivificat (II Cor., in, 6). Illi 
sunt mortui ad litteram, qui tantum verba 
sola cupiunt scire, ut sapientiores tenean- 
tur inter alios, ut possint acquirere magnas 
divitias, dantes consanguineis et amicis. Et 
illi religiosi mortui sunt ad litteram, qui 
spiritum nolunt divinæ littenp sequi, sed 
sola verba magis cupiunt scire, et aliis in- 
terpretari : et illi sunt vivificati a spiritu 
divinæ litte ræ, qui omnem scientiam et lit- 
teram, quam sciunt et cupiunt scire (non 
autem vivunt corpore, sed verbo et exemplo) 
reddunt eam altissimo Domino, cujus est 
omne bonum. 

CAPUT VIII. 

De peccato invidke vitando. 

Ut ait Apostolus : Nemo potest dicere Do- 
minus Jésus , nisi in Spiritu Sancto (I Cor., 
xii, 3), et : Non est qui faciat bonum, non 
est usque ad unum (Psal. lii, 4.) Quicun- 
que ergo invidet fratri suo de bono, quod 
Deus dicit et facit in ipso, pertinet ad pec- 
catum blasphemiæ, quia ipsi altissimo in- 
videt, qui dicit et facit omne bonum. 

CAPUT IX. 

\ 

De dilectione inimici . 

Dicit Dominus in Evangelio : Diligite ini- 
micos vestros , benefacite his qui oderunt 
vos et orate pro persequentibus, etc. (Matth. 
v, 44). Ille veraciter diligit inimicum suum, 
qui non dolet de injuria, quam sibi fecit, 
sed de peccato animæ suæ uritur propter 
amorem Dei, et ostendit ei ex operibus di- 
lectionem. 

CAPUT X. 

i 

De castigatione corpo^Hs. 

Multi sunt, qui dum peccant, vel injurias 
recipiunt, sæpe inculpant inimicum, vel 
proximum. Sed non est ita, quia unusquis- 
que habet in potestate sua inimicum suum, 


videlicet corpus, per quod peccat. Unde bea- 
tus ille servus, qui talem inimicum traditum 
in sua potestate, semper captum tenuerit, 
et sapienter se ab eo custodierit : quia dum 
hoc fecerit, nullus alius inimicus visibilis 
ei nocere potest. 

CAPUT XI. 

Quod 'nemo corrumpatur a zelo malo 

alterius. 

Servo Dei nulla res debet displicere, 
præter peccatum. Et quocumque modo ali- 
qua persona peccaret, et propter hoc ser- 
vus Dei, nisi in caritate, turbaretur, aut 
irasceretur, thesaurizat sibi iram, et cul- 
pam. Ille est servus Dei, qui non irascitur, 
neque turbatur ; recte vivit, et sine pro- 
prio. Et beatus est cui non remanet aliquid, 
reddens quæ sunt Caesaris, Caesari, et quae 
sunt Dei Deo (Matth., xxii, 12). 

CAPUT XII. 

De cognoscendo Spiritum Dei. 

Sic potest cognosci servus Dei, si habet 
Spiritum Domini; cum Dominus operatur 
per ipsum aliquid boni, si nec caro ejus, 
neque mens exinde se exaltat, quia semper 
contraria est omni bono; sed si magis ante 
oculos suos se habere vellet viliorem, et in 
omnibus, aliis hominibus se minorem exis- 
timaret. 

CAPUT XIII. 

De patientia in adversis . 

Non potest cognosci servus Dei, quantam 
habeat patientiam, et humilitatem, dum sa- 
tisfactum est ei secundum voluntatem vel 
necessitatem suam. Cum autem venerit 
tempus, in quo illi qui deberent satisfacere 
ei, faciunt sibi contrarium; quantum habet 
patientiam ibi et humilitatem, tanta est, et 
non plus. 

CAPUT XIV. 

De paupertate spiritus. 

Beati pauperes spiritu, quoniam ipso- 
rum est regnum coelorum (Matth., v, 13). 
Multi sunt qui orationibus et officiis insis- 
tentes, multas abstinentias et afilictiones in 
suis corporibus faciunt; sed de solo uno 
verbo, quod viderint injuriam esse suorum 
Gorporum, vel de aliqua re, quæ sibi au- 
fertur, scandalizantur statim, et conturban- 




247 


S. FRANGISGI ASSISIATIS OPUSCULA. 


24 S 


tur. Hi non sunt vere pauperes spiritu. Quia 
qui vere pauper est spiritu, se ipsum odit; 
et alios diligit, qui ipsum percutiunt in 
maxillam. 

CAPUT XY. 

De pace. 

Beati pacifici , quoniam filii Dei voca - 
l)untur (Matth. v, 10). Illi sunt vere paci- 
fici, qui in omnibus), quae in hoc saeculo pa- 
tiuntur propter amorem Domini nostri Jesu 
Christi, in 'animo et corpore pacem servant. 

CAPUT XVI. 

De munditia cordis . 

Beati mundo corde , quoniam ipsi Deum 
videbunt (Math., v, 8). Vere mundo corde 
sunt, qui terrena despiciunt, et coelestia 
quaerunt; et semper adorare et videre Do- 
minum Deum vivum, et verum, mundo corde 
et animo non desistunt. 

CAPUT XVII. 

De humilitate servanda in donis Domini. 

Beatus ille servus, qui non magis se exaltat 
de bono quod Dominus dicit et operatur per 
ipsum, quam de eo quod dicit et operatur 
per alium. Peccat enim homo, qui magis 
vult recipere a proximo suo, quam vult dare 
de se Domino Deo. 

CAPUT XVIII. 

De compassione proximi. 

Beatus homo, qui sustinet proximum 
suum secundum suam fragilitatem, in eo 
quod vellet sustineri ab ipso si in consimili 
casu esset. Beatus servus, qui omnia bona 
reddit, et attribuit Domino Deo. Quia qui 
sibi aliquid retinuerit, abscondit pecuniam 
Domini Dei sui ; et quod putat habere, au- 
feretur ab eo. 

CAPUT XIX. 

De humili servo Dei . 

Beatus ille servus, qui non tenet se me- 
liorem, quando magnificatur et exaltatur ab 
hominibus, sicut quando tenetur vilis, sim- 
plex et despectus. Quia quantus est homo 
coram Deo, tantus est, et non plus. Væ illi 
religioso, qui ab aliis positus est in alto, et 
per suam voluntatem non vult descendere. 


Et beatus ille servus, qui non per suam vo- 
luntatem ponitur in alto, et semper deside- 
rat esse sub pedibus aliorum. 

CAPUT XX. 

De bono f et vano religioso . 

Beatus ille religiosus, qui non habet ju- 
cunditatem et laetitiam, nisi in sanctissimis 
eloquiis et operibus Dei, et cum his perdu- 
cit homines ad amorem Dei in gaudio et lae- 
titia, et exultatione. Et væ illi religioso, qui 
delectatur in verbis otiosis et vanis, et cum 
his perducit homines ad risum. 

CAPUT XXI. 

De inani et loquaci religioso . 

Beatus ille servus, qui non loquitur sub 
spe mercedis, et omnia sua non manifestat, 
et non est velox ad loquendum, sed sapien- 
ter providet, quæ debet loqui, et respon- 
dere. Væ illi religioso, qui bona quæ sibi 
Dominus ostendit, non retinet in corde suo, 
et aliis non ostendit per operationem ; sed 
sub spe mercedis magis hominibus verbis 
cupit ostendere, quam Domino ; ipse enim 
recipit mercedem suam et audientes par- 
vum fructum reportant. 

CAPUT XXII. 

De correctione patienter suspicienda . 

Beatus servus, qui disciplinam, accusa- 
tionem, et reprehensionem ab aliquo ita 
patienter sustinet, sicut a semetipso. Beatus 
servus, qui benigne reprehensus acquiescit, 
verecunde obtemperat, humiliter confitetur, 
et libenter satisfacit. Beatus servus, qui 
non est velox ad se excusandum, et humi- 
liter sustinet verecundiam et reprehen- 
sionem de peccato, ubi non commisit 
culpam. 

CAPUT XXIII. 

De humilitate. 

Beatus servus, qui ita inventus est hu- 
milis inter subditos fratres suos, sicut 
quando esset inter praelatos et dominos 
suos. Beatus servus, qui semper manet sub 
virga correctionis. Fidelis servus et pru- 
dens est, qui in omnibus suis offensis, non 
tardat interius puniri per contritionem, et 
exterius per confessionem, et operis satis- 
factionem. 


240 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


260 


CAPUT XXIV. 

De vera dilectione . 

Beatus servus, qui tantum diligit fratrem 
suum, quando est infirmus, quod non po- 
test ei satisfacere, quantum quando est 
sanus, quod potest ei satisfacere. Et beatus 
ille, qui tantum diligit fratrem suum, cum 
est longe ab ipso, sicut quando est cum eo : 
et non diceret aliquid post ipsum, quod 
cum caritate non posset dicere coram eo. 

CAPUT XXV. 

Quod servi Dei honorent clericos . 

Beatus servus, qui portat fidem in clericis, 
qui vivunt recte secundum formam sanctæ 
Romanæ Ecclesiæ, et væ illis qui ipsos des- 
piciunt : licet enim sint peccatores, tamen 
nullus debet eos judicare, quia ipse solus 
Dominus reservat sibi eos ad judicandum. 
Nam quanto major est omnibus adminis- 
tratio eorum, quam habent de sanctissimo 
corpore et sanctissimo sanguine Domini 
nostri Jesu Christi, quod ipsi recipiunt, et 
ipsi soli aliis ministrant, tanto majus pec- 
catum habent, qui peccant in ipsos, quam 
in alios omnes homines istius mundi. 


CAPUT XXVI. 

De virtute effugante vitium. 

Ubi caritas, et sapientia; ibi nec timor, 
nec ignorantia. Ubi est patientia, et humi- 
litas; ibi nec ira, nec perturbatio. Ubi est 
paupertas cum lætitia; ibi nec cupiditas, 
nec avaritia. Ubi est quies, et meditatio; 
ibi nec sollicitudo, nec vagatio. Ubi est 
timor Domini ad atrium suum custodien- 
dum, ibi inimicus non potest habere locum 
ad ingrediendum. Ubi est misericordia, et 
discretio, ibi nec superfluitas, nec indu- 
ratio. 

CAPUT XXVII. 

De abscondendo bonum , ne perdatur. 

Beatus servus qui thesaurizat in coelo 
bona, quæ sibi Dominus ostendit, et sub spe 
mercedis non cupit ea manifestare homini- 
bus. Quia ipse Altissimus manifestabit opera 
ejus quibuscumque placuerit. Beatus ser- 
vus, qui secreta Domini observat in corde 
suo. Hæc igitur sunt verba vitæ et salutis : 
quæ si quis elegerit, et fecerit, inveniet vi- 
tam, et hauriet salutem a Domino. Arnen. 


QUINQUE ALIA OPUSCULA. 


MONITUM. 

Plura ex iis, quæ praecedenti Opusculo 
fratribus commendavit, quasi magis neces- 
saria, et utiliora, his verbis iterum incul - 
cat, eaque saepissime suis repetebat. Ea no- 
bis obtulere Firmam ., i part., fol. 21, col. 4; 
Biblioth . vet. Pat., tom. V, in fin. Sed 
Biblioth. magna, a Coloniens. edita, t. XIII. 
Quæ licet ferme omnia in verbis admoni- 
tionis per varia capitula dispersa sint, quia 
tamen iterum seorsim in unum congesta, in 
utroque hoc libro reperimus, per se etiam 
huc transferenda duximus. 

I. Verba beati patris nostri Francisci ad 
humilitatem, obedientiam , devotionem 
et patientiam inducentia. 

Beatus servus, qui non tenet se meliorem, 
quando magnificatur et exaltatur ab homi- 
nibus, sicuti quando tenetur vilis, simplex, 
et abjectus, et despectus ; quia quantum est 


homo coram Deo, tantum est, et non plus. Væ 
illi religioso, qui ab aliis positus est in alto, 
et per suam voluntatem non vult descen- 
dere : et beatus ille servus, qui non per 
suam voluntatem ponitur in alto, et semper 
desiderat subesse pedibus aliorum. Beatus 
ille religiosus, qui non habet jucunditatem 
et lætitiam nisi in sanctissimis eloquiis, et 
in operibus Domini, et cum his perducit 
homines ad amorem Dei in gaudio et læti- 
tia. Væ illi religioso, qui delectatur in ver- 
bis otiosis et vanis, et in his perducit homi- 
nes ad risum. Beatus servus, qui disciplinam, 
accusationem, et reprehensionem ita pa- 
tienter ab aliquo sustinet, sicut a semetipso. 
Beatus servus, qui reprehensus benigne ac- 
quiescit, verecunde obtemperat, humiliter 
confitetur, libenter satisfacit. Beatus servus, 
qui non est velox ad se excusandum, et hu- 
militer sustinet verecundiam, et reprehen- 
sionem de peccato, ubi non commisit cul- 
pam. 



251 


S- FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


252 


IL De virtutibus quibus decorata fuit 
S . Virgo et debet esse s . anima (i). 

Regina sapientia, Dominus te salvet, cum 
tua sorore sancta pura simplicitate. Domina 
sancta paupertas, Dominus te salvet, cum 
tua sorore sancta humilitate. Domina sancta 
caritas, Dominus te salvet, cum tua sorore 
sancta obedientia. Sanctissimae virtutes 
omnes, vos salvet Dominus, a quo venitis, 
et proceditis. Nullus homo est penitus in 
toto mundo, qui unam ex vobis possit ha- 
bere nisi prius moriatur. Qui unam habet, 
et alias non offendit, omnes habet et qui 
unam offendit, nullam habet, et omnes of- 
fendit; et unaquaeque confundit vitia et 
peccata. Sancta sapientia confundit satan, 
et omnes malitias ejus. Pura sancta simpli- 
citas confundit omnem sapientiam hujus 
mundi, et sapientiam corporis. Sancta pau- 
pertas confundit cupiditatem, et avaritiam, 
et curas hujus sæculi. Sancta humilitas con- 
fundit superbiam, et omnes homines qui 
sunt in mundo, similiter omnia quæ in mundo 
sunt. Sancta caritas confundit omnes diabo- 
licas et carnales tentationes, et omnes car- 
nales timores. Sancta obedientia confundit 
omnes corporales et carnales voluntates, et 
habet mortiflcatum corpus suum ad obe- 
dientiam spiritus, et ad obedientiam fratris 
sui, et est subditus et suppositus omnibus ho- 
minibus, qui sunt in mundo ; et non tantum 
solis hominibus, sed etiam omnibus bestiis 
et feris, ut possint facere de eo quidquid vo- 
luerint, quantum fuerit eis datum desuper 
a Domino. Deo gratias. Arnen- 

III. De vera et perfecta lœtitia fratrum 

Minorum (2). 

In hoc opusculo Franciscus veram lætitis, et per- 
fectam religiosi gaudii rationem simpliciter et 
incompositis verbis rudique stylo describit. 

Quamvis fratres Minores in omni terra 
dent bonum exemplum magnæ sanctitatis 
et aedificationis, ibi tamen non est perfecta 
lœtitia. Et quamvis frater Minor illuminet 
cæcos, contractos extendat, dæmones pel- 
lat, surdis auditum, claudis gressum, mutis 

(1) Opusculum hoc inveni in utroque codice 
MS. Assisiens., et Specui, vüa Franc., fol. i 16. 
Idem habent, omissis quatuor prioribus periodis, 
ab illis verbis : Nullus homo, etc. Pisanus lihro 
primo, Conformit. 38, et Mare, prima parte, libro 
secundo, capite 51, sed insertum cap. 26. Opusc. 


verbum restituat, et quod majus est, qua- 
triduanum resuscitet mortuum; ibi non est 
perfecta laetitia. Et si frater Minor sciret 
omnium gentium linguas, et omnes scien- 
tias, et scripturas, ita ut sciret prophetare, 
et revelare non solum futura, sed etiam 
conscientias aliorum; ibi non est perfecta 
laetitia. Si frater Minor loquatur lingua 
angelica, et sciat stellarum cursus et vir- 
tutes herbarum, et sint ei revelati omnes 
thesauri terrarum; et si cognosceret vir- 
tutes et proprietates avium, piscium, ani- 
malium, hominum, radicum, lapidum, ar- 
borum et aquarum; ibi non est perfecta 
lœtitia- Et si frater Minor sciret tam so- 
lemniter praedicare , quod converteret om- 
nes infideles ad fidem; ibi non est perfecta 
lœtitia. Sed quando venimus ad locum 
Sanctae Mariae de Angelis sic balneati plu- 
via, et frigore congelati, luto etiam detur- 
pati, et fame afflicti, et ad portam loci pul- 
sabimus, et veniet portarius iratus, dicens: 
Qui estis vos? Et nos dicemus : Sumus duo 
ex fratribus vestris. Et ille e contrario di- 
ceret : Imo estis duo ribaldi, qui itis circum- 
quaque per mundum, pauperum eleemo- 
synas rapiendo; et non aperiret nobis, sed 
faceret nos stare ad nivem et aquam in fri- 
gore et fame usque ad mortem ; tunc si nos 
tot repulsas et injurias sine turbatione et 
murmuratione toleravimus patienter, et co- 
gitaverimus humiliter et caritative, quod 
ille portarius veraciter nos cognoscit, et 
quod Deus excitat linguam ejus contra nos; 
scribe, quia ibi est perfecta laetitia- Et si 
nos in pulsando perseveraverimus, et ille 
portarius tanquam contra importunos exeat 
contra nos, et durissime nos afficiat alapis, 
dicens: Recedite hinc pultrones vilissimi, 
et ite ad hospitale- Qui enim estis vos ? hic 
penitus non manducabitis. Etsi nos patienter 
hœc portabimus, et injuriati cum amore pe- 
percerimus toto corde; scribe, quia est per- 
fecta lœtitia. Et si nos undique afflicti, 
fame urgente, frigore affligente, nocte in- 
super appropinquante pulsabimus, clama- 
bimus, et fletu instabimus ut aperiat nobis, 
et ille inde stimulatus dixerit : Isti sunt ho- 
mines procacissimi, et protervi ; ego pacabo 

de verbis Sacra admonitionis : Ego cum codicibus 
manuscriptls, et sua vetustate commendatis, malui 
seorsim apponere. Argumentum satis clarum est. 

(2) Extraximus ex Plorato, cap. 7, Speculo vita 
Francisci , fol. 89, Pisan., lib. I, Confor. 5 et 12, et 
ex Firm., I part., fol. 21, col. 3. 



253 


PARS PRIMA. — EPISTOLÆ. 


254 


eos ; et exiens cum uno fuste nodoso, et ca- 
piens nos per cappucium, ad terram super 
lutum et nives projiciet, et taliter nos verbe- 
rabit cum fuste praedicto, quod undique nos 
plagis implebit : si tot mala, si tot injurias 
et verbera cum gaudio toleramus, conside- 
rantes quod pœnas Christi benedicti tole- 
rare et portare debemus; scribe, et nota di- 
ligenter, quod ibi est perfecta lætitia. Et 
audi conclusionem : Inter omnia carismata 
Sancti Spiritus, quæ Christus servis suis 
concessit, et concedet, praecipuum est vin- 
cere seipsum, et libenter propter I)eum et 
caritatem Dei opprobria sustinere. Nam 
in omnibus mirabilibus supradictis nos 
gloriari non possumus, quia non sunt nos- 
tra, sed Dei : Quid enim habes, quod non 
accepisti? Si autem accepisti, quid glo- 
riaris, quasi non acceperis ? (I Cor., iv, 7.) 
Sed in cruce tribulationis et afflictionis 
possumus gloriari, quia illud est nostrum. 
Et ideo dixit Apostolus : Mihi autem absit 
gloriari, nisi in cruce Domini nostri . 
(Galat., vi, 14.) 

IV. Expositio beati patris super 
orationem Dominicam (i). 

Pater noster beatissime et sanctissime. 
Creator noster, Redemptor noster, et Con- 
solator noster. Quies in coelis, in Angelis, 
i n Sanctis, illuminans eos ad tui cognitio- 
nem. Quia tu Domine lux es, inflammans 
eos ad amorem tuum divinum : quia tu Do- 
mine amor es inhabitans, et implens eos ad 
b-eatitudinem : quia tu, Domine, summum bo- 
num es, et æternum bonum, a quo omnia 
bona, et sine quo nullum bonum. Sancti- 
ficetur nomen tuurrti Clarificetur in nobis 
notitia tua, ut cognoscamus, quæ sit lati- 
tudo beneficiorum tuorum, longitudo pro- 
missorum, sublimitas majestatis, et profun- 
dum judiciorum. Adveniat regnum tuum . 
Ut regnes in nobis per gratiam tuam, et fa- 
cias nos venire ad regnum tuum, ubi est 
tui visio manifesta, tui dilectio perfecta, 
tui societas beata, tui fruitio sempiterna. 
Fiat voluntas tua, sicut in coelo , et in 

(1) Eam habent quasi omnes, qui vel aliqua 
ejus Opuscula collegere, vel de ejus Vita egere. 
In pluribus tamen discrepant, tum ex errore ty- 
pographorum, tum ex varietate lectionum. 

(2) Illud desumpsimus ex Firm prima parte, 
fol. 19* Pisanus libro secundo, fruct. i, qui est in 
ordine 23, licet Orationem habeat libro primo, 


terra. Ut amemus te toto corde, te semper 
cogitando, ex tota anima te semper deside- 
rando, ex tota mente omnes intentiones 
nostras ad te dirigendo, et honorem tuum 
in omnibus quærendo, et ex omnibus viribus 
nostris, omnes vires et sensus animæ et cor- 
poris in obsequium tui amoris, et non in aliud 
expendendo. Et proximos nostros amemus 
sicut nosmetipsos, omnes ad amorem tuum 
pro viribus trahendo, de bonis aliorum «si- 
cut de nostris gaudendo, in malis compa- 
tiendo, et nemini ullam offensam faciendo. 
Panem nostrum quotidianum; scilicet di- 
lectum Filium tuum Dominum nostrum Je- 
sum Christum, da nobis hodie, in memo- 
riam , et intelligentiam , et reverentiam 
amoris, quem ad nos habuit, et eorum quæ 
pro nobis dixit, et fecit, et sustulit. Et di - 
mitte nobis debita nostra ; per tuam mi- 
sericordiam ineffabilem, et passionis dilecti 
Filii tui Domini nostri Jesu Christi virtu- 
tem ; et per beatissimae Virginis Mariæ, et 
omnium electorum tuorum merita et inter- 
cessionem. Sicut et nos dimittimus debitori- 
bus nostris: et quod non plene dimittimus, 
tu Domine fac nos plene dimittere, ut ini- 
micos nostros propter te veraciter diliga- 
mus, et pro eis apud te devote interceda- 
mus, nulli malum pro malo reddamus, et 
omnibus in te prodesse studeamus. Et ne 
nos inducas in tentationem; occultam, vel 
manifestam; subitam, vel importunam. Sed 
libera nos a malo, praeterito, praesenti, et 
futuro. Arnen; spontanee, et gratis. 

V. — Laus Domini Dei altissimi (2). 

Tu es sanctus Dominus Deus. Tu es Deus 
deorum, qui solus facis mirabilia. Tu es 
fortis. Tu es magnus. Tu es altissimus. Tu 
omnipotens. Tu es pater sanctus, Rex 
cœli et terrae. Tu es trinus et unus Deus. 
Tu es bonus, omne bonum, summum bo- 
num, Domine Deus, unus et verus. Tu es 
amor, et caritas. Tu sapientia. Tu humi- 
litas. Tu es patientiâ. Tu es pulchritudo. 
Tu es securitas. Tu es quies. Tu es gaudium. 

Conf. duodecima, capite quinto, ex Biblioth. vet . 
Pat . tam Laudem quam Orationem; ex Reboll. 
prima parte, libro primo, cap. 31, Orationem tan- 
tum. Hujus Laudis meminit Rodul. libro primo, fol. 
mihi 119. Francisci caractère scripta asservatur 
in Conventu Divi Francisci Assisiensi. Eam ipse 
vidi anno 1619, diligentiusque observavi. 


255 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


Tu es spes nostra et lætitia. Tu es justitia, 
et temperantia. Tu es fortitudo, et pruden- 
tia. Tu es omnes divitiæ ad sufficiendum. Tu 
es mansuetudo. Tu es protector. Tu es custos 
et defensor. Tu es refugium nostrum et vir- 
tus. Tu es fides/ spes, et caritas nostra. Tu 
es magna dulcedo nostra. Tu es bonitas in- 
finita, magnus, et admirabilis, Dominus 
Deus meus omnipotens, pius, misericors, et 
Salvator. 

Oratio. Omnipotens, æterne, juste, et mi- 


256 

I 

8ericors Deus, da nobis miseris propter te- 
metipsum facere, quod scimus te velle ; et 
semper velle, quod tibi placet : ut interius 
mundati, et illuminati, et igne Sancti Spiri- 
tus accensi, possimus sequi vestigia tui di- 
lectissimi Filii Domini nostri Jesu Christi, 
et ad te Altissimum sola tua gratia perve- 
nire, Qui in Trinitate perfecta, et Unitate 
simplici vivis, et regnas, et gloriaris Deus 
omnipotens in sæcula saeculorum. Arnen. 


ORATIONES UNDECIM A S. FRANCISCO CONSCRIPTAS. 


I. Oratio B. Francisci in suce conversionis 

initio . 

Magne et gloriose Deus, et Domine mi 
Jesu Christe, illumina, oro te, tenebras men- 
tis meæ. Da mihi fidem rectam, spem cer- 
tam, et caritatem perfectam. Fac ut cognos- 
cam te, Domine, ita ut ego in omnibus 
omnia secundum tuam sanctam et veram 
voluntatem perficiam. Arnen. 

ÏI. Oratio prœponenda horis canonicis (1). 

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, 
noster omnipotens, qui est, et qui erat, et qui 
venturus est (Apoc., iv,8). Laudemus et su- 
perexaltemus eum in sæcula. Dignus es Do- 
mine Deus noster accipere laudem, gloriam, 
et honorem, et benedictionem. (Ibidem, 11.) 
Laudemus et superexaltemus eum in sæ- 
cula. Dignus est agnus, qui occisus est, ac- 
cipere virtutem ; et divinitatem, et sapien- 
tiam, et fortitudinem et honorem, et glo- 
riam, et benedictionem. Laudemus et super- 
exaltemus eum in sæcula. 

Vers. Benedicamus Patrem, et Filium 
cum Sancto Spiritu. — Resp. Laudemus et 
superexaltemus eum in sæcula. 

Vers. Laudem dicite Deo omnes servi 
qjus, et qui timetis Deum, pusilli et magni. 
— Resp. Laudate, et superexaltate eum in 
sæcula. 

(1) Qua devotione et mentis attentione Fran- 
ciscus horas persolvebat canonicas, agnoscet, qui 
cap. iO, ejus vitæ, et tom. III, Apoptnegma 28, 
legere voluerit. Ut ergo intente, attente, et devote, 
seu majori cum fervore eas recitaret, hanc sibi 
composuit orationem, ut per eam se excitaret ad 
Dei laudes digne personandas. Eam habent Pisa- 
nus lib. II, Conf. H, seu in ordine 23; Firmam. 


Vers. Laudent eum gloriosum coeli et 
terra. — Resp. Et superexaltent et laudent 
eum in sæcula. 

Vers. Et omnis creatura quæ in cœlo est 
est, et super terram, et subtus terram, terra, 
et mare, et quæ in eis sunt. — Resp. Lau- 
dent et superexaltent eum in sæcula. 

Vers. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui 
Sancto. — Resp. Laudemus et superexalte- 
mus eum in sæcula. 

Vers. Sicut erat in principio, et nunc, et 
semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
— Resp. Laudemus et superexaltemus eum 
in sæcula. 

Oratio. Omnipotens, sanctissime, et altis- 
sime Deus, omne bonum, et summum bo- 
num, totum bonum, qui solus es bonus; 
tibi reddamus omnem laudem, omnem ho- 
norem, omnem benedictionem, et omnia 
bona tibi referamus semper. Arnen. 

III. Salutatio ad Virginem Mariam (2). 

Ave Domina sancta, Regina sanctissima. 
Dei genitrix Maria, quæ es perpetua virgo 
electa a sanctissimo Patre de cœlo, quam 
consecravit cum sanctissimo Filio et di- 
lecto, ac Spiritu Sancto Paraclito : in qua 
est et fuit omnis plenitudo gratiae, et omne 
bonum. Ave ejus palatium. Ave tabernacu- 
lum ejus. Ave mater ejus. Et vos omnes 

prima parte, fol. 18, coi. 4 ; Specui, vitæ Francis . 
ibi. 12o; Manuale Minorum, Cod. MS. Fanens. et 
Hib. 

(2) Quam videre poteris apud Pisanum libro 
primo, Conformitate duodecima, capite quinto, et 
Rebolledo prima parte, libro primo, cap. 3i; 
Ms. Hiber, ad med. 



257 


PRIMA PARS. — EPISTOLÆ. 


258 


sanctæ virtutes, quæ per gratiam, et illu- 
minationem Spiritus Sancti, infundimini in 
corda fidelium, ut de infidelibus fideles fa- 
ciatis. Mater sanctissima Domini nostri 
Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti, ora 
pro nobis cum sancto Michaele Archangelo, 
et omnibus virtutibus cœlorum, et omnibus 
sanctis, tuum dilectissimum Filium Domi- 
num nostrum et Magistrum. Arnen. 

IV. Oratio ad Virginem Mariam . 

Sancta Dei genitrix, dulcis et decora, Re- 
gem morti traditum, Filium tuum dulcissi- 
mum, Dominum nostrum Jesum Christum 
pro nobis exora, ut per suam piissimam 
clementiam, et virtutem sanctissimae incar- 
nationis, et mortis ipsius acerbissimae, no- 
bis indulgeat peccata nostra. Arnen. 

V. Alia oratio ad eamdem B. Virginem 

Mariam . 

Sancta Maria virgo, non est tibi similis 
nata in mundo in mulieribus, filia, et an- 
cilla Altissimi Regis Patris coelestis, mater 
sanctissima Domini nostri Jesu Christi, 
sponsa Spiritus Sancti. Ora pro nobis cum 
sancto Michaele archangelo, et omnibus 
virtutibus coelorum, et omnibus sanctis 
tuum sanctissimum Filium, dilectissimum 
Dominum nostrum et Magistrum. Gloria 
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat 
in principio, et nunc, et semper : et in sæ- * 
cula saeculorum. Arnen. 

VI. Oratio B . patris pro obtinenda 
paupertate (i). 

0 Domine Jesu, ostende mihi semitas tuae 
dilectissimae paupertatis. Scio enim, quod 
Testamentum vetus novi fuit figura. Illis 
promisisti : Quia omnis locus, quem calca- 
verit pes vester , vester erit (Deut., xi, 24; 

' Josue, i, 3) : calcare est contemnere. Pau- 
pertas omnia calcat, ergo omnium est re- 
gina. Sed, Domine mi, pie Jesu Christe, mi- 
serere mei et dominae paupertatis ; nam et 

(i) Qui Bonaventuram, cap. 7 majoris Legendæ, 
adierit, facile assentietur, iirmiusque credet, B. 
patrem hujusOrationis auctorem esse, utpote quem 
paupertatis zelus, et eximium ejus adipiscendae 
desiderium ad ardua quaeque sectanda deduxit. 
Nec incredibile erit votis et precibus eam a Do- 
mino flagitasse, et prece hac aliisque similibus 
orationibus orasse et exorasse. Verum fateor hanc 


ego ejus amore anxior, nec sine ipsa re- 
quiescere possum . Domine mi, tu nosti, 
qui me de ista inamorasti. Sed et ipsa sedet 
in tristitia, ab omnibus repulsa ; facta est 
quasi mulier vidua, domvna gentium; vi- 
lis, et contemptibilis, dum omnium regina 
virtutum : et conqueritur sedens in sterqui- 
linio, quod omnes amici ejus spreverunt 
eam, et facti sunt ejus inimici, et ipsos pro- 
bant jamdiu esse adulteros, et non sponsos. 
Vide Domine Jesu, quia paupertas pro tanto 
est regina virtutum, pro quanto relictis 
Angelorum sedibus descendisti ad terras, ut 
ipsam posses caritate perpetua desponsare, 
et omnes perfectionis filios in ipsa, et ex 
ipsa, et per ipsam producere : quæ et tibi 
cum tanta fidelitate adhæsit, quod et in ma- 
tris utero inchoavit suum obsequium, dum 
corpus animatum habuisti omnium mini- 
mum. Sed et orientem ex utero in præsepio 
sancto recepit, et stabulo; et conversantem 
in mundo sic omnibus te privavit, ut capitis 
reclinatorio faceret te carere. Sed et fidelis- 
sima consortia, dum ad bellum nostræ re- 
demptionis accederes, te est comitata fideli- 
ter, et in ipso passionis conflictu individuus 
armiger astitit, et discipulis recedentibus, 
et negantibus nomen tuum, ipsa non disces- 
sit, sed te tunc cum toto comitatu suorum 
principum, fideliter sociavit. Imo ipsa ma- 
tre propter altitudinem crucis (quæ tamen te 
tunc fideliter coluit ; et affectu anxio tuis 
passionibus juncta fuit) ipsa (inquam) tali 
matre, te non valente contingere, domina 
paupertas, cum omnibus suis penuriis tan- 
quam tibi gratissimus domicellus, te pl us- 
quam unquam fuit strictius amplexata, et 
tuo cruciatu præcordialius juncta. 

Propter quod nec sibi vacavit crucem po- 
lire, nec rusticano more componere, et ipsos 
clavos (ut creditur) non in sufficienti nu- 
mero vulneribus fabricavit, nec ipsos exa- 
cuit, nec polivit, sed tres rudes, et asperos, 
et obtusos ad adjuvandum tuum supplicium 
praeparavit. Et dum sitis morereris ardore, 
ipsa fidelis sponsa sollicite affuit, ut nec 
modicum aquæ posses habere : sed et per 

apud solum Ubertinum, lib. V, Arboris vitas 
Christi , cap. 3, huc usque latitasse. Hic tamen 
pro multis habendus est, quippe qui librum illum, 
coelitus adjutus (ut ipse in primo et secundo pro-, 
logo humiliter conntetur) in sacro et myslerioso* 
monte Alvernæ conscripsit ; nec parva fide dignus 
est, quippe ex sui sæculi viris nec doctior nec sanc- 
tior credebatur alius. 


PATHOL. TOME VI. 


9 



269 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


satellites impios tantæ amaritudinis con- 
fecit poculum, quod gustare potius potuisti, 
quam bibere. In hujus igitur sponsæ strictis 
amplexibus animam amisisti. Sed nec ipsa 
fidelis sponsa tuis defuit exequiis sepulturas ; 
nec tibi aliquid in sepulchro, in unguentis, 
in linteis habere permisit, nisi ab aliis mu- 
tuatum. Nec haec sanctissima sponsa tuas 
resurrectioni defuit, quia in ejus amplexus 
gloriose resurgens, in sepulchro omne mu- 
tuatum et adyentitium reliquisti. Hanc te- 
cum asportasti ad coelos, mundanis relin- 
quens omnia, quas sunt mundi. Et tunc do- 
minae paupertati signaculum regni coslo- 
rum, signandum electos volentes incedere 
per perfectionis semitam, reliquisti. O quis 
non diligat dominam paupertatem hanc prae 
omnibus 1 A te peto hoc privilegio consigna- 
ri, exopto hoc thesauro ditari; postulo, ut 
mihi et meis in aeternum sit proprium, pau- 
perrime Jesu, propter nomen tuum nihil 
posse sub coelo proprium possidere, et alie- 
nis rebus semper cum usus penuria, dum 
vivit caro misera sustentari. Arnen. 

VII. Oratio, quam dicere solebat , quando 
sanctissimum Christi corpus elevabat 
sacerdos. 

Domine Deus, coelestis Pater, respice in 
hanc gloriosam Christi tui faciem, et mise- 
rere mei, et caeterorum peccatorum, pro 
quibus benedictus Filius tuus et Dominus 
noster dignatus est mori, et pro quorum 
salute et consolatione in sancto sacramento 
altaris nobiscum voluit remanere : cum quo 
tu es, Pater, et Spiritus Sanctus ; qui unus 
es Deus, et vivis cum Filio, et Spiritu Sancto, 
in sæcula saeculorum. Arnen. 


260 

VIII. Oratio , ad impetrandum divinum 

amorem (i). 

Absorbeat, quæso, Domine, mentem meam 
ab omnibus quae sub coelo sunt, ignita et 
melliflua vis amoris tui ; ut amore amoris 
tui moriar, qui amore amoris mei dignatus 
es mori : per temetipsum Dei Filium, qui 
cum Patre, etc. Amen. 

IX. Alia in infirmitate. 

Gratias tibi ago, Domine Deus, de omni- 
bus his doloribus meis, teque, mi Domine, 
rogo, ut centuplum, si tibi placuerit, addas; 
quia hoc erit mihi acceptissimum ut affli- 
gens me dolore, non parcas, quum tuæ 
sanctae voluntatis adimpletio sit mihi con- 
solatio superplena. 

X. Oratio pro commendanda suafamilia(2). 

Domine, commendo tibi familiam tuam, 
quam mihi hactenus commisisti ; et nunc 
propter infirmitates, quas tu nosti, Domine, 
curam ipsius habere non valens, recom- 
mendo eam ministris, qui teneantur in die 
judicii coram te, Domine, reddere rationem, 
si quis fratrum propter eorum negligentiam, 
vel malum exemplum, seu asperam correc- 
tionem, perierit. 

XI. Oratio quotidiana beati patris 
Frandsci (3). 

Deus meus; et omnia. Quis es tu dulcis- 
sime Domine Deus meus, et quis sum ego 
vermiculus servus tuus? Sanctissime Do- 
mine, vellem te diligere. Dulcissime Do- 
mine, vellem te diligere. Domine Deus, ego 
vobis totum cor meum et corpus meum dedi, 
et vehementer dedero, si tamen scire pos- 
sem, pro vestro amore plura facere. 


TESTAMENTUM B. PATRIS FRANC ISCI (4). 


Dominus ita dedit mihi fratri Francisco 
incipere facere poenitentiam : quia cum es- 
sem in peccatis, nimis mihi videbatur ama- 


rum videre leprosos ; sed ipse Dominus ad- 
. duxit me inter illos, et feci misericordiam 
cum illis. Et recedente me ab ipsis, id quod 


(1) Franciscum auctorem hujus Orationis esse, 
nobis testatur D. Bernardinus, tom. II, serm. 60, 
art. 2, cap. 2, ad finem, et Ubcrt., lib. V, Arb. 
vita Christi , cap. 4, paululum post initium, quam 
sine titulo transcripsit. 

(2) Orationem hanc refert Pisanus, libro II, 
Coni. 11, quæ est 23, in ordine, et Florelum folio 
mihi 102. post medium, edidisseque aitB. patrem 
junctis manibus, et oculis erectis in coelum, quando 
generalatus officium dimisit; familiam, quam in 


illud usque tempus summa prudentia et sanctitate 
gubernavit, Dei tutelae commendans. 

S Iianc ex variis fragmentis et locis collegitous 
Pisanum, lib. I, Conf. 8; Tract, de provincia 
sancti Francisci t in Vita Bernar. de Quintau, et 
lib. II, Conf. 11, sparsim, et ex Sedul.,in 
Seraph. Comment ., in c. 13, Vitas B . Francisco $ 2, 

S ostea integram offendimus in Cod.MS. 

îstamentum hoc, ultimamqtte suam hanc 
lem, quam non modice extollit Gard. Hei* 


261 


PRIMA PARS. TESTAMENTUM. 


262 


videbatur mihi amarum, cpnversum fuit 
mihi in dulcedinem animae et corporis. Et 
postea parum steti, et exivi de saeculo. Et 
Dominus dedit mihi talem fidem in ecclesiis 
suis, ut ita simpliciter adorarem, et dicerem: 
Adoramus te, sanctissime Domine Jesu 
Christe, hic, et ad omnes ecclesias tuas, quæ 
sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, 
quia per sanctam crucem tuam redemisti 
mundum. Postea dedit mihi Dominus, et dat 
tantam fidem in sacerdotibus, qui vivunt 
secundum formam sanctae Romanae Eccle- 
siae propter Ordinem ipsorum, quod si fa- 
cerent mihi persecutionem, volo recurrere 
ad ipsos. Et si haberem tantam sapien- 
tiam, quantam Salomon habuit, et invenirem 
pauperculos sacerdotes hujus saeculi, in ec- 
clesiis, in quibus morantur, nolo praedicare 
contra voluntatem ipsorum. Et ipsos, et om- 
nes alios volo timere, amare, et honorare, 
sicut meos dominos. Et nolo in ipsis conside- 
rare peccatum, quia Filium Dei cerno in ipsis 
et domini mei sunt. Haec propter hoc facio, 
quia nihil video corporaliter in hoc saeculo 
de ipso altissimo Filio Dei, nisi sanctissi- 
mum corpus et sanguinem suum, quod ipsi 
recipiunt, et ipsi soli aliis administrant. 
Et haec sanctissima mysteria volo super om- 
nia honorari, et venerari, et in locis pretio- 
sis collocari. Sanctissima nomina, et verba 
ejus scripta ubicumque invenero in locis 
illicitis, volo colligere, et rogo quod colli- 
gantur, et in loco honesto collocentur. Et 
omnes theologos, et qui ministrant nobis 
sanctissima verba divina, debemus hono- 
rare, et venerari, sicut eos qui ministrant 
nobis spiritum et vitam. Et postquam Do- 
minus dedit mihi curam de fratribus, nemo 
ostendebat mihi quid deberem facere; sed 
ipse Aîtissimus revelavit mihi, quod debe- 
rem vivere secundum formam sancti Evan- 
gelii. Et ego paucis verbis et simplicibus 
feci scribi, et dominus Papa confirmavit 
mihi. Et illi qui veniebant ad recipiendum 
vitam istam, omnia quae habere poterant, 
pauperibus erogabant. Et erant contenti tu- 
nica una, intus et foris repeciata (qui vole- 

larminus, tom. VI suorum Operum, Serm.de Glo- 
ria miraculorum, fratribus circa mortem, vitaeque 
finem, exarasse asserit Ubertinus, lib. V. cap. 3, 
post med.; clarius Pisanus, lib. III, Conf. 2, ubi 
summatim et per sententias illud refert, et lib. I, 
Conf. 2, Àlvarusque Pelag., lib. II de Planctu Eo 
clesiœ, per varia capita sparsim, plures particulas 
ejus recensent. Totum vero, eo ordine quo nos 


bant) cum cingulo et braccis, et nolebamus 
plus habere. Officium dicebamus nos cle- 
rici secundum alios clericos ; laici dice- 
bant : Pater noster . Et satis libenter mane- 
bamus in ecclesite pauperculis et derelictis, 
et eramus idiotæ, et subditi omnibus. Et 
ego manibus meis laborabam, et volo labo- 
rare, et omnes alii fratres firmiter volo 
quod laborent de laboritio quod pertinet ad 
honestatem. Et qui nesciunt, discant, non 
propter cupiditatem recipiendi pretium la- 
boris, sed propter bonum exemplum, et ad 
repellendum otiositatem. Et quando non 
datur nobis pretium laboris, recurramus 
ad mensam Domini, petendo eleemosynam 
ostiatim. Salutationem hanc revelavit mihi 
Dominus, ut diceremus : Dominus det tibi 
pacem. Caveant sibi fratres, ut ecclesias, 
et habitacula, et omnia alia quæ pro ip- 
sis construuntur, penitus non recipiant, 
nisi essent sicut decet sanctam pauperta- 
tatem, quam in Regula promisimus, semper 
ibi hospitantes sicut advenæ et peregrini. 
Praecipio firmiter per obedientiara fratribus 
universis, quod ubicumque sunt, non au- 
deant petere aliquam litteram in Curia Ro- 
mana per se, nec per interpositam perso- 
nam nec pro ecclesia, nec pro alio loco, ne- 
que sub specie praedicationis , neque pro 
persecutione suorum corporum : sed ubi- 
cumque non fuerint recepti, fugiant ad 
aliam terram, ad faciendum poenitentiam, 
cum benedictione Dei. Et firmiter volo obe- 
dire generali ministro hujus Fraternitatis, 
et illi guardiano quæ sibi placuerit mihi 
dare. Et ita volo esse captus in manibus 
suis, ut non possim ire, vel facere contra 
voluntatem suam, quia dominus meus est. 
Et quamvis sim simplex et infirmus, tamen 
semper volo habere clericum, qui mihi fa- 
ciat officium, sicut in Regula continetur. 
Et omnes alii fratres ita teneantur firmiter 
obedire guardianis suis, et facere officium 
secundum Regulam. Et si aliqui inventi es- 
sent, qui non facerent officium secundum 
Regulam, et vellent alio modo variare, aut 
non essent catholici; omnes fratres ubi- 

posuimus, Firm. I part. fol. 19, col. 4; Monum. 
Ord . utriusque im press., tractat. 2; Biblioth . vet. 
Pat ., tom. V, in fine; Biblioth. novæ excusionis, 
tom. XIII; Enchirid. seu Manuale Frat. Min>, 
fol. 4, pag. 2; Beboll. I part., lib. 2, c. 28; et Laert. 
Cherub., tom. I sui Bultarii sub Honor. III, Cons- 
tit. 5, sed in paragraphos 20 distinctum. 



263 


S. PRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


264 


cumque sunt, per obedientiam teneantur, 
quod ubicumque invenerint aliquem ipso- 
rum, proximiori custodi illius loci, ubi ip- 
sum invenerint, debeant præsentare. Et 
custos teneatur per obedientiam ipsum fir- 
miter custodire, sicut hominem in vinculis 
die noctuque, ita quod non possit eripi de 
manibus suis, donec propria sua persona 
ipsum repraesentet in manibus sui minis- 
tri. Et minister teneatur firmiter per obe- 
dientiam mittere ipsum per tales fratres, qui 
die noctuque custodiant ipsum, sicut homi- 
nem in vinculis, donec repraesentent ipsum 
coram domino Ostiensi, qui est dominus 
protector et corrector istius Fraternitatis. 

Et non dicant fratres : Hæc est alia Re- 
gula ; quia haec est recordatio, admonitio, 
et exhortatio, meum testamentum, quod ego 
frater Franciscus parvulus vester facio vo- 
bis fratribus meis benedictis, propter hoc, 
ut Regulam, quam Domino promisimus, 
melius catholice observemus. Et generalis 
minister, et ommes alii ministri, et custo- 
des pei* obedientiam teneantur in istis ver- 
bis non addere, vel minuere. Et semper hoc 
scriptum habeant secum juxta Regulam; et 
in omnibus capitulis, quæ facient, quando 
legunt Regulam, legant et ista verba. Et 
omnibus fratribus meis clericis, et laicis, 


praecipio firmiter per obedientiam, ut non 
mittant glosas in Regula, nec in istis ver- 
bis, dicendo : Ita volunt intelligi. Sed sicut 
dedit mihi Dominus pure et simpliciter di- 
cere, et scribere Regulam, et ista verba; ita 
simpliciter et pure sine glosa intelligatis, 
et cum sancta operatione usque in finem 
observetis. Et quicumque hæc observaverit, 
in coelo repleatur benedictione altissimi Pa- 
tris coelestis, et in terra repleatur benedic- 
tione dilecti Filii sui, cum sanctissimo Spi- 
ritu Paracleto, et omnibus Virtutibus coe- 
lorum, et omnibus Sanctis. Et ego frater 
Franciscus parvulus, et vester servus in Do- 
mino, quantumcumque possum, confirmo 
vobis intus et foris istam sanctissimam be- 
nedictionem. Arnen. 

NOTULA QUJS INSCRIBITUR : 

Laudes testamenti B. patris nostri Prancisci (i). 

0 testamentum pacis, testamentum nulla obli- 
vione delendum ; nulla dedignatione spernendum, 
nulla superordinatione contraria mutandum ! Tes- 
tamentum, inquam, non morte testatoris, sed im- 
mortalis vitæ condonatione sancitum. Beatus qui 
non spernit vel abjicit caritatis incorruptibile tes- 
tamentum, fertile humilitatis feudum, desidera- 
bilem paupertatis thesaurum, tanti patris sibi tra- 
ditione legatum. 


PARS SECUNDA. - REGULÆ. 

PRIMA REGULA 

QUAM SRRAPHICUS PATER SCRIPSIT FRATRIBUS MINORIBUS (1). 


MONITUM. 

Tres a B. Francisco institutas esse vi- 
vendi normas, in quibus utriusque sexus 
non modica multitudo sancte recteque vi- 
tam ageret, nemini prorsus ignotum. Pri- 
mam fratrum Minorum, secundam Sancti- 
monialium, tertiam fratrum sororumque de 
Poenitentia (vulgo Tertiariorum) suis sta- 
bilivit legibus, regulis munivit, sanctisque 
undique firmavit institutis. Hæc pars hic 
secunda continet; cætera variorum argu- 

(!) Has nobis tribuere Laudes Firm . I, part., 
fol. 17, col. 3; Biblioth. vet. Pat., tom. V, in fi- 
nem; et Biblioth. magna Coloniens ., tom. XIII. 
Auctorem non referunt, imo anonymum esse, ait 


mentorum in partem tertiam, et opusculo- 
rum dubiorum Appendicem, reservavimus. 
His nihil aliud præter laudes secundae Re- 
gulae (quia ab ipso Francisco exaratae) ad- 
miscuimus; nihil ipsis Regularum praecep- 
tis addidimus ; nihil, quod Francisci sit, in 
illis mutavimus. Regula etenim (Seneca 
teste) est qua rectum probari solet : quam 
si flectes, quidquid ex illa mutaveris, in- 
juria est recti. Imo tanta cura abstinuimus 
(ne injuriam hanc rectis vivendi normis in- 
ferre diceremur) ab innovandis permutan- 

Bibliotheca in margine. Cujuscumque sint, dignas 
judicavimus quæ ipsi testamento subjungerentur. 

(2) Primam hanc Minorum Regulam habent 
Mon. primæ excusionis, tractat. 3, et secundæ, 



265 


PARS SECUNDA- — REGULÆ. 


266 


disve quibuscumque, ut nec stylum, scriben- 
dive modum, in aliquibus impolitum et plus 
satis humilem, variare auderemus. Nec le- 
vis me impediit ratio, dum propensius con- 
sideraverim, non stylum, sed rem in Regula 
esse observandam; nec acquiescendum esse 
quibusdam sciolis et grammaticastris, qui 
nihil aliud, præter latinum ornatum, phra- 
siumque elegantiam, desiderant. Regulæ 
enim præceptum, seu quod præcipit, non 
quibus verbis praecipiat, pensandum est. 
« Navis (i) etenim bona dicitur, non quæ 
pretiosis coloribus picta est; nec cui argen- 
teum ut aureum rostrum est nec cujus tutela 
ebore cœlata est, nec quæ fiscis aut opibus * 
regiis pressa est, sed stabilis, et firma, et 
juncturis aquam excludentibus spissa, ad 
ferendum incursum maris solida, guberna- 
culo parens, velox, et consentiens vento. 
Gladium bonum dices, non cui deauratus 
est balteus, nec cui vagina gemmis distin- 
guitur : sed cui et ad secandum subtilis 
acies, et mucro munimentum omne ruptu- 
rus- Regula, non quam.formosa, sed quam 
recta sit, quæritur. » Has Franciscanas for- 
mosas vel elegantes esse, plurimi ibunt in- 
ficias; rectas vero, sanctas, beneque insti- 
tutas (quippe ex ipso Evangelio extractas) 
nemo, qui Christiane sapit, omnino negabit. 

In nomine Patris , et FUii , et Spiritus 

Sancti. Arnen . 

Hæc est vita, quam frater Franciscus pe- 
tiit sibi concedi, et confirmari a domino 
Papa Innocentio, et concessit, et confir- 
mavit eam sibi et suis fratribus, habitis, et 
futuris. Frater Franciscus, et quicumque 
erit caput istius religionis, promittit obe- 
dientiam et reverentiam domino Innocentio 
Papæ, et ejus successoribus obedire. 

tract. 2; Firm., I part., fol. 10; Speculum Vitœ 
Francisci et sociorum , a pagina 189; Mar., I, 
part, suorum Chron., lib. I, cap. 21, nispano et 
italico idiomate; ibidem, sed latino, Reboil., cap. 
7, et Pi8an., lib. I, Conf. 12, sparsim per multa 
capita. Plura in ca continentur ad vitam satis 
laudabiliter sancteque componendam ; et quæ, si 
recte observantur, in coelum manuducant. Hanc 
dum fratribus traderet, refert Rodulph. (lib. I, 
fol. 7, pag. 2), dixisse : Magna sunt, fratres, quæ 
jam aiu mente agito, et ad quæ quotidie magis 
accendor, quia nostris omnibus votis coeleste nu- 
men adfuit : ex sententia omnia cedere vidéo, ut 
minime nobis dubitandum sit, quin ad exitum diu 
cogitata et optata perducantur. Huc tendunt mei 
labores, et repetita itinera. Non tamen hanc, sed 


CAPUT I. 

Quod fratres debent vivere in obedientia , 
sine proprio , et in castitate . 

Regula et vita istorum fratrum hæc est, 
scilicet vivere in obedientia, et in castitate, 
et sine proprio; et Domini nostri Jesu 
Christi doctrinam et vestigia sequi, qui 
dicit : Si vis perfectus esse, vade, et vende 
omnia , et da pauperibus, et habebis the- 
saurum in cœlo; et veni et sequere me. 
(Matt., xvi, 21.) Et : Si quis vult post me 
venire, abneget semetipsum, et tollat cru- 
cem suam, et sequatur me. (Lucae, ix, 23.) 
Item : Si quis vult venire post me, et non 
odit patrem suum, et uxorem, et filios, et 
fratres et sorores, adhuc autem et animam 
suam , non potest esse meus discipulus. 
(Lucae, xiv, 26.) Et omnis qui reliquerit 
patrem, aut matrem, fratres, aut sorores, 
uxorem, aut filios , domos, aut agros, 
propter me, centuplum accipiet , et vitam 
ceternam possidebit. (Matt., xix, 29.) 

CAPUT II. 

De receptione , et vestitu fratrum. 

Si quis divina inspiratione volens acci- 
pere hanc vitam, venerit ad nostros fratres, 
benigne recipiatur ab eis : qui si fuerit fir- 
mus accipere vitam nostram, multum ca- 
veant fratres sibi, ne de suis temporalibus 
negotiis se intromittant : sed ad suum mi- 
nistrum, quam citius poterunt, eum reprae- 
sentent. Minister vero benigne recipiat ip- 
sum, et confortet, et vitae nostrae tenorem 
ei diligenter exponat. Quo facto, praedictus, 
si vult, et potest spiritualiter, et sine impe- ' 
dimento, vendat omnia sua, et studeat pau- 
peribus erogare. Caveant autem fratres, et 
ministri fratrum, quod de negotiis suis nullo 
modo se intromittant. Nec accipiant ali— 

secundam hujus partis Regulam observant Mino- 
res, posthabita ista, ita disponente ipso Francisco, 
cujus rei causam in argumento secundæ refere- 
mus. Hanc scripsisse ait Rodulph., lib. I, fol. 8, 
anno Domini 1206, die 6 Aprilis. Sed erravit : 
neque enim adhuc socios habuit, quibus leges 
ferret/ Franciscus. Eam autem con lirai asse Inno- 
centium anno Domini 1209, ait Miran., cap. 50, 
in Reg. Minor., alii vero an. 1206 et 1207, Reboil. 
citat., cap. 8, in fine 1212, pontificatus ejusdem 
Innocentii III. Cæteris verius et certius asserunt 
Gonzaga, p. 1, De orig . Seraph. Relig., Roder., 
tom. I, qq. Reg., quæst. 4, art. 1, et Sedul., Com- 
ment . in cap. 4 Vitæ D. Francisci, § 11, hoc factum 
anno Domini, 1211 pontificatus Innocentii III. 

(1) Seneca, epist. 76. 



267 


S. FRÀNCISCI ÀSSISIATIS OPUSCULA. 


268 


quam pecuniam, nec per se, nec per inter- 
positam personam. Si tamen indiguerint, 
alia necessaria corporis praeter pecuniam 
accipere possunt fratres causa necessitatis, 
sicut alii pauperes. Et cum reversus fuerit, 
minister concedat ei pannos probationis 
usque ad annum, scilicet duas tunicas sine 
caputio, et cingulum, et braccas, et capa- 
ronem usque ad cingulum. Finito vero anno 
et termino probationis, recipiatur ad obe- 
dientiam. Postea non licebit ei ad aliam re- 
ligionem accedere, nec extra obedientiam 
evagari, juxta mandatum domini Papæ. Si 
autem aliquis venerit, quia sua dare non 
potest sine impedimento, et habet spiri- 
tualem voluntatem, relinquat illa, et suffi- 
cit ei. Nullus recipiatur contra formam et 
institutionem sanctæ Ecclesiae. 

Alii vero, qui promiserunt obedientiam, 
habeant unicam tunicam cum caputio, et 
aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cin- 
gulum et braccas. Et omnes fratres vilibus 
vestibus induantur, et possint eas repeciare 
de saccis, et aliis peciis, cum benedictione 
Dei ; quia Dominus dicit in Evangelio : Qui 
in veste pretiosa sunt , et in deliciis, et qui 
mollibus vestiuntur, in domibus regum 
sunt (Matth., xi, 8). Et licet dicantur hypo- 
crytæ, non tamen cessent benefacere. Nec 
quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut pos- 
sint habere vestimentum in regno coelorum. 

CAPUT III. 

De divino officio et jejunio. 

Dicit Dominus : Hoc genus daemoniorum 
non potest exire, nisi in jejunio et oratione. 
Et iterum : Cum jejunatis, nolite fieri sicut 
hypocritae tristes. Propter hoc omnes fra- 
tres, sive clerici, sive laici, faciant divinum 
officium , laudes , et orationes secundum 
quod debent facere. Clerici faciant officium, 
et dicant pro vivis et pro mortuis secundum 
consuetudinem clericorum. Pro defectu au- 
tem et negligentia fratrum omni die dicant, 
Miserere mei Deus, cum Pater noster; et 
pro fratribus defunctis dicant : De profun- 
dis, cum Pater noster. Et libros necessarios 
ad implendum eorum officium possint ha- 
bere. Et laicis scientibus legere Psalterium, 
liceat illud habere. Aliis vero nescientibus 
litteras, librum habere non liceat. Laici 
vero dicant, Credo in Deum, et viginti qua- 
tuor Pater noster, cum Gloria Patri. Pro 


Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum 
septem Pater noster, cum Gloria Patri. Pro 
Vesperis autem duodecim ; pro Completorio 
septem, et Credo in Deum, cum Gloria Pa- 
tri. Pro mortuis septem Pater noster, cum 
Requiem aeternam. Et pro defectu et negli- 
gentia fratrum, tria Pater noster, qualibet 
die. 

Et similiter omnes fratres jejunent a 
festo Omnium Sanctorum usque ad Natale, 
et ab Epiphania, quando Dominus noster 
Jésus Christus incœpit jejunare, usque ad 
Pascha. Aliis vero temporibus non tenean- 
tur secundum hanc vitam, nisi sexta Feria 
jejunare. Et liceat eis manducare de omni- 
bus cibis qui apponuntur eis, secundum 
sanctum Evangelium. 

CAPUT IV. 

De ministris, et aliis fratribus, qualiter 

ordinentur . 

In nomine Domini : Omnes fratres, qui 
constituuntur ministri et servi aliorum fra- 
trum, in locis quibus fuerint, collocent suos 
fratres, quos sæpe visitent, et spiritualiter 
moneant, et confortent. Et omnes alii fra- 
tres mei benedicti diligenter obedianteis in 
his quæ spectant ad salutem animæ, et non 
sunt contraria vitae nostrae. Et faciant inter 
se, sicut dicit Dominus : Quæcumque vultis 
ut faciant vobis homines, et vos facite illis 
(Matth., vu, 12); et quod tibi non vis fieri, 
nop facias alteri. Et recordentur ministri, et 
servi, quod dicit Dominus: Non veni 'minis- 
trari , sed ministrare (Matth., xx, 28) ; et 
quod commissa est eis cura animarum fra- 
trum, de quibus si aliquid perderetur prop- 
ter eorum culpam et malum exemplum, in 
die Judicii oportebit eos reddere rationem 
coram Domino Jesu Christo. 

CAPUT V. 

De correctione fratrum in offensione . 

Ideoque animas vestras et fratrum ves- 
trorum custodite, quia horrendum est inci- 
dere in manus Dei viventis (Hebr.,x, 31). Si 
quis autem ministrorum alicui fratrum ali- 
quid contra vitam nostram praeceperit, vel 
contra animam suam, et non tenetur ei obe- 
dire; quia illa obedientia non est, in qua 
delictum vel peccatum committitur. Verum- 
tamen omnes fratres, qui sunt sub minis- 



269 

tris et servis fratrum Minorum, et servorum, 
considerent rationabiliter et diligenter, si 
viderint aliquem illorum carnaliter et non 
spiritualiter ambulare pro rectitudine vitæ 
nostrae, post tertiam admonitionem, si non 
9e emendaverit, in Capitulo Pentecostes re- 
nuntient ministro et servo totius fraternita- 
tis, nulla contradictione impediente. Si vero 
inter fratres, ubicumque sint, fuerit aliquis 
frater, volens carnaliter et non spiritualiter 
ambulare, fratres, cum quibus est, moneant 
eum, et instruant, et corripiant humiliter, 
et diligenter. Quod si ille post tertiam ad- 
monitionem noluerit se emendare, quam ci- 
tius possint mittant eum, vel significent suo 
ministro et servo; qui minister et servus 
de eo faciat, sicut sibi secundum Deum me- 
lius videbitur expedire. Et caveant omnes 
fratres, tam ministri, et servi, quam alii, 
quod propter peccatum alterius, vel malum 
exemplum non turbentur, et irascantur ; quia 
diabolus propter delictum unius vult mul- 
tos corrumpere, sed spiritualiter, sicut pos- 
sunt, adjuvent eum qui peccavit ; quia non 
est sanis opus medicus , sed male habenti- 
bus (Matth., ix, 12). Similiter omnes fratres 
non habeant potestatem vel dominationem, 
maxime inter se. Sicut enim Dominus dicit 
in Evangelio, principes gentium dominan- 
tur eorum, et qui majores sunt, potestatem 
exercent in eos. Non sic erit inter fratres, 
sed quicumque voluerit inter eos ma- 
jor fieri, sit eorum minister et servus; et 
qui major est inter eos, fiat sicut minor. 
Nec aliquis fratrum malum faciat vel malum 
dicat alteri, imo magis per caritatem spiri- 
tus voluntarie serviant et obediant invicem. 
Et hæc est vera et sancta obedientia Domini 
nostri Jesu Christi. Et omnes fratres quo— 
modocumque declinaverint a mandatis Do- 
mini, et extra obedientiam evagaverint, si- 
cut dicit Propheta, sciant se esse maledictos 
extra obedientiam, quousque steterint in tali 
peccato scienter. Et quando perseverant in 
mandatis Domini, qum promiserunt per 
sanctum Evangelium et vitam ipsorum , 
sciant se in vera obedientia stare, et bene- 
dicti sint a Domino. 

CAPUT VI. 

De recursu fratrum ad ministrum , et 

quod aliquis frater non vocetur prior. 

Fratres, in quibuscumque locis sunt, si 


270 

non possunt vitam nostram observare, quam 
citius possunt, recurrant ad suum minis- 
trum, hoc ipsi significantes. Minister vero 
taliter studeat eis providere, sicut vellet 
sibi fieri, si in consimili casu esset. Et nul- 
lus vocetur prior, sed generaliter omnes 
vocentur fratres Minores, et alter alterius 
lavet pedes. 

CAPUT VII. 

De modo serviendi et laborandi. 

Omnes fratres, in quibuscumque locis 
fuerint apud aliquos ad serviendum, vel ad 
laborandum, non sint camerarii, nec cel- 
larii, nec præsint in domibus eorum quibus 
serviunt, nec recipiant aliquod officium 
quod scandalum generet, vel animae suae 
faciat detrimentum : sed sint Minores, et 
subditi omnibus qui in eadem domo sunt. 
Et fratres, qui sciunt laborare, laborent, 
et eamdem artem exerceant quam nove- 
rint, si non sit contra salutem animae suae, 
et honeste poterunt operari. Nam, ait Pro- 
pheta : Labores manuum tuarum quia 
manducaMs , beatus es. et bene tibi eïit. 
(Psal., cxxvii, 2.) Et Apostolus : Qui non 
vult laborare , non manducet. (II Thes., m, 
il.) Et unusquisque in eadem arte et officio 
in quo vocatus est, permaneat. Et possint 
pro labore accipere omnia necessaria, prae- 
ter pecuniam, et cum necesse fuerit, va- 
dant pro eleemosynis, sicut alii pauperes. 
Et liceat eis habere ferramenta et instru- 
menta suis artibus necessaria. Omnes fra- 
tres studeant bonis operibus insudare; 
quia scriptum est : Semper facito aliquid 
boni, ut te diabolus inveniat occupatum. 
Et iterum : Otiositas est animas inimica. 
Idcirco servi Dei semper orationi vel 
alicui bonas operationi insistere debent. 
Caveant sibi fratres, ubicumque fqerint, 
in eremis vel in aliis locis, quod nullum 
locum sibi approprient, nec alicui defen- 
dant. Et quicumque ad eos venerint, ami- 
cus vel adversarius, fur vel latro, benigne 
recipiatur. Ubicumque sunt fratres, vel 
in quocumque loco se invenerint, spiri- 
tualiter et diligenter debeant se revidere, 
et honorare ad invicem sine murmuratione. 
Et caveant sibi, quod non ostendant se 
tristes extrinsecus, nubilosos, et hypo- 
critas; sed ostendant se gaudentes in Do- 
mino, hilare», et convenienter gratiosos. 


. PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


271 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


272 


CAPUT VIII. 

Quod fratres non recipiant pecuniam. 

Dominus praecepit in Evangelio : Videte 
et cavete ab omni malitia , ei avaritia. 
(Lucae, xn, 15.) Et attendite vobis a sollici- 
tudinibus hujus sæculi, et a curis hujus 
vitae. Unde nullus fratrum, ubicumque sit, 
et quocumque vadit, aliquo modo tollat, nec 
recipiat, nec recipi faciat pecuniam, aut 
denarios; nec occasione vestimentorum, 
nec librorum, nec pro pretio alicujus la- 
boris; imo nulla occasione, nisi propter 
manifestam necessitatem infirmorum fra- 
trum; quia non debemus majorem utilita- 
tem habere, et reputare in pecunia et de- 
nariis quam in lapidibus. 

Et illos vult diabolus obcæcare, qui eam 
appetunt, vel reputant lapidibus meliorem. 
Caveamus ergo, quia omnia reliquimus, ne 
pro tam modico regnum coelorum perdamus. 
Et si in aliquo loco invenerimus denarios, 
de his non curemus, tamquam de pulvere, 
quem pedibus calcamus ; quia vanitas vani- 
tatum, et omnia vanitas. Et si forte (quod 
absit) aliquem fratrem contigerit pecuniam 
vel denarios colligere, vel habere, excepta 
solummodo praedicta infirmorum necessi- 
tate ; omnes fratres teneant eum pro falso 
fratre, et fure, et latrone, et loculos habente, 
nisi vere pœnituerit. Et nullo modo fratres 
recipiant, nec recipi faciant, nec quaerant, 
nec quaeri faciant pecuniam, vel eleemo- 
synam, nec denarios pro aliquibus domibus, 
vel locis, nec cum persona, pro talibus lo- 
cis pecuniam vel denarios quaerente, va- 
dant. Alia autem servitia, quae non sunt 
contraria vitae nostrae, possunt fratres in 
talibus locis facere cum benedictione Dei. 
Fratres tamen in manifesta necessitate 
leprosorum, possunt pro eis quaerere elee- 
mosynam. Caveant tamen multum a pecunia. 
Similiter caveant omnes fratres, ne pro ali- 
quo turpi lucro terras circumeant. 

CAPUT IX. 

De petenda eleemosyna . 

Omnes fratres studeant sequi humilita- 
tem et paupertatem Domini nostri Jesu 
Christi; et recordentur, quod nihil aliud 
oportet nos habere de toto mundo; sicut 
dicit Apostolus : HaJbentes alimenta , et 
quibus tegamur , his contenti simus. 
(I Tim., vi, 8). Et debent gaudere quando 


conversantur inter viles et despectas perso- 
nas, inter pauperes et debiles, infirmos et 
leprosos, et juxta viam mendicantes. Et 
cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis, 
et non verecundentur, et magis recorden- 
tur, quia Dominus noster Jésus Christus fi- 
lius Dei vivi omnipotentis, posuit faciem 
suam, ut petram durissimam, nec verecun- 
datus est, et fuit pauper, et hospes, et vixit 
de eleemosynis ipse, ef beata Virgo, et dis- 
cipuli ejus. Quando facerent eis homines 
verecundiam, et nollent eis dare eleemo- 
synam, referant inde gratias Deo, quia de 
verecundiis recipient magnum honorem 
ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. Et 
sciant quod verecundia non patientibus, 
sed inferentibus imputatur. Et eleemosyna 
est hæreditas, et justitia, quæ debetur pau- 
peribus, quam nobis acquisivit Dominus 
noster Jésus Christus. Et fratres qui eam ac- 
quirendo laborant, magnam mercedem ha- 
bebunt, et faciunt lucrari, et acquirere tri- 
buentes : quia omnia quae homines faciunt 
in hoc mundo, peribunt ; sed de caritate, et 
de eleemosynis quas fecerint, habebunt 
praemium a Domino. Et secure manifestet 
unus alteri necessitatem suam, ut sibi ne- 
cessaria inveniat, et ministret. Et quilibet 
diligat et nutriat fratrem suum, sicut mater 
diligit et nutrit filium suum, in quibus Deus 
eis gratiam largiatur. Et qui non manducat, 
manducantem non spernat, et qui man- 
ducat, non manducantem non judicet. Et 
quando necessitas supervenerit, liceat uni- 
versis fratribus, ubicumque fuerint, uti om- 
nibus cibis, quos possunt homines mandu- 
care, sicut Dominus noster dicit de David, 
qui comedit panes propositionis, quos oon 
licebat comedere, nisi sacerdotibus. Et re- 
cordentur quod dicit Dominus : Attendite 
vobis ne forte graventur corda vestra cra- 
pula et ebrietate , et superveniat vobis re- 
pentina dies iUa 9 tamquam laqueus (Luc., 
xxi, 34); laqueus enim supervenit super 
omnes, qui sedent super faciem orbis terrae. 
Similiter tempore manifestae necessitatis, 
faciant omnes de eorum necessariis, sicut 
eis Dominus gratiam largietur, quia neces- 
sitas non habet legem. 

CAPUT X. 

De infirmis fratribus. 

Si quis fratrum in infirmitatem inciderit. 



273 


PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


274 


ubicumque fuerit, alii fratres non dimittant 
eum, nisi constituatur unus de fratribus, 
vel plures, si necesse fuerit, qui serviant 
ei sicut vellent sibi serviri. Sed in maxima 
necessitate possunt ipsum dimittere alicui 
personæ, quæ debeat suæ satisfacere infir- 
mitati. Et rogo fratrem infirmum, ut refe- 
rat de omnibus gratias Creatori ; et qualem 
vult eum Dominus, talem se esse desideret, 
sive sanum, sive infirmum; quia omnes 
quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam, 
flagellorum atque infirmitatum stimulis, 
et compunctionis spiritu erudit, sicut dici- 
tur in Apocalypsi : Ego quos amo, corrigo 
et castigo. Si autem turbabitur, sive iras- 
cetur contra Deum, sive contra fratres ; vel 
si forte sollicite postulaverit medicinae, 
nimis desiderans liberare carnem cito mo- 
rituram, quae est animae inimica ; a malo 
sibi evenit, et carnalis est, et non videtur 
esse de fratribus, quia plus diligit corpus 
quam animam. 

CAPUT XI. 

Quod fratres non blasphement, nec detra- 
hant ; sed diligant invicem. 

Et omnes fratres caveant sibi ut non ca- 
lumnientur aliquem, nec contendant verbis, 
sedstudeantretinere silentium, quandocum- 
que eis Dominus gratiam largietur. Nec 
litigent inter se, nec cum aliis : sed primo 
curent humiliter respondere dicentes : Servi 
inutiles sumus. Et non irascantur, quia om- 
nis, qui irascitur fratri suo, racha, reus erit 
gehennæ ignis. Et diligant se invicem, sicut 
Dominus dicit : Hoc est praeceptum meum 
ut diligatis invicem, sicut dUexi vos (Joan. 
xv, 42). Et ostendant ex operibus dilectio- 
nem, quam debent ad invicem, sicut dicit 
Apostolus : Non diligamus verbo aut lingua, 
sed opere et veritate (Joan., m, 18). Nemi- 
nem blasphement, nec murmurent, nec de- 
trahant aliis ; quia scriptum est : Susurro- 
nes et detractores sunt Deo odibiles 
(Eccli., xxviii, 15, et Rom., i, 29). Et sint mo- 
desti omnes, monstrantes mansuetudinem 
ad omnes homines ; nec judicent, nec con- 
demnent. Et, sicut dicit Dominus, non con- 
siderent minima peccata aliorum, immo 
magis sua recogitent in amaritudine animæ 
suæ. Et contendant intrare per angustam 
portam, qui dicit Dominus : Angusta porta, 
et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci 
sunt qui inveniunt eam. (Matth., vu, 14.) 


caput xn. 

De malo visu, et frequentia mulierum 

vitanda . 

Omnes fratres, ubicumque sunt, vel va- 
dunt, caveant sibi a malo visu, et frequen- 
tia mulierum. Et nullus cum eis consilietur 
solus. Sacerdos honeste loquatur cum eis, 
dando pœnitentiam, vel aliud spirituale 
consilium. Et nulla penitus mulier ab aliquo 
fratre recipiatur ad obedientiam; sed dando 
sibi consilium spirituale, ubi voluerit, agat 
pœnitentiam. Et multum omnes nos cus- 
todiamus, et omnia membra nostra tenea- 
mus, quia dicit Dominus : Omnis qui viderit 
mulierem ad concupiscendum eam, jam 
mœchatus est cum ea in corde suo . (Matt., 
V, 28). 

CAPUT XIII. 

De prœsumptione fornicationis, 

Si quis fratrum, diabolo instigante, forni- 
caretur, habitum, quem ex sua turpitudine 
amisit, ex toto deponat, et a nostra religione 
penitus expellatur, et postea pœnitentiam 
faciat de peccatis. 

CAPUT XIV. 

Quomodo fratres debeant ire per mundum . 

Quando fratres vadunt permundum, nihil 
portent per viam, nec sacculum, nec peram, 
nec panem, nec pecuniam, nec virgam. Et 
in quamcumque domum intraverint, dicant 
primum : Pax huic domui. Et in eadem domo 
manentes, edant et bibant quæ apud illos 
sunt. Non resistant’malo, sed si quis eos 
in maxillam percusserit, praebeant ei alte- 
ram; et qui auferret eis vestimentum, et 
tunicam, non prohibeant. Omni petenti se 
tribuant ; sed si quis auferret quæ sua sunt, 
non repetant. 

CAPUT XV. 

Quod fratres non teneant bestiam, nec 

equitem . 

Injungo omnibus fratribus meis, tam 
clericis quam laicis, euntibus per mundum, 
licet morantibus in locis, quod nullo modo 
apud se, nec apud alium, et aliquo modo 
bestiam aliquam habeant. Nec eis liceat 
equitare, nisi infirmitate vel magna neces- 
sitate Cogantur. 



275 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


276 


CAPUT XVI. 

Le euntibus inter Sarracenos et alios 

infideles. 

\ 

Dixit Dominus : Ecce ego mitto vos sicut 
oves in medio luporum . Estote ergo pru- 
dentes sicut serpentes, et simplices sicut 
columbœ (Matt., x, 16). Unde quicumque 
fratrum divina inspiratione voluerint ire 
inter Sarracenos et alios infideles, vadant 
de licentia sui ministri et servi. Minister 
vero det eis licentiam, et non contradicat, si 
viderit eos esse idoneos ad mittendum. Nam 
tenebitur Domino reddere rationem, si in 
hoc vel in aKis processerit indiscrete. Fra- 
tres vero qui vadunt, possunt duobus modis 
spiritualiter inter alios conversari. 

Unus modus est, quod non faciant lites, 
nec contentiones, sed sint subditi omni hu- 
manæ creaturae propter Deum, et confitean- 
tur se esse Christianos. Alius modus est, 
quod cum viderint placere Deo, annuntient 
verbum Dei, ut credant in Deum omnipoten- 
tem Patrem, et Filium, et Spiritum Sanc- 
tum, creatorem omnium, Redemptorem et 
Salvatorem Filium, ut baptizentur, et Chris- 
tiani efficiantur : quia nisi quis renatus 
fuerit ex aqua et Spiritu sancto , non po- 
test intrare in regnum Dei. (Joan., m, 5.) 
Haec, et alia quae placuerint Domino, ipsis 
et aliis dicere possunt, quia dicit Dominus 
in Evangelio : Omnis qui confitebitur me 
coram hominibus, confitebor et ego eum 
coram Patre meo , qui est in coelis (Matt., 
x, 32.) Et qui erubuerit me, et meos ser- 
mones, hunc Filius hominis erubescet, cum 
venerit in majestate sua, et Patris et sanc- 
torum Angelorum. Et omnes fratres, ubi- 
cumque sint, recordentur quod dederunt se, 
et reliquerunt sua corpora Domino nostro 
Jesu jdhristo, et pro ejus amore debent se 
exponere inimicis, tam visibilibus, quam in- 
visibilibus ; quia dicitDominus(Matt.,x,39): 
Qui perdiderit animam suam propter me, 
salvam faciet eam in vitam œternam . 
Beati qui persecutionem patiuntur propter 
justitiam, quoniam ipsorum est regnum 
coelorum. (Joan., xv, 20,) Si me persecuti 
sunt et vos persequentur. (Ibid., v, 10.) 
Si autem persequuntur vos in una civitate, 
fugite ad aliam. (Matt., x, 23). Beati estis , 
cum vos oderint homines, et maledixerint 
vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen 
vestrum tanquam malum, et cum dixe- 


rint omne malum adversum vos, mentien- 
tes propter me. (Ibid., v, 11.) Gaudete in 
illa die, et exultate, quoniam merces 
vestra multa est in coelis. Dico autem vobis 
amicis meis , ne terreamini ab his qui occi- 
dunt corpus, et post hæc non habent am- 
plius qujd faciant. (Lucae, xii, 4.) In patien- 
tia vestra possidebitis animas vestras 
(Lucae xxi, 19.) Qui autem persevera- 
verit usque in finem, hic salvus erit (Matt., 
x,22). 

CAPUT XVII. 

De Prœdicatoribus. 

Nullus fratrum praedicet contra formam et 
institutionem sanctae Ecclesiae, nisi conces- 
sum fuerit sibi a suo ministro. Caveat sibi 
ergo minister, ne alicui indiscrete concedat. 
Omnes tamen fratres operibus praedicent. 
Et nullus minister vel praedicator appropriet 
sibi ministerium, vel officium praedica- 
tionis; sed quacumque hora ei injunctum 
fuerit, sine omni contradictione dimittant 
suum officium. Unde deprecor in caritate, 
(quae Deus est) omnes Fratres meos praedi- 
catores, oratores, et laboratores, tam cleri- 
cos quam laicos, ut studeant se humiliare 
in omnibus, non gloriari, nec in se gaudere, 
nec intrinsecus se exaltare de bonis verbis 
et operibus ; imo de nullo bono, quod dicit 
vel facit Deus, et operatur in eis aliquando, 
et per ipsos, secundum quod ipse Dominus 
dicit : Verumtamen in hoc nolite gaudere, 
quia spiritus subjiciuntur vobis. Et firmiter 
sciamus, quod non pertinent ad nos nisi 
vitia et peccata. Et magis debemus gaudere, 
cum in tentationes varias inciderimus, et 
sustinemus quascumque animæ vel corporis 
angustias, aut tribulationes in hoc mundo 
propter vitam aeternam. Omnes ergo, fra- 
tres, caveamus ab omni superbia et vana 
gloria. 

Custodiamus nos a sapientia hujus mundi, 
et a prudentia carnis. Spiritus enim carnis 
vult et studet multum ad verba habenda, 
sed parum ad operationem : et quaerit non 
religionem et sanctitatem spiritus, sed vult 
et desiderat religionem et sanctitatem foris 
apparentem hominibus; et isti sunt, de qui- 
bus dicit Dominus : Arnen dico vobis , re- 
ceperunt mercedem suam. (Matt., vi, 2.) 
Spiritus autem Domini vult mortificatam 
et despectam, vilem et abjectam, et oppro- 


277 


278 


PARS SECUNDA. — REGULÆ. 

« 


opprobriosam esse carnem, et studet ad hu- 
militatem, et patientiam, et puram simpli- 
citatem, et veram pacem spiritus. Et super 
omnia desiderat divinum timorem, et divi- 
nam sapientiam, et divinum amorem Patris, 
et Filii et Spiritus Sancti. Et omnia bona 
Deo altissimo et summo reddamus, et omnia 
bona ipsius esse recognoscamus, et de om- 
nibus ei gratias referamus, a quo bona 
cuncta procedunt, et ipse altissimus et sum- 
mus solus et verus Deus habeat, et ei red- 
dantur, et ipse recipiat omnes honores et 
reverentias, et omnes laudes et benedictio- 
nes, et omnes gratias, et omnem gloriam, 
cujus est omne bonum, qui solus bonus. Et 
quando videmus vel audimus malum dici 
vel fleri, vel blasphemari Deum, nos bene- 
dicamus, et benefaciamus, et laudemus 
Deum, qui est benedictus in sæcula saecu- 
lorum. Arnen. 

CAPUT XVIII. 

Qualiter ministri conveniant ad invicem. 

Quolibet anno unusquisque minister cum 
fratribus suis possit convenire, ubicumque 
placuerit eis, in festo sancti Michaelis ar- 
changeli, de his quæ ad Deum pertinent 
tractaturus. Omnes vero ministri, qui sunt 
in ultramarinis et ultramontanis partibus, 
semel in tribus annis, et alii ministri semel 
in anno veniant ad capitulum in festo Pen- 
tecostes apud Sanctam Mariam de Por- 
tiuncula, nisi a ministro et servo totius fra- 
ternitatis aliter fuerit ordinatum. 

CAPUT XIX. 

Quod omnes fratres vivant catholice. 

Omnes fratres sint catholici, vivant et 
loquantur catholice. Si quis vero erraverit 
a fide et vita catholica, in dicto, vel in 
facto, et non se emendaverit, a nostra fra- 
ternitate penitus expellatur. Et omnes cle- 
ricos, et omnes religiosos, habeamus pro 
dominis, in his quæ spectant ad laudem ani- 
mæ, et a nostra religione non deviant, et 
ordinem, et officium eorum, et administra- 
tionem in Domino veneremur. 

CAPUT XX. 

De confessione fratrum , ei perceptione 

corporis et sanguinis Domini nostri Jesu 

Christi. 

Fratres benedicti, tam clerici quam laici, 


confiteantur peccata sua sacerdotibus nos- 
træ religionis. Et si non possunt, confitean- 
tur aliis discretis et catholicis sacerdotibus, 
scientes firmiter, et attendentes, quod a 
quibuscumque sacerdotibus acceperint poe- 
nitentiam et absolutionem, absoluti 'erunt 
proculdubio ab illis peccatis, si poeniten- 
tiam sibi injunctam procuraverint humiliter 
et fideliter observare. Si vero tunc sacer- 
dotem habere non poterunt, confiteantur 
fratri suo, sicut dicit Apostolus Jacobus : 
Confitemini alterutrum peccata vestra 
(Jacob., v, 10). Non tamen obhoc dimittant 
recurrere ad sacerdotes ; quia potestas li- 
gandi atque solvendi solis sacerdotibus est 
concessa. Et sic contriti et confessi sumant 
corpus et sanguinem Domini nostri Jesu 
Christi cum magna humilitate et venera- 
tione, attendentes quod ipse Dominus dicit : 
Qui manducat meam carnem, et bibit meum 
sanguinem , habet vitam œtemam ( Joan. ,vi, 
55), et : Hoc facite in meam commemora- 
tionem (Lucae, xxii, 19). 

CAPUT XXI. 

De laude et exhortatione, quam possunt 
facere omnes fratres . 

Et hanc talem exhortationem et laudem 
omnes fratres mei, quandocumque placue- 
rit eis, annuntiare possunt, et inter quos- 
cumque homines, cum benedictione Dei : 
Timete et honorate, laudate et benedicite. 
Gratias agite, et adorate Dominum Deum 
omnipotentem in trinitate et unitate. Pa- 
trem, et Filiam, et Spiritum Sanctum, crea- 
torem omnium. Facite poenitentiam, agite 
dignos fructus poenitentiae, quia scitote quod 
cito moriemur. Date, et dabitur vobis, dimit- 
tite, et dimittetur vobis ; et si non dimise- 
ritis, Dominus non dimittet vobis peccata 
vestra. Beati qui moriuntur in poenitentia, 
quia erunt in regno coelorum. Vae illis, qui 
non moriuntur in poenitentia, quia erunt 
filii diaboli, cujus opera faciunt, et ibunt in 
ignem aeternum. Cavete et abstinete ab 
omni malo, et perseverate usque in finem 
in bono. 

CAPUT XXII. 

De admonitione fratrum. 

Attendamus omnes, fratres, quia dicit 
Dominus : Diligite inimicos • vestros , bene- 
facite his qui oderunt vos (Matth., v, 44). 


I 


V 


279 

Nam et Dominas noster Jesas Christus, ca- 
jas vestigia sequi debemus, traditorem 
suum vocavit amicum, crucifixoribus sponte 
se obtulit. Amici ergo nostri sunt omnes 
illi, qui injuste nobis inferunt tribulationes, 
angustias, verecundias et injurias, dolores 
et tormenta, martyrium et mortem, quos 
multum diligere debemus; quia ex hoc 
quod nobis inferunt, habemus yitani aeter- 
nam. Et odio habeamus corpus- nostrum 
cum suis vitiis et peccatis, qui$ cJ^ftialiter 
vivendo vult nobis auferre amorem Domini 
nostri Jesu Christi, et vitam aeternam, et 
seipsum cum omnibus perdere in infernum. 
Quia nos propter culpam sumus foetidi, mi- 
seri , et bono contrarii , ad mala autem 
prompti, et voluntarii, quia sicutdicit Domi- 
nus in Evangelio : De corde hominum pro- 
cedunt et exeunt cogitationes malce, adul- 
teria, fornicationes, homicidia, furta, et 
avaritia, nequitia, dolus, falsa testimonia, 
blasphemia, superbia, stultitia (Matth., xv, 
19). Haec omnia mala ab intus de corde ho- 
minis procedunt, et haec sunt quae coinqui- 
nant animam. Nunc autem postquam dimi- 
simus mundum, nil aliud habemus facere, 
nisi ut solliciti simus voluntatem Domini se- 
qui, et placere ipsi. Multum caveamus ne 
simus terra secus viam, vel petrosa, vel spi- 
nosa, secundum quod dicit Dominus in 
Evangelio : Semen est verbum Dei. Quod 
autem secus viam cecidit, et conculcatum 
est, hi sunt qui audiunt verbum Dei, et non 
intelligunt ; et confestim venit diabolus, et 
rapit quod seminatum est in cordibus eo- 
ram, ne credentes salvi fiant. Quod autem 
super terram cecidit, hi sunt fiui cum au- 
dierint verbum, statim cum gaudio susci- 
piunt illud (Lucæ, vin, 13) : facta autem 
tribulatione et persecutione propter verbum, 
continuo scandalizantur, et hi radicem in 
se non habent, sed temporales sunt, quia 
ad tempus credunt, et in tempore tenta- 
tionis recedunt. Quod autem in spinas ceci- 
dit, hi sunt qui verbum Dei audiunt, et sol- 
licitudo, et aerumnae istius saeculi, et fallacia 
divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae 
introeuntes suffocant verbum, et sine fructu 
afficiuntur. Quod autem in terram bonam 
seminatum est, hi sunt qui in corde bono et 
optimo audientes verbum intelligunt, et re- 
tinent, et fructum afferunt in patientia. 
(Luc., vin, 15.) Et propterea nos, fratres, si- 
cut dicit Dominus, dtmittamus mortuos se- 


280 

pelire mortuos suos (Matth., vin, 22), et mul- 
tum caveamusa malitiaetsubtilitate satanae, 
qui vult ne homo mentem suam et cor habeat 
ad Dominum Deum, et circuiens desiderat 
cor hominis sub specie alicujus mercedis vel 
adjutorii tollere, et suffocare verbum et 
praecepta Domini a memoria ; et vult cor ho- 
minis per saecularia negotia et curam ex- 
cæcare, et ibi habitare ; sicut dicit Dominus : 
Cum immundus spiritus exit ab homine, 
ambulat per loca arida et inaquosa, quae- 
rens requiem, et non inveniens, dicit : Re- 
vertar in domum meam unde exivi. Et 
veniens invenit eam scopis mundatam et 
ornatam. Tunc vadit, et assumit alios sep- 
tem spiritus nequiores se, et ingressi habi- 
tant ibi, et fiunt novissima hominis, pejora 
prioribus (Matth., xii, 43-45). Unde, fratres, 
custodiamus nos multum, ne sub specie ali- 
cujus mercedis, vel adjutorii, vel operis, 
perdamus, aut tollamus mentem nostram a 
Domino. Sed in sancta caritate, quae Deus 
est, rogo omnes fratres, tam ministros quam 
alios, ut omni impedimento remoto, et omni 
cura et sollicitudine postposita, quocumque 
modo melius possunt , debeant servire , 
amare, et honorare Dominum Deum mundo 
corde, et pura mente, quod ipse super omnia 
quaerit. Et semper faciamus in nobis habi- 
taculum et mansionem ipsi, qui est Dominus 
Deus omnipotens, Pater, et Filius, et Spiri- 
tus Sanctus; qui dicit. Vigilate itaque omni 
tempore orantes, ut digni habeamini fu- 
gere omnia mala quos ventura 'sunt, et 
stare ante Filium hominis (Luc., xxi, 36). 
Et : cum statis ad orandum, dicite : Pater 
noster, qui es in coelis. Et adoremus eum 
puro corde : Oportet enim semper orare, 
et non deficere : nam Pater tales quae- 
rit adoratores : Spiritus est Deus, et eos 
qui adorant eum, in spiritu et veritate 
oportet adorare (Joan., iv, 24). Et ad ipsum 
recurramus, tanquam ad Patrem : et Epis- 
copum animarum nostrarum, qui dicit 
(Ibid., x, 11 et 15) : Ego sum Pastor bonus, 
qui pasco ores meas, et animam meam pono 
pro ovibus meis. Omnes enim vos fratres 
estis : Patrem nolite vocare vobis super 
terram : unus enim est Pater vester, qui 
in coelis est. Nec vocemini magistri : unus 
enim est Magister vester, qui in cœlis 
est (Matth., xxni,8et9). Si manseritis in 
me (Joan., xv, 7), et verba mea in vobis 
manserint, quodcumque volueritis, petetis. 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


281 


PARS SECUNDA- — REGULÆ. 


282 


et fiet vôbis. Ubicumque sunt duo vel tres 
congregati in nomine meo , ibi sum in 
medio eorum (Matth., xvni, 20). Ecce ego 
vobiscum sum usque ad consummationem 
sœculi (Matth., xxvm, y. ult.). Verba quce 
locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Ego 
sum via , veritas , et vita (Joan., vi, 64). 

Teneamus ergo yeram viam, vitam, et doc- 
trinam, et sanctum ejus Evangelium, qui 
dignatus est pro nobis Patrem suum, et 
nomen ejus nobis manifestare, dicens : Pa- 
ter, manifestavi nomen tuum hominibus, 
quos dedisti mihi , quia verba , quce dedisti 
mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt, et cogno- 
verunt vere quia a te exivi, et crediderunt 
quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non 
pro mundo, sed pro his quos dedisti mihi 
in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos. 
Hœc loquor in mundo, ut habeant gaudium 
in semetipsis. Ego dedi eis sermonem 
tuum, et mundus eos odio habuit, quia non 
sunt de mundo, sicut et ego non sum de 
mundo. Non rogo ut toUas eos de mundo, 
sed ut sei'ves eos a malo. Sanctifica eos in 
veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu 
me misisti in mundum , et ego misi eos in 
mundum, et pro eis sanctifico meipsum, ut 
sint ipsi sanctificati in veritate. Non enim 
pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credi- 
turi sunt propter verba eorum in me, ut 
sint conjuncti in unum, et cognoscat mun- 
dus, quia tu me misisti, et dilexisti eos, 
sicut me dilexisti. Notum faciam eis no- 
men tuum, ut dilectio, qua dilexisti me, in 
ipsis sit, et ego in ipsis (Joan., xvii, 6-25). 
Pater quos dedisti mihi, volo ut ubi ego 
sum, et illi sint mecum, et videant clarita- 
tem tuam in regno tuo. 

CAPUT XXIII. 

Oratio ad Deum, sive gratiarum actio 
atque ad fratres exhortatio. 

Omnipotens, sanctissime, altissime, et 
summe Deus, Pater sancte, et juste Domine, 
Rex coeli et terrae, propter temetipsum gra- 
tias agimus tibi, quod per sanctam volunta- 
tem tuam, et per unicum Filium tuum, et 
Spiritum Sanctum, creasti omnia spiritua- 
lia et corporalia, et nos ad imaginem tuam 
in similitudinem factos in paradiso posuisti, 
et per culpam nostram cecidimus. Et gratias 
agimus tibi, quia sicut per Filium tuum nos 
creasti, sic per istam dilectionem tuam, qua 


dilexisti nos, ipsum verum Deum et verum 
hominem ex gloriosa semper Virgine bea- 
tissima sancta Maria nasci fecisti, et per 
crucem, et sanguinem, et mortem ipsius 
nos captivos redimere voluisti* Et gratias 
agimus tibi, quia ipse Filius tuus iterum 
venturus est in gloria majestatis suæ 
mittere maledictos, qui poenitentiam non 
egerunt, et te non cognoverunt, in ignem 
æternum, et dicere omnibus, qui te cogno- 
verunt et adoraverunt, et tibi servierunt 
in poenitentia : Venite , benedicti Patris mei , 
percipite regnum, quod vobis paratum 
est ab origine mundi (Matt., xxv, 24). 
Et quia omnes miseri et peccatores, non 
sumus digni nominare te, suppliciter exo- 
ramus, ut Dominus noster Jésus Christus 
Filius tuus dilectus, in quo tibi bene com- 
placuit (Matt., xvii, 5), una cum Spiritu 
Sancto Paraclito gratias agat tibi, sicut tibi 
et ipsis placet pro omnibus, qui tibi semper 
sufficit ad omnia, per quem tanta nobis fe- 
cisti. Alléluia. Et gloriosam Matrem beatis- 
simam Mariam semper Virginem, beatum 
Michaelem, Gabrielem, Raphaelem, et om- 
nes choros beatorum Spirituum, Seraphim, 
Cherubim, Thronorum , Dominationum , 
Principatuum, et Potestatum, Virtutum, 
Angelorum, Archangelorum, B. Joannem 
Baptistam, JoannemEvangelistam, Petrum, 
Paulum, et beatos patriarchas, et prophe- 
tas, Innocentes, Apostolos, Evangelistas, 
Discipulos, Martyres, Confessores, Virgines, 
beatos Eliam et Enoch ; et omnes Sanctos, 
qui fuerunt, erunt, et sunt, propter tuum 
amorem humiliter deprecamur, ut sicut 
tibi placet, pro his tibi gratias referant 
summo Deo, vero, æterno,et vivo, cum Filio 
tuo beatissimo Domino Jesu Christo, et 
Spiritu Sancto Paraclito in sæcula saeculo- 
rum. Âmen. Alléluia. 

Et Domino Deo, universos intra sanctam 
Ecclesiam catholicam et apostolicam ser- 
vire volentes, et omnes sequentes ordines, 
sacerdotes, diaconos, subdiaconos, acoly- 
thos, et exorcistas, lectores, et ostiarios, et 
omnes clericos, universos religiosos, uni- 
versas religiosas ; omnes pueros et parvu- 
los, pauperes et egenos, reges et principes, 
laboratores et agricolas, servos et domi- 
nos ; omnes virgines, continentes et mari- 
tatos, laicos masculos et feminas; om- 
nes infantes, adolescentes, juvenes et senes, 
sanos et infirmos, omnes pusillos et magnos, 


283 


S. FRAXCISCl ASSISIATIS OPUSCULA. 




et omnes populos, tribus et linguas, et om- 
nes nationes, et omnes bomines ubique ter* 
rarum, qui sunt et erunt, humiliter roga- 
mus et supplicamus nos omnes fratres Mi- 
nores, sen i inutiles, ut omnes in vera fide 
etpœnitentia perseveremus ; quia aliter nul- 
lus salvari potest. Omnes diligamus ex toto 
corde, ex tota anima, ex tota mente, et for- 
titudine, ex toto intellectu, et ex omnibus 
viribus, toto nisu, toto affectu, totis visce- 
ribus, totis desideriis et voluntatibus Do- 
minum Deum, qui totum corpus, totam ani- 
mam, totam vitam dedit, et dat omnibus 
nobis : qui nos creavit, et redemit, et sola 
sua misericordia salvavit : qui nobis mise- 
rabilibus et miseris, putridis et foetidis, in- 
gratis, ignaris, et malis omnia bona fecit, 
et facit. Nihil ergo aliud desideremus, nihil 
aliud velimus, nihil aliud placeat, et delectet 
nos, nisi Creator, et Redemptor, et Salvator 
noster, solus et verus Deus, qui est plenum 
bonum, omne bonum, totum bonum, verum 
et summum bonum, qui solus est bonus, 
pius et mitis, suavis et dulcis, qui solos est 
sanctus, justus, verus, et rectus, qui solus 
est benignus, innocens, mundus : a quo, per 
quem, et in quo est omnis venia, omnis 
gratia, omnis gloria omnium pœnitentium, 
et justorum, omnium beatorum in cœlis con- 
gaudentium. Nihil ergo impediat, nihil se- 
paret, nihil interpellet. Utique nos omnes, 
omni loco, omni hora, et omni tempore, 
quotidie et continue credamus veraciter et 
humiliter, et in corde teneamus, amemus, 
honoremus, adoremus, serviamus, laude- 
mus, et benedicamus, glorificemus, et super- 


exaltemus, magnificemus, et gratias aga- 
mus altissimo et summo Deo æ terno, et Tri- 
nitati et Unitati, Patri, et Filio, et Spiritui 
Sancto, Creatori omnium, in se credentium 
et sperantium, et diligentium eum, qui sine 
initio, et sine fine, immutabilis, et invisi- 
bilis, inenarrabilis, ineffabilis, incompre- 
hensibilis, investigabilis, benedictus, lau- 
dabilis, gloriosus, superexaltatus, sublimis, 
excelsus, suavis, amabilis, delectabilis, et 
totus semper super omnia desiderabilis iu 
sæcula sæculorum. 

Exhortatio ad fratres . 

In nomine Dei omnipotentis, rogo omnes 
fratres, ut addiscant tenorem et sensum eo- 
rum quæ in ista vita ad salutem animæ nos- 
trae scripta sunt, et ista frequenter ad me- 
moriam reducant Et exoro Deum, ut ipse, 
qui est omnipotens, trinus et unus, benedi- 
cat omnes docentes, addiscentes, recor- 
dantes, et operantes ista, quoties repetunt 
quæ ibi ad salutem nostram scripta sunt. Et 
deprecor omnes cum osculo pedum, ut mul- 
tum diligant, custodiant, et reponant, et 
ex parte Dei omnipotentis, et domini Papæ, 
et per obedientiam, ego Franciscus firmiter 
præcipio et injungo, ut ex his quæ in ista 
vita scripta snnt, nullus minuat, vel in ipsa 
scriptum aliquod desuper addat, nec aliam 
Regulam fratres habebant. Gloria Patri, et 
Filio, et Spiritui Sancto : sicut erat in prin- 
cipio, et nane, et semper, et in sæcula sæ- 
culorum. Amen. 


SECUNDA REGULA B . PATRIS FRANC ISCI PRO FRATRIBUS MINORIBUS. 


MONITUM. 

Jam supra in Argumento praecedentis 
Regulæ monuimus, ea posthabita, hanc a 
fratribus Minoribus observari, rationemque 
in hunc locum reservavimus, quam ex 
cap. 4 Vitae nostri Auctoris non pigebit 
tædebitve hic referre. Cum dilatato jam or- 
dine, ait D. Bonaventura (1), vivendi for- 
mam per D. Innocentium approbatam dis- 
poneret per successorem ipsius Honorium, 
in perpetuum facere roborari, hujusmodi 

(i) Bonav., cap. 4, Legendœ majoris , in fine. 


fuit a Deo revelatione commonitus. Vide- 
batur quidem sibi de terra micas panum 
subtilissimas collegisse, multisque fame- 
licis fratribus ipsum circumstantibus, de- 
bere tribuere; cumque micas tam tenues 
distribuere formidaret, ne forte inter manus 
exciderent, vox ei desuper ait ; Francisce, 
unam de micis omnibus hostiam facito, et 
manducare volentibus tribue. Quo id agente, 
quicumque illud devote non recipiebant, 
aut receptum contemnebant donum, mox 
lepra infecti notabiles apparebant. Recitat 


i 



285 


PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


286 


mane vir sanctus haec omnia sociis, dolens 
se non percipere mysterium visionis. Se- 
quenti vero die cum vigil in oratione per- 
sisteret, hujusmodi vocem de coelo delap- 
sam audivit : Francisco, micae præteritæ 
noctis, verba Evangelica sunt : hostia, Re- 
gula; lepra, iniquitas. Volens igitur con- 
firmandam Regulam ex verborum Evan- 
gelii aggregatione profusius traditam, ad 
compendiosiorem formam, juxta quod dic- 
tabat visio monstrata, redigere; in montem 
quemdam cum duobus sociis, Spiritu Sancto 
ducente, conscendit : ubi pane tantum con- 
tentus et aqua, jejunans conscribi eam 
fecit, secundum quod oranti sibi divinus 
Spiritus suggerebat. Quam, cum de monte 
descendens, servandam suo Vicario com- 
misisset, ille elapsis paucis diebus asse- 
reret per incuriam deperditam ; iterato vir 
sanctus ad locum solitudinis rediit, eam- 
que instar prioris, ac si ex ore Dei verba 
susciperet, illico reparavit, et per supra- 
d ictum D. Papam Honorium, octavo ponti- 
ficatus illius anno, sicut optaverat, obti- 
nuit confirmari. Ad cujus observantiam 
fratres ferventer inducens, dicebat, se nihil 
ibi posuisse secundum industriam pro- 
priam; sed omnia sic scribi fecisse, sicut 
fuerant sibi divinitus revelata. Hujus vi- 
sionis plerique meminerunt, praesertim Re- 
boll., I part., lib. II, cap. 4; Mar., ibidem, 
cap. 7; et Piatus lib. I, De Bono Status 
Relig., c. 25. Regulam autem ipsam ad Spi- 
ritus Sancti instinctum el interiorem mo- 
tionem scriptam esse, imo ab eodem reve- 
latam, constanter asserit episcopus comes 
Senogall. Rodulph. (i) variis in locis suae 
Histw'iœ Seraphicœ ; et ante hunc asse- 
ruere Bernardin. Senens., tom. III, Disp, de 
Obed., art. 3, limite 3, beati Leo et Boni- 
zius Francisci comites, quibus praesentibus 
post quadraginta jejunii dies scripta est, in 
monte Rainerio, sive Columbae, sive Pa- 
lumbae, Ratinae dioecesis, intra ruptiones 
quasdam, et lapidosas cavernas, quae spe- 
ctantibus metum et admirationem incu- 
tiunt. Huic assertioni adstipulantur plu- 
rima Summorum Pontificum sacra tes- 
timonia. Gregorius IX, in Reg. Min., 
cap. 1 ; Nicolaus III, cap. Exiit , de verb. 
signif. in 6 ; Julius II, in litteris de facul- 
tate card. protectoris; B. Brigitta lib. VII, 
Revelat ., cap. 20; Hier. Piatus citatus; 

(1) Rodai., lib. I, Hist. seraph. 


Pisan. plurimis in locis suarum Gonforqii- 
tatum ; Reboll. cit ; Alvarus Pelag., t. II, de 
Planctu Ecdesiœ, art. 61 ; Ambros. Calhar. 
in controv. exorta inter Praedicat., et Se- 
nens. c, 4. Ante med. confirmationis bul- 
lam Pontificio signatam plumbo, in hanc 
usque diem servari testatur Rodulph., lib. I, 
Hist. Seraph. Rei. in Conventu S. Fran- 
cisci Assisio, quam et ego ibidem vidi 
anno 1619, imo quod et magis animum re- 
creavit, in sacrario praeter caeteras egregias, 
quae ibidem servantur, reliquias, vidi hano 
ipsam Regulam ipsius Francisci manu 
exaratam. Confirmatam illam ab Honorio 
asserit D. Antonin. 3 part. Hist, tit. 24, 
cap. 7, § 6, anno (ut diximus) octavo pon- 
tificatus Honorii, et nostrae salutis 1223. 
Cui subscribit Sedul., Comment, in cap. 4, 
Vitœ B. Francisci , num. 11; et Matth. Pal- 
merius, in sua Chronol., ad eumdem an- 
num. Confirmationem ipsam omittendam 
duxi, dum quod solum Francisci est opus- 
culum, curavi transcribendum. Illius au- 
tem hoc esse, nullus est qui dubitare pos- 
sit, nisi etMinorum fundatorem esse negare 
velit. Quid in illa, qualiterve eam observare 
teneantur ejus professores, consulat, qui 
voluerit, D. Bonav.,t.VII, suorum Operum; 
Antonii Cordubæ, Ludovici Mirandae, et 
Servati i Myricani prae cæteris, expositiones 
in eamdem. Plures qui omnium manibus 
teruntur, ne citationibus lectorem obrua- 
mus, missos facimus. 

In nomine Domini incipit Regula et vita 
fratrum Minorum. 

CAPUT I. 

Regula et vita fratrum Minorum hæc est, 
scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum 
Evangelium observare, vivendo in obedien- 
tia sine proprio, et in castitate. Frater 
Franciscus promittit obedientiam et reve- 
rentiam D. Papae Honorio, ac successoribus 
ejus canonice intrantibus, et Ecclesias Ro- 
manas. Et alii Aratres teneantur Aratri Fran- 
cisco et ejus successoribus obedire. 

De his qui volunt vitam istam accipere , 
et qualiter recipi debeant. 

CAPUT II. 

Si qui voluerint hanc vitam accipere, et 



287 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


388 


venerint ad fratres nostros, mittant eos ad 
suos ministros provinciales : quibus solum- 
modo, et non aliis, recipiendi fratres licen- 
tia concedatur. Ministri vero diligenter exa- 
minent eos de fide catholica, et de eccle- 
siasticis sacramentis. Et si hæc omnia cre- 
dant, et velint ea fideliter confiteri, et 
usque in finem firmiter observare ; et uxo- 
res non habent, vel si habent, et jam 
monasterium intraverint uxores, vel licen- 
tiam eis dederint auctoritate dicecesani 
episcopi, voto continentiae jam emisso, et 
illius sint ætatis uxores, quod non possit 
de eis oriri suspicio; dicant illis verbum 
sancti Evangelii, quod vadant et vendant 
omnia sua, et ea studeant pauperibus 
erogare quod si facere non potuerint, suf- 
ficit eis bona voluntas. Et caveant fratres, 
et eorum ministri, ne solliciti sint de rebus 
suis temporalibus, ut libere faciant de re- 
bus suis, quidquid Dominus inspiraverit 
eis. Si tamen consilium requiratur, licen- 
tiam habeant ministri mittendi eos ad ali- 
quos Deum timentes, quorum consilio bona 
sua pauperibus erogentur. Postea conce- 
dant eis pannos probationis, videlicet duas 
tunicas sine caputio, et cingulum, etbrac- 
cas, et caparonem usque ad cingulum nisi 
eisdem ministris aliud secundum Deum ali- 
quando videatur. Finito vero anno proba- 
tionis, recipiantur ad obedientiam, promit- 
tentes, vitam istam semper et Regulam ob- 
servare. nullo modo licebit eis de ista 
Religione exire, juxta mandatum domini 
Papae; quia secundum sanctum Evange- 
lium, nemo mittens manum ad aratrum, et 
aspiciens retro, aptus est regno Dei. Et illi 
qui jam promiserunt obedientiam, habeant 
unam tunicam cum caputio, et aliam sine 
caputio, qui voluerint habere. Et qui neces- 
sitate coguntur, possunt portare calcea- 
menta. Et fratres omnes vestimentis vili- 
bus induantur, et possint ea repedare de 
saccis et aliis peciis, cum benedictione Dei. 
Quos moneo, et exhortor ne despiciant, ne- 
que judicent homines, quos viderint moli- 
bus vestimentis et coloratis indutos, uti 
cibis et potibus delicatis ; sed magis unus- 
quisque judicet et despiciat semetipsum. 

De divino officio, et jejunio; et quomodo 
fratres ire debeant per mundum. 

-CAPUT III. 

Clerici faciant divinum Officium secun- 


dum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae ex- 
cepto psalterio, ex quo habere poterunt 
breviaria. Laici vero dicant viginti quatuor 
Pater noster, pro Matutino, pro Laudibus 
quinque, pro Prima, Tertia, Sexta, Nona, 
pro qualibet istarum, septem, pro Vesperis 
autem duodecim, pro Completorio septem, 
et orent pro defunctis. Et jejunent a festo 
Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem 
Domini. Sanctam vero Quadragesimam, 
quas incipit ab Epiphania usque ad conti- 
nuos quadraginta dies, quam Dominus suo 
sancto jejunio consecravit, qui voluntarie 
eam jejunant, benedicti sint a Domino; et 
qui nolunt, non sint astricti, sed aliam us- 
que ad Resurrectionem Domini jejunent. 
Aliis autem temporibus non teneantur nisi 
sexta Feria jejunare. Tempore vero ma- 
nifestae necessitatis non teneantur fratres 
jejunio corporali. Consulo vero, moneo, et 
exhortor fratres meos in Domino Jesu 
Christo, ut quando vadunt per mundum, 
non litigent, neque contendant verbis, nec 
alios judicent; sed sint mites, pacifici, et 
modesti, mansueti, et humiles, honeste lo- 
quentes omnibus, sicut dëcet. Et non de- 
beant equitare, nisi manifesta necessitate vel 
infirmitate cogantur. In quamcumque do- 
mum intraverint, primum dicant : Pax huic 
domui. Et secundum sanctum Evangelium, 
de omnibus cibis, qui apponuntur eis, li- 
ceat manducare (Lucas, x, 8). 

Quod fratres non recipiant pecuniam . 

CAPUT IV. 

Praecipio firmiter fratribus universis, ut 
nullo modo denarios vel pecuniam reci- 
piant, per se, vel per interpositam perso- 
nam. Tamen pro necessitatibus infirmorum, 
et aliis fratribus induendis, per amicos spi- 
rituales ministri tantum et custodes solli- 
citam curam gerant, secundum loca, et tem- 
pora et frigidas regiones, sicut necessitati 
viderint expedire. Eo semper salvo, ut, si- 
cut dictum est, denarios vel pecuniam non 
recipiant. 

De modo laborandi. 

CAPUT V. 

Fratres illi, quibus gratiam dedit Domi- 
nus laborandi, laborent fideliter et devote; 
ita quod excluso otio animæ inimico, sanctæ 


280 


PARS SECUNDA, — REGULÆ. 


200 


orationis et devotionis spiritum non extin- 
guant, cui debent cætera temporalia deser- 
vire. De mercede vero laboris, pro se et 
suis fratribus, corporis necessaria recipiant, 
praeter denarios vel pecuniam. Et hoc hu- 
militer, sicut decet servos Dei, et pauperta- 
tis sanctissimae sectatores. 

Quod nihil sibi approprient Fratres , et de 
eleemosyna petenda, et de Fratribus in- 
firmis , 

CAPUT VI. 

Fratres nihil sibi approprient, nec do- 
mum, nec locum, nec aliquam rem. Sed 
tamquam peregrini et advenae in hoc sae- 
culo, in paupertate et humilitate Domino 
famulantes, vadant pro eleemosyna confi- 
denter. Nec oportet eos verecundari, quia 
Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc 
mundo. Hæcest illa celsitudo altissimae pau- 
pertatis, quæ vos carissimos fratres meos 
haeredes et reges regni coelorum instituit, 
pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. 
Haec sit portio vestra, quæ perducit in ter- 
ram viventium. Cui, dilectissimi fratres, to- 
taliter inhaerentes, nihil aliud pro nomine 
Domini nostri Jesu Christi in perpetuum 
sub coelo habere velitis. Et tibicumque sunt, 
et se invenerint fratres, ostendant se do- 
mesticos invicem inter se, et secure manifes- 
tet unus alteri necessitatem suam : quia si 
mater nutrit et diligit filium suum carnalem, 
quanto diligentius debet quis diligere et nu- 
trire fratrem suum spiritualem? Et si quis 
eorum in infirmitatem ceciderit, alii fratres 
debent ei servire, sicut vellent sibi serviri. 

De poenitentia fratribus peccantibus 

imponenda . 

CAPUT VII. 

Si qui fratrum, instigante inimico, mor- 
taliter peccaverint, pro illis peccatis, de 
quibus ordinatum fuerit inter fratres, ut re- 
curratur ad solos ministros provinciales, 
teneantur praedicti fratres ad eos recurrere, 
quam citius poterunt sine mora. Ipsi vero 
ministri, si presbyteri sunt, cum misericor- 
dia injungant illis poenitentiam; si vero 
presbyteri non sunt, injungi faciant per 
alios sacerdotes Ordinis, sicut eis secun- 
dum Deum, melius videbitur expedire. Et 
cavere debent, ne irascantur et conturben- 


tur propter peccatum alicujus : quia ira et 
conturbatio, in se et in aliis impediunt ca- 
ritatem. 

De electione generalis ministri hujus fra- 
ternitatis, et de capitulo Pentecostes . 

CAPUT VIII. 

Universi fratres unum de fratribus istius 
religionis teneantur semper habere genera-* 
lem ministrum servum totius fraternitatis, 
et ei teneantur firmiter obedire. Quo dece- 
dente, electio successoris fiat a ministris 
provincialibus et custodibus in capitulo 
Pentecostes, in quo provinciales ministri 
teneantur semper insimul convenire, ubi- 
cumque a generali ministro fuerit consti- 
tutum. Et hoc semel in tribus annis , vel 
ad alium' ternftnum majorem vel mino- 
rem, sicut a praedicto ministro fuerit or- 
dinatum Et si aliquo tempore appareret 
universitati ministrorum provincialium et 
custodum praedictum ministrum non esse 
- sufficientem ad servitium et communem 
utilitatem fratrum, teneantur praedicti fra- 
tres, quibus electio data est, in nomine Do- 
mini alium sibi eligere in custodem. Post 
capitulum vero Pentecostes ministri et cus- 
todes possint singuli, si voluerint, et eis 
expedire videbitur, eodem anno in suis cus- 
todiis semel fratres suos ad capitulum con- 
vocare. 

De praedicatoribus . 

CAPUT IX. 

Fratres non praedicent in episcopatu ali- 
cujus episcopi, cum ab eo illis fuerit con- 
tradictum. Et nullus fratrum populo penitus 
audeat praedicare, nisi a ministro generali 
hujus fraternitatis fuerit examinatus, et 
approbatus, et ab eo officium sibi praedica- 
tionis concessum. Moneo quoque et exhor- 
tor eosdem fratres, ut in praedicatione , 
quam faciunt, sint examinata et casta eorum 
eloquia ad utilitatem et aedificationem po- 
puli, annuntiando eis vitia et virtutes, poe- 
nam et gloriam, cum brevitate sermonis ; 
quia verbum abbreviatum fecit Dominus 
super terram. 

De admonitione et correctione fratrum. 

CAPUT X. 

i Fratres, qui sunt ministri et servi alio- 
* rum fratrum, visitent et moneant fratres 


BÀTROL. TOME VI. 


10 



\ 391 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


292 


suos et humiliter et caritative corrigant eos, 
non præcipientes eis aliquid quod sit contra 
animam suam, et Regulam nostram. Fratres 
vero qui sunt subditi, recordentur quod 
propter Deum abnegaverunt proprias vo- 
luntates. Unde firmiter praecipio, ut obe- 
diant suis ministris, in omnibus quæ pro- 
miserunt Domino observare, et non sunt 
contraria animæ suæ, et Regulae nostrae. Et 
ubicumque sunt fratres, qui scirent, et cog- 
gnosoerent se non posse Regulam spiritua- 
liter observare, ad suos ministros debeant 
et possint recurrere. Ministri vero carita- 
tive et benigne eos recipiant, et tantam fa- 
miliaritatem habeant circa ipsos, ut dicere 
possint eis et faceresicut domini servis suis. 
Nam ita debet esse, quod ministri sint servi 
omnium fratrum. Moneo vero et exhortor 
in Domino Jesu Christo, ut caveant fratres 
ab omni superbia, vana gloria, invidia, ava- 
ritia, cura et sollicitudine hujus sæculi, 
detractione et murmuratione. Et non ourent 
nescientes litteras, litteras discere, aed at- 
tendant quod super omnia desiderare de- 
bent, habere spiritum Domini, et sanctam 
ejus operationem, orare semper ad eum 
puro corde, et habere humilitatem et pa- 
tientiam in persecutione et in infirmitate, 
et diligere eos, qui nos persequuntur, repre- 
hendunt, et arguunt; quia dicit Dominus: 
Diligite inimicos vestros , et orate pro per- 
sequentibus et calumniantibus uos(Matt.v, 
44). Beati qui persecutionem patiuntur 
propter justitiam, quoniam ipsorum est 
regnum coelorum (Ibid., 10). Qui autem 
perseveraverit usque in finem, hic salvus 
erit (Matt., x, 22). 

Quod fratres non ingrediantur monasteria 

monacharum. 

CAPUT XI. 

Prmcipio firmiter fratribus universis ne 
habeant suspecta consortia vel consilia mu- 
lierum, et ne ingrediantur monasteria mo- 
nacharum, præter illos, quibus a Sede Apos- 
tolica concessa est licentia specialis. Nec 

(1) Has pnecedentis Régula laudes pr» ce* 
teris nobis obtulere Pisanus libro primo Con- 
form. 9, partitione 6, in fine; Manuale Minorum; 
Atvar. Pelag. , libro secundo de Planci. Eccl., 
art. 61, in prine.; Rodulph., lib. II, partitione 5 et 
6; Firm. trium Ordin., tractat, i ; Sedul.,lib. II, 


fiant compatres virorum vel mulierum, ne 
hac occasione inter fratres vel de fratribus 
scandalum oriatur. 

De euntibus inter Sarracenos et alios 

infideles . 

• CAPUT XII. 

Quicumque fratrum divina inspiratione 
voluerint ire inter Sarracenos, et alios infi- 
deles, petant inde licentiam a suis ministris 
provincialibus, ministri vero nullis eundi 
licentiam tribuant, nisi eis, quos viderint 
esse idoneos ad mittendum. Ad haec per 
obedientiam injungo ministris, ut petant a 
domino Papa unum de sanet» Roman» 
Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, 
protector, et corrector hujus fraternitatis, 
ut semper subditi et subjecti pedibus ejus- 
dem sanet» Ecclesi», stabiles in fide catho- 
lica, paupertatem, et humilitatem, et sanc- 
tum Evangelium Domini nostri Jesu Christi, 
quod firmiter promisimus, observemus. 

Laudes secundas regulas fratrum Mino- 
rum a B. Patre prolatas (1). 

Fratres mei, et filii carissimi, praeclare 
nobiscum actum est in concessione hujus 
Regul». H»c enim, qu» nobis proponitur, 
liber est vit», spes salutis, arrha glori», 
medulla Evangelii, via Crucis, status per- 
fectionis, clavis paradisi, pactum »terni foe- 
deris. Nemo vestrum est qui ignoret quan- 
tum emolumenti conferat nobis sacra reli- 
gio, cum colluctator et adversarius noster 
ad omnes dolos vel cogitandos vel explican- 
dos mirus sit artifex, atque omnia qu» no- 
cere possunt, pro laqueis habeat. Unde 
quamplures, nisi religionis beneficio muniti 
essent, in summum discrimen adduxisset. 
Hanc ergo vestram Regulam scitote omnes, 
et in alleviatione tædii et memoria præstiti 
juramenti, cum interiori homine de ea con- 
fabulamini, cum intentione eam adimplendi 
semper pr» oculis portate; imo et cum ipsa 
debetis mori. 

Ajwlog., cap. 3, num. 6 et 7 ; communiterque a 
Mmoritia circumferuntur, et apud antiquos qHoa- 
que passim inveniuntur, ita ut omnis dubitandi 
scrupulus circa auctorem facillime tolli possit. 
Breves sunt, compendiosæ, et mysterios» satis. 


293 


PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


294 


PRIMA REGULA SANCTIMONIALIUM S. CLARÆ 

A BEÀTO FRANCISCO PRO RISDBM CONSCRIPTA. 


MONITUM. 

Idem est hujus Regulæ argumentum, ea- 
dem materia, totidem capita, non dissimilia 
præcepta, simillima omnino verba, ac prae- 
cedentia. Nec immerito, ut quos idem ge- 
nuit pater, diversa non discriminarent ins- 
tituta. Eamdem etiam, paucis mutatis, de- 
dit fœminis Regulam Augustinus, epist. 109, 
quam pro servis Dei conscripserat, et ha- 
betur, tom. I, in fine. Sed quosdam vidi, 
etiam ex nostris, qui dubitent de auctore 
hujus quam offerimus Regulae, Franciscus 
ne sit, an alius. Inter hos non infimae notae 
est Rodulph., lib. I, suae Hist. Seraph . , 
fol. 132, qui ab Innocenüo III exaratam, et 
sororibus traditam indicat. Cui, sui imme- 
mor, consentit Pisan., libro I, Conform. 8, 
part. II, in Vita B . Clarœ , dicens : « A Do- 
mino Innocentio III Regulam pauperum 
dominarum Clara petiit, et obtinuit ; cujus 
principium ipse Pontifex plorando ex de- 
votione conscripsit manu sua.» Sed jam su- 
pra, Conform. 6, et postea Conform. 9, in 
prine., et in fine, non semel sed multoties, 
ait, asseveratque a Francisco scriptam, 
exaratam, et Sanctimonialibus ab eodem 
traditam anno 6 suæ conversionis. Idem 
tamquam indubitatum supponit Firmam, 
trium Ord. 5, et ult. parte. Tract. I, fol. 2, 
col. 2, in indice eorum quæ continentur in 
dicta parte, ubi sic recenset : « Prima Regula 
sororum pauperum mendicantium Sanctæ 
Clarae a B. Francisco edita, et ab Innocen- 
tio IV confirmata. » Idem ibidem, coi. 3, re- 
petit in princip. Regulæ, et ad finem ejus- 
dem, fol. 28, col. 1, modum professionis 
Clarissarum primæ Regulæ apponit ita : 
€ Ego soror N. voveo, et promitto Deo, B. Ma- 
riae Virgini, etc., toto tempore vitæ meae 
servare formam vitæ sororum pauperum 
Sanctæ Clarae, per eumdem B. Franciscum 
eidem Sanctæ Clarae traditam, et per do- 
minum Innocentium Papam IV approba- 
tam, vivendo, etc. » Idem clare habet ipse 
Innoc. IV, in proæmio Bullae confirmationis 
ejusdem Regulæ; quod et in titulo eidem 
Bullæ superposito asserit Laêrtius Chéru- 
bin,, tom. I, sui Bull. , constit. 12, sub 
Innoc. IV. Et pro omnibus ejusdem B. Clarae 


testimonium sufficiat, quæ ^xpresse in suo 
testamento, quod ex vetusto memoriali ex- 
tractum, invenies apud Marcum Portuen- 
sem episcopum I p., lib. VIII, c. 35. Idem 
etiam sentiunt, doctus pater Miranda in 
Expositione ejusdem Regulæ, I p., cap. 6 
et 7, et II p., cap. 1, et communiter alii. 
Quare nullum video sufficiens dubitandi 
fundamentum. Regulam hanc strictissime 
et ad unguem pleræque B. Claræ sequaces 
in pluribus coenobiis per Europam dispersae, 
regulariter observant, licet alia quam pluria 
monasteria, sub Clarissarum etiam nomine, > 
laxiores observant regulas; quædam Inno- 
centa IV, aliæ vero Urbani etiam IV. Ex 
quo fit quod plures, appellationem sortitæ 
ab Urbano summo Pontifice, dictae sint Ur- 
banistae. In principio præmonere necessa- 
rium duximus, quædam a cardinale Pro- 
tectore, et Innocentio Papa, imo et ab ipsa 
Virgine Clara, interposita fuisse pro tem- 
porum ratione :advertitque Firm., in prine, 
ejusdem Regulæ. Cujus Originale authen- 
ticum sub confirmatione et bulla plumbea 
in conventu sanctimonialium Chamberiaci 
provinpiæ sancti Bonaventuræ diligenter 
custodiri tradit Frmam. et alii. 

REGULA ET VITA SORORUM PAUPERUM. 

CAPITULUM I. 

In nomine Domini. Arnen. Incipit Regula 
et forma vitæ Ordinis Sororum pauperum, 
quæ quidem est sanctum Evangelium Do- 
mini nostri Jesu Qhristi observare, vivendo 
in obedientia, sine proprio, et in castitate. 
Clara indigna ancilla Christi promittit obe- 
dientiam et reverentiam domino Papæ In- 
nocentio, ac successoribus ejus canonice 
intrantibus, et Ecclesiæ Romanæ. Et sicut 
in principio conversionis suæ , una cum so- 
roribus suis, promisit obedientiam Fratri 
Francisco, ita eamdem promittit inviolabi- 
liter observare successoribus suis. Et aliæ 
sorores teneantur semper successoribus fra- 
tris Francisci et sorori Claræ, et aliis ab- 
batissis canonice electis ei succedentibus 
obedire. 


i 



295 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


296 


x 


CAPITULUM IL 
Qualiter recipi debeant. 

Si qua, divina inspiratione, venerit ad 
sorores, volens vitam istam accipere, ab- 
batissa sororum omnium consensum requi- 
rere teneatur. Et si major pars consenserit, ! 
habita licentia domini cardinalis protecto- 
ris, possit eam recipere. Et si recipiendam 
viderit, diligenter examinet eam, vel exa- 
minari faciat de fide catholica et ecclesias- 
ticis sacramentis. Et si hæc omnia credat, 
et velit ea fideliter confiteri, et usque in 
finem firmiter observare, et virum non ha- 
beat, vel si habet, et jam religionem intra- 
vit auctoritate diœcesani episcopi, voto con- 
tinentiae jam emisso, ætate autem longeva, 
vel infirmitate aliqua seu fatuitate ab hujus- 
modi observantia non impediente, diligenter 
exponat ei tenorem hujusmodi vitæ. Et si 
idonea fiierit, dicatur ei verbum sancti 
Evangelii, quod vadat, et vendat omnia sua, 
et ea studeat pauperibus erogare. Quod si 
facere non poterit, sufficit ei bona voluntas. 
Et caveant abbatissa et ejus sorores, ne 
sollicitae sint de rebus suis temporalibus, 
ut libere faciat de rebus suis, quidquid Do- 
minus inspiraverit ei. Si tamen consilium 
requiratur, mittant eam ad aliquos discre- 
tos et Deum timentes, quorum consilio 
bona sua pauperibus erogentur. Postea 
capillis tonsis in rotundum, et deposito ha- 
bitu saeculari, concedant ei tres tunicas, et 
mantellum. Deinceps extra monasterium, 
sine utili, manifesta, et probabili causa, 
eidem exire non liceat. Finito vero anno 
probationis, recipiatur ad obedientiam, pro- 
mittens vitam et formam hujus paupertatis 
in perpetuum observare. Nulla infra tempus 
probationis veletur. Mantella etiam possint 
sorores habere pro alleviatione et honestate 
servitii et laboris. Abbatissa vero de vesti- 
mentis discrete eis provideat secundum 
qualitates personarum, et loca, et tempora, 
et frigidas regiones, sicut necessitati vide- 
rit expedire. Juvenculæ, in monasterio re- 
ceptae infra tempus aetatis legitimae, ton- 
deantur in rotundum, et deposito habitu 
saeculari, induantur panno religioso, sicut 
visum fuerit abbatissae. Cum vero ad aeta- 
tem legitimam pervenerint, indutae juxta 
formam aliarum, faciant professionem suam; 
et tam ipsis, quam aliis novitiis abbatissa 
sollicite magistram provideat de discretio- 


ribus totius monasterii, quae in sancta con- 
versatione et honestis moribus, juxta for- 
mam professionis sororum, eas diligenter 
informet. In examinatione et receptione 
sororum servientium extra monasterium, 
servetur forma praedicta ; quae possunt por- 
tare calceamenta. Nulla cum sororibus re- 
sidentiam faciat in monasterio, nisi recepta 
fuerit secundum formam hujus professionis. 
Et amore sanctissimi et dilectissimi pueri 
Jesu pauperculis pannis involuti in præ- 
sepio reclinati, et sanctissimae Matris ejus 
moneo, deprecor, et exhortor sorores meas, 
ut vestimentis semper vilibus induantur. 

CAPITULUM III. 

De divino officio , et jejunio , et quoties 

communicent. 

Sorores litteratae faciant divinum Offi- 
cium secundum consuetudinem Fratrum 
Minorum, ex quo potuerint habere Bre- 
viaria, legendo sine cantu. Et quæ occasione 
rationabili non possint aliquando legendo 
dicere Horas suas, liceat eis, sicut aliae so- 
rores recitant, dicere Pater noster. Quæ 
vero litteras nesciunt, dicant viginti qua- 
tuor Pater noster pro Matutino, pro Laudi- 
bus quinque ; pro Prima vero, Tertia, Sex- 
ta, Nona, pro qualibet istarum septem, pro 
Vesperis autem duodecim, pro Completo- 
rio septem. Pro Defunctis dicant etiam in 
Vesperis septem Pater noster et Requiem 
œternam , pro Matutino duodecim. Sorores 
litteratas teneantur dicere officium Defunc- 
torum. Quando vero aliqua ex sororibus 
migraverit, dicant quinquaginta Pater 
noster. Omni tempore sorores jejunent, in 
Nativitate Domini, quacumque die venerit, 
bis refici possint. Cum adolescentibus, debi- 
libus, et servientibus extra monasterium, 
sicut videbitur abbatissas, possit misericor- 
diter dispensari. Tempore vero manifestae 
necessitatis non teneantur sorores jejunio 
corporali. Duodecim vicibus, ad minus, de 
abbatissae licentia confiteantur in anno. Et 
cavere debent, ne alia verba tunc inserant, 
nisi quæ ad confessionem, et salutem perti- 
nent animarum. Sex vicibus communicent, 
videlicet in Nativitate Domini, in quinta 
FeriaMajoris hebdomadae, in Resurrectione 
Domini, in Pentecoste, in Assumptione 
beatae Virginis, et in Festo omnium Sanc- 
torum. Pro communicandis infirmis sorori- 
bus, capellanis intus liceat intrare. 


297 


PARS SECUNDA. — RËGULÆ. 


298 


CAPITULUM IV. 

De electione abbatissæ. 

In electione abbatissæ teneantur formam 
canonicam observare. Procurent ipsæ ha- 
bere generalem ministrum, vel provincia- 
lem Ordinis fratrum Minorum, qui verbo 
Dei eas informet ad omnimodam concor- 
diam, communem utilitatem in electione 
facienda; et nulla eligatur nisi professa. 
Et si non professa eligeretur, vel aliter da- 
retur, ei non obediant, nisi primo profitea- 
tur formam hujus paupertatis. Qua dece- 
dente, electio alterius fiat abbatissæ. Et si 
aliquo tempore appareret universitati so- 
rorum, prædictam non esse sufficientem ad 
servitium, et communem utilitatem ipsa- 
rum, teneantur prædictæ sorores juxta for- 
mam prædictam, quam citius poterunt, 
aliam sibi in abbatissam et matrem eli- 
gere. Electa vero cogitet quale onus in se 
susceperit, et cui redditura est rationem de 
grege sibi commisso. Studeat etiam aliis 
magis præesse virtutibus, et sanctis mori- 
bus, quam ex officio; ut ejus exemplo pro- 
vocatae sorores, potius ex amore obediant, 
quam timore. De privatis amoribus caveat, 
ne dum in parte plus diligit, in toto scanda- 
lum generet. Consoletur afflictas. Sit etiam 
ultimatum refugium tribulatis, ne si apud 
eam remedia defuerint sanitatum, despera- 
tionis morbus praevaleat in infirmis. Com- 
munitatem servet in omnibus, praecipue 
autem in ecclesia, dormitorio, refectorio, 
infirmaria, et vestimentis. Quod simili modo 
servare ejus vicaria teneatur. Semel in 
hebdomada, ad minus, abbatissa sorores 
suas teneatur ad capitulum convocare. Ubi 
tam ipsa quam sorores de omnibus et pu- 
blicis offensis et negligentiis debeant humi' 
liter confiteri. Et quæ. tractanda sunt pro 
utilitate et honestate monasterii, ibidem 
conferat cum omnibus sororibus. Sæpe 
enim Dominus, quod melius est minori re- 
velat. Nullum debitum grave flat, nisi de 
communi consensu sororum, et manifesta 
necessitate, et hoc per procuratorem. Ca- 
veat autem abbatissa cum sororibus suis, 
ne depositum aliquod recipiat in monaste- 
rio; sæpe enim de his turbationes et scan- 
dala oriuntur. Ad conservandam autem uni- 
tatem mutuæ dilectionis et pacis, de com- 
muni consensu omnium sororum omnes 
Officiales monasterii eligantur. Et eodem 


modo octo ad minus sorores de discretio- 
ribus eligantur, quarum in his quæ forma 
vitae sororum requirit, abbatissa semper uti 
consilio teneatur. Possint etiam sorores et 
debeant, si eis utile et expediens videatur, 
officiales et discretas aliquando removere, 
et alias loco ipsarum eligere. 

CAPITULUM V. 

De silentio et modo loquendi ad locutor ium 

et ad cratem . 

Ab hora completorii usque ad Tertiam, so- 
rores silentium teneant, exceptis servien- 
tibus extra monasterium. Sileant etiam con- 
tinue in ecclesia, dormitorio, et in refectorio 
tantum dum comedunt, praeterquam in in- 
firmaria, in qua pro recreatione et servitio 
infirmarum loqui discrete semper sororibus 
liceat. Possint etiam semper et ubique bre- 
viter submissa voce, quod necesse fuerit, 
insinuare. Non liceat sororibus loqui ad 
locutorium vel ad cratem sine licentia ab- 
batissæ, vel ejus vicariæ. Et iicentiatae ad 
locutorium loqui non audeant, nisi præsen- 
tibus et audientibus duabus sororibus. Ad 
cratem vero non praesumant accedere, nisi 
praesentibus, ad minus, tribus per abbatis- 
sam vel ejus vicariam assignatis de illis 
discretis, quæ sunt electae ab omnibus so- 
roribus pro consilio abbatissæ. Hanc for- 
mam loquendi teneantur, pro posse, abba- 
tissa et ejus vicaria observare. Et hoc de 
crate rarissime. Ad portam vero nullatenus 
fiat. Ad cratem vero pannus interius appo- 
natur, qui non removeatur, nisi cum pro- 
ponitur verbum Dei, vel aliqua alicui loqua- 
tur. Habeant etiam ostium ligneum diversis 
vel duabus seris ferreis, valvis et vectibus 
optime conjunctum, ut nocte maxime dua- 
bus clavibus obseretur, quarum unam 
habeat abbatissa, aliam vero sacrista. Et 
maneat semper obseratum , nisi cum au- 
ditur divinum officium, et pro causis supe- 
rius memoratis. Nulla ante solis ortum, vel 
post solis occasum loqui ad cratem ullate- 
nus debeat. Ad locutorium vero semper pan- 
nus, qui non removeatur, interius maneat. 
In Quadragesima Sancti Martini, et Qua- 
dragesima majori, nulla loquatur ad locu- 
torium, nisi sacerdoti, causa confessionis, 
vel alterius manifestae necessitatis, quod 
reservetur in prudentia abbatissæ, vel ejus 
vicariæ. 


299 


S. FRANCISGI ÀSSISIÀTIS OPUSCULA. 


800 


CAPITULUM VI. 

Qualiter sorores non recipiant possessio- 
nem aliquam vel proprietatem , per se, 
vel interpositam personam . 

Abbatissa, cum omnibus sororibus, solli- 
citas sint sanctam paupertatem, quam Do- 
mino Deo promiserunt, custodire, et eam- 
dem teneantur abbatissae futurae, et sorores 
omnes usque in finem inviolabiliter obser- 
vare ; videlicet in non recipiendo, seu ha- 
bendo possessionem vel proprietatem, per 
se, nec per interpositam personam, seu 
etiam aliquid quod rationabiliter proprie- 
tatis dici potest ; nisi quantum terrae, pro 
honestate et renovatione monasterii, ne- 
cessitas requirit. Et illa terra non labore- 
tur, nisi pro horto ad necessitatem ipsa- 
rum» 

CAPITULUM VII. 

De modo laborandi. 

Sorores, quibus dedit Dominus gratiam 
laborandi, post horam tertiam laborent de 
laboritio, quod pertinet ad honestatem, et 
communem utilitatem, fideliter, et devote; 
ita quod excluso otio animæ inimico, sanctæ 
orationis et devotionis spiritum non extin- 
guant cui debent cetera temporalia deser- 
vire. Et id quod manibus suis operantur, as- 
signare in capitulo abbatissæ vel ejus vica- 
riæ coram omnibus teneantur. Item fiat de 
eleemosyna aliqua missa pro sororum ne- 
cessitatibus ab aliquibus, ut in communi pro 
eisdem recommendatio fiat. Et hæc omnia 
pro communi utilitate distribuantur per 
abbatissam, vel ejus vicariam, de consilio 
discretarum. 

CAPITULUM VIII. 

Qualiter sorores nihil sibi approprient , et 
de infirmis sororibus . 

Sorores nihil approprient sibi, nec do- 
mum, nec locum, nec aliquam rem; sed 
tamquam peregrinae et advenae in hoc sae- 
culo, in paupertate et humilitate Domino 
famulantes, mittant pro eleemosyna confi- 
denter. Nec oportet eas verecundari, quia 
Dominus pro nobis se fecit pauperem in 
hoc mundo. Hæc est illa celsitudo altissimæ 
paupertatis, quæ vos carissimas sorores 
meas haeredes et reginas regni coelorum ins- 
tituit, pauperes rebus fecit, virtutibus su- 


blimavit. Hæc sit portio vestra, quæ perdu- 
cit in terram viventium. Cui, dilectissimae 
sorores, totaliter inhaerentes, nihil aliud pro 
nomine Domini Jesu Christi in perpetuum 
sub coelo habere velitis. Non liceat alicui 
sorori litteras mittere, vel aliquid recipere, 
aut extra monasterium dare sine licentia 
abbatissæ. Nec quidquam liceat habere, 
quod abbatissa non dederit aut permiserit. 
Et si a parentibus suis vel ab aliis aliquid 
mitteretur abbatissa faciat illi dari; ipsa 
autem, si indigeat, uti possit. Sin autem, 
sorori indigenti caritative communicet. Si 
vero aliqua pecunia transmissa ftierit, ab- 
batissa de consilio discretarum in illis, quo- 
rum indigeat, illi faciat provideri. 

De infirmis sororibus, tam in consiliis, 
quam in cibariis, et aliis necessariis, quæ 
earum requirit infirmitas, teneatur firmi- 
ter abbatissa sollicite per se vel per alias 
inquirere, et juxta possibilitatem loci, ca- 
ritative et misericorditer providere. Quia 
omnes tenentur providere et servire soro- 
ribus suis infirmis, sicut vellent sibi deser- 
viri, si ab aliqua infirmitate tenerentur. Et 
secure manifestet una alteri necessitatem 
suam. Quia si vera mater diligit et nutrit 
filiam suam carnalem, quanto diligentius 
debet quælibet soror diligere et nutrire so- 
rorem suam spiritualem ? Quæ infirmes sunt, 
in saccis et paleis jaceant, et habeant ad 
caput capitalia cum pluma. Et quæ indigent 
pediolis laneis et culcitris, uti possint. In- 
firmae vero prædictæ, cum ab introeuntibus 
monasterium visitantur, possint singulae ali* 
qua bona verba sibi loquentibus breviter 
respondere. Aliæ vero sorores licentiatæ, 
monasterium intrantibus loqui non audeant, 
nisi praesentibus et audientibus duabus dis- 
cretis sororibus, per abbatissam et ejus vi- 
cariam assignatis. Hanc formam loquendi 
teneantur per se abbatissa et ejus vicaria 
observare. 

CAPiTULUM IX. 

De poenitentia sororibus imponenda . 

Si quæ sororum contra formam profes- 
sionis nostrae mortaliter, inimico instigante, 
peccaverit, per abbatissam, vel alias soro- 
res, bis aut ter admonita, si non se emenda* 
verit; quot diebus contumax fuerit, in terra 
panem et aquam coram sororibus omnibus 
in refectorio comedat, et graviori pœnæ sub- 
jaceat, si visum fuerit abbatissæ. Intérim 


301 


PARS SECUNDA. — REÛULÆ. 


302 


dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad 
poenitentiam cor illius illuminet. Abbatissa 
vero, et ejus sorores cavere debent ne iras- 
cantur propter peccatum alicujus : quia ira 
et conturbatio in se et in aliis impediunt 
caritatem. Si contigerit, quod absit, inter 
sororem et sororem, verbo vel signo, occa- 
sionem turbationis vel scandali aliquando 
suboriri; quæ turbationis causam dederit, 
statim antequam offerat munus orationis 
sum coram Deo, non solum humiliter pros- 
ternet se ad pedes alterius, veniam petens, 
verum etiam suppliciter roget, ut pro se 
intercedat ad Dominum, quod sibi indul- 
geat. Illa vero memor illius verbi Domini, 
Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater coeles- 
tis dimittet vobis (Matth., vi, 15), liberaliter 
sorori suæ omnem injuriam sibi illatam di* 
mittat. Sorores servientes extra monaste- 
rium longam moram non faciant, nisi causa 
manifestas necessitatis requirat. Et honeste 
debeant ambulare, et parum loqui, ut aedifi- 
care valeant semper intuentes. Et firmiter 
caveant ne habeant suspecta consortia vel 
consilia aliquorum ; ne fiant commatres vi- 
rorum aut mulierum, ne hac occasione 
murmuratio vel turbatio oriatur. Nec prae- 
sumant rumores de saeculo referre in mo- 
nasterio : et firmiter teneantur, de his quæ 
intus dicuntur vel aguntur, extra monaste- 
rium aliquid non referre, quod possit aliquod 
soandalum generare. Et sl aliqua simpli* 
citer in his duobus offenderit, sit in pruden- 
tia abbatissae misericorditer sibi poeniten- 
tiam injungere. Si autem ex consuetudine 
vitiosa laberetur, juxta qualitatem culpae, 
abbatissa de consilio discretarum illi poe- 
nitentiam injungat. 

CAPITULUM X. 

De visitatione sororum ab abbattissa . 

Abbatissa moneat et visitet sorores suas, 
et humiliter et caritative corrigat eas, non 
praecipiens eis aliquid quod sit contra ani- 
mam suam, et hujus professionis formam. 
Sorores vero subjectae recordentur, quod 
propter Deum abnegaverunt proprias vo- 
luntates. Unde firmiter suis abbatissis obe- 
dire teneantur in omnibus quæ observare 
promiserunt, et non sunt animae contraria, 
et suæ professioni. Abbatissae Yero tantam 
familiaritatem habeant circa ipsas, ut dicere 
possint eis et facere sicut dominæ ancillis 


suis;' nam ita debet esse, quod abbatissa 
sit omnium sororum ancilla. Moneo vero et 
exhortar in Domino Jesu Christo, ut ca- 
veant sorores ab omni superbia, vana glo- 
ria, invidia, avaritia, cura et sollicitudine 
hujus saeculi, detractione et murmuratione, 
dissensiorie et divisione. Sint vero sollicitæ 
semper ad invicem servare mutuæ dilectio- 
nis unitatem, quæ est vinculum perfectio- 
nis. Et nescientes litteras, non curent lit- 
teras discere, sed attendant quod super 
omnia desiderare debent habere spiritum 
Domini, et sanctam ejus operationem, orare 
semper ad eum puro corde, et habere hu- 
militatem, et patientiam in tribulatione et 
in infirmitate, et diligere eos qui nos repre- 
hendunt et arguunt; quia dicit Dominus: 
Beati qui persecutionem patiuntur propter 
justitiam , quoniam ipsorum est regnum 
coelorum : qui autem perseveraverit usque 
in finem, hic salvus erit . (Matth., v, 10; 
x, 22.) 

CAPITULUM XI. 

De ostiaria . 

Ostiaria sit matura moribus, et discreta, 
sitque convenientis ætatis, quæ ibidem in 
cella aperta sine ostio in die resideat. Sit ei 
et aliqua socia idonea assignata, quæ cum 
necesse fuerit, vicem ejus in omnibus exse- 
quatur. Sit autem ostium duabus seris, et 
diversis ferreis valvis et vectibus optime 
conjunctum, et in nocte maxime duabus 
clavibus obseretur, quarum unam habeat 
portaria, aliamque abbatissa. In die sine 
custodia minime dimittatur, et una clave 
firmiter obseretur. Caveant autem studio- 
sissime, et procurent ne unquam ostium 
sit apertum, ubi minus fieri poterit con- 
gruenter. Nec omnino aperiatur alicui in- 
trare volenti, nisi concessum fuerita summo 
Pontifice, vel a domino cardinali. Necante 
solis ortum monasterium ingredi liceat, nec 
post solis occasum sorores intus aliquem 
remanere permittant, nisi exigente mani- 
festa rationabili et inevitabili causa. Si 
pro benedictione abbatissæ, vel pro aliqua 
in monialem consecranda, vel alio etiam 
modo concessum fuerit episcopo alicui mis- 
sam interius celebrare, quam paucioribus 
et honestioribus poterit, sit contentus so- 
ciis et ministris. Cum autem intra monas- 
terium, ad opus faciendum, necesse fuerit 
aliquos introire, statuat tunc abbatissa sol- 



303 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


licite personam convenientem ad portam, 
quatenus illis et non aliis ad opus deputatis, 
aperiat. Caveant studiose omnes sorores ne 
tunc ab ingredientibus videantur. 

CAPITULUM XII. 

De visitatione. 

Visitator sororum semper semper sit Or- 
dine fratrum Minorum secundum volunta- 
tem et mandatum domini cardinalis. Et sit 
talis, de cujus honestate et moribus plena 
notitia habeatur. Cujus officium erit, tam in 
capite quam in membris corrigere excessus 
commissos contra formam professionis. 
Qui stans in publico loco, ut videri ab aliis 
possit, cum pluribus et singulis loqui liceat, 
quæ ad officium visitationis pertinent, se- 
cundum quod melius viderit expedire. Gap- 
pellanum etiam cum uno socio clerico bonæ 
famæ, discretionis providæ, et duos fratres 
laicos sanctæ conversationis et honestatis 
amatores, in subsidium paupertatis, sicut 
hactenus ab Ordine Minorum misericordi- 


304 

ter habuerunt, ab eodem Ordine postulent. 
Nec liceat cappellano sine socio monaste- 
rium ingredi. Et intrantes in loco sint pu- 
blico, ut se possit alterutrum, et ab aliis in* 
tueri. 

Pro confessione infirmarum quæ ad Lo- 
cutorium ire non possunt, pro communi- 
candis eisdem, et pro extrema unctione, et 
pro animæ recommendatione, liceat eisdem 
introire. Pro exequiis vero , et missarum 
solemniis defunctarum, vel ad fodiendam 
vel operiendam sepulturam, seu etiam co- 
aptandam, possint sufficientes idoneæ per- 
sonae abbatissae providentia introire. Ad 
hæc sorores teneantur semper habere illum 
de sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalibus 
pro gubernatore, protectore, et correctore, 
qui fuerit a domino Papa fratribus Minori- 
bus deputatus, ut semper sudditæ et sub- 
jectae pedibus ejusdem sanctæ Ecclesiæ, 
stabiles in fide catholica, paupertatem et 
humilitatem Domini nostri Jesu Christi, et 
ejus sanctissimae Matris, in perpetuum ob- 
servemus. 


REGULA TERTIARIORUM SIVE 

4 

MONITUM. 

Ad initium hujus libri, admonui tres Or- 
dines instituisse B. Franciscum, et unicui- 
que suas praescripsisse vivendi normas. Qui 
tertiam profitentur, a numero vel ordine 
ejus, et relatione ad alios duos. Tertiarii 
communiter dicuntur. A . D. Antonino, ter- 
tia parte, Hi$tor. 9 titul. 23, cap. 2, in 
princip. : Pinzocgori , ab aliis Pinzoehory 
et Mantellali vocantur. Propriato et ho- 
nesto imposito nomine (sub quo Ordo a Ni- 
colao IV et aliis Pontificibus fuit approba- 
tus, et quo eos vocari jussit Glem. VII, Ad 
uberes fructus) ab ipso D. Francisco insti- 
tutore aequius et rectius appellantur Fra- 
tres vel Sorores de poenitentia. Quam dum 
coelesti fervore, et cumulato fructu in multis 
Italiæ locis beatus hic legislator noster 
praedicaret, sed praecipue in oppido Ca- 
narii, quod in Umbria in Valle Spoletana 
per quatuor millia passuum ab Assisio dis- 
tat, oppidani omnes, et ex aliis pagis et ci- 
vitatibus turmatim ad virum Dei, ejus prae- 
dicationis igne succensi, undique confiue- 


FRATRUM DE PŒNITENTIA. 

bant, nullo pavore suspensi, nulla cura dis* 
tracti, et se novis poenitentiae legibus vincire 
velle significabant. Qui ne imbecilles mu- 
lieres, et periculis facile expositas, consor- 
tium praesidio orbaret, nec homines uxo- 
rum licita et optata societate privaret, et 
loca urbesque penitus depopulare videre- 
tur, nec hos in religiosorum sodalitium re- 
cipere, nec illas infra sanctimonialium 
claustra recludere, consultum judicavit. 
Unde commune utrisque hoc Institutum 
praescripsit ad 14 suae plenae conversionis 
annum, et Virginei partus 1221, in quo 
utriusque sexus omne genus, tam saecula- 
rium quam ecclesiasticorum, facillime, et 
sub suavi jugo, sub propriis tectis, propria 
gaudens hæreditate, Deo inserviret. Ordi- 
nem suis statutis firmavit, legibus muni- 
vit, et propria Regula corroboravit. 

Sunt vero qui contrarium putent, et om- 
nino negent Regulam concinnatam Tertia- 
riis dedisse, et hanc quæ sequitur ejus esse, 
sed Nicolai IV (non III, ut habet Sedulius 
in principio adnotationum ad Vitam divœ 
Elisabetkœ) licet Franciscus eis quaedam 


805 


- PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


806 


praescripsisset statuta. Inter hos sunt, non 
ignoti nominis Alphonsus de Casarubios, 
collector Compend. , verbo fratres Tertiarii , 
num. 24; insuper circa Tertiarios, Miranda 
et Carrillo illum secuti, ad initium suarum 
Expositionum in hanc Regulam, denuo Mi- 
ran., tomo primo sui Manual ., quæstio 86, 
artic.i; Roderic., t.III,QQ., Reg. quæst.72, 
artic. i; Sedulius citatus ; ot Gonzaga, cum 
aliis. 

Ego vero hanc ab eo editam, et inter ejus 
genuina Opera referendam putavi, innixus 
non infirmo testimonio Hieronymi a Serbo, 
qui, .in suis Adnot, ad praefatum locum Com- 
pendii , ita ait: «Quoad hanc materiam Ter- 
tiariorum est primo notandum, quod eorum 
duae reperiuntur Regulae : una facta a sera- 
phico patre Francisco, a Nicolao IV appro- 
bata, et altera Leonis X, pro iis Tertiariis, 
qui regularem profitentur vitam in monas- 
teriis »; et Bernardi de Busto, part, ii f Rosar . , 
Serm. 26, part, n, Serm. § Quoad primum; 
ubi pro conclusione, loquens de hac Regula, 
ita statuit: « Dico quod hujus Regulae inven- 
tores non fuerunt fratres Minores, non ali- 
quis episcopus, non doctor, non congregatio 
aliqua ; sed seraphicus Franciscus, Spiritu 
Sancto praedocente, eam instituit. » Petrus 
Rodulph., lib. II, fol. mihi 152, pagin. 1, ti- 
tulo : De Tertiariis , eos sub Regula B. Fran- 
cisci militare asserit. Eamdem confecisse 
tenet noster Joannes Pineda, ni part, suæ 
Monarch. Ecoles ., lib. XXII, cap. 20, § 6; 
Joan. a Gapistrano saepius in Defensorio 
tertii Ordinis; Joannes Amicius, in Dedi - 
catoria ejusdem Defensorii; Raph. Volat., 
1. XXI suæ Anthrop.y c. 6 ; Codex quidam 
MS. de Rebus Hisp., in Biblioth. conventus 
S. Franc. Assis.; Dionys. Carthus., in Ex - 
posit. ad eamdem, in Prologo, et alibi; 
Anton, de Sillis, 1. de Orig. et provectu ter- 
tii Ord . per multa loca ; imo et Miranda in 
Exposit. ejusdem Regulæ, c. 5, quam sae- 
pissime, c. 9, inprinc., et in Forma Pro- 
fessionis, quam ibidem assignat, pluribus- 
que aliis in locis, a Francisco datam hanc 
Regulam, et a Nicolao approbatam asserit, 
parum conformiter ad ea quæ in locis su- 
perius citatis dixit. Plures sunt mihi hujus 
rei testes, quibus modo supersedeo, sola 
contentus comprobatione Firmam, trium 
Ordinum, in cujus, V par., tract. 2, fol. mihi 4, 
col. 3, hæc habetur forma Professionis Ter- 
tiarorum : « Ego frater N. vel soror N. vo- 


veo, etc., servare mandata Dei toto tempore 
vitæ meæ, et satisfacere, ut convenit, trans- 
gressionibus contra Regulam et vivendi 
modum tertii Ordinis de poenitentia institu- 
tam per B. Franciscum, et per Dom. Nico- 
laum IV, confirmatam, etc. » Eademque pro- 
fitendi forma ibidem subnectitur idiomate 
Gallico his yerbis : «Je Frere N. ou Sœur N. 
promets et voué à Dieu, etc., de garder tous 
les commandements de Dieu, tout le temps 
de ma vie, et de satisfaire, comme sera con- 
venable, des trangressions que j'aurai com- 
mises contre ceste Règle et manière de 
vivre, de l’Ordre de Pénitents, instituée par 
saint François, et confirmée par le Seigneur 
Pape Nicolas, etc. »Ubi in ipsa Professionis 
solemnitate quis fatetur B. Franciscum auc- 
torem esse Regulæ quam profitetur, appro- 
batorem vel confirmatorem tantum Nico- 
laum, imo et expresse hoc habet Leo X, in 
Constitutione vel Bulla Inter ccetera , pro 
Tertiariis in congregatione viventibus ; et 
pluries ait illam a Francisco editam, et a 
Nicolao confirmatam et approbatam, quod' 
et asserit Laert. Cherub. ad Const. secun- 
dam Nicolai IV, et quadragesimam secun- 
dam Leonis X. Idem cæteris clarius sæ- 
pius affirmat Ciem. VII, Const. Ad uberes 
fructus. Facile tamen crediderim, Nico- 
laum quædam ex suis inseruisse, aliquidve 
pro temporis et ipsius Ordinis ratione im- 
mutasse, quorum utrumque ipse Nicolaus 
insinuavitnon obscure in Bulla Unigenitus , 
quam refert Sillin. præcitatus, tom. II, p. 7. 

Magna sunt hujus Ordinis privilegia et 
indulta, egregia encomia, innumeri Sancti 
et Sanctæ, quorum multi Divorum albo 
sunt adscripti. Horum Vitas habes partim 
apud Sedul., in sua Hist. Seraph ., partim 
in Chronicis Minorum, et apud supra cita- 
tos auctores. Regulæ argumentum hoc uno 
comprehenditur, ut ejus professores sancte 
et catholice vitam componant, Dei praecepta 
aliaque leviuscula observent. Sub ea, hac 
nostra ætate plurimi militant principes, car- 
dinales et praelati, ita ut solum in Carpen- 
tana Hispaniae Mantua, seu Madrito, Curia 
regis Catholici, sexagesimum excedant nu- 
merum Domini titulares et magni principes 
sub hoc instituto degentes. De eo plura prae- 
dixit abbas Joachimus; et magni scripse- 
runt auctores. Regulam hanc nobis obtulere 
Firmam, citatum, Speculum Minorum Ro- 
tomagi impressum anno 1509, apud Marti- 



I 


S. FRANCISCO ÀSSISIATIS OPUSCULA. 


308 


\ 


» 


307 

\ 

nam Morin., fol. mihi 83, pag. 2 et seq. ; 
Laert. Cherub., tomo primo sui BuUarii sub 
Nicolai IV, Const. 2; Codez quidam MS. Bi- 
bliothecœ fratrum Minorum Conventualium 
Assisiatum ; Sorbo ad finem Compendii, et 
plures ejus expositores. 

IN NOMINE DOMINI, AMEN. 

De modo eœaminandi volentes intrare 

Ordinem. 

CAPITULUM I. 

Si qui voluerint banc vitam observare, et 
illos ad eam observandam assumi conti- 
gerit, ante assumptionem seu receptionem 
ipsorum de fide catholica, et obedientia 
erga præfatam ecclesiam, diligenti exami- 
nationi subdantur. Et si eas professi firmiter 
fuerint, vereque crediderint, admitti, seu 
recipi tute poterunt ad eamdem. Praecaven- 
dum esttamen sollicite, ne quis haereticus, 
vel suspectus de haeresi, aut etiam infa- 
matus, ad vitae observationem istius quo- 
modolibet admittatur. Et si talem inveniri 
contigerit extitisse receptum, assignetur 
ille quantocius inquisitoribus pravitatis hae- 
reticae puniendus. 

De forma recipiendi volentes intrare 

Ordinem. 

CAPITULUM II. 

Cum autem fraternitatem hujusmodi quis 
intrare voluerit, ministri, ad receptionem 
talium deputati, ejus officium, statum, et 
conditionem solerter explorent, sibi fra- 
ternitatis ejusdem onera, pracipue alieno* 
rum restitutionem, apertius exponentes. 
Quibus praemissis, si eidem placuerit, juxta 
modum hujusmodi induatur; et de alienis, 
si qua fuerint apud eum, satisfacere stu- 
deat in pecunia numerata, vel secundum 
exhibitam pignoris cautionem, seque nihil* 
ominus proximis reconciliare procuret. 
Quibus omnibus ad effectum perductis, 
post unius anni spatium, cum aiiquorum 
discretorum fratrum consilio, si is vide- 
bitur ipsis idoneus, recipiatur hoc modo : 
videlicet ut promittat se divina praecepta 
omnia servaturum, ac etiam satisfacturum, 
ut convenit, de transgressionibus, quas 
contra hunc vivendi modum commiserit; 
cumMnterpellatus ad visitatoris extiterit 


voluntatem. Et hujusmodi ab eo facta pro- 
missio per manum publicam in scriptis inibi 
redigatur. Alio autem modo nullus a mi- 
nistris recipiatur eisdem , nisi visum eis 
aliter fuerit, conditione personae, ac ipsius 
instantia, sollicita consideratione discussis. 
Ordinamus praeterea statuentes, ut nullus 
post ipsius fraternitatis ingressum, eam- 
dem egredi valeat ad saeculum reversurus. 
Possit tamen habere liberum transitum ad 
religionem aliam approbatam. Mulieribus 
vero viros habentibus, nisi de ipsorum li- 
centia et consensu, non pateat ad consor- 
tium dictae fraternitatis ingressus. 

De forma habitus , et qualitate 
indumentorum. 

CAPITULUM III. 

Fratres insuper ipsius Fraternitatis de 
humili panno in pretio, et colore non pror- 
sus albo vel nigro communiter vestiantur; 
nisi fuerit ad tempus in pretio, per visita- 
tores, de consilio ministrorum, ob causam 
legitimam et apertam cum aliquo dispensa- 
tum. Chlamydes quoque ac pelles absque 
scolatura scissas, vel integras, affibulatas 
tamen, non patulas ut congruit honestati, 
clausasque manicas fratres habeant supra- 
dicti. Sorores etiam chlamyde induantur et 
tnnica de hujusmodi humili panno factis, 
vel saltem cum chlamyde habeant guarnel- 
lum seu placentinum coloris albi vel nigri, 
aut paludellum amplum de canabo sive 
lino absque ulla crispatura consutum. Circa 
humilitatem vero panni, et pellitiones so- 
rorum ipsarum juxta conditionem ciyusli- 
bet earumdem ac loci consuetudinem pote- 
rit dispensari. Bindis et ligaturis sericis 
non utantur, pelles dumtaxat agninas, bur- 
sas de corio, et corigas simpliciter absque 
serico ullo factas, et non alias tam fratres 
habeant quam sorores, depositis ceteris, 
juxta beati Petri, Apostolorum Principis 
salubre consilium, vanis hujus sæculi or- 
namentis. 

Quod non vadant ad inhonesta convivia , 
et spectacula , et quod histrionibus non 
dent. 

CAPITULUM IY. 

Sit eis ad inhonesta convivia, vel specta- 
cula, sive curias seu choreas, accessus 
penitus interdictus. Histrionibus, seu vani- 


309 


PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


310 


tatis nihil dent ; et ne quidquam illis done- 
tur a propria familia, prohibere procu- 
rent. 

De abstinentia et jejunio. 

CAPITULUM Y. 

Ab esu autem carnium, secunda, quarta, 
et sexta feria, dieque sabbati abstineant 
universi, nisi aliud infirmitatis vel debili- 
tatis instantia suaderet. Minutis vero per 
triduum carnes dentur; nec subtrahantur 
in itinere constitutis. Sit quoque ipsarum 
comestio licita singulis, cum solemnitatem 
praecipuam intervenire contigerit in qua 
cæteri Christiani ab antiquo epulis carneis 
vesci solent. Aliis autem diebus, in quibus 
jejunium non servatur, ova et caseus non 
negentur, sed cum religiosis ceteris in eo- 
rum conventualibus domibus, licite sumere 
valeant de appositis ab eisdem, sintque 
prandii cœnæque refectione contenti, ex- 
ceptis languidis, et viatoribus, ac infirmis. 
Sit sanis cibus moderatus et potus, cum tex- 
tus evangelicus habeat : Attendite' ne corda 
vestra crapula et ebrietate graventur. Pran- 
dium autem, vel cœna, non nisi promissa 
semel Dominica oratione sumatur, post 
sumptionem cuilibet cum Deo gratias ite- 
randa. Quod si omitti contigerit, dicatur 
tribus vicibus Pater noster. Qualibet vero 
sexta feria totius anni jejunium celebrent, 
nisi forte infirmitate aut alia causa le- 
gitima excusentur, vel nisi festum Nata- 
lis Domini Feria ipsa occurreret observan- 
dum. Sed a festo Omnium Sanctorum usque 
ad Pascha quarta et sexta feria jejunabunt, 
alia quas ab Ecclesia sunt statuta vel ordi- 
nata, ex causa communitér indicta jejunia 
servaturi. In Quadragesima vero 8. Martini 
usque ad diem Nativitatis Domini, et a Do- 
minica Quinquagesimae usque .ad Pascha, 
diebus singulis, exceptis Dominicis, jeju- 
nare procurent ; nisi aliud fortassis infir- 
mitas, vel necessitas alia suaderet. Sorores 
gravidae, usque ad suæ purificationis diem, 
ab exercitatione qualibet corporali, oratio- 
nibus dumtaxat exceptis, poterunt, si vo- 
luerint, abstinere. Laborantes autem, prop- 
ter fatigationis afficientis instantiam, a 
Dominicae Resurrectionis festo usque ad 
festivitatem B. Michaelis prodicti, ter in 
die, qua exercitio laboris incumbent, licite 
sumere cibum possunt. Gum vero illos con- 


tigerit aliorum imminere laboribus, de 
cunctis appositis die quolibet sumere lice- 
bit eisdem, nisi sexta feria, vel dies sit alia 
in qua generalifer ab Ecclesia jejunium 
noscitur institutum. 

Quoties debent confiteri per annum et 
sumere corpus Christi. 

CAPITULUM VI. 

Singuli autem fratrum et sororum ter in 
anno, videlicet in Natali Domini, in Resur- 
rectionis ipsius et Pentecostes festivitati- 
bus, peccata propria confiteri, et Eucharis- 
tiam devote suscipere non postponant, re- 
conciliando se proximis, et restituendo 
etiam aliena. 

Quod non ferant arma impugnationis. 

CAPUT VII. 

Impugnationis arma secum fratres non 
deferant, nisi pro defensione Romanæ Ec- 
clesiae, Christianae fidei, vel etiam terrae 
ipsorum, aut de suorum licentia ministro- 
rum. 

De dicendis Horis Canonicis. 

CAPITULUM VIII. 

Dicant universi quotidie septem Horas 
Canonicas, videlicet Matutinum, Primam, 
Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperas, et 
Completorium; Clerici, videlicet scientes 
Psalterium, pro prima, Deus in nomine tuo , 
etc. Beati immaculati, usque ad Legem, 
Gloria Patri dicant. Cum vero ad ecclesiam 
non accedent, pro Matutino Psalmos dicere 
studeant, quos dicunt clerici, vel ecclesia 
cathedralis, vel saltem ut illiterati alii pro 
Matutino duodecim, et pro qualibet alia 
hora septem vicibus Pater noster cum 
Gloria Patri dicere non omittant; in qui- 
bus videlicet Primæ ac Completorii horis 
minorem Symbolum, ei Miserere mei Deus, 
adjiciant, qui noverint. Sed si horis non 
dixerint constitutis, dicant tribus vicibus 
Pater noster. Infirmi autem horas hujus- 
modi non teneantur dicere, nisi velint. In 
Quadragesima vero Sancti Martini, et etiam 
in majori, ecclesias, in quarum parochiis 
habitant, matutinalibus horis personaliter 
adire procurent, nisi causa rationabili ex- 
cusentur. 


S. FRANCISCO ASSIS1ATIS OPUSCULA. 


I 


312 


311 

Quod omnes y qui de jure possunt faciant 

testamentum. 

CAPITULUM IX. 

Omnes praeterea, quibas de jure facultas 
affuerit, condant seu faciant testamentum, 
et de bonis suis infra tres menses post eo- 
rum ingressum immediate sequentes ordi- 
nent et disponant, ne quemquam illorum 
contingat decedere intestatum. 

De pace reformanda inter fratres et alios 

extraneos . 

CAPITULUM X. 

De pace vero inter fratres et sorores, aut 
etiam exteros in discordia positos, facien- 
da, sicut ministris videbitur, ita flat, adhi- 
bito, si facultas affuerit, episcopi diœcesani 
consilio in hac parte. 

Quando molestantur contra jus aut eorum 

privilégia. 

CAPITULUM XI. 

Si vero fratres aut sorores contra jus vel 
eorum privilegia, per potestates seu recto- 
res locorum, ubi domicilium obtinent, vexa- 
tionibus impetantur; ministri loci ad eos 
episcopos, et alios locorum ordinarios, 
studeant habere recursum juxta consilium 
et ordinationem ipsorum in talibus proces- 
suri. 

Quod caveant , in quantum possunt , a 
juramentis solemnibus* 

CAPITULUM XII. 

A juramentis autem solemnibus omnes 
abstineant, nisi necessitate cogente in ca- 
sibus per indulgentiam Apostolicæ Sedis 
exceptis, videlicet pro pace, fide, calumnia, 
et testimonio perhibendo, ac etiam in con- 
tractu emptionis, venditionis, et donationis, 
ubi videbitur expedire. In communi quoque 
loquela vitent, ut poterunt, juramenta. Et 
qui die aliquo minus caute juraverit lapsu 
linguae, prout contingere in multiloquio 
consuevit, die ipso in sero, cum debet reco- 
gitare quid fecerit, dicat tribus vicibus Ora- 
tionem Dominicam, propter incaute facta 
hujusmodi juramenta. Memor autem sit 
quilibet, ut ad divina obsequia familiam 
propriam exhortetur. 


De audienda missa, et congregatione 

facienda. 

CAPITULUM Xm. 

Universi sane fratres et sorores, cujus- 
cumque civitatis aut loci, diebus singulis, 
si commode poterunt, mis sæ officium au- 
diant. Et menso quolibet ad ecclesiam, sive 
loca, ad quam vel quæ ministri curaverint 
intimare, conveniant, missarum solemnia 
inibi audituri. Unusquisque autem usualis 
monetae denarium massario tribuat, qui 
pecuniam hujusmodi colligat, et eam de 
consilio ministrorum inter fratres et soro- 
res paupertate gravatos, et praecipue in- 
firmantes, ac eos qui funeris carere dignos- 
cuntur exsequiis, et deinde inter pauperes 
alios dividant congruenter. Offerant insu- 
per de dicta pecunia ecclesiae memoratae, 
tuncque, si commode poterunt, virum reli- 
giosum, et in verbo Dei competenter instrue* 
tum habere procurent, qui eos ad poeniten- 
tiam et misericordiae opera exercenda hor- 
tetur, sollicite moneat et inducat. Studeat 
quilibet, dum missae celebratur officium, 
et praedicationis verbum proponitur, ser- 
vare silentium, orationi et officio sit in- 
tentus, nisi eum communis utilitas frater- 
nitatis impediat. 

De Fratribus infirmis , et Defunctis . 

CAPITULUM XIV.. 

Cum autem quemquam ex fratribus infir- 
mari contigerit, ministri per se, vel per 
alium, seu alios, si hoc eis infirmus fecerit 
intimari, semel in hebdomada visitare tene- 
antur aegrotum, ipsum sollicite ad recipien- 
dum poenitentiam, prout melius et effi- 
cacius expedire putaverint, inducentes, 
necessaria illi de bonis communibus minis- 
trando. Et si prafatus infirmus de praesenti 
luce migraverit, fratribus et sororibus tunc 
in civitate vel loco ubi eum contigerit mo- 
ri, praesentibus nuntietur, ut defuncti exe-- 
quiis procurent personaliter interesse, a 
quibus, donec Missarum fuerint celebrata- 
solemnia, et corpus tumulo conditum, non 
recedant. Hac quoque circa sorores infir- 
mas, et decedentes, volumus observari. Prae- 
terea infra octo dies post ipsius sepulti obi- 
tum immediate sequentes, quilibet fratrum 
et sororum ipsarum dicat pro anima ejus,, 
sacerdos videlicet missam unam ; sciens 


1 


313 

Psalterium, quinquaginta Psalmos; et illi— 
terati totidem Pater noster , et in fine eu- 
juslibet Requiem œtemam , adjiciat. Et 
post hæc infra annum, pro fratrum et soro- 
rum tam virorum quam Defunctorum salute 
tres missas faciant celebrari. Qui vero psal- 
terium sciverint, illud dicant, et cæteri 
Orationem Dominicam centies dicere non 
omittant, Requiem œtemam in fine cujus- 
libet addituri. 

De ministris . 

CAPITULUM XY. 

Ministeria quoque ac alia officia, quæ 
praesentis formulae series exprimit, posita 
quisque sibi devote suscipiat, curetque fide- 
liter exercere. Officium autem cujuslibet, 
certi temporis spatio limitetur. Nullus mi- 
nister instituatur ad vitam, et ejus ministe- 
rium certum tempus comprehendat. 

De visitatione et correctione delinquentium. 

CAPITULUM XYI. 

Ad hæc ministri, et fratres ac sorores, 
civitatis et loci cujuslibet, ad visitationem 
communem, in aliquo loco religioso, vel 
ecclesia, ubi locum hujusmodi contigerit 
deesse, conveniant, et visitatorem habeant 
sacerdotem, qui alicujus approbatae religio- 
nis existât, quique illis de commissis exces- 
sibus injungat poenitentiam salutarem, nec 
quivis alius possit eis hujusmodi visitatio- 
nis officium exhibere. Hujusmodi autem visi- 
tationis officium semel exerceatur in anno, 
nisi necessitate aliqua suadente fuerit plu- 
ries facienda. Incorrigibiles vero ac inobe- 
dientes monitio trina praeveniat. Qui si se 
corrigere non curaverint, de ipsius congre- 
gationis consortio expellantur omnino de 
consilio discretorum. 


314 

De vitandis litigiis inter se , et cum aliis. 

CAPITULUM XVII. 

Vitent insuper fratres et sorores, juxta 
posse, litigia inter se; illa, si suscitari con- 
tigerit, sollicite dirimendo : alioquin de 
jure coram illo respondeant, apud quem 
potestas residet judicandi. 

Qualiter , et per quos in abstinentiis possit 

dispensari. 

CAPITULUM XVIII. 

Ordinarii autem locorum, vel visitator 
cum fratribus et sororibus universis in abs- 
tinentiis, jejuniis, et austeritatibus aliis ex 
causa legitima, cum expedire viderint, po- 
terunt dispensare. 

Quod ministri eorum manifestas culpas 
denuntient visitatori. 

CAPITULUM XIX. 

Ministri vero manifestas fratrum et so- 
rorum culpas visitatori denuntient punien- 
das. Et si quisquam incorrigibilis fuerit, 
post trinae admonitionis instantiam a mi- 
nistris de discretorum fratrum aliquorum 
consilio visitatori nuntietur eidem, de fra- 
ternitatis consortio abjicendus ab ipso, et 
in congregatione postmodnm publicandus. 

Qualiter in praedictis nemo obligetur ad ' 
culpam mortalem. 

CAPITULUM XX. 

Caeterum in praemissis omnibus, ad quæ 
fratres et sorores hujus Ordinis non ex di- 
vinis praeceptis, vel statutis tenentur eccle- 
siae, nullum ipsorum ad mortalem culpam 
volumus obligari; sed impositam sibi poe- 
nitentiam pro transgressionis excessu 
prompta humilitate recipiat, et efficaciter 
studeat adimplere. 


PARS SECUNDA. — REGULÆ. 


\ 


X 


I 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


316 


315 


PARS TERTIA. - COLLATIONES MONASTICÆ. 


COLLATIONES MONASTICÆ SIVE AD FRATRES , B. P. FRANCISCI. 


PRÆFATIUNCULA (1). 

Tertia hac parte sancti Francisci Opus- 
cula claudo. Diversa habet argumenta, nul- 
lum contemnendum. Pro suo genio et in- 
genio invenient multi multa quæ placeant, 
plurima quæ apprehendant, nihil quod re- 
jiciant. Monachi in monasticis collationi- 
bus videbunt quid domi curent, quid foris 
agant. In eisdem perspicient monachorum 
magistri, boni notas regiminis; subditi, 
quomodo ad suas regulas suas vitas com- 
ponant. Qui amore non insano ducuntur, 
sinceras legant amoris blanditias, et ama- 
toria carmina, quibus Franciscus Christo 
colludebat amico. Qui devote Salvatoris 
passionem recolunt, pias habent et doctas 
precum formulas suis horis distributas, 
quibus ad salutarem hanc contemplationem 
frequentius et ferventius excitentur. Qui 
faceta, sed modesta, acuta, sed salutaria, 
velit in promptu habere responsa, ad ple- 
rasque Christian» et religiosæ conversatio- 
nis materias hic inveniet apophthegmata. 
Nullius ferme erit conditionis, modo Chris- 
tian», vir, qui in tam uberi sententiarum 
delectu non probet multa ad solatium, plu- 
rima ad profectum. Sicut guttur escas gustu 
dijudicat (2), ita et hominum sors mentis 
propensione doctrinas discernit. Ex multi- 
plici instructione, quæ sibi accomoda se- 
ligit religiosæ vitæ sectator, illa eadem 
minus laudabit sæculi solatio addictus; et 
quæ supernarum rerum contemplator af- 
fectat, hæc terreni lucri vilis meditator ab- 
horret. Sed vel uno eruditus in verbo repe- 
riet bona (3), in tot bonis Francisci verbis 
quid non bonum inveniet? Certe quæsivit 
verba utilia (4) et conscripsit sermones rec- 
tissimos, ac veritate plenos. Raro, vel num- 

quam frustra aperuit os suum (5), nec abs- 
« 

(1) A. P. La Haye conscripta. 

(2) Job, xxxiv, 3. 

(3) Prov., xvi, 20. 


que scientia verba multiplicavit. Non, ut 
perperam onerosus consolator Heliu Jobo 
improperavit, stulte locutus est (6) sed 
verba illius sonant disciplinam. Indigna 
proinde judicavi quæ perirent; ex multis 
locis omnia quæ potui in unum collegi : 
quæ dum legeris, quam meo, vel majori 
digna sint labore, judicabis. 

COLLATIONES MONASTICÆ. 

Franciscum frequentem cum suis ha- 
buisse sermonem de Regula, quam susce- 
perant, servanda, de vitæ perfectione sec- 
tanda, de vitiis cavendis, et de quibusvis 
aliis, in quibus novi tyrones ad evangelicæ 
doctrinæ culmen aspirantes, erant ins- 
truendi, ipsa, qua ad hoc tenebatur. Ma- 
gistri ratio facile persuadebit, docetque 
Bonaventura sæpius in qjus Vita, Bartholo- 
mæns Pisanus passim in suis Confir- 
mitatibus , Marianus Florentibus, lib. I, 
cap. 18. Marcus Ulissippon. I p., Chron ., 
lib. I, c. 10, 19, 20, et sæpe alibi, et ipse 
Franciscus clarius expressit Collât. 25. 
Pauoa ex frequentibus et salutaribus con- 
siliis, quibus discipulos erudivit, diversi si- 
gnaverunt auctores. Pisanus; Speculum 
Vitee Francisci , et Codiculus quidam 
vetustus MS. italico idiomate exaratus, 
mihi a Fano Piceni urbe, ad Metaurum am- 
nem extructa, transmissus, plus cæteris 
praestiterunt. Quam ab unoquoque colla- 
tionem accepi, ad singulas notabo. Placuit 
ea sub collationum monasticarum titulo 
offerre, tum quia accommodum hoc no- 
men, tum quia eodem insignierunt Bonav., 
c. 4, Leg., Marianus citat., et Floretum foi. 
mihi 554, sanctas ac salutares Francisci 
exhortationes ad socios. Ad sui patris 
exemptum ipse Bonaventura, praeter illas 91 , 

(4) Eecl., xii, 10. 

(5) Job, xxxv, 16. 

(6) Job, xxxiv, 35. 


317 


318 


1 


PARS TERTIA. — COLLATIONES MONASTICÆ. 


quas in Joannis Evangelium edidit» octo 
habuit Collationes breviores ad fratres con- 
ventus Tolosani, bis Francisci persimiles : 
quas Bona venturae esse docte defendit Cons- 
tantinus Cajetanus contra Herberitum Ros- 
weydum in Concertatione, praefixo libello 
de Imitatione Christi Domini, a se noviter 
excuso. 

COLLATIO PRIMA CONSOLATORIA. 

De pusillo grege multiplicando. 

Confortamini carissimi, et gaudete in Do- 
mino : nec quia pauci estis, efficiamini 
tistes, nec vos terreat mea vel vestra sim- 
plicitas : quoniam sicut a Domino mihi in 
veritate ostensum est, in magnam multi- 
tudinem faciet vos crescere Deus, suæque 
benedictionis gratia multipliciter dilatabit. 
Multi convertentur ad Dominum, et per 
universum mundum multiplicabit Deus fa- 
miliam suam et augebit. Ad vestrum quo- 
que profectum cogor dicere quod vidi ; quod 
utique magis silere liberet, si caritas me 
non cogeret vobis referre. Vidi multitudi- 
nem magnam hominum ad nos venientium, 
et in habitu sanet» conversationis nobis- 
cum volentium conversari. Et ecce adhuc 
sonitus eorum in auribus meis euntium et 
redeuntium secundum obedientiæ sanctæ 
mandatum. Vidi quasi vias ipsorum multi- 
tudine plenas ex omni fere natione in his 
partibus convenire. Veniunt Francigen», 
festinant Hispani, Teutonici et Anglici cur- 
runt, et aliarum diversarum linguarum ac- 
celerat maxima multitudo. 

COLLATIO SECUNDA. 

De vocatione fratrum Minorum, et de 

prcedicando verbo Dei. 

Consideremus, fratres carissimi, voca- 
tionem nostram, qua vocavit nos miseri- 
corditer Deus, non tantum pro nostra, sed 
pro multorum etiam salute, ut eamus per 
mundum exhortando omnes plus exemplo 
quam verbo, ad agendum poenitentiam de 
peccatis suis, et ad habendam memoriam 
mandatorum. Dei. Nolite timere, quia pu- 
silli et insipientes videmur, sed securi an- 
nuntiate simpliciter poenitentiam, confi- 
dentes in Domino, qui vicit mundum, quod 
Spiritu suo loquetur per vos in vobis, ad 
exhortandum omnes, ut convertantur ad ip- 


sum, et qjus mandata observent. Cavea- 
mus, qui reliquimus omnia, ne pro modico 
regnum coelorum perdamus, et si pecuniam 
in aliquo loco inveniamus, non curemus de 
illa plusquam de pulvere quem calcamus. 
Non judicemus neque despiciamus illos qui 
delicate vivunt, et curiose ac superflue in- 
duuntur. Deus est noster, ac ipsorum Do- 
minus, potens illos ad se vocare, et vocatos 
justificare. Tales ergo revereamur, ut Ara- 
tres et dominos uostros. Fratres enim sunt, 
in quantum ab uno Creatore creati ; Domini 
vero sunt, in quantum bonos adjuvant ad 
poenitentiam faciendam, eis necessaria cor- 
poris ministrantes. Ite ergo annuntiantes 
hominibus pacem, praedicantes poenitentiam 
in remissionem peccatorum. Invenietis 
quosdam homines fideles, mansuetos et be- 
nignos, qui cum gaudio vos et verba vestra 
recipient; at per oppositum alios infideles, 
superbos, blasphemos, qui exprobrantes 
resistent vobis , et his quæ dicetis. Ponite 
ergo in cordibus vestris patienter et humi- 
liter omnia tolerare. Nolite tamen timere ; 
quoniam non post multum tempus venient 
ad vos multi sapientes et nobiles, eruntque 
vobiscum praedicantes regibus, et principi- 
bus, et populis multis. Estote ergo in tri- 
bulationibus patientes, in orationibus vi- 
giles, in laboribus strenui, in sermonibus 
modesti, in moribus graves, et in beneficiis 
grati : quia pro his omnibus vobis regnum 
Dei praeparatur aeternum ; quod nobis con- 
cedat ille, qui vivit et regnat trinus et unus ; 
et absque dubio concedet, si emissa serva- 
verimus vota nostra, quæ illi voluntarie 
spopondimus. 

COLLATIO TERTIA. 

De religiosa habitatione in eremitoriis. 

Illi qui religiose volunt stare in eremito-. 
riis, sint tres aut quatuor ad plus. Duo ex 
ipsis sint matres, et habeant duos filios, vel 
unum ad minus. Illi duo teneant vitam 
Marthae, et alii duo vitam Mari» Magda- 
len». Illi autem, qui tenent vitam Mari», 
habeant unum claustrum, et quilibet habeat 
looum suum, ita quod neque habitent simul, 
neque cubent. Et semper dicant Completo- 
rium de die, quando sol revertitur ad occa- 
sum. Studeant tenere silentium, et dicant 
Horas suas. Surgant ad Matutinum, et pri- 
mum quærant regnum Dei, et justitiam ejus 


319 


S. FRANCI8CI ASSISIATIS OPUSCULA. 


320 


(Matt.,vi, 33)* Hora congrna dicant Primam, 
et Tertiam, et post horam tertiam solvant 
silentium, et possint loqui, et ire ad matres 
suas, et quando placuerit, possint petere 
eis eleemosynam propter amorem Domini 
Dei, sicut pauperes pauperculi. Postea di- 
cant Sextam, Nonam, et Vesperas tempore 
debito. In claustro, ubi morantur non per- 
mittant ad quam personam introire, sed ne* 
que ullus ibi comedat. Illi fratres, qui sunt 
matres, studeant manere remote ab omni 
persona, ut nemo possit eis loqui. Et isti 
filii non loquantur cum aliqua persona, nisi 
ctim matribus suis, et custode suo, quando 
placebit ei visitare ipsos cum benedictione 
Dei; filii vero quandoque officium matrum 
assumant, sicut vicissitudinaliter pro tem- 
pore visum fuerit eis disponendum. Qui 
omnia supradicta studiose et sollicite stu- 
deant observare. 

COLLATIO QUARTA. 

De vera obedientia . 

Fratres carissimi, verbum primo praecep- 
tum implete; nec expectetis iterari, quod 
dicitur vobis. Nihil etiam impossibilitatis 
causemini sive judicetis esse in praecepto; 
quia etsi supra vires ego vobis mandarem, 
sancta obedientia viribus non carebit. Nec 
considerare debetis quis vel qualis sit qui 
vobis facienda praecipit, sed solum quod sit 
praelatus. Inter alia quæ dignanter divina 
pietas mihi concessit, hanc gratiam contu- 
lit, quod ita diligenter novitio unius horae 
obedirem, si mihi guardianus daretur, sicut 
antiquissimo et discretissimo fratri : Subdi- 
tus praelatum suum non hominem conside- 
rare debet, sed illum, pro cujus amore est 
subjectus. Quanto enim contemptibilior 
praesidet, tanto magis humilitas obedientis 
placet. 

COLLATIO QUINTA. 

De sancta paupertate . 

Paupertatem noveritis, fratres carissimi, 
virtutum esse reginam : quia in Rege re- 
gum, et in regina matre ipsius tam praes- 
tanter effulsit. Paupertatem scitote, fratres, 
specialem viam esse salutis, tamquam hu- 
militatis fomentum, perfectionisque radi- 
cem, cujus est fructus multiplex, sed occul- 
tus. Haec enim estevangelici agri thesaurus 
absconditus, pro quo emendo vendenda sunt 


omnia; et quæ vendi non possunt, illius 
comparatione spernenda. Ad hujus culmen 
qui cupit attingere, non solum mundanae 
prudentiae, verum etiam litterarum peritiae, 
renuntiare quodammodo debet, ut tali ex- 
propriais possessione, introeat in potentias 
Domini, et nudum se offerat brachiis Cru- 
cifixi. Nequaquam enim saeculo perfecte re- 
nuntiat, qui proprii sensus loculos intra 
cordis arcana reservat. In omnibus ergo re- 
luceat inter vos sancta paupertas, et praeci- 
pue in domibus quas aedificaveritis, consi- 
derantes illud Evangelicum, quod vulpes 
foveas habent , et volucres cœli nidos , Filius 
autem hominis non habuit ubi caput suum 
reclinaret (Matth., vm, 20). Propter quod 
pauperum more pauperculas casulas eri- 
gite, quas non habitare debetis ut proprias, 
sed sicut peregrini et advenae alienas. Leges 
namque peregrinorum sunt, sub alieno col- 
ligi tecto, sitire ad patriam, pacifice per- 
transire. Evangelica hæc paupertas nostri 
Ordinis est fundamentum ; cui substrato pri- 
marie, sic omnis structura religionis inniti- 
tur, ut ipsius firmitate firmetur, et ever- 
sione funditus evertatur. Quantum itaque 
fratres dfeclinabunt a paupertate, tantum 
mundus declinabit ab eis, et quærent, et non 
invenient. Si dominam meam paupertatem 
complexi fuerint, mundus eos nutriet, quia 
mundo dati sunt ad salutem. Commercium 
est inter mundum et fratres. Debent enim 
ipsi mundo bonum exemplum, debet eis 
mundus provisionem necessitatum, quando 
autem ipsi retraxerint bonum exemplum 
fide mentita, retrahet mundus manum a 
justa censura. 

COLLATIO SEXTA. 

De vitando mulierum aspectu 
et conversatione . 

Mulierum familiaritates, colloquia, et as- 
pectus, quæ multis occasio sunt ruinæ,eo sol- 
licitius evitare debemus, fratres carissimi, 
quo sæpius per hujusmodi videmus debilem 
frangi, et fortem spiritum infirmari. Harum 
contagionem evadere conversantem cum 
eis, nisi probatissimum virum, tam facile 
judico, quam, juxta Scripturam, in igne am- 
bulare, et non comburere plantas. Non 
enim securum puto, earum formarum in- 
trorsus haurire imagines, quæ possunt, aut 
edomitæ carnis ressuscitare igniculum, aut 


PARS TERTIA. — COLiLATIONBS MONASTICÆ. 


322 


321 

pudicæ mentis maculare nitorem. Frivolum 
profecto est quodcumque mulieris collo- 
quium, excepta sola confessione, vel ins- 
tructione brevissima, juxta quod saluti ex- 
pedit, vel congruit honestati. Quæ sunt, 
quaeso, cum muliere religioso tractanda ne* 
gotia, nisi cum sanctam poenitentiam, vel 
melioris vitae consilium religiosa petitione 
deposcit? Ex nimia securitate minus cave- 
tur hostis, et diabolus, si de suo capillum 
potest habere in homine, cito excrescere 
facit in trabem. Nec enim solum mortificari 
debent vitia carnis, aut ejus incentiva fræ- 
nari; verum etiam exteriores sensus , per 
quos mors intrat ad animam, summa vigi- 
lantia decet custpdiri. 

COLLATIO VII. 

' De petenda eleemosyna cum fiducia. 

Carissimi fratres, et filioli mei, nolite ve- 
recundari ire pro eleemosyna, quia Domi- 
nus se pro nobis fecit pauperem in hoc 
mundo, cujus exemplo elegimus viam ve- 
rissimas paupertatis elegimus, non debe- 
mus confundi pro eleemosynis irc. Arrham 
çælestis hæreditatis erubescere nequaquam 
convenit regni cælorum heredibus. Hæc est 
enim hereditas nostra, quam acquisivit et 
reliquit nobis Dominus Jésus Christus, et 
amnibus (qui suo exemplo vivere uolunt in 
sanctissima paupertate. In veritate dico 
vobis, quod multi ex nobilioribus et sapien- 
tioribus hujus saeculi venient ad istam con- 
gregationem, et pro magno honore et gratia 
habebunt ire pro eleemosyna. Vos ergo, 
qui estis illorum primitiae, latamini et gau- 
dete, nec renuatis facere, quae sanctis illis 
facienda transmittitis. Ite ergo confidenter, 
et animo gaudenti, pro eleempsyna cum be- 
nedictione Dei, Et mngis libere et gauden- 
ter ire debetis pro eleemosyna, quam ille, 
qui divina numata offerret centum dena- 
rios, quoniam offertis eis amorem Dei, a 
quibus eleemosynam petitis, dicentes : 
Amore Domini Dei faciatis nobis eleemosy- 
nam, cujus comparatione nihil est caelum 
et terra. 

COLLATIO VIII. 

De discretione in corpore edendo. 

Fratri corpori cum discretione providen- 
dum est, fratres charissimi, ne ab eo tem- 
pestas acediae commoveatur. Servus enim 

PATROL. TOME VI. 


Dei in comedendo, et bibendo, et dormiendo, 
et alias corporis necessitates sumendo, de- 
bet cum discretione suo corpori satisfacere, 
unde non taedeat ipsum vigilare, et reve- 
renter in oratione persistere, ita quod frater 
corpus non valeat murmurare, dicens : 
Fame deficio, tui exercitii sarcinam ferre 
non valeo, non possum stare rectum, et in- 
sistere orationi, nec in tribulationibus meis 
laetari, nec alia bona operari, quia non sa- 
tisfacis indigentiae meae. Si enim servus 
Dei cum disejetione, et satis bono modo et 
honesto, suo corpori satisfaceret, et frater 
corpus, si postquam sufficientem vorasset 
annonam, alias mussitaret, essetque ne- 
gligens et pigrum, vel somnolentum in ora- 
tionibus et vigiliis, et aliis bonis operibus, 
scito pigrum jumentum calcaribus indi- 
gere, et inhaerentem asellum stimulum ex- 
petere, tunc debet ipsum castigare tam- 
quam malum et pigrum jumentum , qui 
vult comedere, et non lucrari, et onus non 
portare. Si vero propter inopiam et pauper- 
tatem frater corpus necessitates suas in sa- 
nitate et infirmitate habere non potest; 
dum honeste petierit et humiliter a prae- 
lato suo amore Dei, et sibi non datur, sus- 
tineat amore Domini patienter, qui etiam 
sustinuit quærens qui eum consolaretur, et 
non invenit. Et hæc necessitas sibi a Do- 
mino imputatur pro martyrio. Et quia fecit 
quod suum est, id est, quod petiit humiliter 
suam necessitatem, exsusatur a peccato, 
etiamsi corpus inde gravius infirmetur. 

COLLATIO IX. 

De indiscreta œmulatioie in abstinentia 

fugienda. 

Fratres mei, unusquisque consideret na- 
turam suam : quia licet aliquis ex vobis va* 
leat sustentari pauciori cibo quam alius, 
nolo tamen quod abundantiori cibo indi- 
gens, illum in hoc imitari nitatur. Sed na- 
turam suam considerans exhibeat corpori 
suo necessitatem suam. Sicut enim nobis a 
superfluitate comestionis, quæ obest cor- 
pori et animæ, tenemur nobis cavere, ita 
a nimia abstinentia, imo magis ; quoniam 
Deus misericordiam vult, et non sacrificium. 

COLLATIO X. 

De tolerandis quantisper necessitatibus . 

Necessitas, fratres carissimi, quam non 

ii 


S. FRANCI6CI ASSISIATIS OPUSCULA. 


324 


&3 

ratio postulat, sed voluptas ostentat, ex- 
tincti spiritus signum est manifestum. Spi- 
ritu tepido et paulatîm a gratia frigescente, 
necesse est carnem, et sanguinem quae sua 
sunt quaerere. Quid enim restât, quando 
anima caret spiritualibus deliciis, ut cato 
convertatur ad suas! Et tunc animalis ap- 
petitus necessitatis articuluita palliat, tunc 
sensus carnis conscientiam format. Si adest 
fratri meo vera necessitas, et statitti satis- 
facere properat, quid mercedis accipiet! 
Accidit enim occasio meriti, sed displi'- 
Cuisse sibi studiose probavit : ipsas namque 
indigentiàe non patienter ferre, nihil aliud 
est nisi Ægyptum repetere. 

COLLATIO XI. 

De laetando spiritucditer in Domino. 

Sanctam, fratres carissimi, interius et 
exterius laetitiam Dei habete. Si enim ser- 
vus Dei studuerit habere et conservare lae- 
titiam spiritualem, quae provenit ex mun- 
ditia cordis, et acquiritur per devotionem 
orationis, daemones nihil possunt ei nocere, 
dicentes : Ex quo in tribulatione et prospe- 
ritate laetitiam habet servus Dei, non pos- 
sumus invenire aditum intrand.i ad ipsum, 
nec sibi nocere. Sed tunc exultant dae- 
mones, quando devotionem et laetitiam, 
quae provenit ex munda oratione, et ex aliis 
operibus virtuosis, possunt extinguere, vel 
aliqualiter impedire. Nam si diabolus in 

e 

servo Dei potest aliquid habere de suo, nisi 
fUerit sapiens et sollieitus delere et des- 
truere illud quam citius poterit, per vir- 
tutem sanctae orationis, contritionis, con- 
fessionis, et satisfactionis, in brevi tempore 
de uno capillo facit unam trabem, semper 
aliquid illi adjiciendo. Quia ergo, fratres 
carissimi, ex munditia cordis, et puritate 
orationis continuae haec laetitia spiritualis 
orituir, circa illa duo acquirenda principa- 
liter est studendum, ut ipsam laetitiam, 
quam in me et in vobis cupio summo af- 
fectu, et diligo cernere et sentire, possitis 
habere interius et exterius ad aedifica- 
tionem proximi, et vituperium iniseicS. Ad 
ipsum enim, et ad membra ejus oportet 
contristari, ad nos autem laetari semper in 
Domino, et gaudere. 


COLLATIO XII. 

De humilitate et pace erga clericos 

servanda. 

In adjutorium clericorum missi sumus» 
fratres carissimi, hd animarum salutem; 
ut quod in illis invenitur minus, supplea- 
tur a nobis. Quilibet recipiet mercedem, 
non secutadtliA auctoritatem, sed secundum 
laborem. Scitote, fratres, quod Deo est gra- 
tissimum animarum lucrum. Hoc Consequi 
melius possumus cum pace clericorum, 
quam cum discordia-. Si autem ipsi salutem 
impediunt, Dei est Ultid, et ipse retribuet 
eis in tempore. Ideoque estote snbjecti prae- 
latis, ne, quantum ex vobis est, madus zelus 
consurgat. Si filii pacis fueritis, clerum et 
populum lucrabimini : et hoo acceptabilius 
Deo erit, quam populum solum, clero scan- 
dalizato, lucrari. Tegite eorum lapsus, mul- 
tiplices eorum supplete defectus, et cum 
haec feceritis, humiliores estote. 

COLLATIO XIII. 

De cognoscendo servo Det . 

Heu l quam bonum est, fratres, Deo ser- 
vire. Melior est Dei servitus, quam mundi 
principatus. Sed quis est, qui certo cognos- 
cit se esse servam Dei! Nihil melius est, 
quam esse servum Dei, nihil tamen diffici- 
lius est homini certo cognoscere, quam si 
est Dei servus, vel amicus. Ego vobis con- 
fiteor, quod rogavi Dominum, ut mihi 
dignaretur ostendere quando sum servus 
Dei, et quando non. Ipse autem Dominus 
benignissimus sua dignatione respondit 
mihi : Servum meum veraciter te esse cog- 
nosce, cum sancta cogitas, loqueris, et ope- 
raris. Ideo vobis praedicta insinuavi, ut vos 
etiam sciatis quando Dei servi estis, et ei 
placetis : et ut ego coram vobis possim ve- 
recundari, quando videbitis me deficere in 
his omnibus, vel aliquo praedictorum. 

COLLATIO XIV. 

Quid Deo magis placeat, orare vel 

praedicare f 

Magnum mihi dubium contigit, fratres 
carissimi, vobis proponendum, et a vobis 
Bei adjutorio dissolvendum. Quid fratres 
consulitis! quid laudatis! an quod orationi 
vacem, an quod praedicando discurram? Si- 


825 


PARS TERTIA. — COLLATIONES MONASTICÆ. 


3 2Ô 


quidem ego parvulus, simplex, et imperi- 
tus sermone, majorem orandi accepi gra- 
tiam, quam loquendi. Videtur etiam in ora- • 
tione lucrum, et cumulatio gratiarum, in 
prœdicatione distributio quædam donorum 
cœlitus acceptorum. In oratione etiam pu- 
rificatio interiorum affectuum, et unitio ad 
unum verum et summum bonum cum vigo- 
ratione virtutis ; in praedicatione spiritua- 
lium pulverizatio pedum, distractio circa 
multa, et relaxatio discipline. Tandem in 
oratione Deum alloquimur, et audimus, et 
quam angelicam vitam agentes, inter an- 
gelos conversamur ; in prædicatione multa 
oportet condescensione uti ad homines, et 
humane inter eos vivendo, humana cogitare, 
videre, dicere, et audire. Sed unum ept in 
contrarium, quod videtur præponderare his 
omnibus ante Deum, quod videlicet unige- 
nitus Dei Filius, qui est Sapientia summa, 
propter animarum salutem de sinu Patris 
descendit, ut suo mundum informans exem- 
plo, verbum salutis hominibus loqueretur, 
quos sacri sanguinis pretio redimeret, et 
emundaret lavacro, et poculo sustentaret, 
nihil sibi omnino re&ervahs , quod non in 
salutem nostram liberaliter erogaret. Et 
quia debemus omnia facere secundum 
exemplar eorum quæ videmus in ipso, tam- 
quam in monte sublimi, videtur Deo magis 
placitum, quod intermissa quiete foras egre- 
diamur ad laborem. Quid in hac re vobis 
videatur, consulite. 

COLLATIO XV. 

De litteris incumbentibus, et do ct oribus. 

Fratres, qui scientiæ curiositate ducun- 
tur, in die tribulationis invenient manus 
suas vacuas. Ideo vellem eos magis robo- 
rari virtutibus, ut cum tempus tribulatio- 
nis venerit, aecum haberent Dominum in 
angustia. Ventura est enim tribulatio, quan- 
do libri ad nihilum utiles in fenestris et 
latebris projicientur. Nolo fratres meos cu- 
pidos esse scientiæ, et librorum, Bedvoioeos 
fundari super sanctam humilitatem, et imi- 
tari puram simplicitatem, sanctam oratio- 
nem, et dominam paupertatem. Hæc via 
sola est secura ad salutem propriam, et 
aliorum aedificationem , quoniam Christus , 
ad cujus imitationem vocati sant fratres, 
hanc solam nobis ostendit, et docnit verbo 
pariter et exemplo. Multi fratres, occasione 


ædiflcandi alios, dimittent vocationem suam. 
Videlicet sanctam humilitatem, puram sim- 
plicitatem, orationem, et devotionem, atque 
dominam nostram paupertatem. Et contin- 
get illis, quod unde putabunt magis imbui 
seu impleri devotione, et accendi amore, et 
illuminari Dei cognitione propter intellec- 
tum Scripturae, inde occasionaliter rema- 
nebunt intus frigidi et vacui, et sic ad pris- 
tinam vocationem redire non poterunt, quia 
tempus vivdndi secundum vocationem suam, 
in vano et falso studio amiserunt 

COLLATIO XVI. 

De vanis et tumidis praedicatoribus. 

Multi sunt fratres, qui totum suum stu- 
dium et totam suam sollicitudinem ponunt 
in acqnirendo scientiam, dimittentes voca- 
tionem suam sanctam, extra viam humili- 
tatis et sanctæ orationis mente et corporo 
evagando : qui cum popuio praedicaverint, 
et noverint aliquos inde aedificari, vel ad 
poenitentiam converti, inflantur, et extollunt 
àe de opere et lucro alieno, cum tamen ma- 
gis in condemnationem et in præjudicinm 
suum praedicaverint, et nihil ibi secandum 
veritatem operati fuerint, nisi tanqnam 
instrumenta illorum, per quos vere Domi- 
nus fructum hujusmodi acquisivit. Nam 
quos credunt propter scientiam et praedica- 
tionem suam aedificari, et ad poenitentiam 
converti, Dominus orationibus et lacrymis 
sanctorum pauperum, humilium, et simpli- 
cium fratrum aedificat et convertit, licet 
ipsi sancti fratres ut plurimum ignorent. 
Sic enim est voluntas Dei, ut illud nesciant, 
ne inde valeant superbire. 

Isti sunt, fratres mei, milites tabulae ro- 
tundae, qui latitant in desertis, et in locis 
remotis, ut diligentius vacent orationi et 
meditationi, sua et aliorum peccata plo- 
rantes, viventes simpliciter, et bnmiliter 
conversantes, quorum sanctitas a Deo cog- 
noscitur, et aliquando fratribus et homi- 
nibus est ignota. Horum animae ab angelis 
Deo praesentabuntur : tunc Dominus os- 
tendet illis fructum et mercedem laborum 
suorum, videlicet, multas animas, quæ suis 
exemplis, orationibus, et lacrymis sunt sal- 
vatae. Et dicet illis : Filii mei dilecti, ecce 
tot et tales animae salvatae sunt vestris ora- 
tionibus, lacrymis, et exemplis. Et quia 



327 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


328 


super pauca fuistis fidèles (1), supra multa 
vos constituam. Alii enim prædicaverunt 
et laboraverunt sermonibus sapientiæ et 
scientiae suæ, et ego meritis vestris fruc- 
tum salutis operatus sum. Ideo suscipite 
laborum eorum mercedem, et fructum me- 
ritorum vestrorum, qui est regnum aeter- 
num, quod humilitatis et simplicitatis ves- 
trae, atque orationum et lacrymarum ves- 
trarum violentia rapuistis (2). Sicque isti 
portantes manipulos suos, id est, fructus et 
merita sanctae humilitatis et simplicitatis 
suae, intrabunt in gaudium Domini laetantes 
et exultantes. Illi vero, qui non curaverunt 
nisi scire, et aliis viam salutis ostendere, 
nihil operantes pro se, ante Christi tri- 
bunal astabunt nudi et vacui, et solius con- 
fusionis, et verecundiae, et doloris mani- 
pulos deferentes. Tunc veritas sanctae 
humilitatis et simplicitatis, sanctaeque ora- 
tionis et paupertatis, quae est vocatio nos- 
tra, exaltabitur, glorificabitur, et magnifi- 
cabitur : cui veritati ipsi inflati vento 
scientiae, detraxerunt vita, et vanis sermo- 
nibus scientiae suæ, dicentes, ipsam veri- 
tatem esse falsitatem, et tamquam caeci 
eos qui ambulaverunt in veritate, perse- 
quentes. Tunc error et falsitas opinionum 
suarum, per quas ambulaverunt, quas esse 
veritatem praedicaverunt, per quas in cae- 
citatis foveam multos praecipitaverunt, in 
dolore et confusione et verecundia termi- 
nabitur, et ipsi cum suis tenebrosis opinio- 
nibus in tenebras exteriores cum tenebra- 
rum spiritibus demergentur. 

COLLATIO XVII. 

De conditionibus et laude boni 
prcedicatoris. 

Volo, fratres carissimi, ministros verbi 
Dei tales esse, ut studiis intendentes spiri- 
tualibus, nullis aliis officiis impediantur. 
Hi enim a magno illo rege electi sunt ad 
edicta, quae ex ejus ore procedunt, populis 
demandanda. Prius ergo praedicator haurire 
debet secretis orationibus, quod postea sa- 
cris ostendat sermonibus, prius intus ca- 
lescere, quam extra verba proferre. Reve- 
rendum certe est hoc officium, et qui illud 
administrant, ab omnibus reverendi. Isti 
vita sunt corporis, impugnatores daemonum, 
mundi lucerna. 

„ (1} Matt., xxv, 24. 


Laudandi sunt praedicatores illi, qui pro 
tempore sibi sapiunt, sibique gustant, illi 
vero male sciunt dividere, qui praedicationi 
totum, devotioni vero nihil impendunt. Alii 
etiam plangendi sunt, qui vendunt saepe 
quod faciunt, oleo vanae laudis. Officium 
praedicationis, fratres. Patri misericordia- 
rum omni sacrificio est acceptius, maxime 
si studio fuerit caritatis impensum, ut ad id 
laboret praedicator magis exemplo quam 
verbo, magis lacrymosa prece, quam lo- 
quaci sermone. Plangendus proinde prae- 
dicator tamquam vera pietate privatus, qui 
in praedicationem non animarum salutem, 
sed propriam laudem quærit, sive qui pra- 
vitate destruit vitae, quod aedificat veritate 
doctrinæ. Praeferendus huic est frater sim- 
plex et elinguis, qui bono exemplo alios 
provocat ad bonum. Donec sterilis peperit 
plurimos, inquit Prophetissa (I Reg., ii, 5), 
et quae multos habebat filios, infirmata est. 
Sterilis est pauperculus frater, qui gene- 
randi in Ecclesia filios non habet officium. 
Hic pariet in judicio multos, quia quos 
nunc privatis orationibus convertit ad Chris- 
tum, suae gloriae tunc Judex adscribet. Quae 
multos habet filios infirmabitur, quia prae- 
dicator vanus et loquax, qui multis nunc, 
quasi sua virtute genitus, gaudet, cognos- 
cet tunc se nihil proprii habere in eis. 

COLLATIO XVIII. 

De murmuratione et detractione . 

Detractionis vitium, fratres, inimicum est 
fonti pietatis et gratiae, et piissimo Deo abo- 
minabile, pro eo quod detractor animarum 
sanguine pascitur, quas gladio linguae ne- 
cat. Tanto major est detractorum impietas 
quam latronum, quanto lex Christi, quæ in 
observantia pietatis impletur, magis anima- 
rum quam corporum nos astringit optare 
salutem. Praeterea religiosus, qui murmurat 
contra fratres vel praelatos suos, quid aliud 
facit, quam implere propriam matrem suam, 
id est religionem, felle vituperii, et tradi- 
tionum? Detractores sunt de generatione 
Cham, qui veranda patris non operuit, sed 
discooperuit, ita isti detegunt et exagérant 
defectus, praelatorum et religionis suæ, 
propter quod Dei maledictionem merebun- 
tur. Hi veluti porci in immunditiis volutan- 
tur, et spurcitiis, vel forte falso se inve- 

(2) Matt., xi, 12. 


329 


PARS TERTIA- — COLLATIONES MONASTICÆ. 


330 


nisse aut vidisse affirmant, se ingurgitant, 
et aluntur immundorum more animalium, in 
conscientiis suis immundiores et rabidorum 
more canum queruntur de disciplina regu- 
lari, de correctione religionis, de ipso Or- 
dine et praelatis, adversus eos latrantes, et 
quantum possunt mordentes. Detrahentium 
enim vox hæc est : Vitae mihi perfectio 
deest, scientiae vel peculiaris gratiae facul- 
tas non suppetit, ac per hoc nec apud Deum 
locum invenio , nec apud homines. Scio 
quid faciam : Ponam maculam in electis, et 
apud majores gratiam promerebor. Scio 
praelatum meum hominem esse, eodemque 
mecum quandoque uti officio, quo succisis 
cedris, solus videatur ramus in via. Eia 
miser, humanis corporibus vescere, et quia 
vivere aliter non potes, fratrum viscera 
corrode. Tales boni student videri, non 
fieri, accusantes vitia, nec vitia deponentes, 
solos eos laudant, quorum cupiunt auctori- 
tate foveri, silentes a laudibus, quas ad lau- 
datum non æstimant reportari. Jejunæ fa- 
ciei pallorem perniciosis laudibus vendunt, 
ut spirituales videantur, qui dijudicent om- 
nia, et ipsi a nemine judicentur. Gaudent 
sanctitatis opinione, non opere; angelico 
nomine, non virtute. 

COLLATIO XIX. 

Quod fratres non vocentur magistri . 

Ne appetatis, fratres, vocari magistri, 
scientes nomen magisterii soli ipsi Christo 
convenire, per quem omnia facta sunt opera. 
Ego vellem libenter scire facere omnia, sed 
nollem esse magister, nec magistri nomine 
insigniri, ne ex tali nomine contra verbum 
Christi in Evangelio prohibentis facere vi- 
derer. Quia melius est esse humilem cum 
paupercula sua scientia, quam, si esset pos- 
sibile, scire facere omnia (i) mirabilia, et 
magnalia, et praesumere contra gloriosi 
magistri humilia documenta. Nam nomen 
magisterii nemini convenit nisi Domino 
Jesu Christo, cujus perfecta sunt opera, et 
mandavit ut nullus super terram magister 
vocaretur, nec vocari praesumeret, quia 
unus solus et verus absque defectu in caelis 
est Magister benedictus Christus , qui est 
Deus homo, et vita, conditor mundi, lauda- 
bilis, et gloriosus in saecula. Amen. 


COLLATIO XX. 

Quœ bona proveniant Ordini ex 
subjectione ad Ecclesiam ? 

Mater omnium ecclesiarum, fratres, est 
Romana, et domina omnium est religio- 
num. Vadam, et recommendabo fratres meos 
sanctae Ecclesiae, cujus potentiae virga per- 
cellantur malevoli, et filii Dei in æternæ 
salutis augmentum 1 ubique plena gaudeant 
libertate. Recognoscant ex hoc filii dulcia 
beneficia matris, et speciali devotione sem- 
per ipsius reverenda vestigia complectan- 
tur. Non erit, ipsjt protegente, in ordine 
malus occursus, nec filius Reliai per vi- 
neam Domini transibit impunis (2). Pau- 
pertatis nostræ ipsa sancta Ecclesia aemu- 
labitur gloriam, et humilitatis praeconia per 
superbia nubilum offuscari non sinet. Ca- 
ritatis et pacis vincula in nobis servabit 
illæsa, censura strictissima percutiens dis- 
sidentes. Evangelicæ puritatis observantia 
sacra continue ejus aspectu fiorebit, nec 
odorem vitae vél ad horam elabi patietur. 

COLLATIO XXI. 

De tribulationibus religionis , et Regulœ 

sectatorum . 

Veniet tempus, fratres mei, cum malis 
exemplis malorum fratrum hæc Deo dilecta 
religio diffamabitur, ita ut pudeat exirein pu • 
blicum. Qui vero tunc temporis ad suscipien- 
dum habitum Ordinis venerint, sola sancti 
Spiritus operatione ducentur, et nullam in 
eis maculam caro impinget et sanguis, 
eruntque vere a Domiuo benedicti. Et licet 
in eis fuerint operationes meritoriae, tamen 
frigescente charitate, quae facit sanctos ope- 
rari ferventer, venturæ sunt iliis tentatio- 
nes immensæ : et qui in tempore illo fuerint 
inventi probati, erunt suis praedecessoribus 
meliores. Vae qui de sola specie et appa- 
rentia conversationis religiosae sibi plau- 
dentes, et in sua sapientia et scientia con- 
fidentes, inventi fuerint otiosi, id est, non 
exercitantes se in operibus virtuosis, et in 
via crucis et poenitentiae, in pura obser- 
vantia Evangelii, quod ex professione te- 
tentur pure et simpliciter observare. Isti 
enim non resistent constanter tentationi- 
bus, quæ ad probationem electorum a Deo 


(1) Matt., xxin, 10. 


(2) Nahum i, 13. 


331 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


332 


permittentur. Qui vero probati, fuerint et 
approbati, accipient coronam vitæ (1), ad 
quam exercitat eos intérim malitia perfido- 
rum et reproborum. 

COLLATIO XXII. 

De sancta conversatione inter fideles . 

In nomine Domini ite bini et bini per 
viam humiliter et honeste, et maxime cum 
stricto silentio a mane usque post tertiam, 
orantes Dominun in cordibus vestris. Verba 
otiosa et inutilia non nominentur in vobis, 
licet enim ambuletis, tamen conversatio 
vestra sit ita humilis et honesta, sicut si in 
eremitorio aut in cella essetis. Nam ubi- 
cumque sumus et ambulamus, habemus 
semper cellam nobiscum. Frater enim cor- 
pus est celia uostra, et anima est eremita, 
quæ moratur in cella ad orandum Domi- 
num, et meditandum de ipso. Unde si anima 
non manserit in quiete in cella sua, parum 
prodest religioso cella manufacta. Talis sit 
vestra conversatio inter gentes, ut quicum- 
que vos audiet vel videbit, gloriosum Pa- 
trem cælestem et Deum laudet devote. Pa- 
cem annuntiate omnibus, dicentes; Domi- 
nus det tibi pacem. Sed sicut pacem annun- 
tiatis ore, sic in cordibus vestris pacem et 
amplius habeatis. Nullus per vos provoce- 
tur ad iram vel scandalum; sed omnes per 
mansuetudinem vestram ad pacem, beni- 
gnitatem, et concordiam provocentur. Nam 
ad hoc vocati sumus, ut vulneratos cure- 
mus, alligemus confractos, et erroneos re- 
vocemus. Multi enim vobis videntur esse 
membra diaboli, qui adhuc discipuli Christi 
erunt. 

COLLATIO XXIII. 

Quomodo procedendum sit ad infideles . 

Filioli mei, Deus mihi mandavit, quod 
mittam vos ad terram Saracenorum ad prae- 
dicandum, et confitendum ejus fidem, et 
legem Mahometicam impugnandam. Et ego 
etiam ibo per aliam partem ad infideles, et 
fratres alios mittam per universum mun- 
dum. Idcirco filii paretis vos ad implendum 
Domini voluntatem. Et, carissimi filii, ut 
melius Dei praeceptum possitis adimplere 
pro salute animarum vestrarum, videatis, 
quod inter vos sit pax et concordia, et no- 
dus indissolubilis charitatis. Fugite invi- 

(!) iac. i, 12. 


diam, quae principium Alit nostrae perdi- 
tionis. Sitis in tribulationibus patientes, et 
in prosperis humiles, et eic eritis in omni 
pugna victores. Imitatores Christi estote in 
paupertate, obedientia, et castitate. Domi- 
nus enim Jésus Christus pauper natus est, 
pauper vixit, paupertatem docuit, et cum 
paupertate decessit. Et ut ostenderet se di- 
ligere castitatem, de Virgine nasci voluit. 

Virgines milites innocentes praemisit, vir- 
ginitatem consuluit, et servavit, inter virgi- 
nes ex hac vita migravit. Obedientiam etiam 
a suo ortu tenuit usque ad mortem crucis 
(Philip., ii, 8). Spes vestra tantum sit in 
Deo, qui vos diriget et juvabit. Portetis vo- 
biscum Regulam, et breviarium, ut divinum 
officium perfectissime recitetis, et sitis ma-* 
jori vestro Aratri Vitali omnes obedientes. 
Filii mei, quamvis de vestra bona volun- 
tate-gaudeam, cor meum tamen pro vestro 
recessu, et separatione a me, sentit quam- 
dam amaritudinem amorosam, sed oportet 
quod Dei praeceptum praeferamus propriae 
voluntati. Rogo vos quod ante oculos ves- 
tros semper habeatis Dominicam passio- 
nem, quæ vos roborabit, et ad patiendum 
pro ipso fortius animabit. 

COLLATIO XXIV. 

De meditanda assidue Christi passione . 

Semper ante oculos habete. Aratres caris- 
simi, viam humilitatis, et paupertatis sanctae 
Crucis, per quam nos minavit Salvator noster 
Jésus Christus; considerantes quod si ipsius 
sanctam majestatem oportuitpati, et ita in- 
trare in gloriam suam, quod multo magis 
oportebit nos peccatores adeo enormes per 
viam crucis et passionis incedere. Et certe si 
ad tollendam crucem suam quilibet obli- 
gatur Christianus, potiori jure ad hoc tene- 
mur nos, qui Crucis vexillum sequi profite- 
mur : quam non solum vult Dominus ut nos 
ipsi tollamus , verum et alios incitemus 
nostro exemplo et doctrina ad eamdem tol- 
lendam, et nobiscum trahamus, ut simul 
cum ipsis Christum ducem nostrum sequa- 
mur ; praesertim cum bona voluntas et desi- 
derium imitandi passionem nostri Salvato- 
ris sit peculiare donum , quod concedit 
Spiritus san tus animæ, quæ vere Deum 
amat, et eidem inservit. Quia anima, quæ 
propriis solum inhaeret affectionibus, et se 


PARS TERTIA, i- COLLATIONES MONASTICÆ. 


333 

« 

tantum diligit, non amat, imo abhorret 
hanc Spiritus sancti doctrinam ; nec ad per- 
fectionem consequendam necessarium pu- 
tat participem fieri Christi passionis. Imo 
majorem sihi promittens profectum per alias 
vias, quæ veræ viae non sunt, sed occulta 
praecipitia, et fugiens a felle tribulationis 
per cogitationes varias, humanas et volun- 
tarias , infixum et obcaecatum habet cor 
suum in propriis affectibus, asseverans quod 
in hujusmodi libertate vitæ melius poterit 
inservire Deo. Nec aliquantulum curat de 
innumeris delectationibus, quas interius 
recipit anima, quæ tota absorpta est in hac 
contemplatione et compassione Domini sui ; 
neque enim hæc perfecte gustantur , nisi 
perpessa aliqua tribulatione pro Christo. 
Sed anima defecata, et exspoliata propriis 
affectibus, se a Spiritu sancto duci humi- 
liter permittit, et ut ad suum beneplacitum 
in eadem operetur tanquam optimus Magis- 
ter singularis doctrinæ, quam Dominus scrip- 
tam reliquit in libris suæ humilitatis, pa- 
tientiae, et passionis, quæ securae sunt viæ 
ad perfectionem Christianam. Unde illa 
anima, quæ purificari obtinuit a Deo, vehe- 
menter cupit transformari in illos dolores, 
comparans omnes alias vias et consolationes 
cibis mortalibus qui pereunt, et hanc uni- 
cam salutari pharmaco, cujus gustus acer- 
bus, sed fructus suavissimus ; quod in gustu 
amarum est, sed in operatione dulcissimum. 
Quare postponens gustum sanitati, probat 
quam admirabilis sit dulcedo vitæ perma- 
nentis, quæ despicit consolationem momen- 
taneam et mortalem, et plane probat in 
nulla alia re perfectius requiescere amorem 
suum, quam in compassione caritativa 
Christi : et quod quanto megis illa trans- 
formatur in Christum crucifixum, eo ma- 
gis transformatur in Deum excelsum et 
gloriosum. Non enim separatur humanitas 
a divinitate ; et ipse Christus Patrem roga- 
vit, dicens : Volo ut ubi ego sum , et mei 
sint (Joan.,xvn,24). Atque ita anima contem- 
platur utrumque Domini statum, ad hoc ut 
numquam separetur ab illo. Nam si fugiat 
in passione, ab illo separabitur in gloria, 
juxta Pauli Apostoli verba : Si tamen com- 
patimur , ut et conglorificemur (Rom.,vm, 
17).Contemplatur ergo anima Christum mor- 
talem et immortalem ; et horum statuum 
alter est eorum qui adhîic currunt, alter 
eorum qui jam acceperunt bravium. Unde 


934 

sicut non datur bravium nisi currentibus, 
ita non datur cœlum nisi tollentibus cru- 
cem ; quia non debet esse servus potior Do- 
mino, nec discipulus super Magistrum. 
Proinde videmus Deum communicare gra- 
tiam suam iis, qui hoc modo eum sequun- 
tur; et e contrario auferre eam ab illis 
præsumptuoais, qui per alias chimæras di- 
cunt se velle ei uniri nec tamen a semetipsis 
umquara recedunt, verum tandem misere 
abeunt in præcipitium. 

COLLATIO XXV. 

Quare , postquam generalis officium depo- 
suit , toleravit fratrum defectus. 

Quidam ex vobis, fratres, admirantur, et 
me interrogant, quare non corrigo defectus 
qui in Ordine fiunt. Quibus indulgeat Domi- 
nus, quoniam mihi contrarii sunt et adver- 
sarii, et me implicare volunt in his quæ nou 
pertinent ad officium meum. Quousque 
enim habui praelationis officium super fra- 
tres, et ipsi permanserunt in vocatione et 
professione sua, licet a principio mea con- 
versionis semper infirmus fuerim, cum 
parva mea sollicitudine satisfaciebam eis 
exemplis et praedicationibus. Sed postquam 
consideravi, quod Dominus multiplicavit 
numerum fratrum, et ipsi propter tepidita- 
tem et inopiam spiritus incipiebant de- 
clinare a via recta et secura, per quam 
consueverant ambulare, et per ampliorem 
viam, quæ ducit ad mortem, incedentes, 
non attendebant vocationem et professionem 
suam, et bonum exemplum, nec volebant 
dimittere iter periculosum et mortiferum, 
quod ceperant propter prædicationem et 
admonitionem meam, et exemplum meum, 
quod illis continue ostendebam; ideo re- 
commendavi Ordinis praelationem et regi- 
men Domino et ministris. Unde licet tem- 
pore quo renuntiavi officio fratrum, excu- 
sarem me coram fratribus in Capitulo 
generali, quod propter infirmitates meas 
curam de ipsis habere non poteram ; tamen 
si secundum voluntatem meam fratres vel- 
lent ambulare nunc, propter ipsorum con- 
solationem et utilitatem, nollem quod alium 
ministrum haberent nisi me usque ad diem 
mortis meæ. Si enim bonus et fidelis subdi- 
tus voluntatem praelati sui cognoscit et 
observat, parvam sollicitudinem oportet 
prælatum habere de ipso. 



335 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPÜSCÜLA. 


336 


Imo tantum gauderem de bonitate fratrum 
propter lucrum ipsorum etmeum: quod si 
jacerem in lecto infirmus, non me pigeret 
satisfacere eis : quia officium meum, id est 
praelationis, est spirituale tantum, videlicet 
dominari vitiis, et ipsa spiritualiter corri- 
gere et emendare. Postquam autem ipsa 
emendare et corrigere praedicatione, ad- 
monitione, et exemplo non possum, nolo 
carnifex fieri ad puniendum et flagellandum, 
sicut potestates hujus saeculi. Sed confido 
in Domino quod adhuc inimici invisibiles, 
qui sunt castaldi Domini ad puniendum in 
saeculo et in futuro eos qui transgrediuntur 
mandata Dei, sument de ipsis vindictam ; 
facientes illos corrigi ab hominibus hujus 
saeculi in opprobrium, et verecundiam ip- 
sorum, et revertentur ad professionem et 
vocationem suam. Yerumtamen usque ad 
diem mortis meae non cessabo exemplo et 
operatione docere fratres ambulare per 
viam, quam mihi Dominus ostendit, quam 
et ego jam docui et ostendi eis verbô et 
exemplo, ut sint inexcusabiles coram Do- 
mino; et ego non teneor de ipsis ulterius 
coram Domino reddere rationem. 

COLLATIO XXVI. 

De conditionibus quibus insigniri debet 
minister generalis . 

Tam magni et multimodi exercitus Du- 
cem, tam magni et dilatati gregis Pastorem, 
filii mei, nullum sufficientem intueor ; sed 
unum in quo reluceat, qualis debeat esse 
istius familiæ Dux et Pastor, vobis depin- 
gam. Homo iste debet esse vitæ gravissimae, 
discretionis magnae, famae laudabilis, pri- 
vatis affectionibus carens, ne dum in parte 
plus diligit, in toto scandalum generet. 
Homo qui sanctæ orationis sit amicus, ita 
tamen quod certas horas animae suæ, certas 
gregi sibi commisso distribuat. Nam primo 
manedebet sanctissimum sacrificium missae 
praemittere, et ibidem longa devotione seip- 
sum et gregem divinae protectioni affectuo- 
sius commendare. Post orationem vero seip- 
sum statuat ab omnibus depilandum, om- 
nibus responsurum, omnibus cum caritate, 
patientia et mansuetudine provisurum. Non 
debet esse acceptator personarum, ita quod 
non minus curet de simplicibus et idiotis, 
quam de scientibus et sapientibus. Cui si 
donum scientiae est concessum, tamen plus 


in moribus pietatis et simplicitatis, patien- 
tiae et humilitatis imaginem ferat. Foveat- 
que virtutes in se et aliis, atque in practi- 
cando eas continue se exerceat, ad hæc alios 
plus exemplo quam sermonibus incitando. 
Sit execrator pecuniae, quæ nostrae profes- 
sionis et perfectionis est praecipua corrup- 
tela : et tamquam caput et exemplar imi- 
tandum ab omnibus, nullis umquam loculis 
abutatur. Sufficiant autem sibi pro se habi- 
. tus et libellus, pro aliis vero scriptorium 
et sigillum : non sit aggregator librorum, 
nec lectioni multum intentus ; ne forte de- 
trahat officio, quod praerogat studio. Con- 
soletur pie afflictos, cum sit ultimum reme- 
dium tribulatis ; ne si apud eum defuerint 
remedia sanitatis, desperationis morbus 
praevaleat in infirmis. Ut protervos flectat 
ad mansuetudinem; seipsum prosternat, 
et aliquid sui juris relaxet, ut animas Christo 
lucrifaciat. Ad refugas Ordinis, velut ad 
oves quae perierunt, viscera pietatis expan- 
dat et numquam misericordiam neget illis, 
sciens tentationes illas pervalidas, quæ ad 
tantum casum possunt impellere animam ; 
quas si ipsum permitteret Dominus expe- 
riri, forte in majus praecipitium laberetur. 
Vellem ipsum tamquam Christi Vicarium 
ab omnibus cum devotione et reverentia ho- 
norari, atque sibi in omnibus et ab omnibus 
cum omni benevolentia, juxta ejus neces- 
sitatem, et status nostri condecentiam, pro- 
videri. Verum tamen oportet eum non arri- 
dere honoribus, neque favoribus plus quam 
injuriis delectari; ita quod propter honores 
non mutentur ejus mores nisi in melius. Si 
quando vero propensiori et meliori cibo in- 
digeret, non in absconso, sed in publico 
loco assumat, ut aliis tollatur verecundia 
providendi sibi in infirmitatibus et debili- 
tatibus suis. Ad eum maxime pertinet la- 
tentes conscientias distinguere, et ex occul- 
tis venis eruere veritatem. Omnes accusa- 
tiones in principio habeat suspectas, donec 
veritas ex diligenti examinatione incipiat 
apparere. Aures etiam non praebeat multi- 
loquiis et multiloquos in accusationibus 
specialiter habeat suspectos, nec faciliter 
credat eis. Talis denique debet esse quod 
propter cupiditatem retinendi honorem, vi- 
rilem formam justitiae et aequitatis nullate- 
nus inficiat vel relaxet. Ita tamen quod ex 
nimio rigore nullius anima occidatur et ex 
superflua mansuetudine non nascatur tor- 


337 


PARS TERTIA. — COLLATIONES MONASTICÆ. 


338 


por, atque ex laxa indulgenti^ non prove- 
niat dissolutio disciplinae ; sicque ab om- 
nibus timeatur, ut ab ipsis timentibus dili- 
gatur. Officium autem praelationis semper 
putet et sentiat sibi fore potius oneri quam % 
honori. Vellem etiam eum habere socios 
praeditos honestate, rigidos adversus vo- 
luptates], fortes in angustiis, et compas- 
sivos delinquentibus; habentes aequalem 
affectionem ad omnes; nihil de labore suo 
recipientes nisi puram corporis necessi- 
tatem : nihil appetentes nisi laudem Dei/ 
Ordinis profectum, animae propriae me- 
ritum, et fratrum omnium perfectam salu- 
tem, omnibus convenienter affabiles, et om- 
nes convenientes ad eos cum sancta jucundi- 
tate recipientes, atque formam et exemplum 
observantiae Evangelii juxta professionem 
Regulæ in semetipsis pure et simpliciter 
omnibus ostendentes. Ecce talis esse debet 
generalis minister, et tales debet habere 
socios. 

COLLATIO XXVII. 

De conditionibus ministrorum 
provincialium . 

Vellem, fratres, provinciales Ministros 
affabiles esse minoribus, et tanta benevo- 
lentia praeditos, ut eorum affectui non vere- 
antur se committere delinquentes. Vellem 
eos moderatos esse in praeceptis, propitios 
in offensis ; ferre magis peccatores, quam 
inferre injurias. Hostes vitiis, medicos vi- 
tiosis. Tales denique esse vellem quorum 
vita ceteris esset spectaculum disciplinae. 
Hos tamen vellem omni honore venerari, 
et diligi, sicut qui pondus portant sollicitu- 
dinis et laboris. Summis eos praemiis apud 
Deum reputarem esse dignos qui tali forma 
talique lege traditas sibi animas guberna- 
rent. 

COLLATIO XXVIII. 

Qualiter conversandum si in mo>iasterio 
sanctae Mariœ de Angelis , et quod nulla 
tenus a fratribus dimittatur . 

Volo, quod iste locus, fratres carissimi, 
sit semper immediate sub potestate gene- 
ralis ministri et servi, et inde ille majorem 
sollicitudinem et curam habeat providendi 
ibidem de bona et sancta familia. Clerici eli- 
gantur de melioribus et sanctioribus et 
magis honestis fratribus, et qui sciant me- 
lius dicere officium ex iliis qui sint in tota 


religione ; ut non solum saeculares, sed etiam 
alii fratres libenter, et cum magna devo- 
tione, videant et audiant eos. De fratribus 
etiam laicis, sanctis hominibus, discretis, 
humilibus, et honestis, eligantur qui ser- 
viant illis. Volo etiam quod nulla persona, 
et nullus frater intret in ilium locum, nisi 
generalis minister, et fratres qui serviunt 
illis et ipsi non loquantur cum aliqua 
persona, nisi cum fratribus qui serviunt 
illis , et cum ministro quando visitaverit 
eos. Volo similiter, quod fratres laici, 
qui serivunt eis, teneantur numquam di- 
cere eis verba otiosa, vel nova hujus sæ- 
culi, vel quæcumque alia, quae non essent 
utilia animabus eorum. Et propterea spe-' 
cialiter volo, quod nullus intret in illum 
locum, ut ipsi melius conservent purita- 
tem et sanctitatem suam; et quod in illo 
loco nihil penitus fiat vel dicatur inutiliter, 
sed ipse locus teneatur purus et sanctus in 
hymnis et laudibus Domini. Et cum aliquis 
ipsorum fratrum migraverit ad Dominum, 
volo quod loco ipsius mittatur illuc alius 
sanctus frater a generali ministro. Nam si 
alii fratres declinaverint aliquando a puri- 
tate, et honestate, et sanctitate vitæ , volo 
quod iste locus benedictus sit, et permaneat 
semper speculum et bonum exemplum to- 
tius religionis et quoddam candelabrum an- 
te thronum Dei et beatam Virginem semper 
ardens et lucens, per quod Dominus pro- 
pitietur defectibus et culpis omnium fra- 
trum, atque conservet semper et protegat 
hanc religionis et plantulam suam. Videte, 
filii, ne umquam hunc locum relinquatis. 
Si ab una parte foras expellemini, per 
aliam reintrate. Nam locus iste sanctus est, 
et habitatio Christi, et Virginis Mariæ ma- 
tris ejus. Hic, cum pauci essemus, augmen- 
tavit nos Dominus altissimus. Hic luce sa- 
pientiae suæ illuminavit animas pauperum 
suorum. Hic igne sui amoris nostras volun- 
tates accendit. Hic qui oraverit corde devo- 
to, quod petierit, obtinebit; offendens, gra- 
vius punietur. Propter quod, o filii, habete 
hunc locum omni reverentia et honore 
dignissimum, tamquam vere-Déi habitacu- 
lum, ab ipso et ejus matre singulariter præ- 
dilectum. Atque ibidem toto corde vestro in 
voce exultationis et confessionis confitemini 
Deo Patri, et ejus Filio Domino Jesu Chris- 
to, in Spiritus sancti unitate, Arnen. 




S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


340 


PARS QUARTA. - OFFICIUM ET CANTICA. 


OFFICIUM PASSJQN IS D0M1NICÆ. 


Htec pan quarta, quam non sub boc titulo P. de 
La Haye edidit, ea continet quaa S. Franciscua 
composuit ut cantarentur. Ad meloç et qumenun 
hase pars pertinebit. 

Sed alia sunt qqœ sincerum Francisci opus di- 
cuntur, uti Canticum Solis, alia quæ Francisoane 
tantum appellantur. Neque unanimes sunt auc- 
tores. 

Quidquid sit de illa controversia in particulari, 
certum est S. Franciscum fuisse poetam, qui lin- 
gua vulgari utebatur. Et poetam quidem recen- 
tiores auctores laudaverunt omnes pariter, etsi 
de 'sancto et viro religioso plures nunquam voluis- 
sent audire; tantum pollet inter homines ornatius 
dicendi genus. 

MONITUM. 

Quanta teneritudine ferebatur Francisons 
in Christum in carne passum, et quam mira 
compassionis duloedine ejus jugiter reco- 
lebat passionem, scripsit Bonav., cap, 9 
et 13 sum Legendae, et in principio Opus- 
culi de Miraculis a B. patre patratis, quod 
ad ejus Vitam subtexuit. Ut ergo haberet 
sanctus vir per quod mentem ad majorem 
sacratissimm Passionis reverentiam reli- 
giosius excitaret, concinnavit sibi quasdam 
precandi formulas, ad rem compositis Psal- 
mis, tam religiosa structura, ut nihil aliunde 
quam ex Davidico Psalterio, aliisve sacrae 
Scripturae libris, admiseuerit Hujus officii 
meminit auctor Vitae sanctae Clarae , quam 
ad Alexandri IV imperium scripsit, et quam 
Surius transcripsit cap. 20, bis verbis : Offi- 
cium Crucis, prout Crucis amator Franciscus 
instituerat, didicit beata Virgo, et affectu 
simili frequentavit. Primum hujus officii 
exemplar mihi occurrit in primo Cod. MS. 
Assisiensi, saepius a me citato. Secundum 
mihi ex civitate Bononiensi transmisit re- 
verendissimus pater Benignus Qenuensis, 
supremus nostri instituti rector, anno Do- 
mini 1619. Tertium obtulit Bartholomæus 
Cimarelli provinciae Picenae vir doctus, et 


pater emeritus, mihi familiaris, in primo 
volumine Annalium nuper a se editorum, 
lib. I, cap. 8. Aliud se vidisse penes augustas 
memoriae imperatorem Maximilianum ju- 
niorem, magnaque devotione ab eodem 
quotidie frequentatum, mihi retulit vir 
aeque pius ao doctus R. P. Henrious Sedu- 
lius in aede nostra Salmantina, anno 1618, 
dum illuc cum cæteris Belgicis et Germanis 
electoribus, celebrandorum comitiorum ge- 
neralium gratia, longa confectus aetate con- 
venit. Non eadem horum exemplarium se- 
ries in disponendo hoc officio pro statutis 
anni temporibus. Parvi tamen est momenti 
discrepantia ; nec ulla est ferme in verbis 
officii. Clariorem sequor Codicis Assisiatis 
dispositionem. 

OFFICIUM PASSIONIS DOMINICAE. 

Ordo recitandi officium Dominicæ Pas- 
sionis ab hora Completorii feriae quintae 
majoris hebdomadae, quando Christus Do- 
minus traditus est, usque ad Completorium 
sabbati sancti, et omnibus diebus ferialibus 
per annum. 

Rubrica. Incipiendum est officium ab 
oratione Dominica, sed eo modo, quo supra 
posita est cum glossa sancti viri: deinde 
subnectendæ illae Laudes Dominicae, Sanc- 
tus, Sanctus, Sanctus, etc., quas ibidem 
invenies cum suis versiculis et oratione, 
quæ ad omnes Horas praeponuntur : tunc 
absolute dicenda est Antiphona et Psalmi, 
eo modo quo hic disponuntur. 

AD COMPLETORIUM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Deus vitam meam annuntiavi tibi : po- 
suisti lacrymas meas in conspecta tuo. 
(Psal. 55, 9.) 


341 


942 


PARS .QUARTA. — OFFICIUM PASSIONIS DOMINICÆ. 


Omnes iaimici mei adversam me cogita- 
verunt maia mihi (Psal.. 40, 8) : consilium 
fecerant in unum. (Psal. 70, 10.) 

Et posuenmt adversum me mala pro 
bonis : et odium pro dilectione mea. (Psal. 
108, 5.) 

Pro eo ut me diligerent, detrahebant 
mihi : ego autem orabam. (Ibid., 4.) 

Mi Pater sancte, Rex coeli et terræ, ne 
discesseris a me : quoniam tribulatio proxi- 
ma est, et non est qui adjuvet. (Psal. 21,12.) 

Convertentur inimici mei retrorsum, 
in quacumque die invocavero te : ecce co- 
gnovi quoniam Deus meus es. (Psal. 55, 10.) 

Amici mei, et proximi mei adversum me 
appropinquaverunt, et steterunt : et pro- 
ximi mei de longe steterunt. (Psalm. 37, 12.) 

Longe fecisti notos meos a me, posue- 
runt me abominationem sibi : traditus sum, 
et non egrediebar. (Psal. 87, 9.) 

Pater sancte, ne elongaveris auxilium 
tuum a me : Deus meus ad auxilium meum 
respice. (Psal. 21, 20.) 

Intende in adjutorium meum ; Domine 
Deus salutis meæ. (Psal. 37, 23.) 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. 

Sicut erat in principio, et nunc, et sem- 
per, et in sæcula saeculorum. Arnen. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo in mulieribus, filia et 
ancilla altissimi Regis, Patris coelestis, ma- 
ter sanctissima Domini nostri Jesu Christi, 
sponsa Spiritus Sancti : ora pro nobis cum 
sancto Michaele archangelo, et omnibus 
Virtutibus coelorum, et omnibus Sanctis, 
tuum sanctissimum Filium dilectissimum 
Dominum nostrum, et Magistrum. Arnen. 

Gloria Patri, etc. 

AD MATUTINUM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Domine Deus salutis meæ : in die cla- 
mavi et nocte coram te. (Psal. 87, 1.) 

Intret in conspectu tuo oratio mea : inclina 
autem tuam ad precem meam. (Psal. 87, *2.) 

Intende animæ meæ, et libera eam prop- 
ter inimicos super me. (Psal. 68, 19.) 

Quoniam tu es, qui extraxisti me de ven* 
tre, spes mea ab uberibus matris meæ : in 
te projectus sum ex utero. (Psa). 21, 10.) 

De ventre matris meæ Deus meus es tu : 
ne discesseris a me. (Ibidem, 11.) 


Tu scis improperium meum, et confusio- 
nem meam et reverentiam meam. ( Psal. 
68 , 20 .) , 

In conspectu tuo sunt omnes, qui tribu- 
lant me : improperium expectavit cor 
meum, et miseriam. 

Et sustinui qui simul oontristaretur, et 
non fuit : et qui consolaretur, et non inveni. 
(Ibid. 21.) 

Deus, iniqui insurrexerunt super me, et 
synagoga potentium quæsierunt animam 
meam : et non proposuerunt te in cons- 
pectu suo. (Psal. 85, 14.) 

Æstimatus sum cum. descendentibus in 
lacum : factus sum sicut homo sine adju- 
torio inter mortuos liber. (Psal. 87, 5.) 

Tu es sanctissimus Pater meus : et Deus 
meus. 

Intende in adjutorium meum : Domine 
Deus salutis meæ. (Psal. 37, 23.) 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD PRIMAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Miserere meiDeus,miserere mei : quoniam 
in te confidit anima mea. 

Et in umbra alarum tuarum sperabo : 
donec transeat iniquitas. (Psal. 56, 2.) 

Clamabo ad sanctissimum Patrem meum 
altissimum : Deum qui benefecit mihi. 

Misit de cœlo et liberavit me : dedit in 
opprobrium conculcantes me. (Ibid. 3, 4.) 

Misit Deus manum suam, et veritatem 
suam, animam meam eripuit de inimicis 
meis fortissimis , et ab bis qui oderunt 
me , quoniam confortati sunt super me. 
(Psal. 17, 18) 

Laqueum paraverunt pedibus meis : et in- 
curvaverunt animam meam. 

Foderunt ante faciem meam foveam : et 
inciderunt in eam. 

Paratum cor meum Deus, paratum cor 
meum : cantabo, et psalmum dicam. 

Exurge gloria mea, exurge psalterium et 
cithara ; exurgam diluculo. 

Confitebor tibi in populis, Domine : et 
psalmum dicam tibi in gentibus. 

Quoniam magnificata est usque ad ccbIos 
misericordia tua : et usque ad nubes veritas 
tua. 



I 


/ 

843 S. FRÀNCISCI ASSISIAT1S OPÜSCULA. 344 


Exaltare super cœlos Deus : et super 
omnem terram gloria tua. (Psal. 56, 7-12.) 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi 
similis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD TERTIAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Misere mei Deus, quoniam conculcavit 

- me homo : tota die impugnans tribulavit 
me. (Psal. 55, 2.) 

Conculcaverunt me inimici mei tota die : 
quoniam multi bellantes adversum me. 
(Ibidem, 3.) 

Omnes inimici mei adversum cogitabant 
mala mihi : verbum iniquum constituerunt 
adversum me. (Psal. 40, 8, 9.) 

Qui custodiebant animam meam : consi- 
lium fecerunt in unum. (Psal. 70, 10.) 

Egrediebantur foras : et loquebantur in 
idipsum. (Psal. 40, 8.) 

Omnes videntes me deriserunt me : lo- 
cuti sunt labiis, et moverunt caput. (Psal. 
21 , 8 .) 

Ego autem sum vermis, et non homo: 
opprobrium hominum, et abjectio plebis. 
(Ibid. 7.) 

Super omnes inimicos meos factus sum 
opprobrium vicinis meis valde : et timor 
notis meis. (Psal. 30, 12.) 

Pater sancte ne elongaveris auxilium 
tuum a me : et ad defensionem meam cons- 
pice. (Psal. 21, 20.) 

Intende in adjutorium meum : Domine 
Deus salutis meæ. (Psal. 37, 23.) Gloria 
Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD SEXTAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Voce mea ad Dominum clamavi : voce 
mea ad Dominum deprecatus sum. 

- Effundo in conspectu ejus orationem 
meam : et tribulationem meam ante ipsum 
pronuntio. 

In deficiendo ex me spiritum meum : et 
tu cognovisti semitas meas. 


In via hac qua ambulabam, absconderunt 
superbi laqueum mihi. 

Considerabam ad dexteram, et videbam : 
et non erat, qui cognosceret me. 

Periit fuga a me : et non est qui requirat 
animam meam. (Psal. 141, 2-5.) 

Quoniam propter te sustinui opprobrium : 
operuit confusio faciem meam. (Psal. 68, 8.) 

Extraneus factus sum fratribus meis : et 
peregrinus filiis matris meæ. 

Pater sancte, zelus domus tuæ comedit 
me : et opprobria exprobrantium tibi me ce- 
ciderunt super me. 

Et adversum me lætati sunt, et convene- 
runt : et congregata sunt super flagella, 
et ignoravi. (Psal. 34, 15.) 

Multiplicati sunt super capillos capitis 
mei, qui oderunt me gratis. (Psal. 37, 20.) 

Confortati sunt, qui persecuti sunt me 
inimici mei injuste : quæ non rapui, tunc 
exsolvebam. (Psal. 68, 5.) 

Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam 
interrogabant me. (Psal. 34, 11.) 

Retribuebant mihi mala pro bonis, et de- 
trahebant mihi, quoniam sequebar boni- 
tatem. (Ibidem, 12.) 

Tu es sanctissimus Pater meus, Rex 
meus, et Deus meus. 

Intende in adjutorium meum, Domine 
Deus salutié meæ. (Psal. 37, 23.) Gloria 
Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD NONAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

0 vos omnes, qui transitis per viam : at- 
tendit et videte si est dolor sicut dolor 
meus. (Thren , 1, 12.) 

Quoniam circumdederunt me canes multi, 
consilium malignantium obsedit me. 

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt 
me : diviserunt sibi vestimenta mea, et 
super vestem meam miserunt sortem. 

Foderunt manus meas, et pedes meos : et 
dinumeraverunt omnia ossa mea. 

Aperuerunt super me os suum : sicut leo 
rapiens et rugiens. 

Sicut aqua effusus sum : et dispersa sunt 
omnia ossa mea. 


t 


I 


PARS QUARTA. — OFFICIUM PASSIONIS DOMINICÆ. 346 

( 


345 

Et factum est cor meum tamquam cera 
liquescens, in medio ventris mei. 

Aruit tamquam testa virtus mea : et lin- 
gua mea adhaesit faucibus meis. (Psal. 21, 
14-17.) 

Et dederunt in escam meam fel : et in 
siti mea potaveruntme aceto. (Psal. 68,22.) 

Et in pulverem mortis deduxerunt me : 
et (Psal. 21, 16), super dolorem vulnerum 
meorum addiderunt. (Psal. 68, 27.) 

Ego dormivi et resurrexi : et Pater meus 
sanctissimus cum gloria suscepit me. (Psal. 
3, 6.) 

Pater sancte, tenuisti manum dexteram 
meam, et in voluntate tua deduxisti me, et 
eum gloria assumpsisti me. (Psal. 72, 24.) 

Quid enim mihi est in cœlo : et a te quid 
volui super terram ? (Ibidem, 25.) 

Videte, videte, quoniam ego sum Deus, 
dicit Dominus : exaltabor in gentibus, et 
exaltabor in terra. (Psal. 45, 11.) 

Benedictus Dominus Deus Israel qui re- 
demit animas servorum suorum de proprio 
sanctissimo sanguine suo : et non delin- 
quent omnes qui sperant in eo.(Psal. 33, 23.) 

Et scimus quoniam venit : quoniam ve- 
niet justitiam judicare. (Psal. 95, 13.) 

Gloria Patri, etc. 

Ant . Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD VESPERAS. 

Ant . Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Omnes gentes plaudite manibus : jubilate 
Deo in voce exultationis. (Psal. 46, 2.) 

Quoniam Dominus excelsus , terribilis : 
Rex magnussuper omnem terram. (Ibid., 3.) 

Quia sanctissimus Pater de coelo, Rex 
noster ante saecula : misit dilectum Filium 
suum de alto, et operatus est salutem in 
medio terrae. (Psal. 73, 12.) 

Laetentur coeli, et exultet terra, commo- 
veatur mare et plenitudo ejus : gaudebunt 
campi, et omnia quæ in eis sunt. (Psal. 95, 
11 et 12.) 

Cantate ei canticum novum : cantate Do- 
mino omnis terra. (Ibidem, 1.) 

Quoniam magnus Dominus, et laudabilis 
nimis : terribilis est super omnes Deos. 
(Ibidem, 4.) 

Afferte Domino patriae gentium, afferte 


Domino gloriam et honorem : afferte Do- 
mino gloriam nomini ejus. (Ibidem, 7 et 8. ) 

Tollite corpora vestra, et bajulate cru- 
cem ejus : et sequimini usque in Unem sanc- 
tissima praecepta ejus. (Luc., 14, 27.) 

Commoveatur a facie ejus universa terra; 
dicite in gentibus : Quia Dominus regnavit. 
(Psal. 95, 10.) 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

Rubrica. Quandocumque terminatur offi- 
cium, dicuntur sequentia verba : 

Benedicamus Domino Deo vivo et vero ; 
laudemus eum ; gloriam, honorem, benedic- 
tionem, et omnia bona referamus ei sem- 
per. Amen, amen. Fiat, fiat. 

Rubrica. A Completorio sabbati sancti, 
usque ad octavam Pentecostes inclusive, di- 
citur officium ut sequitur. 

Pater noster, etc. , et Sanctus, Sanctus, etc. 
ut supra. 

AD COMPLETORIUM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Deus in adjutorium meum intende : Do- 
mine ad adjuvandum me festina. (Psal. 69.) 

Confundantur et revereantur : qui quae- 
runt animam meam. 

Avertantur retrorsum, et erubescant : qui 
volunt mihi mala. 

Avertantur statim erubescentes, qui di- 
cunt mihi, Euge, euge. 

Exultent, et laetentur in te omnes qui 
quaerunt te : et dicant semper, Magnifice- 
tur Dominus, qui diligunt salutare tuum. 

Ego vero egenus et pauper sum : Deus 
adjuva me. 

Adjutor meus et liberator meus es tu : 
Domine ne moreris. 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD MATUTINUM 

DOMINICÆ RESURRECTIONIS. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Cantate Domino canticum novum : quia 
mirabila fecit. (Psal. 97, 1). 


V 



S. FRANCISCI ÂSSISIATIS OPUSCULA. 


A 

347 


348 


Sacrificavit (i) filiam suilia dextera ejus, 
et brachium sanctum ejus. 

Notum (8) fecit Dominus salutare suum : 
in conspectu gentium revelavit justitiam 
suam. 

In illa die mandavit Dominus misericor- 
diam suam, et nocte canticum ejus. (Psal. 
41, 9.) 

Hæc est dies quam fecit Dominus : exulte- 
mus, et laetemur in ea. (Psal. 117, 24.) 

Benedictus qui venit in nomine Domini : 
Deus Dominus, et illuxit nobis. (Ibid., 26.) 

Laetentur coeli, et exUltet terra ; commo- 
veatur mare et plenitudo ejus : gaudebunt 
eampi, et omnia quae in eis sunt. (Psal. 95, 
li, 18.) 

Afferte Domino patri» gentium, afferte 
Domino gloriam et honorem : afferte Do- 
mino gloriam nomini ejus. (Ibidem, 7, 8.) 

(Horia Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD PRIMAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Miserere mei Deus, miserere mei, 
etc., ut supra ad primam in officio de 
tempore. 

AD TERTIAM, SEXTAM ET NONAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Cantate DominO canticum no- 
vum, etc., ut supra ad Matutinum in hoc 
officio Paschali. 

AD VESPERAS. 

* Ani. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Omnes gentes plauditemanibus, etc., 
ut supra ad Vesperas in officio de tem- 
pore . 

Rubrica. Notandum, quod in die Ascen- 
sionis adduntur ad Psalmum Cantate , tam 
in Matutino, quam ad Tertiam, Sextam et 
Nonam, sequentes versiculi : 

Regna terrae cantate Deo, psallite Do- 
mino : psallite Deo qui ascendit super coe- 
lum coeli ad Orientem. (Psal. 67, 33, 34.) 

Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date 
gloriam Deo super Israel : magnificentia 
ejus et virtus ejus in nubibus. (Ibid., 35.) 

Mirabilis Deus in Sanctis suis, Deus Israel 

(i) Alias sanctifioavit. 


ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi 
suae : benedictus Detis. (Ibidem., 36.) 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo non est tibi 
similis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

Rubrica. Ad Vesperas etiam Ascensionis 
quotidie usque ad Adventum, ad Psalmum, 
Omnes Qentes, adjunguntur hi versus : 

Et ascendit ad coelos : et sedet ad dexte- 
ram Sanctissimi Patris in coelis. (Ex Symb. 
Apostol.) 

Exaltare super coelos Deus : et super om- 
nem terram gloria tua. (Psal. 56, 6.) 

Et scimus quoniam venit, quoniam veniet 
justitiam judicare. (Psal. 95, 13.) 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi 
similis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

Rubrica. Ordo dicendi officium in omni- 
bus Festivitatibus principalibus et Domini- 
cis diebus, ab octava Pentecostes usque ad 
Adventum, et ab octava Epiphani» usque 
ad Completorium feri» quint» in Goena Do- 
mini. 

AD COMPLETORIUM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Deus in adjutorium meum inten- 
de, etc., ut supra in Completorio tempore 
Paschali. 

AD MATUTINUM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Cantate Domino canticum no- 
vum, etc., ut supra in Matutino Resur- 
rectionis. 

AD PRIMAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Miserere mei Deus, miserere mei, 
etc., ut supra ad Primam in officio de 
Tempore. 

AD TERTIAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmum. 

Jubilate Deo omnis terra, psalmum di- 
cite nomini ejus : date gloriam laudi ejus. 

Dicite Deo, quam terribilia sunt opera 
tua, Domine: in multitudine virtutis tu» 
mentientur tibi inimici tuL 

(2) Alias sanctum. 


349 

Omnis terra adoret te, et psallat tibi : 
psalmum dicat nomini tuo. (Psal. 65, 2-4.) 

Yenite, et audite, et narrabo, omues qui 
timetis Deum : quanta facit animae meæ. 
(Ibidem, 16.) 

Ad ipsum ore meo clamavi : et exaltavi 
sub lingua mea. (Ibidem, 17.) 

Et exaudivit de templo sancto suo vocem 
meam : et clamor meus in conspectu ejus. 
(Psal. 17, 7.) 

Benedicite gentes Dominum nostrum : et 
auditam facite vocem laudi ejus. (Psal.65,8.) 

Et benedicentur in ipso omnes tribus ter- 
rae : omnes gentes magnificabunt eum. 
(Psal. 71, 17.) 

Et' benedictum nomen majestatis ejus in 
æternum, et replebitur majestate ejus om- 
nis terra : fiat, fiat. (Ibidem, 19.) 

AD SEXTAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Exaudiat te Dominus in die tribulationis : 
protegat te nomen Dei Jcob. (Psal. 19, 2.) 

Mittat tibi auxilium de sancto : et de 
Sion tueatur te. (Ibidem, 3.) 

Tribuat tibi secundum cor tuum : et omne 
consilium tuum confirmet. (Ibidem 5.) 

Laetentur in salutari tuo : et in nomine 
Domini Dei nostri magnificabuntur. (Ib., 6.) 

Impleat Dominus omnes petitiones tuas 
(Ibidem, 6) : nunc cognovi quoniam misit 
Dominus Jesum Christum filium, et (Psal. 9, 
9) judicabit populos in justitia. 

Et factus est Dominus refugium pauperis, 
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione : 
et sperent in te qui noverunt nomen tuum. 
(Ibidem, 10 et 11.) 

Benedictus Dominus Deus meus : quia 
factus est susceptor meus etrefugium meum 
in die tribulationis meæ. (Psal. 58, 17) 

Adjutor meus tibi psallam : quia Deus 
meus, misericordia mea. (Ibidem 18.) 

Gtoria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD NONAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

In te Domine speravi, non confundar in 


350 

æternum : in justitia tua libera me, et eripe 
me. (Psal. 70, 2.) 

Inclina ad me aurem tuam : et salva me. 

Esto mihi in Deum protectorem, et in lo- 
cum munitum : ut salvum me facias. 

Quoniam tu es patientia mea Domine : 
Domine spes mea ajuventutemea.(Ibid.,5.) 

In te confirmatus sum ex utero, de ventre 
matris meae tu es protector meus : in te can- 
tatio mea semper. (Ibid., 6.) 

Repleatur os meum laude, ut cantem glo- 
riam tuam : tota die magnitudinem tuam. 
(Ibidem, 8.) 

Exaudi me Domine, quoniam benigna est 
misericordia tua : secundum multitudinem 
miserationum tuarum respice in me. 
(Psal. 68, 17.) 

Et ne avertas faciem tuam a puero tuo : 
quoniam tribulor , velociter exaudi me. 
(Ibidem, 18.) 

Benedictus Dominus Deus meus, quia fac- 
tus est susceptor meus : et refugium meum 
in die tribulationis meæ. (Psal. 58, 17.) 

Adjutor meus tibi psallam, quia Deus 
susceptor meus es : Deus meus misericor- 
dia mea. (Ibidem, 18.) 

Gloria Patri, etc, 

Ani. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. 

AD VESPERAS. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

PsaL Omnes gentes plaudite manibus, etc., 
supra ad Vesperas in Officio feriati. 

Rubrica. Ordo recitandi Officium a prima 
Domihica Adventus usque ad Vigiliam Na- 
tivitatis Domini. 

AD COMPLETORIUM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psalmus. 

Usquequo Domine oblivisceris mei in fi- 
nem : usquequo avertis faciem tuam a me? 
(Psal. 12.) 

Quamdiu ponam consilia in an ima mea : 
dolorem in corde meq per diem ? 

Usquequo exaltabitur inimicus mens su- 
per me? respice, et exaudi me Domine Deus 
meus. 

Illumina oculos meos, ne unquam obdor- 
miam in morte : nequando dicat inimicus 
meus : Praevalui adversus eum. 

Qui tribulant me, exultabunt si motus 


PARS QUARTA. — OFFICIUM PASSIONIS DOMINICÆ. 



35i 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


352 


ftaèro : ego autem in misericordia tua spe- 
ravi. 

Exultabit cor meum in salutari tuo : can- 
tabo Domino, qui bona tribuit mihi : et 
psallam nomini Domini Altissimi. 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Yirgo, non est tibi si- 
milis nata in mundo, etc. Gloria Patri, etc. 

AD MATUTINUM. 

Ant . Sancta Maria Virgo. 

Psalmus . 

Confitebor tibi Domine sanctissime Pater, 
Rex coeli et terne : quoniam consolatus es 
me. (Isa., 12, 1.) 

Tu es Deus Salvator meus : fiducialiter 
agam, et non timebo < (Ibid., 2.) 

Fortitudo mea, et laus mea Dominus : et 
factus est mihi in salutem. (Exod. 15, 2.) 

Dextera tua Domine magnificata est in 
fortitudine, dextera tua Domine percussit 
inimicum : et in multitudine gloriæ tuæ de- 
posuisti adversarios meos. (Ibid., 6, 7.) 

Videant pauperes et laetentur : quaerite 
Deum, et vivet anima vestra. (Psal. 68, 33.) 

Laudent illum coeli et terra : mare, et 
omnia reptilia in eis. (Ibid., 35 et seq.) 

Quoniam Deus salvam faciet Sion : et 
aedificabuntur civitates Judæ. 

Et inhabitabunt ibi : et hæreditate acqui- 
rent eam. 

Et semen servorum ejus possidebit eam : 
et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. 

Gloria Patri, etc. 

Ant. Sancta Maria Virgo, non est tibi 
similis nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 

AD PRIMAN. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Miserere mei Deus, miserere mei, 
etc., ut supra in officio feriali. 

AD TERTIAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Jubilate Deo omnis terra, etc., ut 
supra in officio festivo , et Dominicali . 

AD SEXTAM. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

Psal. Exaudiat te Dominus, etc., ut su- 
pra ibidem. 


AD NONAM. 

Ant. Sancta Maria virgo. 

Psal. In te Domine speravi, etc., ut supra 
ibid. 

AD VESPERAS. 

Ant. Sancta Maria Virgo. 

PsaLOmnesgentes plaudite manibus, etc. 
Ut supra ad Vesperas in feriali Officio , 
omisso solum ultimo versu , Gommoveatur 
a facie, etc. 

. Rubrica. Similiter celebratur officium a 
die Nativitatis Domini usque ad octavam 
Epiphaniae, excepto quod ad omnes Horas, 
incipiendo a Vesperis diei, dicatur sequens 
Psalmus. 

Exultate Deo adjutori nostro : jubilate 
Domino Deo vîyo et vero in voce exultatio- 
nis. (Psal. 80, 2.) 

Quoniam Dominus excelsus, terribilis : 
Rex magnus super omnem terram. (Psal. 
46, 3.) 

Quia sanctissimus Pater de coelo Rex 
noster ante sæcula, misit Filium suum de 
alto : et (ex Symbol. Apost.) natus fuit de 
beata Virgine Maria. 

Ipse invocabit me, Pater meus es tu : et 
ego primogenitum ponam illum excelsum 
præ regibus terrae. (Psal. 88, 27, 28.) 

In illa die mandavit Dominus Deus mi- 
sericordiam suam : et nocte canticum ejus. 
(Psal. 39, 9.) 

Hæc est dies quam fecit Dominus : exul- 
temus, et laetemur in ea. (Psal. 117, 24.) 

Quia sanctissimus puer dilectus datus est 
nobis, et natus fuit pro nobis in via, et 
(Isa., 9, 6) positus in præsepio : quia non 
habebat locum in diversorio. (Lucae, 2, 7.) 

Gloria in Altissimis Domino Deo : et in 
terra pax hominibus bonae voluntatis. (Ibi- 
dem, 14.) 

Laetentur coeli et exultet terra, commo- 
veatur mare et plenitudo ejus : gaudebunt 
campi, et omnia quae in eis sunt. (Psal. 95, 
11 et 12.) 

Cantate ei canticum novum : cantate Do- 
mino omnis terra. (Ibid., 1.) 

Quoniam magnus Dominus et laudabilis 
nimis : terribilis est super omnes Deos. 
(Ibid., 4.) 

Afferte Domino patriae gentium, afferte 
Domino gloriam et honorem : afferte glo- 
riam nomini ejus. (Ibid., 7.) 

Tollite corpora vestra, et bajulate sane- 


/ 


353 


PARS QUARTA. — CANTICA. 


354 


tam crucem ejus : et sequimini usque in fi- 
nem praecepta ejus. (Luc., 14, 27.) 

Gloria Patri, etc. 


Arni. Sancta Maria Virgo, non est tibi si- 
milis, nata in mundo, etc. 

Gloria Patri, etc. 


CANTICA B. FRANC ISCI (1). 


CANTICUM PRIMUM. 

ARGUMENTUM. 

Paucis ante obitum annis, Deus dignan- 
ter eum certum reddidit de beatitudinis 
gloria assequenda. Statim prorupit in has 
laudes, quibus Deum in suis extulit creatu- 
ris. Inter omnes potior est sol tam perbello 
splendore, et productiva virtute, quam Dei 
digniori similitudine, quippe qui et Sol jus- 
titi» nuncupatur : propterea Solis Canti- 
cum inscripsit (2). 


CANTICO DE LE CREATURE 

comnnemente detto 
DE LO F RATE SOLE. 

Altissimo, omnipotente, bon Signore : 

Tue son le laude : la gloria et Tonore, 

Et ogni benedictione : 

A te solo se confano : 

Et nullo homo è degno di nominar te. 

Laudato sia Dio mio signore 
Cum tutte le tue creature, 

Specialmente messer lo frate Sole : 

Lo quale giorna, et illumina nui per lui, 

E ello è bello, e radiante cum grande splen- 
De te signore porta significatione, [dore : 

Laudato sia mio signore per sor luna, e per le 
In celo le hai formate clare e belle, [stelle : 

(1) Inter cætera Opuscula, quaedam metro ordi- 
nasse, suisque numeris absolvisse sanctum virum, 
testantur Henricus Willot, Antonius Possevinus, 
Petrus Rodulphus, Marianus Florentinus, Operi- 
bus his prænxi; Bartholomæus Pisanus, lib. II, 
Conform . II ; Marcus Olyssiponen. I p., 1. 1, c. 92, et 
alii. Tria dumtaxat, quæ sequuntur, mihi occurre- 
runt ; ubi vero, ad ipsorum dicam initia. Præter 
Marianum, sunt qui meminerint aliorum Cantico- 
rum, quæ ad beat® Clarae ejusque aectatricium 
solamen vir sanctus modulatus est. Periere haec, 
et alia hujus generis, temporis injuria, vel verius 
fratrum incuria. 

(2) Illud cum duobus sequentibus materno ce- 
cinit idiomate. Totum, non uno composuit tem- 
pore. Quare quosdam postea addiderit versiculos, 
in ipso Cantico afferuntur causæ. Rationem metri 

patrol. toiix VI. 


Laudato sia mio signore per frate vento 
Et per Taire, et nuvolo et sereno et omne 

[tempo : 

Per le quale dai a le tue creature sustenta- 

[mento. 

Laudato sia mio signore per sor aqua : 

La quale è molto utile et humile et pretiosa 
Laudato sia mio signore [et casta. 

Per frate foco, per lo quale tu allumini la 

[nocte : 

Et ello è bello, et jucundo et robustissimo 

[et forte. 

Laudato sia mio signore per nostra matre 
La quale ne sostenta et guberna, [terra : 

Et produce diversi fructi et coloriti flori et 

[herbe. 

Laudato sia mio signore (3) 

Per quelli que perdonano per lo tuo amore 
JSt sosteneno infirmitate, et tribulatione : 

Beati queli que sostenerano in pace : 

Che da ti altissimo serano incoronati. 

Laudato sia mio signore per sor nostra morte 

[corporale : 

Da la quale nullo homo vivente po scampare. 

Guai a queli que more in peccato mortale. 

Beati queli que se trovano ne le toe sanctis- , 

[sime voluntate ; 

Che la morte secunda non li pora far male. 

Laudate e benedicite mio signore et regra- 

[tiate : 

Et servite a lui cum grande humilitate (4). 

non observarunt, sed et confuderunt antiqui ex- 
scriptores. Italico, quia hoc scripta sunt idiomate, 
et latino, ut communis fiant juris, tria hœc offero 
Lectori. Primum hoc habent Pisanus et Marcus 
citati, Rebolledo I, p., 1. 1, c. 31, et alii. Veterem, 
quam habet Pisanus, loquelam transcripsi : poli- 
tam noviorem, quam in interpretatione italica 
Chronicorum observavit Horatius Diola Bononien- 
sis, sciens neglexi. 

(3) Hunc versiculum addidit Franciscus praece- 
dentibus, quando coram episcopo Assisii et potes- 
tate lecit praefatas laudes decantari, ut ad concor- 
diam venirent : quod et mirabiliter factum est. 

(4) Hoc canticum præ aliis psallebat Francis- 
cus, et in Chronica legitur : c II s’esjouissoit fort, 
quand il le voyoit chanter avec grâce et ferveur, 
car Toyant il eslevoit merveilleusement son es- 

12 





S. FRANGISGI ASSISIATIS OPUSCULA. 


356 


( Venio latina.) 

Altissime, Omnipotens, bone Domine, tuæ 
sunt laudes, gloria, honor, et omnis bene- 
dictio. Tibi soli referendæ sunt, et nullus 
homo dignus est te nominare. Lauderis, Do- 
mine Deus meus, propter omnes creaturas 
tuas, et specialiter propter honorabilem 
fratrem nostrum solem, qui diescere facit, 
et nos illuminat per lucem ; pulcher est, et 
radians, et magni splendoris, et tui, Domine, 
symbolum præfert. Laudetur Dominus meus 
propter sororem lunam, et stellas, quas in 
çœlo creavit claras et bellas. Laudetur Do- 
minus meus propter fratrem ventum, ae- 
rem, nubes, serenitatem, et propter omnia 
tempora, per quae omnibus creaturis mi- 
nistrat alimentum. Laudetur Dominus meus 

a ter sororem aquam, quæ est multum 
3 , humilis, pretiosa, et casta. Laudetur 
Dominus meus propter fratrem ignem, per 
quem noctem illuminat ; ille roseus est, ru- 
tilus, invictus, et acer. Laudetur Dominus 
meus propter nostram matrem terram, quæ 
nos sustentat, et alit, et producit varios 
fructus, et varicolores flores, et herbas. 

Lauderis, mi Domine, propter illos qui pro 
tuo amore offensas dimittunt, et patienter 
sustinent tribulationem et infirmitatem. 
Beati illi, qui in pace sustinuerunt, quia a 
te, Altissime, coronabuntur. 

Lauderis, mi Domine, propter sororem 
nostram mortem, quam nullus vivens po- 
test evadere. Væ illis, qui moriuntur in pec- 
cato mortali 1 Beati illi, qui in hora mortis 
suæ inveniunt se conformes tuæ sanctis- 
simæ voluntati, mors enim secunda non po- 
terit eis nocere. Laudate, et benedicite Do- 
minum meum, gratificamini, et servite illi 
omnes creaturæ cum magna humilitate. 


CANTICUM SECUNDUM. 

ARGUMENTUM. 

Parabolicis et obscuris verbis expressit 
hoc Cantico vir Dei, amoris modulamine , 
quos coelestis Cupido ictus inflixit, et quos 
vicissim habuit cum Christo acriores, sed 
dulciores congressus; habet enim et amor 
Christianus sua prælia, suas admittit et 

prit en Dieu. » Quum ergo illuxissent dies mali, 
in civitate Assisiensi, in quibus ex una parte epis- 
copus, ex altera potestas et magistratus, unus ad- 
versus alium concitati erant, neque pax ulla inter 
cives existeret, ipse Franciscus non tantum, pa-. 
cificu8 erga omnes remansit, sed fratres suos mi- 
sit qui cantarent hæc ultima verba : Laudato sia 
mio Signare ante fores palatii episcopalis, ante 
fores domorum potestatis. Et molliti sunt adver- 
sarii, iram deponentes, firmaque et bona pax sta- 
bilita fuit inter eos. Cæterum, hic cantus fuit, 
brevi tempore, in tota Italia notissimus. (Edit.) 

(1) Bern., lxxxiii, in Cant. 

(2) Idem, Serm. 44. 


emittit sagittas quibus hinc inde amoris Ca- 
ces incendebantur. 

Amori condonanda est praesumptio cum 
Christo ineundi duellum, et ad pugnam 
velle lacescere, quem honori vel timori de- 
buit habere : « Nam amor reverentiam nes- 
cit (1) ; non horret, non stupet, non timet, 
non miratur; vacant hæc omnia penes 
amantem; cæteros in se omnes traducit (2) 
et captivat affectus. Quæ amat, amat, et 
aliud novit nihil. Profecto calix inebrians 
est amor Christi, et extra se rapit aman- 
tem, donec plene potiatur amato » (3). 

In foco l’amor mi mise, 

In foco Tamor mi mise. 

In foco d'amor mi mise 
Il mio Sposo novello, 

Quando l’anel mi mise 
L* Agnello amorosello. 

Poiche in prigion mi mise, 

Ferimmi d*un coltello, 

Tutto il cor mi divise. 

In foco Tamor. 

Divisemi lo core, 

E’l corpo cadè in terra. 

Quel quadrello dei amore, 

Che balestra disserra, 

Percosse con ardore 
Di pace fece guerra. 

Moromi di dolciore. 

In foco. 

Moromi di dolciore. 

Ne ven’ maravigliate, 

Che tai coipi mi son date 
Da lancie innamorate; 

E’l ferre è lupgo e lato 
Cento braccia sappiate, 

Che m’ha tutto passato. 

In foco. 

Poi si fer le lancie spesse, 

Che tutto m’agnonizaro ; 

(3) Descriptionem hanc poeticam praecipue re- 
ferendam judicarim cum Senensi, statim citando, 
ad ineffabiles illos in monte Alvernæ conflictus, 
quibus amoris pugil, Franciscus ab ipso amore, 
quino sauciatus vulnere, totus amor evasit, intus 
ardens, et exteriu9 suum amorem repraesentans. 
Illam habes tomo IV Operum Bernard. Senens., 
Serm. 4, extra ord. in fine, ubi expresse Fran- 
cisco tribuitur; et qui auctor est Indicis ejusdem 
tomi illam ita indicavit : Francisci Canticum. La- 
tinum fecit Henricus Chifellius Antuerpiensis, qui 
erudito et plane heroico carmine bellum Grana- 
! tense descripsit. 



357 


PARS QUARTA. — CANTICA. 


358 


AII’ bor presl un pavese. 

Ei coipi più spessaro 
Che niente mi difese; 

Tutto mi fra cassaro 
Con tal forza le stese. 

In foco. 

Diste sele si forte, 

Ch’io diffldais contarle 
Onde campai da morte. ■ 

Ti movi contra ragione, 
Oridando molto forte. 

Un’ trabucco rizzoe, 

Che mi diede nuove sorte. 

In foco. 

Le sorti che mandava, 

Eran pietre piombate, 

Che ciasche duna gravava 
Mille libre pesate : 

Si spesse li gittava, 

Non le harei mai numerate. 
Nulla mai mi fallava. 

In foco. 

Non m’harebbe mai fallato. 
Si ben tirrare sapeva : 

In terra ero io sternato, 

Aita non mi poteva; 

Tutto ero fracassa to, 

Niente più mi sentiva, 

Com’ huomo ch’era passato. 

In foco. 

Passato non per morte, 

Ma dà diletto ornato : 

Poi rimessimi si forte 
Dentro il corpo tornato. 

Che segui quelle scorto, 

Che haveano guidato 
Nella superna Corte. 

In foco. 

Poi che tornato fili, 

Tosto armato mi fui, 

E à Christo feci guerra, 
Cavalcai in sua terra 
Scontrandomi con lui, 
Tostamente 1’afferro, 

Mi vendico di lui. 

In foco. 

Poi che fùi vendicato, 

Io feci con lui patto; 

Perche prima era stato 
L’amor molto verace 
Di Christo innamorato : 

Or’ son fatto capace, 


Sempre lo cor formato 
Di Christo consolato 
Infira l’amor mi mise. 

In foco. 


(V&rtio latina.) 

Ussit ardenti mea corda flamma, 

Ussit ardenti mea corda flamma. 

Ignis amoris. 

Ussit ardenti mea corda flamma 
Cratior Sponsi species novelli, 
Annulum quando dedit Agnus insons: 
Ast ubi me carcere clausit arcto, 

Uicet ferro feriens acuto. 

Rupit impresso mea corda telo. 

Ussit ardenti mea corda flamma, 

Ignis amoris. 

Rupit impresso mea corda telo. 
Corpus ingenti cecidit sub ictu : 

Lectus è pulchra calamus pharetra. 
Viribus missus validis, quiete 
Pacis excussa, tulit arma belli : 
Torreor dulci exanimatus æstu. 

Ussit ardenti mea corda flamma. 

Ignis amoris. 

Torreor dulci exanimatus, æstu : 
Mitte mirari, fuit hic amantis 
Impetus teli, quod acuta ferro 
Cuspis oblongo tegit atque lato ; 
Percutit pectus, pedibusque centum 
Extat infixo gravis hasta ligno. 

Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

Inde telorum subiere nimbi. 

Et procellosae furit ira pugn» : 

Munior velox rutilante parma ; 

At magis crebro feriente ferro. 

Lucido incassum tego pectus ære, 

Me nimis forti lacerante dextra. 

Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

Tam potenti ardore vibrabat ictus, 
Duxerim ut vanum excipere ingruentes. 
Fugerim et certæ occubuisse morti. 
Bella non æqua ratione tentas. 

Clamo ; at is fortes iterando pugnas. 
Movit invicta nova bella dextra. 

Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

Saxa plumbato jacit acta missu, 

Saxa quæ pondo graviora mille, 

Sicut æstivæ rabies procellae. 

Densa non ullo numeranda sensu 



350 


360 


S. FRANCISCI ÀSSISIATIS OPUSCULA. 


Undique expotum petiere pectus, 

Irrito nunquam recidente nisu. 

Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

Irrito nunquam cecidere nisu 
Missa tam docta jaculantis arte. 

Jamque prostratos vigor omnis artus 
Liquit» et corpus lacerum refracti 
Fugerant sensus, jacui supinus, 

Pallida, exsanguis velut umbra mortis, 
Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

Non tamen dulci fugiente vita. 

Gaudio at cunctos inhibente sensus, 
Fortis hinc vires revoco priores, 

Et citus vestigia sector alma, 

Quæ viam celsi referant Olympi. 

Ussit ardenti mea corda flamma 

' Ignis amoris. 

Pristinae postquam rediere vires, 
Armor, et Christo pia bella porto, 
Fertiles ejus peragrando campos : 
Obvium amplectens avidis lacertis, 
Implico numquam pereunte nexu. 
Impetus tanti generosus ultor. 

Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

Vindice at postquam pia bella dextra 
Rite confeci, propero citatus 
Pacis immotae stabilire leges, 

Namque sinceri meus igne amoris 
Arserat Chfistus : placida en quiete 
Jam fruor, solamine jam perenni 
Roborat mea corda Christus. 

Ussit ardenti mea corda flamma> 

Ussit ardenti mea corda flamma 

Ignis amoris. 

CANTICUM TERTIUM. 

ARGUMENTUM. 

Hoc Cantico describit eleganter amoris 
vehementiam, quæ desiderio fertur, non 

(I) Bernard., Serm., inCant. post prine. 

i 2) Acceptum refero secundo Codici MS. Assis., 
ternardmo Senensi, dum tom. IV ejus Operum, 
Serm. 16 extraordinario, qui est de divo Fran- 
cisco, ante finem habeatur principium ejusdem 
sub ejus nomine, et pro reliqua parte remittatur 
Lector ad Sermonem Feriæ 6, Parasceves, ubi in- 
tegrum habetur. Non me latet, in aliquibus edi- 
tionibus a quibusdam repositum hoc Canticum 
inter caetera beati Jacoponi ; sed multa habet de 
inflictis vulneribus, de apertis sibi ostiis, aliaque hu- 


ratione (1) ; quæ nec judicium praestolatur, 
nec consilio temperatur ; nec pudore fraena- 
tur, nec rationi subjicitur. Dulcique inito 
colloquio cum Christo, ostendit nullas esse 
amoris metas, nullam mensuram ; seque 
totum, disruptis rationis repagulis, in amo- 
ris potestatem redactum. Post stigmatum 
receptionem modulatum hoc carmen ju- 
dico, ex eo quod saepius se percussum me- 
minerit, et clarius sibi jam ostia aperta 
esse recenseat ; quod ad vulnerum hiatus 
retulisse videtur (2). 

Amor de caritate 
Perche m’ha si ferito? 

Lo cor tutto partito. 

Et arde per amore. 

Arde, et incende. 

Nullo trova loco : 

Non po fugir, perche Teligato; 

Si se consuma, come la cera al foco, 
Vivendo more languisce stemperato. 
Domanda poter fugire un poco. 

Et infornace trovase locato : 

Oime eo o sun menato. 

A si forte languire, 

Vivendo cosi morire. 

Tanto monta Tardore. 

Inanzi chlo provasse, domandava 
Amor à Christo pensando pur dolzura ; 

In pace di dolzezza star pensava, 

For d’ogni pena, et poi sede in altura, 
Provo tormento, quai non cogitava, 

Chel cor me se fende per calura ; 

Non posso dar figura, 

De que sostegno semblanza, 

Chio moro in dolcetanza, 

Et vivo senza core. 

Ho perduto core e senno tutto, 

Voglia e placere, e tutto sentimento : 

Ogni bellezza mi par fango brutto. 

Delicie e richezze perdimento; 

Un arbore d’amor cum gran frutto 
In cor plantato me dà pascimento : 

jus generis, quæ magis propria Francisci videntur, 
illud vario carminis genere Latinum reddidit ex 
suo in Franciscum affectu Jacobus Lampugnanus 
Italus ex Societate Jcsu, ita ut verba ipsa secutus 
sit in plurimis; aliquando tamen institerit soli sen- 
tentiæ, et pauca quædam contraxerit, vel dilafcrit, 
stylumque aliquando demiserit, prout ad sensa 
viri amanti8simi explicanda visum est commodius. 
Cæterum obscurissima quædam interpretatus est 
ex ingenio, cum nesciret quæ vis et notio sub- 
esset vocabulis illis antiquis. 



361 


PARS QUARTA. — CANTICA. 


362 


Che fe tal mutamento, 

In mi sanza dem ora, 

Jettando tutto fora, 

Voglia, e senno, e vigore. 

Per comperar 1’amore, tutto ho dato ; 

Lo mondo, e mi ho tutto perbaratto : 

Se tutto fosse mio quel ch’e creato, 

Darialo per amor sanza ogni patto ; 

Et trovome d’amor tutto ingannato 
Ghe tutto ho dato, e non so o io son tratto : 
Per amor son desfatto, 

Pazzo si sun creduto : 

Mà perche io sun venduto : 

De mi non ho valore. 

Credevame la gente revocare, 

Amici che sono for de questa via ; 

Mà chi e dato, plù non se po dare, 

Ne servo fare, che fuga Signoria, 

Inanzi la petra porriase mollare, 

Ghe 1’amore, che me ten in soa balia 
Tutta la voglia mia 
D’amor si einfocata, 

Unita, transformata, 

Ghe li torrà 1’amore. 

Foco ne ferro non la po partire ; 

Non si divide cosa tanto unita : 

Pena ne morte iam non po salire 
A quella altezza, dove stà rapita; 

Sotto si vede tutte cose zire, 

Et ella sopra tutte stà grandita. 

Anima com’ei salita, 

A posséder tal bene, 

Christo da cui te venue, 

Abbrazal cur dolzore. 

Io non posso veder creatura, 

AI Creator grida tutta mente, 

Gelo ne terra non me dà dolzura, 

Per Christo amore, tutto m’e fetente 
Luce de Sole si me par oscura, 

Yeggendo quella fazza resplendente. 
Chérubin son niente 
Belli perensegnare, 

Séraphin per amare, 

Chi vede lo Signore. 

* Nullo donca mai me reprenda, 

Se tal amore mi fà pazzo zire : 

Iam non e core, che plù se defenda 
D’amor si preso che posla fuggire : 

Pensi zascun como cor non si fenda, 
Cotalfornace como possa soffrire : 

S’eo potesse invenire 
Anima che me intendesse, 


De mi pietade havesse, 

Oie me se stuzze’1 core. 

Ghe celo e terra grida, et semper clama. 
Et tutte cose ch'io dibbia amara, 

Zascuna dice : Gun tutto core ama, 

L'amore che n’ha fatto briga d’ebbrazzare ; 
Ghe quel amore perzo che te brama, 

Tutte nui hà fatte per ti à se trare, 

Yogo tanto abundare, 

Bontade et cortesia, 

Da quella luce pia, 

Ghe se splande fore. 

Amor voglio plù, podesse ; 

Mà como plù à mi lo cor iam non trova, 
Plù che me dare con cio che volesse, 

Non posso, questo e certo senza prova : 
Tutto l’ho dato, perch’io possédasse. 

Quel amatore, che tanto me renova. 
Bellezza antiqua, et novo, 

Dapoi che t'ho trovata. 

O luce smesurata 
De si dolce splendore. 

Yegando tal bellezza, si sum tratto 
For de mi, non so o sun portato : 

Lo torse strugge como ceta desfatto, 

De Christo se retrova figurato ; 

Jam non se trovo mai tal baratto, 

Per vestir Christo tutto, o spoliato, 

Lo cor si transformato, 

Amor grida, che sente, 

Anegata e la mente. 

Tanto sente dolzore. 

Ligata e la mente cum dolceza, 

Tutta se destende ad abbrazzare ; 

E quanto plù resguarda à la beleza. 

Tanto for de se plu fa zetare ; 

In Christo tutta posa cum riccheza, 

De si memoria nulla po servare : 

Ormai ad si plù dare, 

Altra cosa non cura. 

Ne po perder valura. 

De si omne sentore. 

In Christo transformata quasi e Christo, 
Cum Dio unita tutta stà divina, 

Sopra ogn’altura e si gran acquisto, 

De Christo e tutto ’lsuo, stà Regina. 

Or dunca io potesse star plù tristo. 

De colpa domandando medicina: 

Nulla ce plù sentina, 

Dove trovi peccato ; 

Lo vecchio ne mozato, 

Purgato ogni fetore. 


963 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


364 


In Christo e nata nova creatnra, 
Spogliata homo vecchio, e fato novello ; 

Mà tanto l’amore monta cum ardura, 

Lo cor par che se fenda cum coltello, 

Mente cum senno toile tal calura : 

Christo se me tra tutto tanto bello, 

Abrazo me cum ello. 

Et per amor si clamo, 

Amor cbe tanto bramo, 

Fà me morir d’amore. 

Perti amor me consumo laguendo, 

Et vo stridendo per ti abrazare : 

Quando te parti, si moro vivendo, 

Sospiro, et plango per tiritrovare. 

Et retornando el cor se va stendendo 
Che in ti si possa tutto transformare : 

Donca plù non tardare, 

Amor or me soveni, 

Ligato si me tiene. 

Consumame lo core. 

Resguarda dolce amore la pene mia. 
Tanto calor non posso soffirire 
L’amor m’a præso, non so o io me sia. 

Que faza, o dica, non posso sentire, 

Como smarito si vo per la via, 

Spesso strangosso per forte languire, 

Non so como sostegnere 
Possa tal tormento, 

Lo quai cum passamento 
Da me fura lo core. 

Cor me furato non posso vedere 
Que diba fare,e que spesso faza, 

Et chi me vede, dice vol sapere, 

Se amor senza acto à ti Christo plaza : 

Se non te place, que posso valere ? 

De tal mensura la mente malaccia : 

L’amor che si m’abraccia, 

Tolme l’operare, 

Yoler, et operare, 

Perdo tutto sentore. 

Sappi pariare or sun fatto muto r 
Vedeva, e mo son ceco deventato : 

Si grande abisso non fü mai veduto. 
Tacendo pario, fugo et son ligato, 
Scendendo falgo, tengo e son tenuto. 

De fora sun dentro, caccio et son cacciato : 
Amor smesurato 
Perche mi fai impazzire, 

Et in fornace morire 
De si forte calore Christo. 

'Ordena questo amore, tu che m’ami, 
Non evirtù senza ordene trovata: 


Poiche trovare tanto ma brami. 

Sia la mente cum virtù renovata, 

Ad mi amare, voglio che tu chiami, 

La caritate quai sia ordenata ; 

L’arbore si è provata, 

Per l’ordene del frutto, 

Lo quai demonstra tutto, 

Doni cosa el valore. 

Tutte le cose che aio croate, 

Sun fatte cun numero et mensura. 

Etal lor fin son tutte ordenate, 

Conservase per orden tal valura, 

E molto plù ancora caritate, 

E ordenata in la sua natura : 

Donca com per calura, 

Anima tu se impazzita ? 

Fora d’ordene tu se uscita. 

Non te infreno el fervore. 

Anima o Francesco. 

* Christo lo cor tu m’hai fùrato. 

Et dici che adamare ordin la mente, 

Como da poi che in tisum mutato. 

De mi po esser ramaso convenente? 

Si come ferro, che tutto è infocato. 

Et aere dal sol fatto relucente, 

De lor forma perdente. 

Son per altra figura, 

Cosi la mente pura 
De ti e vestita amore. 

Mà da che perde la sua qualitate. 

Non po la cosa da si oprare, 

Como è formata si ha potestate, 

Opera cum frutto si puote fare: 

Donca si e transformata in veritate. 

In te sol Christo che se dolce amare, 

A ti si po imputare, 

Non à mi, quel ch’io fazo : 

Pero seo non te plazo, 

Tu n’à te non placi amore. 

Io so ben questo che seo sum impazzito. 
Tu summa sapienza mel’ hai fatto, 

Et questo fo da ch’io fuit ferito, 

Et quando cum l'amor feci bararto, 

Che mi spogliando fui da te vestito, 

A nova vita non so como fui tratto. 

De mi tutto disfatto; 

Or sun per amor forte, 

Rotte son le porte. 

Et iazo teco amore. 

A tal fornace perche me menavi. 

Se tu volevi che havesse temperanza. 
Quando si smesurato me te davi, 


365 


PARS QUARTA. — CANTICA. 


366 


Tollevi da me tutta mesuranza, 

Poiche picciolello tu me bastavi, 

Tenerti grande non aggio possanza ; 

Onde ne ce fallanza, 

Amor l’e tua non mia, 

Pero che questa via. 

Tu la facesti amore. 

Tu dall’ amor non te defendesti, 

De celo in terra el te venire, 

Amore à tal bassezza descendesti, 

Com homo despetto per lo mondo zire, 

Ne casa ne terre non volesti, 

Tal povertate per nui arricchire : 

In vita, et in morte, 

Mostrastri per certanza, 

Amor desmesuranza, 

Che ardeva in lo to core. 

* Com’ ebrio per lo mondo spesso andavi, 
Amor te menava com’ homo venduto, 

In tutte cose amor sempre mostravi. 

De ti quasi niente perceputo. 

Che stando in lo templo si gridavi, 

A bever vegna chi hà sostegnuto, 

Sete d’amor havuto, 

Chel gli sera donato, 

Amor smesurato, 

Che pasce con dolzore. 

Con sapienza non te contenesti, 

Che el tuo amore spesso non versasse : 
D’amor, non de carne tu nascesti 
Humanato amor, che ne salvasse : 

Per abbracciarne en croce si corresti, 

Io credo, che pero tu non pariasti, 

Ne te amor scusasti, 

Davanti à Pilato, 

Per compir tal mercato, 

In croce dell’ amore. 

La spienza vego, che se celava, 

Et solo amor si podea vedere, 

Et la potenza iam non si monstrava, 

Che l’era la virtute in dispiacere. 

Orande era quell’ amore che se versa va, 
Altro che amore non potendo havere, 

Nel viso ne il volere, 

Amor sempre legando. 

Et in croce abbracciando, 

L’homo cum tanto amore. 

Donca Jesu sio son si innamorato, 
Inebriato per si gran dolcezza, 

Che me reprende, sio vo impazzato. 

Et in mi perdo senno, et ogni fortezza ? 
Poiche l’amore t’hà si ligato, 


Quasi privato d’ogni tua grandezza, 

Come saria mai fortezza. 

In me di contradi re, 

Ch’io non voglio impazzire 
Per abbracciarte amore? 

Et quel’ amor, chi mi fa impazzire, 

Pari che à ti tolessi sapientia, 

E quell’ amor che si me fa languire, 

A te per me si toise la potentia. 

Non voglio ormai, ne posso sofferire, 
D’amor son preso, non fazzo retinentia ; 
Datame la sentia, 

Che d’amor io sia morto. 

Iam non volgo conforto, 

Se non morir d 'amore. 

Amor amore, che si m’hai ferito, 

Altro ch’amor non posso cridare : 

Amor amore si forte m’hai rapito, 

Lo core sempre spande per amore, 

Per te voglio sparmare. 

Amor che co reconoscera, 

Amor per cortesia 
Fame me morir d’amore.' 

Amor amore Jesu son zonto a parto 
Amor amore Jesu dammi conforto : 

Amor amore Jesu si m’ha inflammato, 
Amor amore Jesu io son morto : 

Fami star amor sempre abbrazato, 

Cum teco transformato 
In caritate, et in somma veritate. 

Amor, amor, amor, 

Ogni cosa clama Amore : 

Amor tanto ei profundo, 

Che più t’ abbraccia, 

Tanto più ti brama. 

Amor, amor, tu ei cerchio rotundo 
Con tutto el core, che tencia sempre t’ ama, 
Che tu sei strame, e trama per vestire, 

E cosi dolce, che sempre crida amor, amor, 
Quanto tu mi fai amor, nol posso fare : [amor. 
Amor, amor, tanto amo de ti, 

Amor, amore, ben credo morire; 

Amor tanto preso m’hai, 

Amor, amor, fammi in te transire. 

Amor dolze languire, 

Amor mio desioso, 

Morir si dilettoso, 

Amor mio dilectoso, 

Anegami in amor. 

Amor, amor, lo cor mio se spezza ; 

Amor, amor, tal sente ferita : 

Amor, Jesu, tramme a la tua belezza : 



367 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


368 


Amor, amor, per te sonto rapita : 

Amor, amor viva, non me despreggia : 
Amor, amor, l’anima teco unita, 

Amor, tusei sua vita; 

Jam non se po partire. 

Perche la fai languire. 

Tanto strugendo amor. 

Amor, àmor, de Jesu desideroso, 

Amor, voglio morire. 

Te abrazando, 

Amor, dolce Jesu meo sposo : 

Amor, amor, la morte te domando, 

Amor, amor, Jesu si pietoso ; 

Tu me te dai in te transformato. 

Pensa che eo vo spasemando : 

Non so o io me sia, 

Jesu speranza mia, 

Ormai và, dormi in amore. 

(Iambici trimetri.) 

Quid vulneratum perdis o amans amor? 

Mihi cor revulsum facibus æternis flagrat. 
Facibus amoris. Nuspiam tutum male 
Reperit quietem : vincla præcidunt fugam : 
Uritur, et ardet; qualiter ceræ solet 
Populante flamma mollis absumi globus. 

Et vita mors est : moritur, et vivens perit, 
Languetque moriens : dumque meditatur fugam; 
Fornace media conditum sese videt. 

Quo rapior eheu, qui dolores me manent? 

Tanti est amoris ignis : o amor, o amor! 

Nescius amorem, nempe inexpertum mihi, 

Olim expetebam, melleum credens bonum. 
Dulcedinisque pace poscebam frui. 

At poena, quæ me torquet insontem, Inscium? 
Tantos dolores egone speravi miser? 

Diræ perusta corda discindunt faces. 

Aperire nequeo voce, quod patior malum. 

Amore morior, cordis et viduus gemo. 

(Anacreontiei.) 

Milii corda vulsa nuper 
Abiere, passa vulnus 
Manibus superni amoris. 

Et vivo mentis expers, 

Expersque sentiendi. 

Jam forma sordet omnis. 

Et pulchritudo sordet. 

Dites valete campi , 

Lautæ valete mensae, 

Luxusque delicati. 

Posthac valete gemmæ, 

Aurique fulgurantis 
Et fulminantis orbes. 


Me sola amoris arbor, 

Plantata corde summo, 

Fructu beat beato. 

Hic me repente totum 
In alterum novavit. 

Rejecit et priorem 
Mentem, vigorem, amorem. 

Mercarer ut tenellum 
Nihil mihi reliqui. 

Quin et creata cuncta, 

Gazas, opes, et aurum 
(Si gazam, opes, et aurum, 

Et quidquid est bonorum 
Rex ipse possiderem) 

Darem volens libeusque, 

Mercarer ut tenellum. 

Sed me fefellit ille 
Amore sauciatum. 

Quid stulte, quid querelas. 

Quid vana verba fundis? 
Emancipatum amori, 

Divenditumque jam me 
Pretium reliquit omne. 

(Elegiaci.) 

Dulcis amicitiæ juncti mihi foedere quondam 
Insanis dudum vocibus usque sonant: 

Ah gresum revoca, infelix, quo pergis amice? 

Nescia turba Dei est, turbaque amoris inops. 
Parcite clamosi me divexare sodales; 

Nam quid ego Domioi servus amoris agam ? 
Montani ante rigor poterit mollescere saxi. 

Quam rex e nostro cerde recedat amor. 

Urit amor, me torquet amor, sum factus amori 
Alter amor : nostri est victor amoris amor. 
Hunc mihi non undæ, non flamma, nec auferet 
Non dolor hunc nexum dissoluisse queat, [ensis 
Quo rapior? via nulla patet, mortique dolorique. 
Et subtus celso e vertice cuncta jacent. 

O anime, ad culmen qui te vexere bonorum? 
Christus amor, Christi pectora dulce tene. 

(Anapœetici.) 

Omnia sordent, quidquid et aether 
Magno circum ligat amplexu, 

Et quidquid humus fecunda parit 
Divite vena. Dulcis Jesu 
Propter amorem nil dulce mihi est. 
Aurea Phoebi lampas, amœnæ 
Regia lucis, jubare exuta 
Pene videtur. Facit hoc Christi 
Nitidus multo lumine vultus. 


w • 



369 


• PARS QUARTA. — CANTICA. 


370 


Arguat ergo nullus amantem, 

Si videt inopem mentis amantem : 
Jam nulla valent vulnus amoris. 
Nulla catenas pellere corda. 

Quin age quisquis miserum incusas. 
Reputa tecum, quid cor possit 
Divina pati tela, vel ignes. 

0 si quisquam conscius esset 
Vulneris hujus 1 sique doleret 
Miserans nostros^ pectoris aestus 1 

(Sapphici.) 

Clamat aeternum polus atque tellus ; 
Omnia et clamant : Amor. 0 amorem, 
Quisquis es, pleno bibe cordis haustu. 
Plura donarem, modo plura possem 
Omnium nudus, tibi blandienti, 

O vetus semper nova pulchritudo 
Pulcher Jesu. 

Tu rapis mentem mihi : cor liquescit. 
Instar et cerae fluit innocenter. 
Mercium quale est genus hoc? Jesu 
Induant ut se mea corda, semet 
Exuunt? nosco genus : est Amoris 
Aurea merces, 

(Iambici dimitri.) 

Dulcedo mentem colligat 
Et mens in amplexus ruit. 
Quantoque pulchritudinem 
Magis intuetur, uritur, 

Christoque semet induit 
Oblita semet,* omnia 
Exuta, sed non indiga. 

Induta Christum, numini 
Conjuncta, paene numen est, 
Omnemque supra verticem 
Ditata Christi gratiis 
Regina sceptra possidet. 

Nunc ergo moeror diffuge, 
Sentina namque est criminum 
Exhausta : priscus occidit 
Homo : recessit pestilens 
Fœtor : medela constitit. 

Christo innovatus exui 
Antiqua vitae nomina 
Sed nempe tanti flammeus 
Amoris ignis est mihi ; 

Corpus ne cultro finditur, 

Dum mens calore absumitur. 

Me Christe pulcher attrahis, 
Amplector illum, et clamito, 

Amore da da ut occidam. 


Amore victus langueo. 

Et semivivus ardeo. 

Tu si recedis, o Amor, 

Non lacrymis, non fletibus 
Suspiriis, singultibus 
Cor inquietum temperat, 

Donec redibis, o amor. 

Quid ergo, quid moraberis 
Ah vulneratum respice. 

Tantos dolores perpeti 
Mens sauciata pernegat. 

Qui sim, vel ubi, vel quid loquar, 
Mediterque, agamque, nescio. 

Ut mentis expers compita 
Pererro, sæpe spiritum 
Languore fractus vix traho. 

Imparque jam doloribus 
Mihi cor meum furantibus, 

Quæ sint agenda, nescio. 

Quin et rogatus audio, 

Num Christe amorem comprobes 
Non actuosum ? si improbas, 

Esse actuosus non queo. 

(Atclepiadei.) 

Jam facundus eram : nunc taciturnitas 
Yocem surripuit. Quin vigiles modo 
Connivent oculi. Dum taceo, loquor, 
Evinctus fugio. Desilio simul, 

Atque una salio. Deprimor, opprimo. 

Pro rerum facies, monstraque maxima, 
Nullis visa locis ! Quid patior miser ? 
Divinis pereunt corda caloribus. 

AD HÆC ITA CHRISTUS RESPONDET. 
(Hexametri.) 

Pone modum tu quisquis amas malesanus amoris 
Ordine gaudet amor, nam gaudet et ordine virtus. 
Quæstum invenias qua me ratione, docebo. 

Carpe viam virtutis amans. Comes addita virtus 
Dux erit una viæ : veterem obliviscere cultum. 
Virtutisque sacram generosior indue vestem. 

Me mulcet moderatus amor : compesce furentem. 
Sic decus arboribus præbent sua pendula poma; 
Et pretium sobolis, frondosœ est gloria matris. 

Aspice cuncta manu et verbo fabricata petenti 
Ponderibus dimensa suis, numeroque modoque, 

Et finem sortita suum. Sic vertitur ordo 
Legibus his, atque hunc servat Natura tenorem. 
Hunc mage servat amor. Nimiis cur ignibus ergo 
Desipis, aut quæ te dementia cepit amantem : 
Comprime vesanos malesani pectoris æstus. 


371 


S. FRANCISGI ASSISIATIS OPUSCULA. 


372 


SUBJICIT ANIMA, VEL SANCTUS FRANCI8CUS. 
(Pentametri.) 

Cor mihi furatus cogis hahere modum? 

In te mutato quid superesse potest? 

Sic igne in medio ferrea massa calet; 

Aere sic vestit sole micante jubar. 

Sic perit ipse aer, sic perit ipse chalybs. 
Haud aliter mentem Christe resolvis amor. 

Quid mens, quid faciat non potis ipsa sui? 
Si te Christe refert mens mea, facta tua, 
Culpa tua est, quidquid victus amore gero. 
Desipio? per te sum rationis egens. 

Mentis inops? Amor est, qui facit esse ino- 

[pem. 

(Anacreontiei.) 

In igne curlocabas, 

Si temperantem amabas? 

Tenelle me coquebas, 

Quid grandior patrabas? 

Hanc semitam parasti 
Amor mihi. Quod .errem 
Tua omnis ergo culpa. 

Tu vulneratus ipse 
Amoris es sagittis. 

Te devocavit æthra. 

Terrisque collocavit 
Nudumque, pauperemque; 

Non tecta, non agelli 
Novere possidentem ; 

Ut divites egestas 
Tua, Christe, nos bearet. 

Ardes amore vivens, 

Et occidens amore. 

Ibas amore victus 
Ceu ebrius per orbem : 

Prædaque te triumphans 
Amor superbiebat. 

Amore nil vacabat, 

Tuque ipse te vacabas. 

Et templa cum subisses, 

Sic voce personabas : 

0 qui sitis, adesto, 

Ades huc; sitim levabo : 

Mercede qua bibendi? 

Amore, amore, amore. 

(Horatiani.) 

Non sempiternas vis sapientias 
Celavit ignes pectoris aureos. 

Quin saepe versares Amoris 
Largus opes, gravidumque cornu. 


Te lapsum Olympo Virginis in sinum 
Amor puellum non caro vestiit. 

Amore captus tu subisti 
Quadrifidae mala signa quercus. 

Haesere voces, verbaque faucibus 
Amoris ergo; cum taciturnior 
Causam tueri denegasti 
Judicio expositam profano. 

Tu nempe amoris victima nobilis 
Esse expetebas. Insuperabilis 
Sic robur immortale dextrae 
Vinxit amor, latebrisque clausit. 

m 

(Glyconici.) 

Ergo si facit ebrium, 

Si mentis facit impotem, 

Si vires amor eripit; 

Amor te quoque perdidit, 

Injecit tibi vincula, 

Ademitque potentiam. 

Contra queis ego viribus 
Nitar? Quid mihi roboris, 

Has ut sustineam faces? 

Qui me desipere impulit, 

Hic mentem eripuit Ubi. 

Qui me languidulum facit. 

Te imbellem quoque reddidit. 

Nolo, nec queo perpeti. 

Amoris fera praelia. 

Vicisti, Pater optime. 

Do manus Amor, accipe. 

Jam sententia constitit, 

Amore ut peream brevi. 

Jam solamina respuo, 

Amore at cupio mori. 

(Iambici trimetri.) 

Amoris unum nomen os et cor sonat. 
Amore cor liquescit. 0 amor, mori 
Amore me permitte. Jesu amor, o amori 
Jam teneo portus, aequoris vici minas. 

O amor Jésus, o amor, quantas faces 1 
O amor Jésus, o amor, vita aufugit. 

Da, da beatos ducis amplexus amor. 

Muter in amorem : deseram memet, mihi 
Mortuus, amorivivus, atque amor novus. 
Amor,o amor, amor, omnia exclamant, amor 
Magis expetitus, quo magis amantem reples. 
O circulus 
Tu cordis es, 

Tu vestis es, 

Et dulcis es. 

O amor, amor, 

O amor, amor! 




373 


PARS QUARTA. — CANTICA. 


374 


( Iambici .) 

Moriar amore, moriar. 0 languor meus. 
Beata mors, æquorque dulcitudinis, 
Immerge memet, ingrue, profundo obrue. 
Cor dissipatur, o amor, amor, o amor! 

Tu vita cordis hqjus, o amor! animæ 
Sponsus es Jesu dulcis. Amplexu in tuo 
Moriar, amor mi. Si pius, si dulcis es, 

Fac muter in te. Moriar : o felix dolor! 

Ubi sum? Quid hoc est? spes mea, o Jésus 
Quiesce amor, [amor. 

Et dormi amor. 

Nata. Post Canticum Solis quod omnes S. Fran- 
cisco pariter tribuunt, duo alia tantum P. de la 
Haye tradit, quæ nos retulimus. Sed majorem nu- 
merum canticorum procul dubio Franciscus com- 
posuit. Quum autem sancti viri discipuli, ad ins' 
tar magistri, cantus varios dictaverint, agnoscunt 
critici poesim esse, quam Franciscanam vocant, a 
pluribus traditam, quos inter se nominatim dis- 
cernere satis difficile erit. 

Tria tamen Symon de Latreiche, in opere lau- 
dato supr., Légende de S. François, par les trois 
compagnons, Mss. du xni« siècle , S. Francisco, 
nihil hœsitans, refert, quæ locum in editione P. de 
La Haye non invenere, scilicet : Cantique où l*âme 
éprise de J.-C. se plaint doucement à lui; cantique 
dans lequel l’Époux céleste répond aux plaintes de 
l’àme éprise de son amour; cantique où l’âme de- 
mande pardon au Seigneur des plaintes qu’elle 
lui a faites. Una eademque materia est, et non in- 
conveniens cum genuinis operibus S. Francisci, 
quanquam nullam rationem pro genuitate S. de 
Latreiche nobis porrigat. Jam omissa omni con- 
troversia, lectorem remittimus ad opus Ozanam, 
cui titulus : Poètes franciscains . Qui ducem sequi- 
tur tam excellentem, errare nequit. Hujus verba 
sequuntur : 

« Un cœur si passionné ne se déchargeait pas assez 
par la prédication. L’amour ne se contente pas si 
facilement; il faut qu’il reproduise les beautés 
dont il est touché dans un langage qui émeuve et 
qui ravisse. Il ajoute à la parole; il lui donne 
l’essor poétique, il lui prête le rythme et le chant 
comme deux ailes. » ( Poètes franciscains , ch. 2.) 


Canticum Solis tradit Ozanam, sed ad rationem 
metri reducit. Nam antiqui hanc rationem non 
observarunt, ut ait P. de La Haye, supr., col. 353, 
sed et confuderunt. Sub hac forma canticum damus, 
qui et dedimus loc. cit. sub forma a priscis aucto- 
ribus servata. 

c Les délicats, dit Ozanam, auront quelque 
peine à reconnaître ici les conditions régulière^ 
d’une composition lyrique. Ce n’est qu’un cri, mais 
c’est le cri d’une poésie naissante, qui grandira, et 
qui saura se faire entendre de toute la terre. » 

Idem citat canticum illud : In fuoco , dicens il- 
lud esse qui Francisco tribuunt. Neque rem ju- 
dicat, sed dicit quod in eo reperitur « le tour âa- 
bituel de son esprit et les riches couleurs de son 
imagination. 

De tertio cantico, hæc habet : c S. Bernardin de 
Sienne cite un dernier cantique, bien plus consi- 
dérable, et composé de 362 vers, mais qui se di- 
vise en strophes de dix vers chacune, avec des 
rimes industrieusemeut combinées. Ce sont déjà 
les indices d’une origine plus moderne, et je 
trouve, en effet, le même cantique attribué au 
bienheureux Jacopone de Todi, mort en 1306. 
D’ailleurs, je ne remarque plus ici la brièveté et 
la simplicité qui font le cachet des œuvres de 
S. François. Seulement, pour concilier toutes les 
traditions, on peut admettre que le bienheureux 
pénitent de Todi paraphrase, avec son abondance 
naturelle et la subtilité de son temps, une pensée 
simple et grande qu’il empruntait à quelque vieux 
cantique de saint François. En poussant plus loin 
cette conjecture, on pourrait retrouver le thème 
primitif dans un dialogue entre Jésus et l’âme... » 

Hunc dialogum Ozanam videt in his versibus 
quos, in textu supra, per astericum notavimus: 
« Nullo donca, Ordena questo, Christo lo cor, Com’ 
ebrio. » Non ergo abjicit tertium canticum, ut apo- 
cryphum, sed reputat accommodatum. 

De aliis canticis, sic in sua Præfatione : c II faut 
étudier S. François comme poète; il faut discuter 
l’authenticité des compositions qu’on lui attribue, 
en retrouver la place entre ses extases où il ra- 
vissait le feu du ciel et ses prédications où il le 
communiquait anx hommes. > Sed, eo teste, ad- 
huc sub judice lis est. 


376 


S. FRANGI SGI ASSISIATIS OPUSCULA. 


376 


PARS QUINTA. - ORACULA. 

I 

APOPHTHEGMATA B. PATRIS FRANCISCL 


MONITUM IN PARTEM QUINTAM. 

Sanctus Franciscus, ut nemo nescit, ad bene 
agendum, recte et pie vivendum totum se dedit. 
Neque unquam laudes in docendo concupivit viri 
subtiliter disputantis, aut elegantiam in scribendo 
adhibentis. Ad animos audientium permovendos 
et corda inflammanda divini amoris igne, vi magna 
præditus fuit, quæ solertia quidem non caruit. Sed 
vir simplex et humilis, qui se idiotam profitebatur 
sœpissime, libros condere non est agressus. Fuit 
potens in sermone, fuit potens et in opere. At, 
nihil ad ejus gloriam proficit si inter scriptores ei 
locum assignaverimus. Socrates quidem non 
scripsit. Qui discipulos sibi formavit, et usque ad 
nostra tempora ab omnibus agnosci debet ut ma- 
gister eorum qui philosophi» operam dederunt. 
Quod Xenophon et Plato fecerunt, hoc et discipuli 
S. Francisci conati sunt efficere, videlicet colli- 
gendo verba, apophtegmata, colloquia, sermones, 
parabolas, et alia hujusmodi. Nec mirum est. 
Quanquam non sit illud vocandum opus, vel opus- 
culum S. Francisci proprie dictum. In his quasi 
reliquiis colligendis, tota est pars quinta, qu» hic 
ponitur. 

In illa parte Opusculorum, pro more suo, P. de 
La Haye omnia miscet, omnia sine ordine ponit. 
Qu» nos ad meliorem modum ordinavimus, sic 
dividenda : 

In primo loco erunt Apophthegmata; in secundo, 
Oracula , sive verba viv» vocis qu» testes omni 
fide digni retulere; in tertio, Colloquia familiaria ; 
in quarto, Parabolm et Exempla , quibus in ser- 
mocinando usus est; in quinto, Prophetiœ; in 
sexto denique Benedictiones . (Edit.) 

MONITUM IN APOPHTHEGMATA. 

Compendiosa et seria magnorum homi- 
num dicta, et graves eruditæque sanctorum 
virorum sententiae, magni sunt facienda, ut 
pote quæ sub paucis verbis magna et sana 
comprehendunt consilia. Etenim salutaria 
monita, gratiae sale condita, probis prae- 
bent hominibus, ut aperte verum sit illud 
Ecclesiaste : Verba oris sapientis gra- 
tia; quia, ut inquit Lyranus, eum reddunt 

(1) Bonav. in Leg. majori, c. 12. 


Deo et hominibus gratiosum. Improbis vero 
et, putridis eorum moribus salem infundunt, 
eosque non leviter fricant et pungunt. 
Verba , inquit idem Praeco (Eccl. xn, 11). 
sapientum sicut stimuli qui acriter (expli- 
cat Glos, interlin.) pungentes pigros, et ex- 
citantes somnolentos, non palpantes, eos a 
vitiis retrahunt et reducnut. Talia autem 
Francisci fuisse verba et sententias, do- 
cet D. Bonaventura (1), dicens : Nesciebat 
aliquorum culpas palpare, sed pungere; 
nec vitam fovere peccantium, sed aspera 
increpatione berire. Nec ullum ex ore ejus 
verbum prodibat insipidum aut insulsum, 
sed sententiosum, et Spiritus sancti gratiæ 
et virtute respersum (2). « Erant, inquit Bo- 
naventura, ipsius eloquia non inania, nec 
risu digna, sed virtute Spiritus Sancti plena 
medullas cordis penetrantia, ita ut in ve- 
hementem stuporem audientes converte- 
rent. Ut non incommode ei accommodem 
illa Jobi modesta de se encomia : Auris 
audiens beatificat me . Qui me audiebant , 
expectabant sententiam, et intenti ta- 
cebant ad consiliuni meum . Verbis meis 
nihil addere audebant , et super illos 
stillabat eloquium meum . Expectabant me 
sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi 
ad imbrem serotinum . »(Job, xxix, 11, 21, 
23.) Ita ex ore ejus pendebant socii, et verba 
ejus attente audiebant suæ æ tatis homines, 
ut nullum sine observatione præterirent. 
Quod et nos movit, ad aliorum exemplar, 
qui Philosophorum antiquorum dicteria et 
sententias collegerunt, sollicitius ista Fran- 
cisci perquirere dicta, eaque per varia 
Gapita ordinare. Quaedam etenim sunt bre- 
viora, lepidioraque, quæ sub Apophtheg- 
matum titulo : alia largiores confabu- 
lationes, quæ sub Golloquiorum nomine 
disposuimus. Alia sunt prophetiae, alia 
exempla; alia parabolae, alia breviores et 
graviores sententiae : quæ suis appositis nu- 

(2) Idem., c. 3. 


377 


V PARS QUINTA. — APOPHTHEGMATA. 


378 


meris facilius hnrenientur, et commodius 
possunt citari. Ad finem uniuscujusque 
illorum qui ejus mentionem faciant, vel 
varie referant, non tamen eorum servato 
stylo, et nomina et loca subjunxi. 

APOPHTHEGMA I. 

Se Dei esse prœconem . 

Paulo post conversionem, per silvam iter fa- 
ciente viro Dei, latronibus ex abditis in eum ir- 
ruentibus, et quis esset interrogantibus, intrepida 
et prophetica voce respondit : « Praeco sum ma- 
gni Regis. » (Bon. c. 2, Legendœ majoris ; Rodul., 
lib. II, fol. 174, pag. 2; Pisan., lib. II, Conform. 6; 
Reboll., I p. 1. II, c. 16, in fine; Anton. Florent. III 
part. Hist. f tit. 23, cap. 2, g 1 ; Cornei, a Lapide, 
in I ad Timoth., cap. 2, num. 70.) 

APOPHTHEGMA II. 

Laborum prœmium majus et certius esse apud 
Deum y quam apud homines. 

Fratri uterino e regione nuditatem et paupe- 
riem ejus irridenti, et magni algoris tempore per 
socium suum aliquantulum sudoris sibi vendi 
petenti, se nolle respondit : c Sudorem meum in- 
quit, carius Domino vendam. > (Pisanus libro 
primo, Confor . 5 et 12; Rodulph. et Reboll., supra 
citati; Sébastian. Barrad., in Exod., libro primo, 
cap. tert., num. sept. ; Joan. Lorin., in cap. 2, 
Eccl., 11.) 

APOPHTHEGMA III. 

Passionem Christi deflendam . 

Juxta ecclesiam Sanctæ Mariæ de Angelis, non 
multum a conversione sua, magno ejulatu et ge- 
mitu flebat; et interrogatus a viro quodam spiri- 
tuali, cur tam tenero affectu et tam aperte ploraret, 
ait : < Passionem Christi defleo, pro qua non de- 
berem verecundari, sed alta voce per totum orbem 
lacrymari.» (Pisan., lib.I, Conf . 12 in prine.; Rod. 
et Reboll. ubi supra; D. Bernardinus, tom. II, 
Serm. 60, art. 2, cap. 2, tract, de Octo apparit; 
Specui. Vitœ Franc., fol. 118; Marianus, lib. I; 
Chronie ., cap. 3.) 

APOPHTHEGMA IV. 

Internum Dei calorem externum depellere algorem . 

Interrogatus quomodo vestitu tam tenui posset 
se ab hiemalis algoris asperitate tueri, respondit : 
^ Si supernæ patriæ flamma contegeremur inte- 
rius, frigus istud exterius facile portaremus. » 
(Bon., cap. 5, parum post init.; Pisan., lib. I, 
Conf . 12, cap. 40, et lib. II, Conf. 4; Rodul., ubi 
supra; Franc. Fevardènt, lib. III; Theomach., 
cap. 14, no 17; Cornei, a Lapide, in cap. 27, Exod., 
vers. 11.) 


APOPHTHEGMA V. 

4 

Deo militaturis nihil mundanum reservandum. 

Propter querimonias paternas, suadente Assisii 
Antistite, ut pecunias clam ablatas (quas vilipen- 
dens per fenestram ecclesiae Sancti Damiani pro- 
jecit, vel ad ejusdem templi, ruin» proximi, struc- 
turam abscondit) patri redderet, animo intrepido, 
et a terrenis absoluto respondit : c Domine, non 
tantum pecuniam, quœ de rebus suis est, ei volo 
reddere libenti animo, verum et, quœ mea sunt, 
vestimenta. » (Pisan., lib. I, Conf. 12, in prine. ; et 
Rod., ubi supra.) 

APOPHTHEGMA VI. 

Parentes, et terrena omnia , propter Deum 

despicienda. 

Coram eodem episcopo patre praesente, omni- 
bus se vestibus spoliavit, et juri paternœ cessit 
hæreditatis, dicens ad patrem : c Hactenus te vo- 
cavi patrem in terris, deinceps secure et liberius 
dicam ; Pater noster qui es in coelis (Matt., iv, 9), 
apud quem omnem thesaurum reposui, et omnem 
spei fiduciam collocavi. » (Bon., cap. 2, ad med.; 
Pisan., lib. I, Conf. 6 et 12, in prine.; Marian., 
Reboll., ubi supra.) 

APOPHTHEGMA VII. 

Dei pauperes non assuefaciendos instructis 

conviviis. 

Eremita sancti Damiani, cum vir Dei in Eccle- 
sia reparanda toto conatu et magno cum labore 
inhiaret, mensam, et mensæ super imponenda 
sollicite praeparabat. Quod ut B. pater, et novus 
Dei athleta, post aliquot dies secum consideravit, 
se ita reprehendit : < Invenies tu, peregrine in 
mundo, quocumque ieris, sacerdotem hunc, qui 
tantam tibi praestet humanitatem? Non est haec 
Yita pauperis, quam elegisti. Modo ergo sicut 
pauperem decet, vade, et porta paropsidem in 
manu, et ostiatim quœ tibi cibaria pro Dei amore 
fideles dederint, in ea coaduna. Ita voluntarie vi- 
vere oportet, pro amore illius, qui pauper natus, 
pauperrimus in sæculo vixit, nudus et pauper 
mansit, in patibulo, sepultusque est in alieno se- 
pulcro. » (Pisanus, lib. I, Conformit. 6, Marianus 
citatus.) 

APOPHTHEGMA VIII. 

In Dei obsequio maledictiones sœculi non esse 

curandas. 

Patre, adhuc post conversionem, sancto viro, 
ubicumque ei occurrebat, maledicente, homi- 
nem quemdam pauperculum, et despectum in pa- 
trem sibi adoptavit, et in comitem assumpsit, ro- 
gavitque ut quoties a patre suo malediceretur, ille 
e regione sibi benediceret, signoque crucis muni- 
ret. Dum ergo a patre malediceretur, a paupere 
vero benediceretur, ad patrem inquit : « Credo, 



/ 



37 » 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


380 


pater, quod Deus potest mihi dare et dedit patrem, 
benedictiones pro tuis maledictionibus elargien- 
tem. » (Pisan., lib. I, Conform. 5; Speculum Vilœ 
Franc., fol. 188.) 

APOPHTHEGMA IX. 

Bona quacumque dominis restituenda . 

Bernardus de Quintavalle, inter Assisiates 
proceres non ultimus, et inter socios beati viri 
primus, admiranda ejus sanctitate commotus, ut 
mundum relinqueret, et Dei virum sequeretur, 
interrogavit, Si quis. Pater, a Domino suo pauca 
vel multa in plures annos reciperet, nolletque eis 
amplius uti, quid de huyusmodi bonis tibi melius 
faciendum videtur? < Domino suo, inquit, a quo 
eadem recepit, reddenda. » Quibus innuit, mun- 
dum relicturum, quæ a Deo accepit bona, paupe- 
ribus debuisse largiri. (Pisanus, lib. I, Conform . 8 
et 12; Rodulph., lib. I, tract, de Moribus et vita 
sociorum B. Francisa, fol. 58, p. 1.) 

APOPHTHEGMA X. 

Sanctorum simplicitatem magni faciendam . 

Sanctitatem et simplicitatem B. Juniperi, qui 
unus ex sancti Patris discipulis fuit , quantopere 
admirans, et ad discipuli nomen alludens, ad- 
stantibus dicebat : < Utinam, Fratres, de hujus- 
modi. Juniperis magnam silvam haberemus! et 
dico vobis, quod ille est bonus frater Minor, qui 
pervenit ad simplicitatem fratris Juniperi. » (Pisan., 
lib. I, Conf . 8, tract, de Prov. Romæ ; Rodul., 1. 1. 
tract, de Beatis viris Ordinis Min., fol. 118, p. 2.) 

APOPHTHEGMA XI. 

» 

Abstinentiae rigore sensuales motus esse 
reprimendos . 

Interrogatus, cur tanta disciplin» rigiditate 
sensuales appetitus arcebat, ut vix necessaria 
sumeret sustentationi naturæ : < Difficile est, in- 
quit, necessitati corporis satisfacere, et pronitati 
sensuum non parere. » (Bon., c. 5, in prine.; Ro- 
dul., 1. II, tract, de Oraculis B. Franc., fol. 174, 
p. 2; Vine. Belvac., 2 p. Histor., 1. XXXI, c. 101.) 

APOPHTHEGMA XII. 

Viro spirituali carnis tentationem statim 

abigendam. 

Circa conversionis suœ primordia tempore hie- 
mali in foveam plenam glacie seipsum plerumque 
mergebat, ut et domesticum sibi hostem perfecte 
subjiceret, et candidum vestimentum pudoris a 
voluptatis incendio praeservaret. Cujus veluti ratio- 
nem reddens sociis, dixit : « Tolerabilius viro 
spirituali est, incomparabiliter magnum sustinere 
frigus in carne, quam ardorem carnalis libidinis 
vel modicum sentire in mente.» (Bon., cap. 5 ante 
med.) 


APOPHTHEGMA XIII. 

Carnis rebellionem matura in illam animadver- 
sione subjugandam. 

Ex dæmonis fallaci colloquio, et callida sugges- 
tione gravem carnis tentationem praesentiens, 
deposita veste, chordaque se fortissime verberans, 
corpori dicebat : c Eia frater asine, sic te decet 
manere, subire flagellum. Tunica Religioni de- 
servit, sanctitatis signaculum præfert, furari eam 
libidinoso non licet : si quo vis sic nudus pergere, 
perge. > (Bonav. ubi supra ad med. ; Rodul. ubi 
supra ; Pisan., 1. I, Conf. 12, in prine. ; Anton. 
Patavin., Serm. 3; Dom., I, in 2, Quadrag. Quae- 
dam his similia refert B. Hier, de S. Hilar. in ejus 
Vita.) 

APOPHTHEGMA XIV. 

Religiosis paupertatem pro dignitate et hœreditate 

reputandam. 

Ad comedendum invitantibus aiebat : < Nolo 
dimittere regalem meam dignitatem, et hæredita- 
tem, ac professionem meam et Fratrum meorum, 
ire scilicet pro eleemosyna ostiatim. » (Pisan., 
lib. I, Conf. 6.) 

APOPHTHEGMA XV. 

Muscis similes esse Religiosos otio vacantes. 

Fratrem quemdam otiosum, huc illueque va- 
gantem, aliorumque labores manducantem, a con- 
sortio Fratrum expulit, dicens : c Vade viam 
tuam, frater musca, quoniam vis comedere labo- 
rem fratrum tuorum, et otiari in operibus Dei, 
sicut fucus, apis otiosa et sterilis, quæ non opera- 
tur nec laborat, sed comedit laborem et lucrum 
bonarum apum. » (Pisan., lib. I, Conform. 12, in 
prine., et c. 22 et lib. II, Conform . 4; Bon. et ubi 
supra, ad med. ; Rodulph., lib. II, tract, de Orae. 
S. Franc., fol. 175, p. 1.) 

APOPHTHEGMA XVI. 

Taciturnitatem Religiosis colendam. 

Comperiens quemdam verbis assuetum inani- 
bus, acriter redarguit dicens : « Taciturnitas mo- 
desta, et puri cordis est firma custodia, et inter 
virtutes magnas non modica : mors enim et vita 
sunt in manu linguæ (Prov., xvm, 21), non 
tam ratione gustus, quam ratione loquelæ. » (Bon. 
ubi supra.) 

APOPHTHEGMA XVII. 

Religionibus perniciosum , et cunctis abominabile , 

detractionis vitium. 

Audiens quemdam Fratris famam denigrantem, 
Vicario suo dixit : < Surge, surge, discute dili- 
genter, et si accusatum fratrem innocentem 
repereris, accusantem dura correctione cunctis 
redde notabilem. Instant Religioni discrimina, 
nisi detractoribus obvietur ; cito multorum sua- 


381 


382 


PARS QUINTA. — APOPHTHEGMATA. 


vissimus odor foetebit» nisi foetidorum ora clau- 
dantur. Summa volo cures providentia» ne pesti- 
fer iste morbus latius se diffundat. Frater qui 
alium fratrem fam» gloria spoliaverit» habitu 
est spoliandus nec oculos ad Deum elevare poterit» 
nisi prius quod abstulerat» reddiderit. » (Bon.,c. 8» 
ante med. ; Thomas Celan. iu Legen. S. Franc.» 
cap. De charitat.; Pisanus» lib. I» Conform . 12» 
cap. 26.) 

APOPHTHEGMA XVIII. 

Dei servum , licet interius de peccatis doleat, exterius 

tamen spiritualem debere pr ce se ferre lætitiam . 

Ex sociis quemdam vultu demisso et facie tristi 
incedentem corripuit» dicens : « De peccatis licet 
te pœniteat» frater» cur ostendis exterius de tuis 
offensis dolorem? Inter te et Deum habeas hanc 
tristitiam» et ora ipsum» ut per suam misericor- 
diam tibi parcat, et reddat anim© tuæ lætitiam 
salutaris sui ( Psal . l» 14), qua per peccatum est 
privata. Coram me vero et aliis ostendas te semper 
habere lætitiam ; servo enim Dei non convenit 
exterius tristitiam ostendere, aut faciem habere 
turbulentam. » (Legen. antiq., c. 8; de Zelo B. 
Franc.» et Pisan.» lib. I, Conf . 12» cap. 31.) 

APOPHTHEGMA XIX. 

Dei gratice tribuendum , hominem quemcumque 

peccata cavisse. 

Mandato ipsius beati viri, et invitus, ejus indi- 
viduus comes beatus Leo, multis eum convitiis 
affecit, furem, blasphemum, adulterum, homici- 
dam, aliaque id genus appellans. Quibus auditis, 
patientissime tulit beatus Pater, ac semetipsum 
ob haec omnia deploravit. Socio vero deinde per- 
quirente, cur illum, tot tantaque mendacia dicere 
In virum innocentem, cui nihil horum conveniret, 
compulerit, respondit : t Nihil mentitus es, quo- 
niam sum peccatorum maximus, et haec omnia 
eram, et multo pejor futurus, nisi me divina mi- 
sericordia ab iis malis per suam gratiam servasset 
immunem. Qui si maximo latroni illam gratiam 
fecisset, quam mihi, is multo melius ea usus fuisset 
sanctiorque quam ego evasisset. » (Rodulph., libro 
primo, in Vita B . Leonis ; Sabellic., libro decimo, 
Exempt ., cap. i ; Cornei, a Lapide in I, ad Timoth., 
cap. 1, num. 36.) 

APOPHTHEGMA XX. 

In spirituali paupertate , non inmundana opulentia 

lœtandum. 

Iter faciente in Provinciam Franci® cum B. 
Fratre Massæo, in quadam solitudine invenientes 
fontem limpidissimum, ad cujus oram erat lapis 
magnus, et latus ad modum mens®, cui super- 
imponentes frustula panis, qu® in quodam pago 
ostiatim pro eleemosynis accepere, spiritu perquam 
hilari in tanta paupertate lætabundus, inquit B. 
Pater ad socium : « Non sumus digni tanto the- 


sauro. Qu® verba multoties repetenti ait socius : 
Quomodo potest dici magnus thesaurus, ubi tanta 
urget paupertas? ubi famuli? ubi ancili®? ubi 
cyathi? ubi phial® ? ubi vina pretiosa ? ubi laute 
dapes? ubi m.ensa huic lapide® superimponenda? 
Hoc, inquit Pater, magnum reputo thesaurum, hanc 
pretiosam judico mensam, ubi nihil est humana 
industria elaboratum, nihil mundano effictum in- 
genio, sed quidquid adest, totum est divina pro- 
videntia ministratum.» (Pisan., lib. I, Confor- 
mité 8; tractat, de Loco Assisii 9 in Vita B. Mas- 
sœi ; Rodulph.» lib. I, tract, de Beatis viris Ord . 
Min. in Vita ejusdem; Floretum, c. 12; Piatus, de 
Bono Relig.y lib. III, cap. 8.) 

APOPHTHEGMA XXI. 

Molestum et turbulentum , mundanas habere 

possessiones . 

Episcopo Assisiati durum et asperum sibi videri 
affirmanti, Religionem Minorum nullas habere nec 
admittere possessiones , respondit : c Imo moles- 
tum et asperum mihi videtur eas admittere, pro 
quibus defendendis et conservandis multa sollici- 
tudine opus est, imo et ad sedandas quæstiones et 
lites, qu® ex eis oriuntur, arma oportet in promptu 
habere. » (Pisan., lib. II, Conf. 4, qu® est 16, in 
ord.; Rodulph., ib. II, fol. 169, pag. 2; Mar., I p., 
lib. I, cap. 33. Lege, sit placet, similia apud Au- 
gust. in Enarr. ad Psal. 131 , modicum post prin- 
cip., et apud Auctorem Sermonum ad fratres in 
eremo. Sermon. 2, parum ante finem, in Append.) 

APOPHTHEGMA XXII. 

Deo militaturos omnibus se mundanis debere 

expropriare. 

Cuidam Ordinis habitum petenti præcepit, ut 
sua pauperibus erogaret : qu® cum cognatis et 
consanguineis distribuisset, rediissetque ad bea- 
tum Patrem, et qu® fecerit narrasset, eum repulit, 
dicens : < Vade frater musca, nondum existi de 
cogitatione tua, et de domo patris tui. Non est 
dignus jungi pauperibus Christi, qui pauperes de- 
fraudavit. Incœpisti a carne, ruinosum fundamen- 
tum spirituali fabric® posuisti : vade viam tuam. » 
(Bonavent.,cap. sept., post princip.; Pisanus, libro 
primo, Conformitate sexta et duodecima princip.; 
Rodulph., libro secundo, tract, de Oraculis B. 
Franc., fol. 175, pag. 1.) 

APOPHTHEGMA XXIII. 

Prœlatum laborum et virtutum subditis debere 

exempla prœbere. 

Cum in Galliam prædicandi gratia pergeret, in- 
terrogatus a Cardinali Ostiensi Hugolino (qui 
postea in Summum Pontificem evectus est) cur 
non apud se (quod maximopere optabat) in Ro- 
mana Curia remanebat: « Domine, maximam, 
inquit, mihi compararem confusionem et vere- 



S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


384 


383 

cundiam, si postquam fratres et filios meos mi- 
serim ad ultimas terræ provincias, in hisce tecum 
remanerem : me oportet illarum tribulationum par- 
ticipem fieri, quas ipsi propter Deum sunt pas- 
suri. * (Pisan., 1. 1, Conf. 12, in prine.; Mar., I p., 
1. 1, c. 50.) 

APOPHTHEGMA XXIV. 

Carnales non percipere spiritualia . 

Brevia et sancta quædam verba, scilicet, Do- 
minus det tibi pacem, ad salutandum populos 
fratres suos docuit de quibus cum aliqui turba- 
rentur, et fratres timerent : c Dimitte, inquit eos 
dicere de his verbis sanctis quæ voluerint, quia 
non percipiunt qu» Dei sunt. Sed et vos nolite 
de his verecundari, quia adhuc modicum, multi 
Heroes et Principes de hac salutatione magnam 
vobis reverentiam exhibebunt. » (Pisan. , lib. I, 
Conf . 12, in prine., et 1. II, Conf. 6.) 

APOPHTHEGMA XXV. 

Christi pauperibus nullatenus Deum victum aut 

vestitum . negaturum . 

Honorio III, Pontifici Maximo, beatum Patrem, 
ut possessiones et hæreditates acciperet suadenti, 
multasque œrumnas passurum, si solum do elee- 
mosynis viveret, prædicenti, ait : « Confido in Do- 
mino Jesu, quod qui nobis in coelo promisit, et 
dabit vitam et gloriam sempiternam, non subtra- 
het nobis in terra illa modica, quæ corporis victui 
et vestitui sunt omnino necessaria. » (Pisan., 1. II, 
Conf. 4.) 

APOPHTHEGMA XXVI. 

Solum Deum esse timendum , et ad ejus arbitrium 

omnia perferenda. 

In oratione vir Dei multoties horribiles, d»mo- 
nurn pugnas sustinuit, sed armis munitus coele- 
stibus, quanto vehementius impetebatur ab hosti- 
bus, tanto fortior in virtute, et ferventior in ora- 
tione reddebatur ab hostibus, confidenter dicens 
ad Christum : Sub umbra alarum tuarum protege 
me (P8al. xvi, 8), a facie impiorum, qui me af- 
flixerunt. Ad dæmones autem : c Facite in me 
quidquid valetis maligni spiritus et fallaces; non 
enim potestis, nisi quantum vos manus superna 
relaxat. Et ego ad perferendum omnia, quæ ille 
decreverit infligenda, cum omni jucunditate pa- 
ratus assisto. > (Bon., c. 10, post prine. ; Pisan., 
1. 1, Conf. 7.) 

APOPHTHEGMA XXVII. 

Corpus maximum esse hominis adversarium. 

In Ecclesia sancti Petri de Booario prope Tre- 
vium, cum peractis orationibus vellet tantisper 
requiescere, non potuit, imo spiritus ejus timere, 
et caro immundas sentire coepit suggestiones. Quo 
periculoso bello tantisper turbatus, Ecclesiam 


exivit, et magna clamans voce, ait : « Ex parte 
omnipotentis Dei dico vobis dæmones, ut exer- 
ceatis circa corpus meum, quod vobis datum et 
permissum fuerit à Domino Jesu Christo : i(a 
enim me vindicabitis de crudeli inimico, et ad- 
versario pessimo, quo nullum sentio majorem. » 
(Pisan., lib. I, Conf. 7 et 12, in prine.; Anton., 
Floren., 3 p., Hist. 9 tit. 23, c. 2, § 1. 

APOPHTHEGMA XXVIII. 

Non propalandum Dei secretum . 

Divinæ sapienliæ secreta, quæ sibi misericor- 
diter pandebantur, nullatenus exterius vulganda 
judicabat, nisi quantum Christi caritas urgebat, 
aut proximorum utilitas exigebat. Dicebat enim : 
< Levi mercede vanae gloriae aut honoris, rem ixn- 
pretiabilem contingit amitti; et illum qui dedit, 
ad non dandum iterum, facile provocari. 9 (Bon., 
c. 10, ante med.; Rodul., 1. II, tract, de Orae . 
B. Franc.) 

APOPHTHEGMA XXIX. 

Horas Canonicas cum magna devotione 

dicendas. 

Fecerat quondam ligneum vasculum, ut minu- 
tias temporis, ne omnino exciderent, occuparet. 
Quod cum Horas Canonicas recitanti venisset in 
mentem, ipsiusque animum paululum distraxisset, 
motus fervore spiritus, vasculum igni tradidit, 
dicens : < Sacrificabo illud Domino, cujus sacri- 
ficium impedivit. 9 (Bon., ibid., post, med.) 

APOPHTHEGMA XXX. 

Religiosos nec cellulas debere habere proprias . 

Fratrem quemdam e cellula, in qua beatus Pa- 
ter habitare solebat, venientem interrogavit, unde 
veniret. Cui respondenti, e cella tua, Pater, ex- 
templo ait : c Meam dixisti, quam non meam ju- 
dicavi, alienam deinceps habitaré debeo, qui ni- 
hil meum habere promisi. 9 (Pisan., 1. II, Conf. 4; 
Specui. Vita Francisco c. 9.) 

APOPHTHEGMA XXXL 
Mentale lumen corporeo praponendum. 

Medico suadenti ut abstineret a lacrymis, si cor- 
porei visus cæcitatem vellet evadere, respondit : 

« Non est, frater Medice, ob amorem luminis, 
quod commune habemus cum muscis, visio lucis 
æternævel modicum amovenda; quia non spi- 
ritus propter carnem, sed cato propter spiritum, 
beneficium lucis accepit. 9 (Bon.,c. 5, post med. ; 
Pisan., 1. I, Conf. 12, in prine., et c. 40; Rodul., 
1. II, tract, de Orae. B. Franc. 9 fol. 175, p. 1.) 

APOPHTHEGMA XXXII. 

Contemplationem curioso studio prœferendam. 

Interrogatus a quodam fratre, quem librum, 



PARS QUINTA. 


apophthegmata. 


386 

et anima, fidelibus et ' infidelibus communia* 9 
(Bon., ut» supra, ante med.; Pisan., L I, Conf. 6, 
eti. II, Conf. 5, et Rodul., lib. II, tract, de Orcus. 
B. Franc.) 

APOPHTHEGMÀ XXXVII. 

Prœlatum subditis virtutum exempla dare debere. 


385 

ad majorem sui profectum et utilitatem, sibi le- 
gendum judicaret : < In libro, inquit, crucis lege : 
mundanae et curiosae scientiae ne vacaveris; bea- 
tus erit, qui ab hac se abstinuerit propter Deum. > 
(Alv. Pelag., 1. II, de Planctu Bcciesiœ , cap. 69, 
ante med.) 

APOPHTHEGMA XXXIII. 

Mulierum aspectum omnino cavendum. 

Percontanti socio, cur non respexerit virginem 
quamdam nobilem, aegrotum charitative visitan- 
tem, et humiliter in infirmitate ministrantem ; res- 
pondit: < Quis non debet timere sponsam Christi? 
quæ si oculis pudicis praedicatur, magis in sua 
castitate confirmatur. Me in facie illa viderit, non 
ego illam. > (Idem ibidem, c. 73.) 

APOPHTHEGMA XXXIV. 

Religiosos contra sui status perfectionem non 

debere privilegia desiderare. 

Admonentibus et orantibus quibusdam fratri- 
bus, ut ad majorem Religionis immunitatem et 
auctoritatem, a Summo Pontifice privilegia im- 
petraret, dixit : « Hoc meum et Fratrum meorum 
est privilegium, nullum habere privilegium super 
terram, sed omnibus obedire, et inferiores nos 
omnibus reputare. > (ld., ibid., cap. 66, ad finem.) 

APOPHTHEGMA XXXV. 

Abstinentiam in Religiosis non nisi necessitate 

compellente relaxandam , et hypocrisis vitium 

fugiendum . 

Infirmitate gravatus, abstinentias rigorem pau- 
lulum, carnem concedendo, relaxavit, quod 
postea in se reprehendens, ait : * Non decet ut 
populus abstinentem me credat in publico, et ego 
carnaliter reficiar in occulto. » Resumptis ergo 
viribus, et fervore magis admirabili quam imita- 
bili, nudus, et fune ad collum alligato, ad forum 
processit, ubi populo catervatim accedenti dixit : 
« Carnem in occulto comedi : non me ergo dein- 
ceps, fratres, spiritualem dicite, sed tamquam 
carnalem et glutonem contemnite. » (Bon., c. 6, 
post prine. ;D. Antonio., II p., Hist., tit. 23, c. 2, 
§ 4; Vine. Belvac., III p. Hist ., 1. XXXI, c, iOi ; 
JuL Nigronius Comment, in Reg. 6, num. 4 et 7.) 

APOPHTHEGMA XXXVI. 

In hac vita neminem esse laudandum . 

Quibusdam eum beatificantibus et sanctum pro- 
clamantibus, dixit : « Filios et filias adhuc ha- 
bere possum, nolite laudare, quem non judicatis 
securum. Nemo laudandus, cujus incertus est 
exitus. Quacumque hora Deus thesauros su» 
grati» mihi auferret, quos nunc mihi accommo~ 
davit, quid aliud apud me remaneret nisi corpus 

- (i) Cor., xiii, 2. 

patrol. tome VI. 


Licet innocens ejus caro, qu» post magnam et 
longam poenitentiam jam se sponte subdebat spi- 
ritui, nullo egeret flagello propter offensas, tamen 
quotidie renovabat illi poenas et onera. Quod re- 
prehendentibus quibusdam ait : « Propter alios cus- 
todio vias duras, multis namque datus sum in 
exemplum. Si linguis enim hominum loquar et 
Angelorum, caritatem autem in me ipso non ha- 
beam (!), et proximis virtutum exempla non 
monstrem, parum prosum aliis, mihi nihil. » (Bon., 
c. 9, ante med.; Mar., I part., 1. 1, c. 42.) 


APOPHTHEGMA XXXVIII. 

Pecuniam Dei servis non appetendam. 

Transeunte viro Dei per Apuliam juxta Barium, 
socius crumenam, seu, illius Provinci» usitato 
vocabulo, fundam, quasi denariis refertam, veluti 
tumescentem offendit, quam flocci pendendam, et 
ibi relinquendam beatus Pater consuluit. Sed socio, 
contra illius consilium e terra illam elevante, pro- 
tinus ex ea serpens non modicus exiliens, simul 
cum ipsa evanuit. Quam diabolicam deceptio- 
nem, qu» beatum Patrem antea non latuit, ut 
socius reipsa comprobavit, ait vir Dei : « Pecunia 
servis Dei, o frater, nihil aliud est quam diabo- 
lus et coluber venenosus. > (Bon., c. 7, ad med.; 
Rod. ubi supra; Mar., I p., 1. I, c. 32; Anton. 
Florent., III p., Hist., tit. 23, c. 2, § 2; Jul. Nigr., 
in Reg. 7, num. 10.) — 

APOPHTHEGMA XXXIX. 

De vestitu et suppellectili superflua Religiosis 

verecundandum . 

Pauperculum quemdam obvium habuit in via, 
cujus cum nuditatem aspiceret, compunctus 
corde, lamentabili voce dixit ad socium : < Ma- 
gnam verecundiam intulit nobis hujus pauperis 
inopia, quia nos pro magnis divitiis paupertatem 
elegimus, et ecce magis relucet in isto. » (Bon., 
ibidem; Pisan., 1. II, Conf. 4; Mar., I p., 1. I, 
c. 33; Piat., 1. II, de Statu Relig c. 3; Anton. 
Floren., III p., Hist., tit. 23, c. 1, g 1, et c. 2; 
§2; Specui. Vitas Francisci, c. 16.) 

APOPHTHEGMA XL. 

Christi pauperes se pauperioribus subvenire 

debere . 

E Senis redeunti cum pauper quidam semi- 
nudus occurreret, ad socium conversus, dixit : 

13 


1 


887 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA 


388 


« Oportet, frater, lit mantellum hoc, quod super 
hpbitum porto, reddamus pauperculo isti, nam 
ipsius est. Mutuo enim illud accepimus, donec 
pauperiorem invenire contingeret. > Socio autem 
propter sancti Patris necessitatem resistenti, ite- 
rum ait :c Pro furto mihi reputo a magno eleemo- 
:syttario reputandum, si hoc quod fero, non dede- 
ro magis egenti. » (Bon., c. S f admed.; Mar., I p. 
£hron. r 1. 1, c. 36 ; Anton, citatus.) 

APOPHTHEGMA XLi. 

ftetigiosis mendicantibus superfluum qucestum 

fugiendum . 

fratres quantotiea hortabatur, ut inanes dis- 
cursus, et nimias sollicitudines in acquirendis vel 
colligendis eleemosynis vitarent, et omnino quæs- 
tus superfluos abhorrerent, dicens : « Fratres, pe- 
tite tantum victui et vestitui necessaria. Ego de 
me fateor, et gratia» ago Deo, quod nunquam fui 
fur aut latro eleemosynarum; semper enim minus 
accepi, quam me contingeret, ne alii pauperes 
sua sorte fraudarentur; quia cootrarium facere, 
semper furtum reputavi. > (Pisan., II, Conf. 4; 
Pelflg., Iib. II, cap. 64; Rodul., I, foi. 9, pag. 9; 
Specui . Vitee Franeisci , cap. 11.; 

APOPHTHEGMA XLU. 

Eleemosynam aliquando oratione magis 
meritoriam . 

Fratrem Petrum Cathaneum, luno Fratrum pri- 
micerium* rogavit ut anui cuidam, duorum fra- 
trum Minorum matri, eleemosynam petenti, aliquid 
erogaret. Quo respondente, nihil domui fuisse 
quod elargiri potuisset, solumque in ecclesia ha- 
buisse Testamentum novum, in quo fratres lec- 
tiones nocturnas recitabant ; < Da, inquit, huic 
nostræ matri (ita enim fratrum genitrices appel- 
labat) librum illum, ut illum vendat pro sua ne- 
cessitate relevanda ; credo enim firmiter, plus Deo 
et beatæ Virgini placiturum, librum hunc huic 
pauperi erogare, quam, ut in eo legamus, illum 
nobis reservare. > (Pisan., ibidem ; MSr.,ubl supra, 
cap. 37.) 

APOPHTHEGMA XUII. 

Propter Deum potius quam propter mundum bona 

opera facienda . 

In su» conversionis initio, non deposito adhuc 
habitu sœculari, seipsum accusans quod erga ho- 
mines propter mundi gloriam liberalissimus fue- 
rit, et firmiter proponens, si quæ sibi remanebant, 
in pauperum usus deinceps dispensurum, ait : 
« Qui hucusque non pepercit sumptui, et curialis 
fuit erga amicos propter mundi inanem gloriam, 
et favorem transitorium, ©quum est ut modo 
proptpr Deum, qui liberalissimus est retributor, 


eadem erga pauperes utatur liberalitate. » (Pisan., 
Iib. I, Conf . 6.) 

APOPHTHEGMA XLIV. 

Sanctorum festivitates non conviciis , sed eorum 
imitatione celebrandas . 

Ad adventum etgusdam provincialis ministri, 
fratres in conventu Reatino solito melius mensas 
parantes, et cibos aliquanto abundantiores in die 
Nativitatis Christi apponentes, acriter reprehendit, 
dicens : * In die pauperis Christi, a paupertate de- 
viatis? Mementote quOd bodie beata Virgo vix 
habuit panem ad manducandum, et mundi Do- 
minus pro incunabilis, animalium habuit pr»sepe. 
Pauperem Patrem imitamini, vagientis Infantuli 
recordamini. » (Pisan., Iib. II, Conf . 4 et 7 ; Spreti/. 
Vitæ Franeisci , cap. 19.) 

APOPHTHEGMA XLV. 

Magnum esse Sanctorum imperium 9 religiosis 
populi tumultum esse sollicite vitandum . 

Mortuo beato Petro Cathaneo, cum propter 
ejus sanctitatem et crebra miracula catervatim in 
ecclesia Sanet» Mari» de Angelis ad ejus sepul- 
chrum, non sine Fratrum incommodo, et quietis 
silentiique monastici detrimento, undique populi 
confluerent, ad ejus tumulum accedens beatus 
Pater, et super illum stans, ait : c Frater Petre* 
qui mihi in vita promptissnnam prostitisti obe- 
dientiam, in morte humile non denegabis obse- 
quium. Propter te fratrum tuorum religiosa quies 
perturbatur, dum a tot tantisque populis debitus 
honor tuo corpori exhibetur. Per sanctam tibi in- 
jungo obedientiam, ne plura deinceps perpetres 
miracula, ne quod in Dei et sanctorum ordinatur 
honorem, in hujus religiosœ ædicul» manifestius 
vergat detrimentum. » Mirabile dictu! Nullum 
postea defunctus fecit miraculum, nec populi tu- 
multus amplius venit ad sepulchrum. (Pisan., Iib. I, 
Conf . 8, tract, de Provincia S. Franc, de loco 
Assisti; Gonzaga,de Orig. et propagat. Seraphicm 
Relig part. II, in tract, de eadem Provincia, et de 
eodem Conventu.) 

APOPHTHEGMA XLVI. 

De intolerabilitate et f ceditote dæmonis. 

Beato fratri Ægidio, tertio B. Patris socio, in- 
terroganti an aliquid in mundo adeo terribile 
esset, quod ejus aspectum ferre non posset aliquis 
tanto temporis intervallo, quanto Dominicam Ora- 
tionem posset recitare, respondit : « Adeo intole- 
rabilis est dæmonis aspectus (quo nihil terribilius 
aut infestius in mundo excogitari potest) quod nec 
tantillum temporis eum sustinere quispiam valebit, 
nisi divino fuerit illustratus prœsidio. » (Pisan., 1. 1 ; 
Conf. 7, et 12, in prine.; Rodui. Iib. II, tract, de 
Orae. B. Franc.) 


389 


PARS QUINTA. — ÀPOPHTHEGMATA. 




APOPHTHEGMA XLVII. 

Magis in Dei benignitate quam pecunia thesauris 

confidendum. 

Proceres, et solemnes nuntios Assisinates 6. 
Patrem gravi et ultima infirmitate laborantem, e 
Noceria, ne alibi quam apud ipsos moreretur, 
reducentes Assisium, et apud Dei virum conque- 
rentes, quod in villa Sarthiani, in qua ad prandii 
tempus moram protraxerunt, nihil venale reperie- 
baot, reprehendit, dicens : «Nihil comedendum in- 
venitis, quia plus in museis vestris {hoc nomine 
vocabat denarios) quam iq Domino confiditis. Sed 
revertimini per domos, quos circulatis, et amorem 
Del offerentes pro pretio, humiliter eleemosynam 
postulate. » Quod ad sancti Patris mandatum hu* 
militer facientes, evenit, ut inopiam, quam illorum 
pecunia relevare non poterat, Francisci pauperies 
opulenta suppleret. (Bon., cap. 7, post med.; Pisan., 
lib. 1, Conf. 12, in prine., et 1. III, Conf. 4.) 

APOPHTHEGMA XLVIII. 

Sanctos mortem non timere, et aqualiter in morte 

ac vita latari . 

Paucis diebus ante ejus obitum medicum per- 
contatus est, quid sibi de infirmitate, qua labora- 
bat, videretur. Cui timide respondenti : Bene tibi 
erit per Dei misericordiam. Hilari ac intre- 
pido animo inquit beatus Pater : « Dic mihi, in- 
quam, clare, quid tibi videtur, noli timere, quo- 
niam, per Dei gratiam, corculus non sum ut mor- 
tem timeam; coopérante enim Spiritus Sancti 
gratia, ita Domino meo unitus adhæreo, ut nec 
de morte mœsttts tristabor, nec de longiori vita 
magis gaudebo ; «qualis mihi erit in morte ac in 
vita lœtîtia. » (Pisan., lib. 1, Conf. 12, in prine., et 
lib. III, Conf. 4.) 

APOPHTHEGMA XLIX. 

Sanctos in tribulationibus Dei voluntati 
conformari . 

Cum in eadem infirmitate, ad finem vitæ gra- 
vius solito dolorum multorum urgeretur aculeis, 
compatiens ei quidam simplex ac devotus frater 
ait : Ora Deum, Frater, ul mitius tecum agat, 
manum enim suam plus debito super te gravare 
videtur. Qno audito, vir sanctus cum ejulatu ex- 
clamans, ait : « Nisi jamdudum simplicem in 
te cognovissem puritatem, tuum ex nunc utique 
abhorrerem consortium, qui divina circa me ausus 
fueris reprehensibilia judicare judicia. Majora 
mereor tormenta, plura ad Dei nutum libentissime 
patiar flagella. > (Bon., cap. 14 in prine.; Pisan., 
lib. I, Conf. 5, et lib. 111, Conf. 4.) 

APOPHTHEGMA L. 

Magna perfectis viris consolatio ex meditatione 

Dominica passionis. 

Cum diuturnis gravaretur languoribus, interro- | 


gatus a quodam, quare, ut suos relevare! dolores, 
quod non jubebat aliquando quidquam sibi legi,quod 
languentem recrearet animum, respondit : « Nihil 
mihi tam delectabile quam vitæ et pasaionls Do* 
minie» memoria, qu» mihi frequena est et quo* 
tidiana; nec ad finem usque mundi si vixissem, 
alia indigerem lectione. » (Marc., I p„ lib. I,cap.86» 
Ital. excus.) 

APOPHTHEGMA LI. 

Plus esse lucri in vituperiis perpessis , quam is 

oblatis honoribus. 

Dum io quodam castro multi sancto viro exhi- 
berentur honores, dixit socio : « Abeamus hinc, 
nihil enim hic lucramur dum honoramur ; ibi est 
nostrum lucrum, ubi vituperamur et vilipendimur.» 
{Leg.antiq .,cap. De humilit. ; Bonav., lib. d eLumi* 
narib. Écd. f Serm. 18.) 

APOPHTHEGMA LII. 

Tentationibus Dei servos reddi fortiores. 

Dixit ei quidam ex fratribus, dæmoniacam puel- 
lam revelasse, licet invitam, multa dæmonum ag- 
mina contra eum conspirasse, ut suo gradu et 
virtute dejicerent, quem infensum sibi dicebant 
hostem. Respondit intrepidus : « Modo fortior 
(sum. » Leg. et Bonay. citati.) 

APOPHTHEGMA LIII. 

Non facile disputari posse de fi de cum ethnicis. 

Cum in Ægypto prædicaret, dixit ei soldanus 
ut disputaret de fide cum sacerdotibus suis. Res* 
pondit : « Quod secundum rationem naturalem de 
fide disputari non poterat, quia supra rationem 
est; nee per Scripturam, quia illam non recipie- 
bant sacerdotes. Fiat autem, inquit, rogus, et ego 
in fidei nostr» testimonium me ardentibus tradam 
flammis, ut dum non lædar, fidei veritas appa- 
reat. > (Bonaveot. eit., Serm. 19.) 

APOPHTHEGMA LIV. 

Fugienda hypocrisis. 

Infirmum stomachum dolenti suasit Guardia- 
nus, ut sub lacera tunica permitteret consui pellem 
vulpinam. Respondit : « Se ea conditione id per- 
missurum, dummodo exterius in omnium cons- 
pectu supersueretur alia ejusdem mensuræ pellis, 
quæ latentem indicaret. Ut omnibus innotesceret 
aliquantula illa, quam admisit, mollities, et sub 
hispida veste blandam scirent latuisse pelliculam. » 
(Marian., lib. I, cap. 8, 8 7.) ' 

APOPHTHEGMA LV. 

Aliquando neganda etiam justa, ut injustorum 
supprimatur desiderium. 

Cuidam imperito tironi petenti facultatem reti- 
nendi apud se Psalterium, saepius negando, repu- 



391 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


392 


lit a se, subdens hæc verba in postrema repulsa : 
« Fili, Psalterii utendi facultate obtenta, concupisces 
etiam Breviarium et alios libros ad discendum; et 
ubi didiceris aliquid, voles in cathedra sedere 
tanquam magnus theologus aut prœlatus, et ju- 
bebis fratrem tuum ad te deferre Breviarium. Quibus 
dictis magno cum spiritus fervore, caput sibi as- 
persit . saepius cinere, dicens: Ego Breviarium? 
Ego Breviarium? » (Marc., I part., lib. II, c. 62; 
Julius Nigron., in Comment, ad Regul. 14, num. 11.) 

APOPHTHEGMA LVI. 

Perferenda patienter peccatorum supplicia in hoc 

sœculo . 

Vapulavit aliquando a daemonibus, variasque 
pertulit molestias; quibus nihil fractus spiritu, ve- 
hementi dixit fervore : « 0 Domine, tibi gratias 
habeo ob immensum tuum erga me amorem et 
caritatem, quam et nunc clarius manifestas. Punis 
namque peccata in hac vita, ut condones in fu- 


tura. Ego, quod ad me attinet, prompto animo 
adsum, ut alacriter sustineam quamcumque tribu- 
lationem et poenam, quam divinæ tuæ majestati 
mihi placuerit infligere propter mea peccata. > 
(Floretum, tractatu de Stigmat., Consid. prim.) 

APOPHTHEGMA LVII. 

Ex spe gloriœ suavis tolerantia passionum. 

Interrogatus, quomodo tam magnos oculorum 
et totius corporis cruciatus adeo hilari et con- 
stanti animo perferebat, respondit : « Tanta est 
gloria quam expecto, ut omnis me poena delectet, 
omnis morbus, humiliatio omnis, persecutio om- 
nis, mortificatio omnis. » (Specui. Vitœ Franc., 
pag. 127.) 

N. Plura erant sancti Patris Apophthegmata, qu» 
temporis diuturnitate, et humanœ mémorisé fragi- 
litate, vel penitus exciderunt, vel apud ignotos et 
mihi inconsultos latent auctores : qu» apud eos, 
quos pro manibus habui, invenire licuit collegi. 


II 

ORACULA ET SENTENTIAS, COMMUNES B. P. FRANCISCI. 


BREVE MONITUM. 

Multas etiam hugus sancti viri sententias salu- 
tari refertas doctrina, plerique signarunt Scripto- 
res. Quas potui, coadunavi, et suis numeris, prœ- 
fixis titulis, distinxi, auctoresque quibus acceptas 
fero, subjunxi. Fucum non habent eloquenti» s»- 
cularis, sed salutarem manifestant sub sancta 
simplicitate veritatem. Simplici corde sermones 
illius (Job., xxxiii, 3), et sententiam puram labia 
illius loquebantur. Qui sincere et pure secum has 
examinaverit, judicabit nihilo inferiores esse ve- 
tustorum philosophorum sententiosis argutiis. 

ORACULUM PRIMUM. 

Carnem contra spiritum plura moliri. 

Maximus hominis inimicus est caro : nihil re- 
cogitare novit malorum ut doleat, nihil ut timeat 
prævidere ; studium ejus est abuti præsentibus : 
quod autem pejus est, bona cuncta sibi usurpat, 
ipsa in suam gloriam transfert; et quod non illi, 
sed anim» datum est, sibi impudenter arrogat. 
Illa de virtutibus laudem, de vigiliis et orationibus 
favorem carpit extrinsecum, nihil anim» relin- 
quens, quærit et de lacrymis obolum (1). 

(1) Legen. atitiq., et Pisan., lib. I, Conf. 12, c. 10; 
Rodul., lib. II, tract, de Orae. B. Francisci. 

(2) Bonav., cap. 9, in prine.; Pisan., lib. I, 
Conf. 12, cap. 3. 


ORACULUM II. 

Impretiabile esse eleemosynae pretium. 

» 

Amorem Dei pro eleemosynis offerre, nobilis est 
prodigalitas ; et qui minus ipsum quam denarios 
reputant, judicarem ego esse stultissimos : nam 
solius divini amoris impretiabilile pretium ad 
regnum coelorum comparandum sufficit; et ejus, 
qui nos multum amavit, amor est multum aman- 
dus (2). 

ORACULUM III. 

Orationem viris religiosis necessariam . 

Orationis gratia viro religioso firmiter deside- 
randa, sine qua nihil in Dei servitio prosperabitur, 
nec aliquid ab ipso consequetur (3). 

ORACULUM IV. 

Encomia Evangelicœ paupertatis. 

Thesaurus beatific» paupertatis adeo excellens 
est et divinus, quod nos indigni sumus in vasis 
nostris vilissimis illum possiderq. Hæc enim est 
illa virtus, per quam omnçs obices tolluntur e 
medio, dum per illam »terno Domino mens hu- 
mana conglutinatur. Hæc est, qu» animam in 
terris positam, facit cum angelis in coelo conver- 

(3) Bon.,c. 10, in prine.; Pisan., ubi sup., c. 5; 
Rodul., tract, de Orac.B. Francisci , lib. II; Franc. 
Fevard., lib. VIII, Theomach., cap. 14, num. 17. 


303 


PARS QUINTA- — ORACULA ET SENTENTIÆ. 


394 


sari. Hæc est, quæ Christum ia cruce sociat, cum 
Christo in tumulo absconditur, cum Christo de se- 
pulchro resurgit, et Christum comitatur in cœlum. 
Hæc est; qu» dotem agilitatis super coelos volandi 
animabus ipsam amantibus, etiam in hac vita, 
concedit, cum veræ humilitatis et charitatis arma 
custodiat (i). 

ORACULUM V. 

Humilitas sectanda , vana gloria fugienda . 

Filius Dei de altitudine sinus paterni ad nostra 
despicabilia descendit, ut tam exemplo quam verbo 
Dominus et Magister humilitatem doceret. Stultum 
ergo est humanis extolli favoribus, aut de terrenis 
superbire. Quod altum namque est apud homines, 
abominatio est apud Deum ; et quantum homo 
est in oculis Dei, tantum est in se, et non 
plus (2). 

ORACULUM VI. 

Prœlati subditos , et prœdicatores populos exemplo 

doceant , non verbo . 

Propter præfecturæ officium et praedicandi sol- 
licitudinem, fratres non debent dimittere sanctam 
et devotam orationem, ire pro eleemosyna, operari 
aliquando manibus suis, et alia humilitatis opera 
exercere, non minus quam alii fratres, propter 
bonum exemplum, et tantarum lucrum anima- 
rum. Ad ministrorum namque et praedicatorum 
exempla subditi et populi aedificantur, vacant li- 
benter orationi, et humiliter inclinant se ad hu- 
militatis opera et obsequia vilitatis. Si enim et hæc 
fili facere nolunt, non poterunt absque sui confu- 
sione, præjudicio, et condemnatione, de illis alios 
admonere : oportet namque, exemplo Christi, prius 
facere 'quam docere, ac simul facere et do- 
cere (3). 

ORACULUM VII. 

Quod opera verba comitentur . 

Tantum habet homo scientiae, quantum opera- 
tur; et tantum est religiosus bonus orator, quan- 
tum ipse operatur : arbor namque ex fructu co- 
gnoscitur (4). 

ORACULUM VIII. 

Festivitates Sanctorum quomodo celebranda. 

Festivitates Domini, et aliorum Sanctorum, 
magis honorantur inopia et paupertate, per quam 
ipsi coelum ingressi sunt ; quam curiositate ef su- 
perfluitate, per quam anima elongatur a coelo (5). 

(1) Pisan., lib. I, Conf. 12, cap. 15, et lib. II, 
Conf. 4. 

(2) Bon., cap. 6, in prine., et Pisan., lib. I, 
Conf. 12, cap. 19, proxime citatus. 

(3) Pisan., ibid., cap. 31, Legen. antiqua^ c. De 
perfect. humilit Specui. Vitee Francisci , cap. 72. 

(4) Legen. antiq., c. De perfect. pauper t. ; Pisan., 
1. 1, Conf . 12, c. 40. 


ORACULUM IX. 

Curialitate homines Deo assimilari . 

Curialitaa est una de proprietatibus Domini, qui 
solem suum et pluviam, omniaque sua ad vitam 
necessaria super justos et injustos curialiter ad- 
ministrat. Est enim curialitas soror caritatis, ex- 
tinctrix odii, et servatrix amoris (6). 

ORACULUM X. 

De alienis non esse gratas eleemosynas. 

Non licet alienum auferre, et pauperibus ero- 
gare. Peccati poena, non meriti gloria est, aliena 
donare (7). 

ORACULUM XI. 

Cum intentione et mentis quiete orandum. 

Pudere debet quemquam in vagationes nugato- 
rias distrahi, cum tempore orationis magnum Re- 
gem alloquitur (8). 

ORACULUM XII. 

Humili cognitione sui hominem pervenire in Dei 

cognitionem. 

Scientia sui ad Dei cognitionem facile perducit 
eum, qui sacrae Scripturae intendens, Dei myste- 
ria humiliter, non præsumptuose scrutatur (9). 

ORACULUM XIII. 

De aliquo spiritualiter contristatus ad oratioriem 

recurrat. 

Servus Dei pro aliquo conturbatus, illico adora- 
tionem debet confugere, et tamdiu coram summo 
Patre persistere, donec reddat ei sui salutaris lae- 
titiam. Si enim in moestitia moram fecerit, ado- 
lescet Babylonicum illud; quod tandem, nisi per 
lacrymas expurgetur, maximam in corde gene- 
rabit rubiginem (10). 

ORACULUM XIV. 

Virtutes et Dei secreta non detegenda. 

Famæ pretium est conscientiæ secretum mi- 
nuere, longeque damnosius et periculosius es* 
abuti, quam carere virtutibus. Nec major est vir- 
tus bona quærere, quam parta tueri (11). 

ORACÛLUM XV. 

In quo differant licentia et obedientia. 

Quæcumque praelati condescensiones, aut facul- 
tates post petitionem subditi acquisitæ, proprie 

(5) Leg. antiq. et Pisan. ib. 

(6) Leg . antiq . et Pisan. ibid. 

(7) Legen. Celan., cap. Depaupert.; Pisan., 1. 1, 
Conf. 12, c. 40. 

(8) Leg. Celan. c. De oratione ; Pisan. ibid. 

(9) Leg. ant., c. De orat. ; Pisan. ibid. 

(10) Leg. Celan. c. De orat. ; Pisan. ibid. 

(11) Leg . Celan.; et Pisan. ibid. 


805 


S. FRANCISCI ASSISIÀTIS OPUSCULA. 


800 


licentiæ sunt. Quodvero prœlatus injungit, et sub- 
ditus non postulat, sacras obedientias censeo no- 
minandas. Obedicntiam igitur tutiorem et melio- 
rem ( Eccl ., iv, 17) judico licentia ; quia in ista 
aliquid propriæ voluntatis regnat, in illa solum 
Buperiorta praeceptum impletur. Summa obedien- 
tia est, in qua cortina cortinam trahit, Bupe- 
rioris voluntas inferioris voluntatem gubernat; et 
nihil quod suum sit, aut appareat, habeat caro 
vel sanguis. Nec obedientia summa et pura desi- 
nit esse postulata licentia infideles adeundi ob pro- 
ximorum lucrum, vel martyrii desiderium, modo 
a divina inspiratione hoc provenerit desiderium : 
nam tunc cortina cortinam trahit, divina voluntas 
humanam; unde et hoc petere, Deo erit acceptum, 
et a purœ obedientiæ merito non erit alienum (1). 

ORACULUM XVI. 

Officium divinum cum intentione recitandum. 

Si quiete corpus cibum suum, futurum cum ipso 
vermium esca, accipit; cum quanta pace et tran- 
quillitate anima accipere debet cibum vit», qu* 
est Deus, qui perorationem, ac divini Officii solu- 
tionem debitam, familiariter nobis exhibetur (2)? 

ORACULUM XVII. 

Otium omnino vitandum , 

Otium omnium malarum cogitationum sentina 
est : laborandum ergo, et cuique exercitandum in 
opere, ne otio deditus, per illicita corde aut lingua 
vagetur (3). 

ORACULUM XVIII. 

Dei gratia et favores non publicandi . 

Quando servus Dei in oratione visitatur di- 
vinitus, dicere debet : Istam consolationem 
mihi peccatori et indigno de cælo misisti, Do- 
mine, et ego illam tum committo custodim, quia 
thesauri tui me sentioesse latronem. Cum autem ab 
oratione revertitur, sic debet se pauperculum et 
peccatorem ostendere, ac si nullam sit novam 
gratiam consecutus (4). 

ORACULUM XIX. 

Prœlatus raro per obedientiam prmeipiat, 
subditus semper obediat. 

Raro per obedientiam prœcipiendum est prm- 
latis, nec primo fulminandum est jaculum, quod 
debet esse extremum. Ad ensem non statim ma- 

(1) Alvar. Pelag.,1 II, c. 70, longe post medium; 
Leg. antiq., c. De perf. obedien.; Ptean., lib. I, 
Conf. 12. 

(2) Bon., cap. iO, ante fin. ; Pisan., ibi/c. 3 ; Spe- 
cui. Vitæ Franc. , fol. Ü9. 

(3) Bon., c. 5 ad med.; Pisan., 1. 1, Conf. 12, 
c. 22; Rodul., I. Il, tr. de Orae. B. Fr. 

(4) Bonav.,cap, 10, ad med.; Pisan., 1. 1, Conf . 12, 
in princ. 

(5) Pelage lib. II. c. 69, ante fin.; Pisan., 1. II, 
Conf. 5; Rodulph., 1. II, tract, de Orac.B. Franc.; 


nus est mittenda. Qui vero ensem non timet, aut 
subditus qui obedientiæ prmeepto non obedire fes- 
tinat, nec Deum timet, nec homines reveretur, st 
omnino non habet causam in obediendo retar- 
dandi. Prmiatus ergo non debet esse temerarius in 
prmeipiendo : nam quid in temerario præceptore 
auctoritas imperandi, nisi gladius in manu ftt- 
riosi? Quid vero desperatius, quam obedientiæ 
neglector aut contemptor (5) ? 

ORACULUM XX. 

Magnum esse obedientiæ emolumentum . 

Tam uberem judico sanet» obedienti» fructum, 
ut eis, qui jugo ejus colla subjiciunt, nullum abire 
possit tempus iners, neo sine emolumento hora 
aliqua inaniter pertransire (6). 

ORACULUM XXI. 

In quo gloriari possit servus Dei . 

De omni eo, quod peccator potest, nemo sibi 
debet iniquo applausu blandiri. Peccator jejunare 
potest, orare, plangere, carnemque suam mace- 
rere ; hoc solum non potest, Domino scilicet suo 
esse fidelis. In hoc itaque gloriandum, si Buam Do- 
mino gloriam reddimus, si fideliter servientes» 
ipsi, quidquid donat, adseribimus (7). 

ORACULUM XXII. 

Magnum deberi reverentiam Sacerdotibus. 

Omni reverentia et honore prosequendi sunt Dei 
sacerdotes, qui omnibus sunt superiores et di- 
gniores. Christianorum sunt patres spirituales, ei 
hujus mundi spiritus et vita. Ego si viderem ve- 
nientem per viam presbyterum, et angelum, ad 
sacerdotis manus deosculandas citius me confer- 
rem, et angelo dicerem : Expecta me, Angele, 
quia manus hujusmodi Verbum vit» contrectant, 
et ultra humanum aliquid possident (8). 

ORACULUM XXIII. 

Qualiter gaudere quis possit de alterius bono 

plus ipso possessore . 

Plus, inquit, gaudeo de regno Franci», quam ipse 
Franci» rex; quia ego gaudeo, quod gaudeat rex 
de regno suo. Sed hanc habeo ego pr» rege pr»- 
rogativam in gaudio meo, quod rex habet labores 
et expensas regni, et ego habeo gaudia sine laboro 
et sine expensis (9). 

Sedul. in Hist., Seraph. comment, ad c. 6, Vitæ 
B. Francis., n. 6; Specul.Vüœ Franc., c. 48. 

(6) Pelag.,ubi supra; Rodulph., tract, de Orae. 
B. Franc. 

(7) Bonav., c. 6, post init. ; Pisan., lib. II, 
Conf. 6. 

(8) Pelag., lib. II, cap. 52, in 3 errore Begar- 
dorum; Antonius Florent., HI part. Hiet., tit, 23, 
c. 2, 8 2; Bern. Senen., tom. I, 20, art. 2, c. 5. 

(9) Bern. Seneus.,t. IV, Ser. 3, in 2 part, post 
med. 



PARS QUINTA. — ORACULA ET SENTENTIÆ. 


308 


am 


ORACULUM XXIV. 

Quœ prœcipue curanda Regularium prœlatis. 

Prælati Regularium hoc potissimum curent mo- 
res non mutare, nisi in melius; favores non quæ- 
rere, potestatem non exercere, sed implere offi- 
cium (i). 

ORACULUM XXV. 

Quœ sii vera sapientia . 

Summa sapientia est, bona opera facere, et 
bene se custodire, et judicia Dei considerare (2). 

, ORACULUM XXVI. 

Quanta virtus paupertas . 

Vera paupertas radix est obedientiæ, mater re- 
nuntiationis, mors propri» complacentiae, extir- 
pa trix vanitatis et cupiditatis (3). 

ORACULUM XXVII. 

Vere obedientiæ commendatio . 

Obedientia est fidei opus, probatio ver» spei, 
argumentum caritatis, mater humilitatis, et geni- 
trix pacis Dei, quœ exsuperat omnem sensum (4). 

ORACULUM XXVIJI. 

De usu librorum . 

In libris Fratres quærere debent testimonium 
Domini, non pretium, aut pulchritudinem. Paucos 
etiam habere debent, hosque in communi, et ad 
Fratrum indigentium necessitatem paratos (5). 

ORACULUM XXIX. 

» 

In quibus acceptatur voluntas pro facto . 

Pauper magis potest esse largus quam dives, 
quia dives si dat quidquid habet, deficiet, et con- 
fusus est : si vero non dat cum habeat, licet 
vellet dare, si sibi non deficeret; voluntas bona 
est, sed non reputatur pro facto sibi, quia adhuc 
habet substantiam. Sed pauper qui nihil habet, 
qui vellet dare pauperi, et nihil habet quod det, 
et vellet ædificare Hospitalia, non tamen habet 
unde; in hoc voluntas pro facto reputatur (6). 

ORACULUM XXX. 

Dei dilectio dulcis, mundi amara. 

Gustanti Deum, omnis delectatio mundi videtur 
amaritudo. Gustate ergo, et videte, quia suavis et 
dulcis est Dominus, at nunquam te pœnitebit de 
gustu Dei. Secus est in amando mundum, quia 
latet hamus in esca illius amoris ; quia ille amor 


\ 

mundanorum semper producit multos fructus do- 
lorum : quia si amas uxorem, filios, possessiones, 
domos, vel honores, cum moriuntur, et deper- 
duntur, tanto majores dolores tibi inferunt, quanto 
majorem affectionem et amorem habeas illis bonis 
et rebus (7). 

N. In secundo Cod. MS. Assisiano habentur sub 
nomine Francise! sequentes sententiae ; quarum 
aliqu» ipsius Sancti propri» sunt, ali» vel ex- 
presse inveniuntur apud quosdam ex sanctis doc- 
toribus, vel ex eorum sunt doctrina compact». 
Iis familiariter utebatur Francisais ad suorum ins- 
tructionem. 

1. Hæc sunt arma, quibus dirumpitur anima 
casta, visus, alloquium, contactus, oscula. 

2. Qui vadit in desertum, tribus prœlite caret, 
visu, auditu, et detractione. (Vide Aug. in Psal. 
54, ad illa verba : Quis dabit mihi pennas, etc. 
et in Psal. 121). 

3. Charissimi, in hac valle miferi» nihil tam pul- 
chrum, tam delectabile possideatis, quo animus 
vester omnino occupetur. (Vide eumdem trac. 2, 
in c. 1, Epist. 2, Joan). 

4. Fuge creaturas, si vis habere creaturas. 

5. Fuge mundum, si vis esse mundus. Si tu es 
mundus, jam non delectat te mundus. 

6. Fuge, tace, et quiesce. 

7. Si te excusas, Deus te accusat, et si te accu- 
sas, Deus te excusat. 

8. Non perfecte bonus est, qui cum malis bonus 
esse non potest. 

9. Tentatio cui non consentitur, est materia 
exercend» virtutis. 

10. Amor omnia gravia facit levia, et omnia 
amara facit dulcia. 

11. Amor Dei nunquam est otiosus. (Est Greg. 
Homil. 30, in Evang.) 

12. Vestis pulchra, locus, potus, cibus, otia, 
somnus, Enervant mentem, luxuriamque fovent. 

13. Cum dico, Ave Maria , coeli rident. Angeli 
gaudent, mundus exultât, infernus contremiscit, 
dœmones fugiunt. 

14. Sicut cera fluit a facie ignis, et pulvis ante 
faciem venti dispergitur, sic ad invocationem no- 
minis Mari» totus malignorum spirituum exerci- 
tus separatur. 

15. In periculo, in angustiis, in rebus dubiis 
Mariam invoca, Mariam cogita : non recedat a 
corde, non recedat ab ore, et ut impetres ejus suf- 
fragium, non deseras conversationis exemplum. 
(Est Bern. Homil. 2, in Missus est ad fin). 

16. Omnis creatura vilescat, ut Creator in corde 
dulcescat. 


(1) Specui. Vites Francisci, c. 10, De spiritu 
prophet ., fol. 130. 

(2) Marian. r lib. I, c. 15. 

P ) Jacobus Oddo de Perusio in Prolog . 2 ; Spe - 
perfectionis . 


(4) Ibidem. 

(5) Marian., lib. I, cap. 15. 

(6) Bonav., lib. de Luminarib . Eccles ., Serm. 5. 

(7) Bernard. Senens., Serm. 17, Extraordinario, 
3 part, princip. 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA.. 


OÛQ 

wW 


400 


m 

FAMILIARIA COLLOQUIA BEATI FRANCISCI. 


I 


COLLOQUIUM PRIMUM. 

Mansuetudine et patientia magnorum emolliendam 

duritiam . 

Perveniens quondam B. Pater ad civitatem 
Imolensem, urbis episcopum adiit, humiliterque 
poposcit ut cum illius beneplacito posset populum 
ad audiendum Dei verbum convocare. Cui episco- 
pus dure respondens, ait : « Sufficit, Frater, quod 
ego prædicem populo meo. Inclinavit caput verus 
humilis, et foras egressus, post modicum tempus 
denuo regressus, episcopum convenit. A quo cum 
episcopus quasi turbatus requireret, quid iterato 
petere vellet, humili tam corde quam voce respon- 
dit : • Domine, si pater filium uno pepulerit ostio, 
alio sibi reintrandum est » Qua humilitate victus, 
episcopus, alacri vultu eum amplexus est, dicens : 
Tu et omnes fratres tui de cætero in episcopatu 
meo, generali mea licentia, prædicate, quia illud 
humilitas tua sancta promeruit (i). 

COLLOQUIUM II. 

Minores nihil ex bonis Novitiorum debere sibi 

reservare . 

Cum in loco S. Mariæ de Portiuncula tanta esset 
inopia, quod non posset hospitibus supervenienti- 
bus secundum necessitatis exigentiam provideri, 
adiit virum Dei vicarius suus, allegans penuriam 
fratrum, et petens ut intrantium Novitiorum res 
aliquas reservare liceret, ad quas expendendas 
recurrere possent fratres tempore opportuno. Ad 
quem vir sanctus, superni consilii non ignarus, 
t Absit, inquit, a nobis, frater charissime, ut pro 
quovis homine impie agamus in Regulam. Malo te 
altare Virginis gloriosae nudare, cum necessitas id 
postulaverit, quam contra paupertatis votum, et 
Regulae observantiam, vel Evangelii professionem, 
aliquid vel modicum attentare. Gratius enim ha- 
bebit beata Virgo, sancti Evangelii, observato per- 
fecte consilio, suum altare detegi, quam altari suo 
ornato, Filii sui promissum consilium praeter- 
mitti » (2). 

COLLOQUIUM III. 

Superflua œdiflcia non decere Fratres Minores. 

Idem sancti Patris vicarius frater Petrus Ca- 

(1) Bon., c. 6. ad med.; Pisan., lib. I, Conf. 10, 
memb. 2, et Conf. 12, in prine. ; Rodul., lib. II, 
tract, de Orae. B. Franc. 

(2) Bon., cap. 7, ante med. ; Pisan., lib. I ; 
Conf. 8, in Vita B. Petri Cathanei, et Conf. 12, in 


thaneus domunculam quamdam construi fecit ad 
commodiorem divini officii psalmodiam, et Fra- 
trum hospitum, in magna multitudine quotidie 
adventantium, majorem tranquillitatem et quie- 
tem. Cui beatus Pater veluti aliquantulum succen- 
sens, ait : « Frater, locus iste forma est et exem- 
plum totius Religionis. Mallem ergo quod incol» 
hujus ædiculœ pro Dei amore tribulationes tolerent 
et incommoda, ut alii qui huc veniunt, reportent 
bonum exemplum paupertatis, quam quod plura 
construerent œdificia, ne hospites ad monasteria 
sua redeuntes, magnas œdificent domos, dicentes : 
c In loco B. Mari» de Portiuncula, qui primus to- 
tius Ordinis est et caput, plura sunt aedificia, 
quare ad illius exemplum nulla erit praevaricatio 
paupertatis, si talia etiam et in nostris construa- 
mus » (3). 

COLLOQUIUM IV. 

Bonorum omnium laudem in Deum referendam. 

In civitate Interamnensi concionem, episcopo 
praesente, habuit ad populum, qu» tanti eloquii, 
tantædoctrinæet mysteriorum antistiti visa est, ut 
postquam e suggesto descenderit humilis praedi- 
cator, ad populum surrexit episcopus, dicens : Lau- 
date non modicum Dominum, qui tanta bona per 
os despecti pauperis vos docuerit, sua mysteria 
revelaverit, praemium virtutum proposuerit, et 
poenas peccatis dignas statuerit. Cavere vobis et 
a peccatis; facienda et fugienda per hunc paupe- 
rem ipse / Dominus hodie ostendit. Ad cujus pedes 
procidens beatus Pater, ait : < In veritate dico 
vobis. Domine episcope, nullum tantum mihi con- 
cessisse honorem, sicut tu hodie. Alii sanctum, 
alii beatum me in Dei operibus proclamant, mihi, 
non Deo, honorem et gloriam tribuentes; sed tu 
hodie pro tua sapientia vere me honorasti : Deo, 
qu» sua sunt, laudem et gloriam tribuens, pre- 
tiosum a vili separasti, Deo sapientiam et virtu- 
tem, mihi inscitiam et vilitatem appropriasti > (6). 

COLLOQUIUM V. 

Dei fatuos potiores mundi sapientibus. 

Propter suggestionem quorumdam fratrum , 
laxioris vit» habenas desiderantium, Hugolinus 
cardinalis Ostiensis beatum Patrem rogavit, ut 

prine., cap. 13; Rodul., lib. I, in Vita ejusdem. 

(3) Speculum perfectionis paupertatis , cap. 3; 
Pis., i. I, Conf. 12, in prine., et 1. II, Conf. 4. 

(4) Pisan., I. I, Conf. 6 et 12, in princip.; 
Marian., 1. I, c. 7. 


401 


PARS QUINTA. 


COLLOQUIA. 


402 


doctiorum et prudentium quorumdam sui Ordinis 
patrum consiliis, ia Regulæ praeceptis mitigandis, 
acquiesceret, vel unam ex antiquis Augustini, Be- 
nedicti, vel Basilii institutis pro se et fratribus 
suis servandam eligeret. Ad quem nulla verba ha- 
buit Evangelici status zelator, sed fratribus ad Ca- 
pitulum convocatis, coram ipso cardinale, magno 
spiritus fervore, ait: « Fratres mei, fratres mei, Do- 
minus vocavit me per viam simplicitatis et humili- 
tatis, et hanc mihi pro me, et pro illis qui mihi volunt 
adhœrere et imitari, in virtute ostendit. Nolo igi- 
tur quod mihi nominetis servandam Regulam 
beati Benedicti, Basilii, aut alius cujusvis, præter 
illam, quam mihi divina misericordia donavit, et 
ostendit. Ipse Dominus dixit mihi, se velle me 
suum fatuellum esse in hoc mundo, et me meos- 
que nolle per aliam viam ducere ad cælestem pa- 
triam, quam per istam, quæ licet hominibus stul- 
titia videatur, apud Deum tamen pro magna re- 
putatur sapientia. Timeo, ne vestra sapientia et 
scientia posthac vobis convertatur in ignorantiam 
et confusionem. » Quæ verba tam magnum car- 
dinali et fratribus timorem incusserunt; ut ad 
ejus pedes projecti, de petitione sua veniam hu- 
militer imploraverint (1). 

COLLOQUIUM VI. 

Eleemosynas pauperibus Christi praeferendas 
dominorum conviviis. 

Invitatus ab eodem Hugolino ad prandium, ac- 
quievit; seddum mensa sterneretur, clam exiens, 
aliqua frustella panis petiit ostiatim. Quæ, ut re- 
diit, et ad mensam cum cardinali sedit; in con- 
vivio apposuit, et inter assidentes et assistentes, 
tamquam si lautum aliquod ferculum offerret, di- 
visit. Ex quibus ipse libentius, quam de opiparis 
dapibus comedit. Ad hæc omnia nobilis hospes 
modesto rubore perfusus, propter discumbentes, 
et invitatos, conticuit. Sed ut mensa ablata est, 
seorsim vocans, quem palam reprehendere eru- 
buit, clam ita familiariter alloqui non timuit ; 
Quare, amabo, hujusmodi rem perpetrasti? ma- 
gnam mihi injuriam irrogasti ; mensam, ad quam 
te invitavi, micis panis hinc inde asportatis inho- 
norasti; me ita te fecisse certe pudet. Cui beatus 
Pater : « Imo, Domine, magno te honore affeci, 
dum majorem Dominum honoravi. Me fratrum 
meorum formam et exemplum esse decet et eo 
magis, quo certius scio quod in hac Religione 
sunt, et erunt multi fratres Minores nomine et 
opere, qui propter amorem Domini Dei, et ex ( 
Spiritus Sancti unctione, quæ docebit eos, in om- ' 
nibus humiliabuntur ad plenam humilitatem, sub- 
jectionem, et servitium Fratrum suorum. E con- 
trario alii sunt, et erunt, qui aut propter verecun- 

(1) Pisan., lib. I, Conf. 6 , et 12, in prine.; 
Ubert., 1. V, cap. 7, parum post init. 

(2) Pisan., lib. I, Conf . 6 et 12, in prine., et 
lib. II, Conf. 4; Plat., de Bono stat. Relig., lib. II, 


diam aut malam consuetudinem dedignantur et 
nolunt se humiilare, aut declinare ad eleemosynas 
petendum, et hujusmodi opera facere servilia. 
Propter quod oportet me docere eos, qui sunt, 
et erunt in religione, ut in hoc sæcùlo, et in futuro 
inexcusabiles sint coram Deo. Invitatus itaque apud' 
vos, aut alios quoscumque dominos, nolo vere- 
cundari ire pro eleemosynis, imo magnam hoc re- 
puto nobilitatem, et regalem judico esse dignita- 
tem, et in honorem vergere illius, qui cum omnium 
Dominus esset pro nobis fieri voluit omnium ser- 
vus; et cum in gloriosa majestate sua omnibus 
abundaret, in nostra humanitate despectus et 
pauper cunctis indigebat. Volo ergo quod fratres 
omnes præsentes et futuri aperte sciant, quod pro 
magna corporis et animæ consolatione habeo, 
quando ad pauperum mensam sedeo, et majori 
circumdor gaudio, quando ante me video positas 
in mensa pauperculas eleemosynas, quæ acquirun- 
tur pro amore Dei ostiatim, quam cum ad vestram 
vel aliorum mensam lautis dapibus et opiparis 
ferculis præparatam invitatus, et quasi invitus 
discumbo. Panis enim eleemosynæ panis est sanc- 
tus et benedictus, quem sanctificat laus et amor 
Omnipotentis. Cum enim frater eleemosynam petit, 
prius dicit : Laudatus et benedictus sit Dominus 
Deus, postea addit : Facite nobis eleemosynam 
pro amore Domini Dei. Laus panem sanctificat, et 
amor Domini benedicit. » Quibus verbis in lacry- 
mas, ex devotione ortas, prorumpens cardinalis, 
Fili, inquit, fili mi, fac quod bonum est in 
oculis tuis, Dominus enim tecum est, et tu cum 
ipso (2). 

COLLOQUIUM VII. 

Minores in sua vocatione humili debere manere. 

Eidem requirenti, num beato Patri placeret, 
quod fratres Minores promoverentur ad ecclesias- 
ticas dignitates, magnam universæ Ecclesiæ pro- 
mittenti utilitatem, si homines tanta sanctitate 
decoros, et virtutum decore conspicuos, ad prae- 
cipua sua gubernacula eveheret, c Domine, ait vir 
Dei, Minores ideo vocati sunt fratres mei, ut ma- 
jores fieri non praesumant. Si vultis ut faciant fruc- 
tum in Ecclesia Dei, tenete illos, et conservate in 
statu suae vocationis, et ad praelationes ecclesias- 
ticas nullatenus ascendere faciatis » (3). 

COLLOQUIUM VIII. 

Prœlatos dedecere ventri indulgere, aut lautis uti 

cibis. 

Unus ex sociis eum interrogavit, cur non mitius 
secum ageret, et corpus tenellum, et poenitentiae 
rigore pene mortuum, tanta rigiditate et absti- 
nentia affligebat, rogavitque ut deinceps permit- 

cap. 3; Specui. Vitœ Franc., cap. 22. 

(3) Bon., c. 6, post med.; Pisan., lib. I, Conf. 6 
et 12, cap. 17; Ubert., lib. V, Arboris Vitee 
Christi , cap. 3. 


408 


S. FRANGlSCI AS8I8IÂ.TIS OPUSCULA. 


404 


teret meliora cibaria sibi praeparari. Ad (piem vere 
pœnitens, et praelatorum exemplum, ait : < Bene 
fateor, frater, quod corpori meo plura necessaria 
sunt, nec omnia quibus indiget, semper illi mi- 
nistro. Memini namque me positum a Domino in 
multorum formam et exemplum. Nolo ergo lautio- 
ribus nec abundantioribus cibis uti, sed paucis et 
pauperculis vesd ; et in omnibus qu» ad vitam 
opus sunt, iis solummodo gaudeo et delector, qu® 
sanctam redolent paupertatem; alia vero quœcum- 
que sumptuosa et delicata penitus abhorreo > (i). 

COLLOQUIUM IX. 

Regulam Minorum non a B. Francisco compositam, 
sed a Deo desuper esse concessam . 

Honorio Tertio Summo Pontifici, qui Regulam 
Minorum octavo sui Pontificatus anno sub Bulla 
confirmavit, aliqua ejusdem Instituti præcepta dura 
nimis et human» infirmitatem graviora visa sunt. 
Beatum ergo Patrem hortatus est, ut quædam mi- 
tigaret, quaedam mutaret, alia vero omnino tol- 
leret. Cui beatus Legislator : < Ego, beatissime 
Pater, præcepta aut verba illa in Regula non po- 
sui, sed Christus, qui omnia utilia et necessaria 
saluti animarum ac fratrum, et bono statui et 
conservationi Religionis, melius omnibus novit, 
cuique omnia, qu» ventura sunt in Ecclesia et 
Religione nostra, praesentia sunt et patent. Non 
ergo debeo nec possum Christi verba mutare, aut 
omnino abolere > (2). 

COLLOQUIUM X. 

Ad magnum Eccleske profectum varias in ea florere , 

Religiones . 

Obviam se habuere in Urbe vir Dei, et beatus 
Pater noster Dominicus Praedicatorum patriarcha 
et fundator inclytus : quibus seria quædam ad ani- 
marum salutem, ct plurima ad Ecclesi» catholic® 
emolumentum et pacem secum proponentibus et 
disponentibus, ait praedicatorum magnus ille decor 
ad socium et amicum suum Franciscum : < Frater 
carissime, propter magnam meam tecum necessi- 
tudinem, praecordialem erga filios tuos amorem, 
et pacis fraternitatisque inter tuos et meos stabili- 
tatem, utrosque gauderem sub una Religione mi- 
litare ; ut quos Patrum firmus amor ita conjunxit, 
Religionis aut vit» disparitas non dissolvat. > Cui 
summa humilitate Franciscus : < Divin» est vo- 
luntatis, amantissime Frater, quod factum est, ab 
eaque ordinatum est diversas a nobis fundari Re- 
ligiones, ut in utriusque varietate, praeceptorum 
diversitate, illorum rigore, et horum lenitate, va- 
ti) Pisan., lib. II, Conf . 7. 

(2) Pisan., lib. I, Conf. 9, memb. 2. 

(3) Pisan., lib. I, Conf . 12, in prine.; Pelbar. a 
Thèmes. Serm . deB. Francisco, Cod. MS. Fan., 
c. 2. 

(4) Bon., c. 6, post med. ; Pisan., lib. I, Conf. 6, 


rietati subVeniatur human» Infirmitatis, et quibus 
heee non placent, illa non displiceant, quibus una 
dura videtur, altera lenior appareat, et sic non 
unius Religionis angustiis Deus animas perdat, 
sed alterius capacitate lucretur » (3). 

COLLOQUIUM XI. 

Dei servos quo sanctiores eo humiliores . 

Beatus frater Pacificus, cum in comitatu viri Dei 
esset, et una cum ipso in ecclesia S. Petri de Bo» 
nario prope Trevium ferventi oraret affectu, in 
ectasi factus, vidit inter multas in coelo sedes, 
unam ceteris digniorem, pretiosis ornatam lapidi- 
bus, et omni gloria refulgentem. Miratus intra se 
prœceisi throni refulgentiam, anxia cœpit cogita- 
tione perquirere, quis ad illum deberet assumi. 
Ita stupefactus audivit vocem dicentem sibi : Sedes 
ista unius de ruentibus fuit, et nunc humili ser- 
vatur Francisco. Reversus demum frater ad se ab 
orationis excessu, virum beatum ecclesia exeun- 
tem solito fuit more secutus. Cumque incedentes 
per viam de Deo invicem colloquerentur, frater 
ille visionis su» non immemor, solerter ab eo 
quœsivit, quid de seipso sentiret. Ad quem humi- 
liter Christi servus. Videor, ait, mihi maximus 
peccatorum. Cui cum frater diceret ex adverso. 
Hoc non potes, Pater, sana conscientia dicere, nec 
sentire; subjunxit : < Si quantumcumque scele- 
ratum hominem tanta fuisset Christus misericordia 
prosecutus, arbitror sane quod multo, quam ego, 
Deo gratior esset > (4). 

COLLOQUIUM XII. 

Omnia bona Sanctorum a Deo provenire, in 
eumque esse referenda . 

Beatus frater Massæus, unus ex beati patris 
discipulis, secum hæsitans et fluctuans, an ex ho- 
nore, quo virum Dei cuncti populi et principes 
prosequebantur, aliquantisper superbiret, et hu- 
militatis patern» experientiam faciens, exeuntem 
e silva quadam, in qua per aliquot dies oravit, 
magna hominum multitudine comitatum, magna 
voce veluti admirabundus interrogavit : Unde hoc 
tibi ? unde hoc tibi? unde hoc tibi ? Respondit pater : 
Quid? Cui ille : Quod totus mundus te venerari, tc 
sectari, imitari, et sequi videatuf : omnes te audire 
desiderant, te videre cupiunt, tibi obedire festinant. 
Unde hoc? Tu, non es pulcher aut decorus, satis 
modica lucet in te sapientia aut scientia, tenui 
viges nobilitate. Unde ergo quod totus mundus ad 
te veniat, et post te vadat? Qu» ut audivit hu- 
millimus Dei servus, erectis per modicum tempus 

et lib. II, Conf. 5; Legen . antiqua , cap. De perfec- 
tione humil., ad med. ; Rod., lib. II, tract, de Orae . 
B. Franc., post med.; Sedul., lib. I, Apol., cap. 
ult., num. 2; Ant, III part. Hist ., tit. 24, § 2; 
Mayron., Serm. de B. Franc.; Bern. de Bust., 
Serm. 2, de eodem. 


405 PARS QUINTA. 

oculis ia cœlum, et mente elevata in Deum, et 
veluti ex raptu quodam in se reversus, utroque 
poplite ia terram defixo, et oculis iterum ad coelum 
elevatis, liberalissimo bonorum omnium largitori 
gratias agens, impetuoso spiritus fervore ait ad 
discipulum ; « Yis scire unde hoc mihi? vis scire 
unde hoc mihi? et certo scire unde hoc mihi? Hoe 
mihi ex oculis illis sanctissimis Dei omnipotentis, 
qui aeque pellucide bonos contemplantur et malos, 
provenire cognoscas. Sanctissimi namque illi Dei 
oculi nullum viderunt me majorem peccatorem in 
terris, inter homines insipientiorem, aut in crea- 
turis viliorem, et ideo me tanquam instrumentum 
assumpsit, et prae cœteris elegit ad aggrediendum 
et consummandum mirabile opus in terris. Stulta 
namque mundi semper elegit Deus, ut confundat 
sapientes, et ignobilia et contemptibilia, et infirma 
mundi, ut firma destrueret, nobiles et magnates 
confundat, ut sublimitas virtutis sit ex Deo, non 
ex creatura ; sed qui gloriatur, in Domino glo- 
rietur, ut soli Deo sit gloria sempiterna. » (1 Cor., 
i, 27-31.) Quibus auditis, ad magistri pedes disci- 
pulus procidit, et ex verborum humilitate, animi 
submissionem certo comperiit (1). 

COLLOQUIUM XIII. 

Prœlatos superiores ab inferioribus in suo 
regimine debere adjuvari* 

Postquam B. pater generalatus officio renun- 
tiavit, frater quidam devotus et simplex, moerens 
et sentiens se aliosque fratres a tanti patris cura 
absolvi, et protectione destitui, lugubri voce illum 
affatus est, dicens : Quantum mihi et confratribus 
meis insit moeroris et tristiti», tu, bone pater, si pa- 
trem fas sit vocare, qui filios a sua cura repulerit, 
ipse judicare poteris. Unde hoc oro te, ut quos Deo 
sollicito amore pepereris, modo tanquam alie- 
nos alteri nutriendos commiseris? Tuorum iterum 
suscipe curam natorum, et perfice in eis sancta 
religionis studium, ne sub aliorum remissione te- 
pescat, quod sùb tua sollicitudine tantopere fer- 
vebat. Cui B. pater respondit : < Fili mi, ego fra- 
tres meos quantum possum diligo, quos ut meos 
proprios natos in dies magis diligerem, si illi pa- 
tris, non aliena sibi proponerent imitanda vestigia; 
nec alienos potero judicare, dum illis placuerit me 
pro patre suo reputare. Sed sunt quidBm de nu- 
mero pralatorum, qui dum antiquorum eis exem- 
pla proponunt, alia consulunt, et alio ducunt et 
trahunt, mea præcepta flocci pendunt, et salutaria 
monita contemnunt. Qu» vero modo faciunt, si 
bene, si perperam consulant, ipsarum rerum exi- 
tus et temporis decursus comprobabunt. V» tamen 
illis, prælati8 qui mihi sunt contrarii, quos Dei 
voluntati repugnare liquido mihi constat licet in- 
vitus, quibusdam condescendam. Dolor mihi est, 

(1) Pisan., lib. I, Conf. 8. Tract, de Provincia 
S. Franc., in VUa BmMassœi , et lib. II, Conf . 5; 
Spec. Vitœ Franc., fol. 103; Floretum, c. 9; Ma- 


— COLLOQUIA. 406 

et afflictio magna, frater, quod ea qu» per mag- 
num orationis et meditationis laborem a Domino 
per suam misericordiam obtinui, et qu» in. mag- 
nam totius religionis et fratrum praesentium et 
futurorum utilitatem redundant, quidam ex supe- 
rioribus auctoritate sua, et mundan» scienti» pro- 
videntia evertere conantur, dicentes : Ista sunt 
tenenda, qu» ego contemnenda puto; et qu» ser- 
vare jubeo, tanquam inania et neghgenda despi- 
ciunt > (2). 

COLLOQUIUM XIV. 

Religiosos humilitate magis quam potentia, prwla*- 
torum sibi animos conciliare , et exemplo sane - 
| timoniœ magis quam immunitatis privilegiis in 

I Ecclesia proficere . 

i 

| Ex fratribus, quos binos in omnem terr» re- . 
gionem ex comitiis generalibus Assisii, ubi supra 
quinque millia ex omnibus provinciis convenere, 
ad disseminandum Dei verbum transmisit, quidam 
cum moerore redeuntes, apud eum conquesti sunt, 
quod ab aliquibus episcopis repulsi, iu eorum dioe- 
cesibus praedicare non potuerint, dicentes : Pater, 
ad terras, quas assignasti, transivimus, mandatis 
tuis obedivimus, votis tamen non satisfecimus, 
nec pro voto populis profecimus. Plures enim pon- 
tifices e dioecesibus suis nos pepulerunt, et qui- 
dem, ut pauperibus s»pe contingit, tanquam 
ignotos et suspectos non modicis injuriis affece- 
runt. Impetra ergo, Pater, a summo omnium 
pontifice licentiam et privilegium, ut ubique ter- 
rarum, licet episcopi contradicant, prædicare valea- 
mus. Quos beatus pater pie increpans, ait : 
i 0 fratres mei, Dei voluntatem ignoratis, et 
mihi insipienter auferre vultis mundi victoriam. 
Vult etenim Dominus Jésus Christus, ut mundum 
in profunda subjectione et humilitate vincam, et 
magno opere omnes animas ad ipsum traham per 
humilitatis exemplum. Fratres mei, omnes verbo 
convertetis, si omnibus facti, vos humiliatis. Qui 
vos impie persequuntur, vestra probata patientia 
convertentur ad Christum, et vestrorum satagent 
pedum vestigia osculari. Nec tantum debeo desi- 
derare, sub spe salutis aliorum, libertatem habere, 
quod ego velim profundam humilitatem, qu» sta- 
tui meo competit, e medio tollere : quia m hoc et 
ego in virtute proficio, et populus iu virtute fir- 
matur.Decet ergo prius per sanctam humilitatem 
et reverentiam, populorum convertere praelatos, 
ut conversi videant et ament vitam vestram lauda- 
bilem, et reverentiam ipsis exhibitam. Ipsi tunc 
rogabunt vos, ut populo praedicetis, et omnes ves- 
tris interesse jubebunt concionibus. Plura praesta- 
bit humilitas, quam possit elargiri privilegium. Si 
vos vero humiles viderint, et omnino ab avaritia 
alienos judicaverint ecclesiarum praelati, popu- 

rianus, lib. I, cap. 5. 

(2) Ubert., lib. LII, Arboris Vitœ Christi , cap. 3; 
Pisan., lib. III, Conf . 12, in prine. 


407 


S. PBANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


408 


iumque induxeritis, ut ecclesiis jura sua reddant, 
ipsi vos rogabunt ut saluti populi provideatis, et 
omnium confessiones audiatis, licet de hoc parum 
vos curare desiderem : nam qui ad Dominum con- 
vertentur, et sua piacula deplorant, multos inve- 
nient, quibus sua peccata revelent. Hoc modo 
episcopos et prælatos facile vincetis (1). 

COLLOQUIUM XV. 

Quales deceat esse, qui litteris et studio incumbunt. 

Audientes quidam ex sociis, Luteti» Parisiorum 
doctores quamplures, aliosque multos in Germa- 
ni», Italiae et Galbarum plagis Minorum habitum, 
sumpsisse, interrogaverunt beatum Patrem, an 
sibi placeret quod fratres sacrœ Scriptur® studio 
intenderent. Quibus ait : < Mihi quidem placet, dum 
tamen Christi exemplo, qui magis orasse legitur 
quam legisse, orationis studium non omittant. Nec 
tantum studeant, ut sciant qualiter debeant loqui, 
sed ut audita faciant, et cum fecerint, aliis facienda 
proponant. Vel enim fratres meos discipulos evan- 
gelicos esse, sicque in notitia veritatis proficere, 
quod in simplicitatis puritate concrescant, ut sim- 
plicitatem columbinam a prudentia serpentina non 
separent, quas Magister eximius ore suo bene- 
dicto conjunxit » (2). 

COLLOQUIUM XVI. 

Qualiter in primitiva Religione coenobia Minorum 

œdificabantur. 

In civitate Senarum moram faciente beato Patre 
propter infirmitatem oculorum, Heros quidam Se- 
nensis, Bonaventura nomine, fundum dedit fra- 
tribus, ut in eo monasterium sibi aedificarent. Con- 
suluit tamen beatum virum qualiter constituendum 
esset, dicens : Pater, quid tibi de loco isto videtur? 
vel quomodo Semneum aut monasterium hic aedi- 
ficari tibi placet, in quo fratres tui commorentur, 
quorum orationibus meritoriis operibus, si quae 
mihi communicare voluerint, non me parum in 
animae bonis profecturum confido. Cui beatus Pa- 
ter. c Pro agello, quem ad œdicul® situm satis com- 
modum judico, gratias tibi habemus, honoratis- 
sime frater, innumeras, modumque fabricandi 
paucis ostendam. Ex hoc fundo debent fratres 
considerare quot jugera sibi sufficiunt, in hac ipsa 
consideratione ad sanctam attendentes pauperta- 
tem, quam Domino ipsis placuit vovere, in nullo 
violantes bonum exemplum, quod proximis decet 
exhibere. Qua re bene perpensa, loci dioecesanum 
adeant episcopum, dicentes : Domine, Heros qui- 
dam nobis dedit pro Dei amore, et salute anim® 
su®, locum aptum ad monasterium construendum, 
ad vos primo recurrimus, qui pater et dominus 

(1) Ubert. ubi supra; Alvar. Pelag., 1. II, c. 66, 
in fine; Pisan., 1. 1, Conf. 10, memb. 2. 

(2) Pisan., libro I, Conf. 12, cap. 20; Sedul., 
lib. III, Apolog ., cap. 10; Bona v., cap. 11, Legend. 


estis animarum omnium gregis vobis commissi, 
et patronus paterque piissimus omnium fratrum 
nostrorum, qui in hoc loco modo commorantur, 
aut postea habitaverint, ut cum benedictione Dei 
et vestra tuguriolum aut monasterium paupercu- 
culum nobis œdificare possimus. Dominus enim 
vocavit nos in adjutorium fidei su®, et prœlatorum 
et clericorum sanet® Ecclesi». Tenemur ergo 
ipsos, quantum possumus, diligere, honorare, 
et venerari. Vocantur etenim ideo fratres Minores, 
quia sicut nomine, ita et exemplo et opere præ 
cæteris hominibus hujus s®culi humiles esse de- 
bent. Et quia ab initio me» conversionis posuit 
Dominus in ore episcopi Assisii verbum suum, ut 
mihi bene consuleret, et sapienter confortaret in 
servitio Jesu Christi : propter hoc et alia multa 
excellentiora, qu»in prælatis considero, non tan- 
tum episcopos, sed et pauperculos sacerdotes di- 
ligere volo, et venerari, et pro dominis meis reve- 
reri. Accepta deinde benedictione et licentia epis- 
copi, vadant et fcciant mitti magnam carbona- 
riam in cirouitu terr», quam pro œdicul® situ ac- 
ceperunt, et pro muro bona sepe circumdent et 
circumvallent in signum sanet® paupertatis et hu- 
militatis. Domos etiam construi faciant paupercu- 
las ex luto et lignis, et aliquas cellulas, in quibus 
fratres possint aliquando orare et laborare ad 
majorem honestatem, et ad vitandam otiositatem. 
Ecclesias etiam strictiores œdificare debent : nec 
enim sermonum ergo, aut alia quacumque occa- 
sione ecclesias aut templa speciosa, aut magn» 
capacitatis vel molis œdificare debent, majorem 
etenim humilitatem et melius exemplum populo 
præbebunt, cum in aliis vel alienis ecclesiis præ- 
dicayerint. Et si aliquando prœiati, vel clerici re- 
ligiosi, aut saeculares ad loca ipsorum venerint, 
domus pauperculœ, et celt® angust® eis prædica- 
bunt, et animas adventantium magis quam verba 
composita œdificabunt (3). > 

COLLOQUIUM XVII. 

Plura pro temporum ratione toleranda. 

Frater Leo socius et a confessionibus B. Patris, 
videns plura majora et sumptuosiora in sublime 
tolli œdificia, strict® Minorum paupertati parum 
decentia, patris voluntatem experiri volens, et 
quid de hac re sentiret maximopere scire deside- 
rans, coram aliis fratribus ad beatum patrem de 
his sermonem habuit. Ad quem et circumstantes 
ait : c Fratres mei audite, ex nostris quidam modo 
multa et magna ædificant cœnobia, et post nos 
venient alii fratres nostri, qui magnas facient do- 
mos, in quibus notabiles sæculares honorifice ha- 
bitare poterunt, et tunicas facient sibi valde bonas. 

ad prine., et lib. de Lumin. Eccles., Serm. 22. 

(3) Pisan., lib. I. Conf. 12, cap. 23, et lib. II, 
Conf . 4; Specui. Vitœ Francisci, cap. 10. 


409 PARS QUINTA. ■ 

Sed sufficit mihi in tempore illo, quod fratres mei 
custodiant se a peccatis mortalibus » (i). 

COLLOQUIUM XVIII. 

Spiritui sancto mentiri , qui ad Religionem sinistra 

intentione accedit . 

E civitate Lucana juvenis quidam, parentum 
illustri prosapia clarus, sed nimia levitate et in- 
constantia obscurus, ad lacrymas quam ad devo- 
tionem promptior, humanis quibusdam causis 
condescendens, non Dei spiritu agitatus, ad fra- 
tres accessit, seque illorum catalogo adscribimaxi- 
mopere velle significavit. Quem ut ad B. Patrem 
adduxerunt, multis profusis lacrymis, et ficto cum 
fervore ad suum admitti consortium humiliter 
denuo rogavit. Qui externae fictionis conscius, et 
internae tepiditatis non ignarus, commoto vultu, 
et verbis increpatoriis ait : « Miser, atque carnalis, 
cur (Act.v,3), spiritui sancto mentiris, et me fallere 
cupis? Camaliter plangis, et spiritus tuus cum Deo 
non est. Vade, ad carnales revertere, spiritualibus 
non es dignus, quoniam nihil spiritualiter sa- 
pis » (2). 

COLLOQUIUM XIX. 

Auxiliandos et favore prosequendos sui Instituti 

zelatores . 

Cum cuidam sacerdoti, in theologia magistro, 
praedixisset beatus Pater, fratres a stricta Regulae 
observantia paulatim declinaturos, petiit ille a viro 
Dei licentiam tutiora et religiosiora loca Religionis 
petendi, si hujusmodi relaxatio sua aetate oriretur. 
Cuibenignus Pater, t Quod a me postulas, a Christo 
scias tibi esse concessum, manumque super caput 
ejus imponens ait : Tu es Sacerdos in aeter- 
num ( Psal . cix, 9) secundun ordinem Melchise- 
dech » (3). 

COLLOQUIUM XX. 

Afflictos et tentatos maximopere consolandos,' ma- 
gnumque Sanctorum esse profectum, tentationibus 
concuti. 

Ad majorem meritorum cumulum permisit Deus 
beatum fratrem Rigerium, ex discipulis beati 
Patris unum, inter varias et validas tenta tiones 
multoties fluctuare, ita ut aliquoties desperationis 
periculum subiret. Cum vero semel diutius, et plus 
solito firmissime quateretur, secum ita cogitavit, 
dicens : Surgam , et ibo ad Patrem meum (Lucœ, xv, 
18) : qui si familiariter et humane me receperit, 
Deum mihi fore propitium sperabo ; sin aliter, me 
totaliter dereliquisse judicabo. Quibus dictis, 
iter a Marchia Anconitana Assisium versus, ubi 
beatus Pater in Curia episcopali magno et ultimo 

(1) . Pisan., lib. ll,Conf . 4et 6. 

(2) Pisan., lib. 2, Conf. 6. 

(3) Pisan., proxime citatus. 

(4) Pisan., lib. i, Conf . 8, in Vita Fratris Rigerii, 
in tract. De Provincia Marchiœ ; Bon. c. II, post 


- COLLOQUIA. 410 

morbo oppressus decubabat, iter aggreditur. Cujus 
fluctuantem animum, verba, et itineris causam 
dum pius Pater cœlitus agnovit, duos ex sociis, 
Massæum et Leonem, in occursum ejus misit, qui 
eum benigne reciperent, c Ite, inquit, obviam fra- 
tri Rigerio, qui huc me visum venit et ex mea 
parte illum amplexantes, dulciter salutantes et os- 
culantes, dicite illi, quod ipsum præ omnibus fra- 
tribus, qui degunt in universo mundo, totis visce- 
ribus diligo. » Quod ut vere obedientes compleve- 
runt, titubantis animus omnimo firmatur in fide, 
et totus homo subito est liquefactus ex gaudio. 
Deo ergo gratias agit, quod prosperum fecerit iter 
suum ad locum ubi infirmus et languidus Pater 
jacebat. Qui accessit magis fervore caritatis incen- 
sus, quam corporis aut virium robore firmatus, in 
occursum ejus exiliit, et ad collum ejus procidens, 
paterno affectu ait : < Carissime Rigeri : inter 
omnes fratres, qui sunt in toto mundo, te ex toto 
corde intime diligo, Et fronti ejus crucis impri- 
mens signum, et oscula eodem loco infigens ait : 
Carissime fili, hæc tentatio data est tibi ad maxi- 
mum tuum profectum. Sed si non vis amplius 
hujusmodi lucrum, nulla tibi in posterum super- 
veniet tentatio aut afflictio. > Mirabile dictu : præ- 
sens statim evanuit tentatio, nec ulla postea suc- 
cessit afflictio (4). 

COLLOQUIUM XXI. 

Magnam decere Minores in adversis patientiam. 

Quodam ex sociis quærente, quæ et qualia Mino- 
ribus sint patienda aut toleranda, et beatum Pa- 
trem in patientia probatissimum dicente, ait. < Non 
me judicarem fratrem, nisi in statu, quem tibi de- 
pinxero. Ecce pro mei officii ratione, et ut præla- 
torum mos est, vado ad capitulum, convenio fratres 
ibidem congregatos, propono eis Dei verbum, 
commoneo de defectibus quibuscumque. Quibus 
expletis insurgunt contra me fratres, et dicunt: 
Non convenis nobis, nec satis es ideoneus 'gene- 
ralis aut Superioris officio : quid enim nobis recte 
præcipere, quomode bene gubernare poterit homo 
illitteratus, elinguis, idiota, et simplex? Unde de 
cetero non præsumas te nostrum nominare præla- 
tum. Tandem ejicior cum approbrio, irrisus, et 
vilipensus ab omnibus. Dico tibi, nisi eodem vultu, 
eadem mentis lætitia, et eodem sanctitatis propo- 
sito hæc verba audiero, ac alia quæcumque pla- 
centia, vel quæ in honorem meum proferuntur, 
me fratrem Minorem nequaquam judicabo. Nam 
si gaudeo et exuito cum me honorant propter 
profectum, virtutem, et devotionem ipsorum, 
ubi tamen animæ meæ periculum esse potest, 
multo magis debeo jucundari et delectari de pro- 

med; Rodul.,l.|i,in Vita Rigerii; Anton. Florent. III 
part .Hist., tit. 23, c. 2, J 3; Vincent Belvac., II p., 
Hiet., 1. 31, c. 100; Specui. Franc., fol. 149; 
Floretum,c. 26. 



411 


S. FHANCISCI ÀSSISIATIS OPUSCULA. 


412 


fectu et saluta animæ me», cum vituperant me» 
nam in hoc certum eat mihi lucrum. Nam in pr»- 
latione casus, in laude praecipitium, in humilitate 
subditi anim» lucrum est (1). 

COLLOQUIUM XXII. 

Religiosum nullatenus sacrum obedientiœ jugum 

excutere debere. 

Ut generalatus officio renuntiavit, fratrem Pe- 
trum Cathaneum, in ejus locum subrogatum, 
adiit» humiliter orans et dicens : < Pater et frater 
carissime , te meum patrem et Dominum confi- 
teor, tuæ curse animae meae tutelam committo, tibi 
tamquam vero meo ministro omnem reverentiam 
et obedentiam humiliter promitto. Rogo etiam et 
oro te per Deum vivum et verum, ut vicem tuam 
mihi imperandi, et de me curandi, uni ex sociis 
meis committas, cui in omnibus tuo loco firmiter 
obediam : nam propter magnum lucrum et meri- 
tum obedientiœ, te semper praelatum meum me- 
cum, et coram me semper habere desidero. » Quod 
ut obtinuit, firmiter usque ad mortem, quæ pro- 
misit, complevit : nam domi, vel in itinere, in ec- 
clesiis, vel per plateas, nihil sine socii licentia et 
obedientiœ jugo perpetrabat (2). 


COLLOQUIUM XXIII. 

Dei beneficiorum gratam habendam memoriam. 

In sacro conventu Montis Àlvernœ in sacello 
cardinalis, a cineribus iliustriss. Galeottide Uber- 
tinis Aretini, Petr» mal» comitis, ac S. R. E. car- 
dinalis, ibi reconditis, sic dicto, in ejus penetra- 
lioribus quadratus lapis ferrea crate contectus exis- 
tit, ex quo beatus pater refectionem saepius sump- 
sit, ét supra quem saepissime instantius oravit. 
Qua de causa maximo in honore habetur, magna 
religione colitur; et ne in nihilum redigatur a 
devotis 8œcuiaribus et ecclesiasticis adventantibus» 
aliquas ex eo reliquias asportantibus, uec religio- 
sis prohibere valentibus, praedicta ferrea crate 
communitur. Hunc ut semel beatus Leo pro mensa, 
mappula, de more solito, hora prandii contegere 
vellet, prohibuit beatus Pater, subjicieus : « Noli, 
carissime frater, ita facere, sed mensam primo 
aqua, deinde vino, rursus oleo, ac tandem bal- 
samo lavare satagito, quandoquidem Christus in 
ea sedere, mihique, quæ audies, revelare digna- 


tus eat. Quater mensam hane lava, et benedic, 
quia in ea quatuor hæc Dominus mihi pro Ordine 
repromisit : primum, Ordinem hunc ad finem usque 
mundi* perseveraturum : secundum, ordinem et 
fratres ejus ex corde diligentes, quantumcumque 
peccatores, spiritum compunctionis et misericor- 
diam in vita vel in morte consecuturos : tertium , 
Hostes et persecutores hujus religionis, nisi pœni- 
tentiam egerint, hac luce diu minime fruituros : 
quartum, nullum ejus alumnum male in ea viven- 
tem, aut suœ professionis oblitum, diu et obstinate 
in mortali peccato languentem, in ea remansu- 
rum, nam vel is proprium crimen confessus emen- 
dabitur, vel eo detecto sibi valedicetur. Adjecit 
Dominus et alia, quæ in horam mortis tibi reservo. » 
Quod ut dixit, accerscns et effundens oleum de- 
super, dixit : Hic est ara Dei. (Gen., xxvm, 19.) 
Cujus rei, præter irrefragabile sanctorum prisco- 
rum patrum testimonium, et multorum monumenta 
librorum, ipsa terra firmam in se memoriam ha- 
bet reverentiæ sibi debitæ et pristinæ religionis» 
ac se Dei fuisse aram ostendit. 

Nam 8tatim post beati Viri mortem e latere 
montis, in quo sita erat, et ubi mirabilia sua Do- 
minus ostendit, illius Alverni Conventus incolæ ad 
Saerarium juxta altare, cum magna reverentia. 
Dei vivi et gloriosi mysticum hoc altare debito 
honore transtulere, et beati prædicti Leonis cura 
in eo hæc verba indelebilia incisa sunt : Mensa 

BEATI FHANCISCI, SUPER QUAM HABUIT MIRABILES 
APPARITIONES, SANCT1FICANSQUE IPSAM EFFUDIT 
OLEUM DESUPER, DICENS : HlC EST ARA DEI. O 

verum Jacob, tot beneficiis dignum, nullius imme- 
morem 1 omnia promeruit humilitas, dum nullius 
defuit gratitudo (3). 

COLLOQUIUM XXIV. 

Religiosos magnatum non debere Curias 

frequentare. 

Rogatus a Domino Leone, cardinali sanctæ 
crucis, ut secum aliquantulum moraretur in Urbe, 
acquievit humiliter ob petentis reverentiam et 
amorem. Prima vero nocte, cum post orationem 
quiescere vellet, supervenerunt dœmones, in 
Christi militem atrociter insurgentes : quem cum 
diu et dure verberassent, quasi seminecem reli- 
querunt. Discedentibus illis, socius advocatus ac- 
cessit. Cui cum vir Dei rei narr asset eventum. 


( 1 ) Bon. cap. 6, ad med. ; Pisan., 1. 1, Conf. 5, 
et 12, cap. 33. 

(2) Alvar. Pelag.,lib. 11,69, ante finem; Pisan., 
Iib. IT, Conf. 5; Bon., c. 6, ante med. 

(3) Gonzaga, Il jrart. Chron., tract, de Prov. 
Tuscia, de Cono, j Montis Alverni , aliquantis per 
post prine. ; Pisan., Iib. I, Conf. 8; Ant. a Sancta 
Maria in Manuali Regulœ Min . ; Gregor. IX, qui 
in Memoriali antiquo , ab eodem beato, in Patre 
se illa audiisse refert : Firm ., I p., fol. 18, p. 2; 
et Rodul., 1. 1, in quadam Appendice , fol. 8, p. 2. 
In Firm. et Compendio Ordinis his continentur 


carminibus Hexametris satis humilibus et impo- 
litis, quæ Christus super prædictam mensam pro- 
misit : 

Francisco fudente preces , ut tempore multo 
Mos inolevit ei, coelestis Filius ipsum 
Exultare jubet. Annuntio quatuor , inquit , 

Dona superna tibi . Stabit tuus Ordo per œvum , 
Nullus ibi frater , cui sit perversa voluntas , 
Stare diu potei'it. Vix Ordinis hostibus annos 
Vivere dimidios praestabitur. Ejus amici 
Vivent, et vitam concludent fine beato. 


413 


PARS QUINTA. — COLLOQUIA. 


414 


subjungens ait : « Credo, frater, quod dæmonea, 
qui nihil possunt, nisi quantum providentia su- 
perna disponit, ideo in me nunc tam ferociter ir- 
ruerunt, quia non bonam spem præfert mansio mea 
io curia magnatum. Frartes mei, qui in locis pau- 
perculis commorantur, audientes me cum cardi- 
nalibus esse, suspicabuntur forsitan me munda- 
nis implicare, efferri honoribus, et deliciis abun- 
dare. Ideo melius judico, eum qui in aliorum po- 
nitur exemplum, curias fugere, et humiliter inter 
humiles in locis conversari humilibus, ut susti- 
nentes penuriam, fortes efficiat similia susti- 
nendo. » Summo ergo mane surgunt, et excu- 
satione proposita, cardinali valedicunt (i). 

COLLOQUIUM XXV. 

Iu pauperibus, Christi et Matris ejus pauperiem 

considerandam . 

Contigit semel ut pauperi cuidam, eleemosynam 
importune petenti, unus e fratribus durius respon- 
deret. Quod audiens pauperum pius amator, fra- 
tri præcepit, ut ad illius pauperis pedes se nuda- 
tam prosterneret, proclamaret culpabilem, oratio- 
nis suffragium postularet, et veniam. Quod cum 
illefecis8et humiliter, dulciter Pater adjecit: < Dum 
pauperem vides, o Frater, speculum tibi proponi- 
tur Domini, et pauperis Matris ejus. In infirmis si- 
militer infirmitates, quas assumpsit, considera » (2). 

COLLOQUIUM XXVI. 

In Religione , non proprio, sed prœlati judicio 

acquiescendum . 

Duos juvenes, ad Ordinem recipi obnixe orantes, 
de obedientia et facilitate ad propriam abnegan- 
dam voluntatem experiri volens, secum duxit in 
hortum, dicens : Venite mecum, et pro Religio- 
sorum Yictu caules plantate eo modo; quo me fa- 
cere videritis. » Et plantulis acceptis radices sursum 
agebat, folia vero terræ mandabat. Quem plan- 
tandi modum unus ex juvenibus, vere obediens, 
per omnia observabat; alter vero pro humano 
captu aliquantisper sciolus, tamquam hortorum 
cultoribus insuetum, redarguebat, et vice versa 
caules plantandos asserebat. Cui beatus Pater, < Fili, 
inquit, me imitare, et quod ego facio, fac tu simi- 
liter. » Quo nolente, quia fatuum sibi videbatur 
quod fiebat; ait vir Dei: c Frater, video quod 
magnus es magister, vade viam tuam, simplicem 
et humilem Ordinem non decent similes magistri, 
sed simplices et fatui, sicut iste socius tuus. Hic 
nobiscum remanebit, te recipere non expedit ; vade 
viam tuam » (3). 

(1) Bon., c. 6, ad finem; Pisan., 1. I, Conf . 12, 
c. 40; Sedul. in Comment . adc.6, Vitœ B. Franc., 
n. 10; Ant., III p. Hist. f tit. 23, c. 2, g 1. 

(2) Bon., c. 7, ante med.; Pisan. citatus etl. II, 
Conf. 4 ; Antonin. Florent., III p., Hist., tit. 23, g 5; 
Vincent. Belvac. II p. Hist. 1. XXX, cap. 106. 

(3) Pisan., 1. II, Conf . 5. 


COLLOQUIUM XXVII. 

Demones nostra Mitia tristari . 

Sciscitanti cuidam, quomodo hilarem ac lætum 
semper præ se vultum vir sanctus ferebat; etsi 
aliquando tristabatur, vel præ tentatione aut metu 
peccatorum ; vel tormentorum gehennalium ? Res- 
pondit : « Aliquando magnam mihi generant pec- 
cata maestitiam, aliquando etiam tepidam et som- 
nolentam mihi ingerere desiderat satan tristitiam, 
et ad meam torquetur lætitiam, invidetque mihi 
de beneficiis, quæ a Domino accepi. Scio etiam et 
video, quod cum nocere non possunt mihi daemo- 
nes, student mihi nocere per socios meos v sanctam 
in illis extinguendo lætitiam. Si vero per me, vel 
per socios meos, mihi nocere non possunt, cum 
magna confusione recedunt. Quando vero me malae 
tristitias aut accidi» invadit tentatio, considero 1»- 
tiiiam socii mei, et ad illius gaudium et hilaritatem 
spiritualem, meam excutio tentationem, et acci- 
diosam tristitiam, et ad interiorem lætitiam et ex- 
teriorem jucunditatem accendor » (4). 

COLLOQUIUM XXVIII. 

Tentationes ad majorem permitti profectum. 

Quemdam ex fratribus, præ nimia et molesta 
tentatione, novit quasi desperatum iri, et timuisse 
ne si Paler fluctuantem illius animum detegeret, 
minus sic tentatum diligeret, quem dæmon quasi 
vacillare coegerat. Afflictum carus Pater natum 
accersivit, et paterna consolatus est voce : < Ne 
timeas, uec contristeris, fili mi. Crede mihi, quod 
nunc plus solito te Dei servum judico, et quo ma- 
gis tentatum te senseris, magis mihi te noveris 
esse dilectum. Nullus, fili, se Dei servum reputare 
debet, quousque per tentationem et tribulationem 
non transierit. Annulus est quodammodo, victa 
tentatio, quo Dominus servi sui animam sibi des- 
ponsat. Pluressibi de annosis meritis blandiuntur, 
et nulla sustinuisse tormenta aut tentationes lae- 
tantur. Sed quoniam ante congressum solus eos 
terror elideret, sciant spiritus sui debilitatem a 
Domino consideratam, et ideo non probari tenta- 
tione. Vix enim objiciuntur certamina fortia, nisi 
ubi fuerit virtus perfecta : signum est amplioris 
gratiæ, nihil in servo suo impune relinquere in 
hoc mundo » (5). 

COLLOQUIUM XXIX. 

Orationem Dominicam omnium maxime salutarem . 

. Rogantibus fratribus, ut eos doceret orare dixit : 
Cum orabitis, dicite, Pater noster (6). Et adora- 

(4) Leg. antiq ., c. 8, De zelo lœtit . spirit.: Pisan. 
1. 1, Conf. 12, cap. 31 ; Specui . Vitœ Franc., fol. 120; 
Codex MS. Fanen ., c. 30. 

(5) Lcgend. Celem., cap. De tentât.; Pisan., 1. 1, 
Conf. 12, cap. 16; Rodul., 1. 2, Tract, de Orac . B. 
Franc., ante finem. 

(6) Lucæ 11, 2 : vide in Testamento. 



415 


S. FRANCISCO ÀSBISIATIS OPUSCULA. 


416 


mua te Christe ad omnes ecclesias tuas, quæ sunt 
in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per Cru- 
cem tuam sanctam redemisti mundum (1). 

COLLOQUIUM XXX. 

Dœmones faciliter effugari . 

Fratrem quemdam, angelum nomine, malos 
angelos valde timuisse propter horribilem quam 
cum illis habuit pugnam, audivit; qui a sancto 
Patre vocatus, ita se rem habere confessus est, 
imo et socium nocturnum à Patre petivit, qui se- 
cum in cellula dormiret; timores enim nocturnos 
majores pt molestiores affirmabat esse diurnis. 
Cui beatus pater : < Eia timide, quid imbecilles et 
infirmos hostes vereris, quorum vires et potesta- 
tem Deum penes esse optime nosti ? quod ut ex- 
periaris, te jubeo, ut montis hujus vicini altiora 
cacumina ascendas solus hac nocte, et alta voce 
dicas : Superbi dœmones, omnes venite ad me 
modo, et quidquid poteritis, mihi facite, et in me 
vestrum exercete furorem. > Quod ut ille humiliter 
fecit, nec ullus dæmon accessit, omnem deinceps 
depulit metum (2). 

COLLOQUIUM XXXI. 

De eodem , et diabolum hominum corda 

indurare . 

Gravissima quadam tentatione perculsus fuit 
beatus Ruflinus circa divinam praedestinationem, 
qua nullam majorem expertus est : suaserat enim 
ei diabolus, omnes labores vanos et irritos esse, 
dum apparuit ei semel in forma Christi crucifixi 
sub pietatis specie; quare torqueris, inquiens, 
pauper homuncule, et nihil proficis? quorsum tot 
orationes et jejunia? Totus mundus non potest 
mutare quod semel statuit Deus. Tu non es de 
numero prœdestinatorum, sed damnatorum. Pie- 
tate motus te commoneo, te hortor, ne tam dure 
patiaris : memineris te esse damnatum una cum 
filio Petri Bernardoni, et cum ceteris omnibus, 
quotquot eum sequimini. Ad hæc territus B. Ruf- 
finus, magno moerore quem solet princeps tene- 
brarum immittere affectus est. Unde quasi fidem 
erga Deum et B. Patrem Franciscum amisit. 
Hujus rei B. Pater certior factus, vidensque ma- 
gnum discrimen discipulo suo imminere, misit ad 
illum B. fratrem Massæum ad montem Suba- 
sium, in quo totus hœsitabundus et dubius versaba- 
tur. Quem posteaquam B. Massœus visitavit nomine 
B. Patris, respondit ille quidem nimis despera - 
bunde, nullum sibi esse cum Francisco negotium, 
nihilque illis esse commune. Ad hæc Massœus : 
Hem, quid dicis frater Ruffine? quis te fasci- 

(1) Bonav., cap. 4, parum post prine.; Vincent. 
Belvac.,11 p ,,Histor. 9 1. XXX, c. 99. 

(2) Leg. antiq.; Pisan., 1. I, Conf. 8, in Vita B . 
Angeli . 

(3) 2 Cor., xi, 14. 

(4) Ezecli., xxxvi, 26. 


navit ne obedires veritati? quorsum hæc? an 
ignoras beatum Patrem esse quasi angelum de 
coelo? Quot animae suo hortatu salvantur et sal- 
vabuntur? volo ut mecum protinus venias ad 
B. Patrem, qui te cupit, te vocat. Acquievit im- 
portune flagitatus Ruflinus. Quem ut vidit B. Pa- 
ter accedentem, ait : c Heu frater Ruffine, quo- 
modo diabolus te misellum decepit: nonne nosti 
quomodo toties se transfert in angelum lucis (3) ? 
Diabolus hominum corda indurat; Deus autem 
emollit, juxta illud : Auferam a vobis cor lapi- 
deum, et dabo vobis cor carneum (4). Dei visiones 
lœtitiam generant; diaboli, mœstitiam ingerunt. 
Hujus visionis experientiam fac quæso hujus- 
modi : convitiis aut vituperio iterum tibi appa- 
rentem affice, quæ pro sua superbia sustinere noa 
poterit, quin statim evanescat, et se suamque pro- 
dat astutiam; intérim in Domino lætare, et in 
ejus salutari confide. > Cœpit ad hæc ignita verba 
Ruflinus collacrymari, et ita abiit tristis ad mon- 
tem, et in cella clausus non cessabat a lacrymis, 
donec diabolus insolita specie crucifixi sibi appa- 
ruit, et ait : Non prohibui quominus colloqui pos- 
ses cum Francisco ; Cui ille : Vade satana, abi in 
malam rem : ac expecta, aperi mendax guttur 
tuum, ut illud stercore impleam. Quo audito, dia- 
bolus diruptis lapidibus de monte, qui in fragmina 
collisi magno fragore praecipitanter ruebant, ma- 
gno impetu et grunnitu discessit (5). 

COLLOQUIUM XXXII. 

Otium fugiendum , et labori indulgendum . 

Quosdam otiantes, alios vero tepide laborantes, 
coram fratribus reprehendit, dicens : c Tepidi, nec 
se familiariter et humiliter, labori applicandos, 
de ore Dei cito evomentur (6). Fratres ergo omnes 
laborare volo, et exercitari humiliter in bonis ope- 
ribus, ut simus populo minus onerosi, et cordis et 
linguæ malis obviemus , ne per malos cogitatus 
aut aliorum famam evagentur. Qui vero laborare 
nesciunt, addiscant : lucrum autem, vel merce- 
dem laboris, non laborantis arbitrio, sed Guar- 
diani vel prælati disponendum > (7). 

COLLOQUIUM XXXIII. 

Pauca hic toleranda , ut bonis perfruamur 

œtemis. 

Fratres ad Regulœ et professionis suœ observan- 
tiam exhortans, omnibus dicere solebat : « 0 di- 
lectissimi fratres, et in œternum benedicti filii, 
audite me, audite vocem patris vestri. Magna pro- 
misimus, majora promissa sunt nobis. Servemus 
hæc, suspiremus ad illa. Voluptas brevis, poena 

(5) Pisan., I. I, Conf. 8, in Vita B . Ruffini; 
Rodul., I, in ejusdem Historia ; Floretum, c. 28; 
Marian., 1. 1, c. 5. 

(6) Apoc., in, 16. 

(7) Leg . antiq., c. De perfect. humil.; Pisan., 
1. 1, Conf. 12, c. 5; Bon., c. 5, ad med. 


417 


PAR8 QUINTA. — COLLOQUIA. 


418 


perpetua. Medica passio, gloria infinita. Multo- 
rum vocatio, paucorum electio, omnium erit re- 
tributio (1). 

COLLOQUIUM XXXIV. 

Lenitate duritiam ei murmur aliorum 
vincendum . 

De ultramarinis plagis, quas ad disseminandum 
Dei verbum et Ægypti Soldanum convertendum 
petiit, Assjsium rediens, socium habuit fratrem 
Leonardum de Assisio, nobilibus ortum parenti- 
bus. Contigit autem fatigatum et lassum, parum- 
per asellum conscendere : subsequens autem pe- 
des socius non modicum defessus, humanum ali- 
quid passus, coepit dicere intra se : Non de pari 
ludebant parentes ejus et mei : en ipse equitat, et ego 
pedester asinum ejus sequor. Hoc illo cogitante, 
protinus descendit vir sanctus, et ait : « Non con- 
venit, Frater, ut ego equitem, et tu venias pedes, 
quia tu nobilior et potentior me in sæculo fuisti. • 
Obstupuit illico frater, et rubore suffusus, depre- 
hensum se cognoscens, procidit ad pedes ipsius, 
et lacrymis irrigatus humanum exposuit cogita- 
tum, veniamque poposcit (2). 

COLLOQUIUM XXXV. 

Subditi inobedientiam a diabolo provenire . 

Quodam tempore Vicarius ejus Capitulum cele- 
brabat, ipse vero in cella sequester et medius in- 
ter Deum et fratres orabat. Cum igitur unus ex 
illis, excusationis quodam contectus palliolo, se 
disciplinae subdere nollet, vidit hoc vir sanctus in 
spiritu, et de fratribus quemdam vocans, ait : 
t Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobe- 
dientis dorsum, collum ejus tenentem adstrictum ; 
qui tali sessore subactus, obedientiæ freno spreto, 
instinctus ejus sequebatur habenas. Et cum roga- 
rem Deum pro fratre, subito dæmon confusus abs- 
cessit. Vade igitur, et dic fratri ut obedientiæ 
sanctæ jugo collum sine mora submittat. » Mo- 
nitus per internuntium frater, statimque conver- 
sus ad Deum, ad pedes Vicarii humiliter se pro- 
jecit (3). 

COLLOQUIUM XXXVI. 

Nullatenus mentiendum , aut fratrem 
scandalizandum. 

Ex duobus fratribus de Terra Laboris ad sanc- 
tum patrem visendum venientibus, antiquior non- 
nulla scandala intulit juniori. Quem beatus pater 
interrogavit, qualiter socius erga ipsum se ha- 
buisset in via? Quo respondente, utique satis bene, 
subjunxit : t Cave, frater, ne siib humilitatis specie 

(1) Firma, I p., fol. 17, pag. 1 ; Manuale Mino - 
rum a Guillelm. Spelbcrgio collectum, pag. 28. 

( 2 ) Bonav., cap. 2, ad med. ; D. Anton., III p. 
Hietor., titul. 23, cap. 2, § 1. 

(3) Bon., ib., ad fin.; Pelag., 1. II, c. 69, in fin. 

(4) Bon., ibid.; Pisan.,lib. I, Conf. 12, in prine.; 

PA.TROL. TOME VI. 


mentiaris. Scio enim, scio quid actum sit : sed 
expecta modicum, et videbis. > Admiratus est ju- 
nior, quomodo fratris peccatum viro Dei innotuit. 
Induratus vero antiquior facti impoenitens, non 
post multos dies religioni valedixit (4). 

COLLOQUIUM XXXVII. 

Deo gratum esse, Minorum fovere religionem , 
et in Evangelio esse prœdictam . 

Nonnunquam beatus Pater fratres ad petendum 
eleemosynam exhortans, verbis utebatur hujus- 
modi : « Ite, inquit, quoniam hac novissima hora 
fratres Minores commodati sunt mundo, ut electi 
in eis impleant, unde a judice commendentur, 
illud audientes suavissimum verbum : Quamdiu 
fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecis- 
tis. Impii vero et crudeles reprehendantur et eji- 
ciantur, audientes durissimum illud eloquium : 
Quamdiu non fecistis uni de Minoribus his, nec 
mihi fecisti. » Jucundum ergo est sub fratrum Mi- 
norum titulo mendicare, quem in retributione jus- 
torum, evangelicæ veritatis magister ore suo tam 
signanter expressit (5). 

COLLOQUIUM XXXVIII. 

Panem pro Dei amore mendicatum , panem esse 

angelorum . 

In festis praecipuis, ubi opportunitas aderat, 
mendicare solebat, dicens : < In sanctis paupe- 
ribus propheticum illud impleri: Panem angelorum 
manducavit homo. (IV Esdræ, 19.) Ille, inquit, est 
panis angelorum, qui pro Dei amore petitur, et 
beatis suggerentibus angelis, pro. ipsius caritate 
largitum sancta paupertas colligit ostiatim > (6). 

COLLOQUIUM XXXIX. 

Religiosos et doctores sanctæ vitœ exemplo populo 

prœdicare debere . 

Interrogatus a quodam sacræ theologiae doc- 
tore, sacri ordinis Praedicatorum quomodo locus 
ille Ezechielis esset intelligendus : « Sinon annun- 
tiaveris impio ut avertatur a via sua impia, et 
vivat ; ipse impius in iniquitate, sua morietur, san- 
guinem autem ejus de manu tua requiram >(7) ; ait : 
< Si verba h»c debent generaliter intelligi, egQ 
illa ita censeo declaranda, quod servus Dei sic 
debet vita et exemplo in seipso ardere et fulgere, 
ut luce exempli et lingua sanctæ conversationis 
omnes impios reprehendat : sic enim splendor 
vitæ ejus, et odor famæ ipsius annuntiabit omnibus 
iniquitates suas. Cujus oppositum si fecerit, po- 
pulos aut proximos scandalizando, divinæ ultionis 
non evadet judicium > (8). 

Marc., I part., lib. I, cap. 94. 

(5) Bonav., cap. 7, post med.: Pisan., lib. I, 
Conf. 12, c. 18, et lib. II, Conf. 4 ; Ubert., lib. V, c. 2. 

(6) Bonav. et Pisan., ibidem. 

(7) Ezech. in, 8. 

(8) Pisan., lib. I, Conf. 12, in prine., et cap. 24; 

il 



419 


S. FRANCISCO ASSISIÀTIS OPUSCULA. 


420 


COLLOQUIUM XL. 

Verum obedientem mortuo assimilari. 

Inobedi entem quemdam fratrem omnibus jussit 
vestibus spoliari, in altam conjici foveam, et hu- 
mari. Cui cum fratres ad Dei viri monitum terram 
superinjicerent, cum jam solum caput inhumatum 
remaneret, accessit pius pater, et ait : Esne mor- 
tuus frater? esne mortuus? cui ille, inobedientiæ 
pœnitens. Ita pater, inquit, jam mortuus sum. 
« Surge, inquit ille, si vere mortuus es, et præ- 
lato tuo, sicut debes, ad nutum illius obedito, nec 
præcepto in aliquo repugnes, sicut nec humo mor- 
tuus in aliquo contradicit. Mortuos, non vivos 
ego meos volo sectatores » (I). 

COLLOQUIUM XLI. 

Quam pretiosus paupertatis thesaurus . 

In quodam templo orare institit comite F. Mas- 
8æo, ut sibi et suis sanctæ paupertatis amorem 
inspiraret, idque tanto fervore, ut ex facie ignis 
emicare videretnr. Itaque hoc divino ardore inci- 
tatus, movit se versus F. Massæum brachiis aper- 
tis, eumque magna voce ad se advocans; qui 
cum admirans ac stupens in sancti Patris brachia 
se immisisset, tantus fuit Francisci aestus inte- 


rior, ut anhelitu solo per oris hiatum erumpente, 
multis illum cubitis in sublime ejaculatus sit. In 
quo ascensu is postea sæpius narravit tanta se 
dulcedine delibutum, quantam antea nunquam in 
vita sua gustasset. Tum Franciscus : < Eamus, 
Inquit, Romam ad sanctos apostolos Petrum et 
Paulum exorandos, ut nos doceant tum praeclarum 
paupertatis thesaurum recte ac fructuose possi- 
dere; is enim ita praestans, itaque divinus est, nos 
autem ita viles et abjecti, ut indigni simus qui 
eum talibus vasis teneamus. Haec enim est virtus 
de coelo in nos influens, quae nos ita instituit et 
informat, ut terrena cuncta ultro conculcemus, 
quaeque obices omnes e medio tollit, quo humana 
mens cum Domino Deo suo liberrime atque expe- 
ditissime conjungatur > (2). 

Ex his paucis beati Patris Colloquiis liquet, 
qualis fuerit ejus conversatio etiam inter fami- 
liares amicos, ita ut verum appareat quod de 
de eo Rodulph. ait pag. mihi 11, nunquam ex 
ore ejus auditum esse verbum, aut irritum, aut 
inutile, quo audientes offendere posset, sed om- 
nia in proximorum utilitatem, et conditoris lau- 
dem et venerationem tetendisse. Plura credo ex 
his Colloquiis nobis excidisse, sola hæc notarunt 
nostri Scriptores. 


IV 

PARABOLÆ ET EXEMPLA QUÆDAM B. PATRIS FRANCISCI. 


BJtBVB MONITUM. 

Parabolis etiam, ad exemplum Christi Domi- 
ni, in quibusdam rebus explicandis, ac facilius 
inculcandis, vel majoris notæ hominibus aut 
tardioris ingenii viris, usus est, in quibus effin- 
gendis et accommodandis suum acumen non 
parum commendavit. Paucas ex multis has offeri- 
mus Lectori. 

» 

PARABOLA PRIMA. 

Circa pauperes spiritu , infallibilem esse Dei 

providentiam . 

Innocentio III, cui dura nimis et intolerabilis 
videbatur Regula Minorum, et impossibile victum 
et vestitum suppetiturum tantam paupertatem pro- 
fitentibus, hanc proposuit Parabolam : Virgo, 
quædam pauper, sed speciosa nimis, in solitario 
et deserto loco degebat; quam ut illius regionis 

RoduL, lib. I, tract, de Orae . B . Franc., ad finem. 
Ita similiter locum hunc explicarunt Cyrill. Alex, 
in Apolog. ad imperat. Theodos.; Ambros., lib. II, 
Epistolarum , epist. 17; Augustin., Homil. 25, de 
annivers. episc. ordinat.; et S. Columbanus, in 


rex vidit, ejus egregiam pulchritudinem admira- 
tus in suam duxit uxorem. Cum qua per annos ali- 
quot in deserto commoratus, quosdam ex ea habuit 
filios, et matris prae se ferentes venustam speciem, 
et naturalia quaedam delinea menta regis haben- 
tes. Ad curiam suam et regni scilium reversus mo- 
narcha, filios pia mater enutrit, enutritos vero ad 
regem transmisit, dicens : Filii magno rege sati 
estis, in sua degit Curia, ego solitudinem hanc no 
lui, nec potui deserere : vos patrem convenite, et 
cujus stirpis sitis, declarate. Ille vobis necessaria, 
et vestræ nobilitati decentia largietur. Quod ut 
fecerunt, rex statim sua in filiis agnovit indicia, 
et matris pulchritudinem et venustatem. Quibus 
placide ait : Ego vere meos vos cognosco natos, 
et ut prolem regiam vos educabo : si enim alienos 
et servos ex mea mensa et stipendiis alendos cu- 
ravi, quanto mihi sollicitior cura erit pro filiis 
meis, et tam speciosa prole matris vestræ quam 

Epist. encyclic. ad univers . sacerdotes , quae apud 
conventum S. Isidori Romae est MS. 

(1) Pisan., lib. II. Conf. 5; Sedul.„lib. II, Apolog., 
cap. 5, n. 5. 

(2) Plat., de Bono relig., lib. III, cap. 2. 



421 


PARS QUINTA. — PARABOLÆ ET EXEMPLA. 


422 


ego vehementer diligo? CUjus filios omnes quos 
ex me susceperit, ad mensam meam sedere 
faciam, et in curia mea alendos providebo. Rex 
iste, sanctissime Pater est Christus Dominus, cœli 
etterræ Dominus: speciosa virgo, paupertas; quæ 
in deserto hujus mundi ah hominibus repulsa et 
contempta, in solitariis locis degebat. Hujus pul- 
chritudinem rex regum Christus e coelo descendens 
adamavit, et mundum ingrediens eam sibi stalim 
in præsepio desponsavit. Plures ex ea in hoc de- 
serto filios procreavit. Apostolos, anachoretas, 
monachos, alios quamplures, voluntariam profi- 
tantes paupertatem : quos signa ipsius regi» 
Christi paupertatis, humilitatis, et obedienti» ges- 
tantes illa transmisit ad coelestem Regem; qui 
benigne eos suscepit, et promisit se alios alitu- 
rum, dicens : Ego qui solem meum facio oriri 
super justos et injustos ( Math . v, 45), qui Mauris 
infidelibus, et paganis a fide mea alienis, de mensa 
et thesauris meis victum et vestitum praebeo, sus- 
tento et enutrio, quanto magis hæc vobis libentiori 
animo concedam, et qu» fuerint necessaria im- 
pendam vobis et omnibus qui ex sponsa mea caris- 
sima paupertate procreati fuerint? Ad hunc coe- 
lestem regem, Beatisime Pater, domina et regia 
sponsa paupertas hos suos mittit filios, prioribus 
et senioribus nequaquam viliores, nec a patris 
aut matris pulchritudine degeneres, summam et 
perfectam paupertatem profitentes. Non est ergo 
formidandum, quod fame pereant œterni Regis 
filii et hæredes, qui ad imaginem Regis Christi, 
per Spiritus Sancti viritutem de paupere ma- 
tre nati : nam et ipsi per spiritum paupertatis 
sunt in Religione paupercula abunde nutriendi. 
Si enim Rex coelorum imitatoribus suis promittit 
regnum œternum, quanto magis illa subministra- 
bit, quæ communiter largitur bonis et malis? 
Hanc parabolam Christi Vicarius cum diligenter 
audtsset, miratus et valde, et indubitanter Chris- 
tum in homine locutum recognoscens, Regulam 
approbavit (1). 

PARABOLA II. 

De custodia et mortificatione oculorum . 

Multoties beatus Pater fratres suos hortabatur, 
ut sensus omni, qua possent, sollicitudine cus- 
todirent et refrænarent. Sed prædpue oculos do- 
. cebat habere pudicos et honestos, hanc iliis pro- 
ponens sæpius parabolam : 

Rex quidam pius et castus duos misit successive 
nuntios ad reginam, qui ei quædam de regis 
mente significarent. Revertitur primus, et pro 
verbis, quæ ad reginam detulit, tantum verba regi 
reportat; sed de regina nihil loquitur, quia oculos 

(i) Bon., c. 3. in fin.; Pisan.,lib. I, Cmf. 12, in 
prine, et c. 37, et 1. II, Gonf. 6; Marc., 1 p., 1. I, 
c. 14; Tho. Bosius, de Signis Ecoles., 1. 6; signo 21, 
c. 4; Gérard Odonis, in Serm. Dominicæ 15, post 
Festum Trinit. , liti. M. 


sapienter tenebat in capite, nec ullatenus prosilie- 
rant in reginam. Redit et secundus : sed post pauca 
verba, quæ pro nuntii respohsione refert, longam 
de reginæ pulchritudine texuit historiam. Vere, 
inquit, Domine, pulcherrima et speciosissima fe- 
mina est regina; felix et beatus reputari potest, 
qui fruitur illa. Cui turbatus rex : tu, serve nequam, 
in sponsam meam oculos tuos impudicos conje- 
cisti? Credo quod tibi emere voluisti rem, quam 
ita curiose prospexisti. Iratus jubet ad se alterum 
revocari, et ait illi : Quid tibi de regina videtur? 
Optime, inquit, Domine, libenter et modeste au- 
divit verba regis, et prudenter respondit. Cui ulte- 
rius rex : Quid de pulchritudine illius judicas? 
nonne speciosa et pulchra tibi visa est? cæteris 
estne præstantior mulieribus? Respondit servus : 
Domine, de pulchritudine illius nihil scio. Venus- 
tane, an speciosa sit, tuum solummodo hoc est 
discernere et judicare, meum autem tua illi verba 
proferre. Bene et cordate, inquit rex, respondisti : 
tu qui oculos habes castos et verecundos, meus 
esto cubicularius : ex oculorum pudicitia corporis 
conjicio castitatem, et te dignum coi cubiculi et 
regiæ cameræ custodiam committam. Tu vero e 
regione, qui infrenes et impudicos habes oculos, 
palatium egredere, in domo mea nullatenus rema- 
nebis : qui enhn serio et subtiliter reginæ contem- 
platus es venustatem, timeo ne illius etiam violare 
velis honestatem. Hæc rex; Parabolam, fratres, 
audistis, sensum intellexistis. Oculos in aliquam 
conjecistis ? mulierem vidistis ? pœniteat ; oculis in 
posterum cavete, mors latet in visu, oculorum 
intrat per fenestras. Rex coelestis suas videri pro- 
hibet sponsas. Mulier quaecumque Christiana, illius 
est sponsa. Quis non timebit videre sponsam 
Christi? Regis timete zelotypiam (2). 

N. Alias plures Parabolas fratribus et laids 
proposuisse plures scribunt, sed nec eas referunt 
expresse, nec ipsa sancti Patris verba afferunt : iis 
igitur supersedeudum duxi, ne ex nostris aliquid 
addere, aut alienum quid beato patri adseribere 
videamur ; qui etiam in his minutissimis ipsam 
veritatem, et tanti viri auctoritatem interponere co- 
namur. Ad has vero duas quas retuli, haec pauca 
illius exempla subnecto. 

EXEMPLUM I. 

De perfecto et vero obediente . 

Cum aliquando quæreretur ab eo quis esset ju- 
dicandus verus obediens, corporis mortui simili- 
tudinem pro exemplo proposuit. Tolle, inquit, 
corpus examine, et ubi placuerit pone. Videbis 
non repugnare motum, non murmurare situm, 

(2) Leg.Antiq.y cap. De zelo ad fratrum perfect.; 
Pisan., lib. I, Gonf. 12, cap. 14; Marc., I part., 
cap. 23; Specui . Vüœ Franc., fol. 115; M&riaii., 
lib. h cap. 15. 



/ 


/ 


\ 

423 S. PRANCISGI ASSISIATIS OPUSCULA. 424 


non reclamare dimissum : quod si statuatur in ca- 
thedra, non alta, sed ima respiciet ; si collocetur in 
purpura, duplo pallescet. Hic, ait, verus obediens 
est, qui cur moveatur non dijudicat; ubi locetur, 
non curat; ut transmutetur, non instat; evectus 
ad officium, solitam tenet humilitatem; plus ho- 
noratus, plus se reputat indignum (i). 

EXEMPLUM II. 

De eodem . 

Vidi, inquit, multoties cæcum quemdam, qui 
non habebat nisi caniculam pro duce itineris sui. 
Caniculam, quocumque ducebat, sequebatur, ad 
iUius ductum ambulabat, viæ vel itineris hujus 
Yel illius rationem non flagitabat a duce : si præ- 
ibat per petrosa, sequebatur, si per plateas, et 
plana, comitabatur, si ad templum ducebat, ora- 
bat, si domos introibat, eleemosynas petebat, ita 
ut omnia pro caniculæ ducentis voluntate facie- 
bat, nec aliquo sine illius ductu pergebat. Talis 
esse debet verus et perfectus obediens. Ad obe- 
diendum, cæcum esse expedit, oculos in obse- 
quium prælati claudere, et de præceptis non velit 
nec valeat discernere, nisi quod præcipitur, hu- 
militer et prompte complere, quocumque prælati 
præceptum vel voluntas præcedit, sequi, invia et 
4 petrosa pro obedientiæ merito hilariter contem- 
nere, ac si per plana ambularet, pergere. Non 
præcepti difficultatem, sed praecipientis auctorita- 
tem, et obedienttiæ meritum decet et debet verus 
obediens in omnibus considerare (2). 

i 

EXEMPLUM III. 

De curis ct sollicitudinibus uxoratorum . 

Carnis tentatione perculsus, et suggerente vafro 
castitatis inimico, ut uxorem duceret, post crebra 
flagella, nudus noctu in hortum nivibus consi- 
tum perrexit, et vivum hoc satisque appositum- 
nimiæ et anxiæ maritorum circa filios et uxores 
sollicitudinis exemplum, multo inferioris quiete 
monastica, sibi proposuit. In nivem se demergens, 
septem ex ea coepit massas compingere, quas sibi 
proponens, suo sic exteriori homini loquebatur : 

^ « Ecce, inquit, hæc major, uxor tua est ; qua- 
tuor istæ, duo filii, et duæ filiæ; reliquæ duæ, 
servus et ancilla, quos ad serviendum habere 
oportet. Festina igitur omnes induere, quo- 
niam præ frigore moriuntur. Si vero eorum te 
multiplex sollicitudo molestat, uni soli Domino 
sollicita cura servire. » Quo egregio exemplo illlco 
tenta tor victus abscessit, et Sanctus in periculoso 
certamine victor evasit (3). 

(1) Bon., cap. 6, post, prine.; Pelag., lib. II, 
cap. 69, post med.; Pisan., fib. I, Conf. 12, cap. 12 ; 
Ant. Possevin., lib. V, Biblioth . selectœ, cap. 61 ; 
Specui . Vitœ Francisci , cap. 47. 

(2) Pelag., c. 69; ante finem; Manuale anti- 
quum Minorum , fol. mihi 99. 


EXEMPLUM IV. 

De Religione Minorum , et ejus amplitudine . 

Cum quatuor tantum haberet adhuc fratres, 
dilata ndæ familiæ beato- Ægidio suo socio hoc 
proposuit exemplum. < Religio nostra persimilis 
est piscatori, qui mittit retia sua in aquam, ma- 
gnam capiens piscium multitudinem; majores 
eligit, et secum adducit, pisciculos vero mi- 
nores dimittit. In mundi aquas rete hoc mittetur : 
magnæ sanctitatis et virtutis Religio hæc viros ad 
se recipiet, parvos fervore spiritus et in Dei 
amore tepidos dimittet vel receptos evomet : 
Tanta erit piscium multitudo, quod timeam ne 
præ nimietate retia rumpi contigerit » (4). 

EXEMPLUM V. 

Quod servus Dei omnem laudem et honorem 
in Deum refert . 

Cum quotidie a populo plurimum honoraretur, 
et manus, habitum, pedes, et pedum vestigia 
omnes populi, per quos transibat, præ devotione 
et sanctitatis reverentia oscularentur, nec ipse 
nihil horum prohiberet, quidam ex sociis de sancti 
humilitate dubitans, et veiuti scandalum passus, 
quod tantum sibi permitteret honorem exhiberi, 
dixit ei : Non vides, frater, aut non attendis quid 
hi faciunt, et tu fieri permittis? Homines tantum- 
dem te honorant, et pro sancto excessive vene- 
rantur : nihil horum tu renuis aut rejicis, imo vi- 
deris in omnibus complacere. Quid hoc? Beatus 
pater respondit : t Tantum abest, frater, ut hæc 
rejiciam, ut pauca hæc mihi videantur. Plura 
certe omnes populi facere deberent. > Cui socius 
magis turbatus, ego, inquit, hæc non intelligo, ut 
tu frater pro sancto reputeris, et laudem et hono- 
rem populorum desideres. Ad hæc B. Pater : 
< Frater vide et intellige. Nihil hujus reverenti» 
mihi approprio aut tribuo, totam in Deum remitto, 
et meipsum conservo in fæce me© humilitatis. 
Meam agnosco vilitatem, Dei perpendo majesta- 
tem. Homines autem non parvam ex hac reverentia 
reportant utilitatem, dum Deum recognoscunt et 
honorant, ct in creaturis reverentur. > Deum in se 
non ignorat, qui ejus beneficia in creatura recog- 
noscit. Creaturæ vero ipsius non superbit humi- 
litas, dum in illfe divina adoratur majestas. Sicut 
in imaginibus aut statuis Dei vel Deiparæ, uterque 
adoratur, et tamen lignum vd statua nec superbia 
tument, nec honore extolluntur : ita nec Dei ser- 
vus qui illius viva et vera imago est, et in quo 
Deus veneratur et colitur, propter multa quæ in 
hac imagine illius relucent beneficia altiora aut 

(3) Bonav., cap. 5, ante med.; Anton. Floren., 
III p. Hist., tit. 23, c. 2, § 1; Anton. Coccius Sa- 
bellicus, 1. II Exemplorum , c. 10. 

(4) Pisan., 1. 1, Conf : 12, in prine.; Rodul., 
1. Il, tract, de Orae . B. Franc, in prine. 



425 


PARS QUINTA. — PROPHETIÆ. 


426 


majora de se cogitat imo magis i h sua humilitate 
solidatur : omnia Deo tribuit, nihil sibi : lignum 
aut statuam, imo purum nihil se reputat respectu 


Dei, cui omnem tribuit honorem et gloriam, sibi 
vero tribulationem, miseriam, et verecundiam (1). 


v 

PROPHETIÆ ALIQUOT B. PATRIS FRANCISCI. 


MONITUM. 

Magno claruisse B. Patrem Propheliæ spiritu, 
inter ceteros testatur D. Bona ventura, capit, il, 
ante medium dicens : Adeo in ipso claruit spi- 
ritus prophetiæ, ut et provideret futura, et cor- 
dium contueretur occulta, absentia quoque velut 
præsentia cerneret. Ex plerisque vero quæ pro- 
phetavit, quædam selegimus quæ magis ad rem 
nostram, et ad mores componendos accedunt; 
alia omittentes, quæ communem hominum supe- 
rant captum, de quibus non licet omnibus judi- 
care. 

PROPHETIA PRIMA. 

Se Religionem Minorum fundaturum , et sibi 
eam desponsaturum . 

Dum adhuc viveret in sæculo vocatus a sociis 
suis ad cœnam iaute paratam, se in intimam par- 
tem domus abdidit, et raptus aliquantulum fixe 
cogitabat. Interrogatus autem a sociis quid tam 
alta mente cogitaret : Forsan, aiunt, uxorem du- 
cere decrevisti? Ita, inquit, et pulchriorem quam 
videritis unquam. Intelligens de Religione, quam, 
Deo inspirante, fundare decreverat (2). 

PROPHETIA II. 

Magnum se multorum principem fore . 

Mundanis adhuc pompis et vanitatibus deditus, 
divini amoris igniculo ad majora disponebatur 
paulatim, sed misericordia erga pauperes præ- 
cipue præ ceteris virtutibus gradatim afficiebatur: 
quibus cum plurima pro Dei amore impenderet, 
pauperem quemdam militem obviam habuit, cui 
continuo nova quæ portabat vestimenta donavit. 
Nocte vero sequenti alto sopori immersus, spe- 
ciosum ac amplum vidit palatium , militaribus 
armis crucis signo insignitis circumseptum, pro- 
missumque accepit, suum ac militum suorum, 
quidquid viderit, futurum. Expergefactus, insolita 
et magna perfundebatur lætitia ; causamque scis- 
citantibus, Scio, inquit, magnum me Principem 
futurum (3). 

(1) Pisan., lib. I, Conf . 6, et lib. II, Conf. 5. 

(2) Pisan., 1. 1, Conf . 12, in prine., et 1. 2, 
Conf. 6; Legend. trium Socior. ; Rodulph., 1. 1, tract. 
De Orae. B. Franc, in prine. ; Marianus, 1. 1, c. 2. 

(3) Pisan., 1. II, Conf. 6; Leg. trium Socior.; 


PROPHETIA III. 

Pauperum amatorem et Patriarcham fore. 

Dum semel domina Pica, sancti viri genitrix, 
sterneret illi mensam, jam a primordio suæ con- 
versionis ad Christum, Franciscus panes plures 
apposuit. A matre percontatus, cui tot panes ap- 
poneret in mensa, cum pauci essent commensales, 
respondit, Pauperibus. Ubi sunt? ait mater. In 
pectore, inquit, meo latent (4). 

PROPHETIA IV. 

Se per totum mundum respiciendum. 

A Perusinis, quibus cum Assisinatibus civile erat 
bellum, captus cum aliis concivibus suis, in ipsa 
custodia divina repletus consolatione, ex interiori 
allocutione, exteriori gaudio totus perfusus, magna 
exhibebat suæ lætitiæ indicia. Cui concaptivi 
amici : Quid, quæso, nobis collacrymantibus, et 
præ moerore deficientibus, tu solus tam abunde 
lætaris? Si præ juvenili levitate tuam non sentis 
captivitatem, pro saltem hominum urbanitate nos-' 
træ condoleas miserim. < Quibus, inquit, nihil me 
corporis affligit captivitas, cui animæ magna est 
concessa libertas. Et si vestræ condoleam miserim, 
magis tamen de propria exultandum est felicitate. 
Humile quid de me cogitatis. Quem modo in car- 
cero vinclis videtis adstrictum, per totum mun- 
dum posthac agnoscite respiciendam » (5)_ 

PROPHETIA V. 

Sacellum sancti Damiani Clarissarum futurum 

Coenobium. 

Cum ad vocem et mandatum Crucifixi, Francis- 
cum ecclesiam reparare jubentis, collabentem ec- 
clesiunculam sancti Damiani prope Assisium ins- 
tauraret, mundo adhuc non penitus valedicto,obvios 
quoscumque et transeuntes rogabat, ut suas elar- 
girentur eleemosynas ad ecclesiæ structuram; di- 
cens, et gallicae cantans, Venite, et adjuvate me 
in opere hujus ecclesiæ, quæ futura est monaste- 
rium dominarum, quarum famam et vitam per to- 
tam mundum glorificabit Pater noster coelestis (6). 

Leg. Celan. prine. 

(4) Pisan., lib. I, Conf. 6, et 12, in prine. ; Rodul., 
I. I, tract. De Orae. B. Franc. 

(5) Pisan. ubi supra; Mariauus, 1. I, c. 2. 

(6) Pisan., lib. II, Conform. 6. 


427 


S. FRÀNCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


428 


PROPHETIA VI. 

_ Minorum familiam multiplicandam. 

Cum tenellus Minorum grex octonarium jam 
excrevisset in numerum, piis et propheticis eos 
hortabatur mitis pastor admonitionibus, « Nolite , 
inquit, timere pusillus grex y quia complacuit Patri 
vestro vestrum multiplicare numerum. Ego, ego 
ipse vidi plenas ad nos venientium vias. Veniunt 
Francigenæ, festinant Hispani, Teutonici currunt, 
prœproperant Angli et aliarum diversarum lingua- 
rum et nationum accelerat multitudo. Non erit 
vestro numerus copiosior • (1). 

PROPHETIA VII. 

Deum pro totius mundi profectu fratres 
Minores misisse. 

Sciscitanti cardinali Hugolino, cur Fratres et 
filios ad remotas terræ partes, in quibus et in iti- 
nere tot incommoda famis, sitis, et laboris pati 
necesse erat, misisset; respondit : < Domine, vos 
putatis, quod solummodo propter istas provincias 
Dominus miserit Minores : Sed dico vobis in ve- 
ritate, quod Dominus eos elegerit, et miserit pro- 
pter profectum et salutem animarum totius mundi. 
Et non solum in terris fidelium, sed et infidelium 
ot paganorum benigne recipientur, ei multas Dei 
lucrabuntur (2). 

PROPHETIA VIII. 

Pauperum hospitalitatetn Deo gratam . 

Celanum ad prædicandum pergens, mites qui- 
dam in oppidulo, per quod transibat, eum humiliter 
et devota invitavit ad prandium. Votis annuit hos- 
pitis, cujus familia ad pauperum hospitum exul- 
ta vit adventum. Dum cibus vero pararetur, so- 
lito more vir mente devotus offerens Deo preces 
et laudes, seorsim in secreto loco stabat oculis et 
mente in cœlum elevatis. Oratione completa, be- 
nignum hospitem familiariter advocavit, et ait : 
< Ecce, frater hospes, tuis victus precibus, ut 
mcnducarem, domum tuam intravi. Meis nunc cito 
monitis acquiesce, quoniam non hic, sed alibi 
manducabis. Confitere nunc peccata tua, veræ 
pœnitentiæ dolore contritus, nec in te remaneat 
quidquam quod veridica confessione non pandas. 
Reddet tibi Dominus hodie vicem, quoniam tanta 
devotione suos pauperes suscepisti. > Acquievit 
vir ille continuo sermonibus Sancti; socioque ip- 
sius peccata confltens, domum suam disposuit, et 
ad mortem suscipiendam, se quantum valuit, prae- 
paravit. Ad mensam sederunt, et ceteris mandu- 
care incipientibus, hospes juxta verbum hominis 
Dei spiritum exhalavit. Sicque factum est, hospi- 
talitatis gratia promerente, ut juxta verbum veri- 
tatis, prophetam reciperet, dum per sancti viri 

(1) Leg. trium Socior ., et Leg. Cei., cap. de 
Progr. Ordia . 

(2) Pisan., lib. II, Conform. 6. 


praenuntiationem propheticam subitae mor tis dam 
num, ætcrnam scilicet condemnationem evaderet, 
et in aeterna tabernacula introiret (3). 

PROPHETIA IX. 

Poenam in peccata retabentis esse graviorem. 

In civitate Reatina jacebat vir Dei quondam in- 
firmus, ad quem praebendarius quidam nomine 
Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate gravi 
correptus, adductus est; qui beatum Patrem la- 
crymose rogabat cum simul astantibus, ut ab ipso 
crucis signaculo signaretur. Ad quem ille : c Fortis 
nomine Gedeon, sed animo imbecillis, cum vixe- 
ris olim secundum desideria carnis, non veritus 
judicia Dei, quomodo te cruce signabo? Verum 
propter devotas intercedentium preces, signo te 
crucis signabo in nomine Domini. Tu tamen scito 
te graviora passurum, si ad vomitum redieris ab 
infirmitate liberatus. Propter peccatum enim in- 
gratitudinis semper pejora prioribus inferuntur. » 
Signo itaque crucis super eum facto, statim qui 
contractus jacuerat surrexit sanus; et in laudem 
Dei prorumpens, Ego, inquit, sum liberatus. 
Paucis autem interlapsis diebus, Dei oblitus, cor- 
pus impudicitiæ reddidit. Cumque sero cœnas- 
set in domo cujusdam canonici, nocteque illa dor- 
miret ibidem, subito super omnes corruit tectum. 
Ceteris mortem evadentibus, solus ille miser in- 
teriit. Justo igitur Dei judicio juxta viri Dei pro- 
phetiam facta sunt novissima hominis illius pejora 
prioribus (Malth., xii, 45), propter ingratitudinis 
vitium. Deique contemptum , cum de accepta 
venia gratum esse oporteat, et duplo displiceat 
flagitium iteratum (4). 

PROPHETIA X. 

Virum quemdam suœ mulieri reconciliandum , et 
nunc esse tempus clementiœ , postea œquitatis. 

Nobilis quaedam Heroina, viro Dei devota, totala- 
crymabunda illum convenit, de mariti crudelitate et 
inclementia, et in Dei operibus sibi contrarium 
esse, conquerens : oravitque Patrem, et familia- 
rem amicum, ut Deum interpellaret, ut viri ani- 
mum et cor sua dignaretur emollire clementia. 
Miseratione et devotione nobilis feminae com- 
motus, ait : « Vade cum pace, indubitanter ex- 
pectans de viro tuo consolationem tibi de proximo 
affuturam. > Et adjecit: « Dices ei ex parte Dei et 
mea, quod nunc est tempus clementiae, postmo- 
dum aequitatis. > Benedictione accepta, reverti- 
tur mulier; invenit virum, denunciat verbum. Ce- 
cidit super eum Spiritus Sanctus, et novum de 
veteri factum sic facit cum omni mansuetudine 
respondere : Domina, serviamus Domino, et sal- 
vemus animas nostras. Suadente igitur uxore, 

(3) Bon., cap. 11, admed.; Marc., I p.,I. I, 
c. 94, Ital. excus. 

(4) Bon., ibid. 


x 



4 29 


PARS QUINTA. — PROPHETIÆ. 


430 


cælibem vitam agentes, eodem die ambo feliciter 
ad Dominum migraverunt (1). 

PROPHETIA XI. 

Singularitatem et hypocrisim in Religioso 
malam esse et perniciosam. 

Frater quidam erat, quantum exterius vide- 
batur, sanctitate præclarus, conversatione insi- 
gnis, tamen admodum singularis, omni tempore 
orationi vacans, tanta districtione silentium ob- 
servabat, quod consueverat non verbis sed nuti- 
bus confiteri. Accidit autem sanctum Patrem ad 
locum venire , videre fratrem, et de ipso cum 
aliis habere sermonem. Commendantibus autem 
omnibus et magnificantibus illum, respondit vir 
Dei ; « Sinite, et tacete,, fratres, ne mihi in eo 
diabolica figmenta laudetis. In veritate sciatis qnod 
diabolica tentatio est, et deceptio fraudulenta. » 
Dure hoc acceperunt fratres, tamquam impossi- 
bile judicantes, quod tot perfectionis indiciis 
fraudis se commenta fuscarent. Verum non post 
multos dies, eo Religionem egresso» evidenter 
apparuit, quanta luculentia interioris intuitus vir 
Dei cordis ejus secreta perspexit (2). 

PROPHETIA XII. 

Cardinalem Ostiensem in Papam assumendum. 

Dominum Hugolinum, cardinalem Ostiensem, 
cum quo erat summa necessitudine conjunctus, 
prædixit multoties in Papatum sublimandum, in 
omnibus litterulis, quas ad eum dirigebat, praescri- 
bens : Futuro Patri Gentium, et venerabili in 
Christo Antistiti totius mundi, etc., quod et rei 
confirmavit eventus, nam Honorio III, in Pontifi- 
catu successit, et Gregorius IX est appellatus (3). 

PROPHETIA XIII. 

Ordinum apostatas male interire. 

Cum per Apuliam peragraret, obvium habuit 
quemdam sui Ordinis apostatam, qui ad sancti 
viri pedes se projecit, et apostasiae veniam petiit 
humiliter. Cui beatus Pater furcas e regione in loco 
quodam eminentiori positas ostendens, ait: < Modo 
offensam hanc tibi condono, ad Religionem regre- 
dere; sed cave tibi : si enim iterum habitum re- 
jeceris, aut Ordinem exieris, in furcis illis suspen- 
deris. » Ad Ordinem rediit apostata, sed in illo 
brevi remansit : cui paucis diebus postquam vale- 
dixit, delictum aliquod commisit, propter quod 

fil Bon., ibid., post med. 

(2) Bon., ib., parum ante finem; D. Anton., 
III p., Hist., tit. 23, c. 2, § 1. 

(3) Pisan., lib. II, Conform. 6. 

(4) Pisan., lib. II, Conf. 6. 

5) Psal. 36, 24. 

6) Pisan., 1. II, Conf. 6;Marc., 1 p.,lib.II,c. 27. 


juxta sancti viri prophetiam in furcis misere et 
tupiter diem clausit extremum (4). 

B. P. FRANCISCI PRÆDICTIO. 

Magnum in Ecclesia schisma et tribulationem 

futuram. 

Paulo ante mortem convocatis fratribus, de tri- 
bulationibus futuris eos admonuit, dicens : « Viri- 
liter agite, fratres, confortemini, et sustinete Do- 
minum. Magna tribulationis et afllictiouis adesse 
festinant tempora, in quibus temporaliter et spiri- 
tualiter perplexitates et discrimina inundabunt, 
caritas multorum refrigescet, et superabundabit 
malorum iniquitas. Dæmonum potestas plus solito 
solvetur, nostræ Religionis et aliarum puritas im- 
maculata deformabitur, in tantum quod vero 
Summo Pontifici et Ecclesiæ Romanae paucissimi 
ex Christianis vero cordo et caritate perfecta obe- 
dient : Aliquis non cononice electus, in articulo 
tribulationis illius ad Papatum assumptus, multis 
mortem sui erroris sagacitate propinare molietur. 
Tunc multiplicabuntur scandala, nostra dividetur 
Religio, plures ex aliis omnino frangentur, eo quod 
non contradicent, sed consentient errori. Erunt 
opiniones et schismata tot et tanta in populo, 
et in religiosis, et in clerico, qnod nisi abbre- 
viarentur dies illi juxta verbum Evangelicum 
(si fieri posset) in errorem inducerentur etiam 
electi, nisi in tanto turbine ex immensa miseri- 
cordia Dei regerentur. Regula et vita nostra tunc 
a quibusdam acerrime impugnabitur. Superve- 
nient tentationes immensae. Qui tunc fuerint pro- 
bati, accipient coronam vitæ. Væ autem illis, qui 
de sola spe religionis confisi tepescent, non resis- 
tent constanter tentationibus , ad probationem 
electorum permissis. Qui vero spiritu ferventes ex 
caritate et zelo veritatis adhæredunt pietati, tan- 
quam inobedientes et schismatici persecutiones et 
injurias sustinebunt. Nam persequentes eos a ma- 
lignis spiritibus agitati, magnum esse obsequium 
Dei dicent, tam pestilentes homines interficere et 
delere de terra. Erit autem tunc refugium afflictis 
Dominus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo (5) . 
Et ut suo capiti conformentur, fiducialiter agent, et 
per mortem, vitam mercantes æternam, obedi re 
Deo magis quam hominibus eligent; et mortem, 
notantes consentire falsitati et perfidiae, nullate- 
nus formidabunt. Veritas tunc a quibusdam prae- 
dicatoribus operietur silentio, ab aliis conculcata 
negabitur. Vitæ sanctitas a suis professoribus ha- 
bebitur in derisum, quare dignum non pastorem, 
sed exterminatorem mittet illis Dominus Jésus 
Christus» (6). 

Plures de hac Prophetia tractant, inter quos non 
constat, an jam completa sit, an vero adhuc com- 
plenda. Marcus Ulyssiponens.cit. ct alii, his verbis 
praedixisse virum Dei volunt magnum illud schisma 
quod evenit post electionem Urbani VI, ad an- 
num 1378. 



431 


S. FRANCISCO ASSISIATIS OPUSCULA. 


432 


* 


PROPHETIA XV. 

Superbiam et fastum religionibus perniciosum , et 
fratrem Eliam extra ordinem moriturum • 

Frater Elias Cortonensis, seu ut aliis placet, Bi- 
villius, ut aliis vero, Pedemontanus, qui a B. 
Patre post mortem B. Petri Carthanei vicarius ge- 
neralis substitutus est, et eodem e vivis sublato in 
quartum ordinis generalem est electus, homo tanta 
sapientia præditus humana, ut ad magna negotia 
peragenda videretur ab ipsa natura esse progeni- 
tus, neque in Italia habere in hoc æquales : unde 
principibus omnibus carus fuit, et a cunctis in 
pretio habitus : dum vidit beatum Patrem fratres 
quosdam humiles et simplices hospites adventan- 
tes, juxta se in mensa assidere jubentem , sibique 
et aliis gravitate et doctrina conspicuis prætulisse, 
aegre hoc tulit, ac intra se stomachabundus dice- 
bat : Heu Francisco simplex ac illitterate, ut quid 
hæc tua indiscretio ac simplicitas ? præclafos or- 
dinis viros, religionis columnas confundis, et hoc 
tuo idiotismo religionem tuam pessumdabis. Cui 
statim beatus Pater, secretum audiens cordis mur- 
mur, inquit: Imo, frater Elia, tu te et illam, fastuosa 
tua pompositate et carnis prudentia destrues. Tu 
tuique similes ordinem ad nihilum ducent : Sed 
heus, miselle, nec in illa mori tibi concedetur. 
Quod ita factum est : nam fastu humano tumens, 
postquam in ministrum generalem electus est, 
laxiores ordini dimisit habenas, plura contra re • 
gulæ puritatem molitus: propter quod Innocen- 
tius IV eum a generalatus officio abdicavit, ex- 
communicavit, et habitu privavit : qui furens Fre- 
derico imperatori adhaesit. Tandem Cortonae aegro- 
tans, misit fratrem suum germanum ad Innocen- 
tium, summis precibus exorans, ut ab excommu- 


nicationis sententia absolveret, quod pontifex ejus 
precibus et lacrymis permotus effecit (i). 

PROPHETIA XVI. 

Sanctorum meritis muttoties Deum a puniendis 
peccatoribus se coercere . 

Famem per totam Italiam grassaturam praedixit 
semel B. fratri Leoni, dicens : « Heu frater mi, 
propter peccata populorum mittet Deus magnam 
famem in mundum, sed propter merita ciyusdam 
pauperis, nescio cujus, qui modo vivit in mundo, 
hoc flagellum distulit Dominus : sed eo mortuo, 
ita fames hæc invalescet, quod innumerabiles 
homines miserabili egestate peribunt. » Hoc morte 
instante B. Leoni dixit, sed in monte Alvern» 
Christo accepit ; quod, ut supra dictum est Collo- 
quio 23 se dixit cum aliis sibi revelatis in horam 
mortis taciturum. Statim ab ejus morte Prophetia 
hæc completa est. Nam tanta fames universam per- 
vasit Italiam, ut miseri homines non solum herbis, 
sed et arborum corticibus pro cibo usi fuerint. 
Unde et tanta clades secuta est, ut nihil a mortis 
imagine ubique appareret. Qua debacchante, appa- 
ruit beatus Pater Fratri Leoni, et se pauperem 
illum fuisse, propter quem Deus hanc plagam dis- 
tulit, ostendit (2). 

N. Hæc pauca de iis quæ B. Pater propheta- 
verat, colligere placuit ; quibus non solum Prædi- 
catorem egisse, sed et Prophetam fuisse perepicia- 
tur. Alia quamplura ingentia et Christianæ Reipu- 
blicæ supervenientia mala, prophetice prædixit, 
et de instantibus bonis praenuntiatis plurimas civi- 
tates exhilaravit et regna, qua sparsim nostra mo- 
numenta et c. 11. Vitæ ejusdem videre licebit. 


t 



BENEDICTIONES B . PATRIS FRANC ISCI. 


BREVE MONITUM. 

Qui et Regulas ct Leges ad paupertatis et per- 
fectionis evangelicæ apicem anhelantibus prae- 
scripsit, benedictiones et jam plures easdem sec- 
tantibus et religiosius observautibus adjecit. Ete- 
nim benedictionem dabat Legislator qua adjuti dis- 
cipuli fortius et robustius ibant de virtitute in vir- 
tutem, donec videbant Deum deorum in Sion. 
Benedictio namque illius quasi fluvius erat inun- 
dans, et quomodo cataclysmus aridam ine- 


brians (Eccl., xxxix, 27), dum et per illas tenta- 
tioncm flammas extinxit, et mentis siccitatum ri- 
gavit; ut in his quæ subnectimus, licebit cons- 
picere. 


BENEDICTIO I. 

Fratris Leonis . 

Fratri Leoni in monte Alvernæ fortiter tentato 
hanc benedictionem misit B. Pater, signans eam 
charactere, et nota illa mysteriosa litterae Tau, 


(1) Ubert., lib. V, cap. 7, parum post initium.; 
Pisan., lib. II, Conf. 6; Rodulph., lin. II, tract, de 
General . Ord. % fol. 177 ; Raphaël Volaterr., in A»- 
throp. % lib. XXL 


(2) Pi8an.,l.I, Conf . 8, in VitaB. Leon; Gonza., 
II p. sui Ckron., tract, de Prov. Tusciœ, de Gorv. 
Alver. ante medium. 


433 


PARS QUINTA. — BENEDICTIONES. 


434 


quam semper magni fecit sua manu exarata, 
qua eum ab omni absolvit tentatione. < T. bene- 
dicat tibi Dominus, et custodiat te : ostendat fa- 
ciem suam tibi, et misereatur tui. Convertat vul- 
tum suum ad te, et det tibi pacem. Dominus be- 
nedicat fratrem Leonem » (i). 

BENEDICTIO II. 

Sacri conventus Alanquerœ. 

Quinque illi martyres a Marrochiis passi, villam 
Alanquerœ, Lusitaniæ non ignobilis oppidicis Ta- 
gum extructi, olim Hierabriga dicti, ut placet Da- 
miano Goes, Resendio apud Vasæum, Ambrosio 
Morali, et Paulo Merui» in Lusitan» descriptio- 
nibus ad fratres suos, qui jam ibidem commora- 
bantur, visendos accesserunt; in qua Sanctia 
Sanctio II rege progenita, sanctius vixit, et eos 
benigne recepit, indeque impensis necessariis qui- 
buscumque Ulyssi’ponem, quæ a prædicta villa per 
octo leucas ad Occidentalem plagam distabat, 
transmisit, ut illinc in Tartariam transvadare li- 
ceret. Quorum in optato martyrio expletis votis 
apud Marrochios, ut eorum in fide constantiam, 
in martyrio fortitudinem, in sanctitate perseve- 
rantiam beatus Pater audivit in spiritu totus exul- 
tabundus, conventum illum Alanqueranum, a quo 
ad tantam functionem perrexere, hac sacravit 
benedictione : « Domus sancta, ædicula sacra, 
speciosa et jucunda floscella purpurei coloris, ac 
suavissimi odoris, per sanctum martyrium Deo 
peperisti. Hi primitiæ sunt et gloriosi flores Mi- 
norum, felices jam possessores regni coelorum. 
Nunquam in te (domus Dei) deficiant perfecti fra- 
tres, qui devotissime sanctum observent Evange- 
lium » (2). 

BENEDICTIO III. 

Instituti Minoritici Zelatorum. 

Cum sanctorum fratrum per orbem disperso- 
rum odorifera fama multos audiret ad viam veri- 
tatis induci, exultabat in spiritu, et benedictioni- 
bus omni acceptatione dignissimis illos accumu- 
lans, dicebat : < Benedicti vos a Domino, qui er- 
rantes peccatores ad Dominum reducitis, viam 
veritatis illis ostenditis, et vos in sancta Evangelii 
observatione puros et sinceros custoditis. Qui vo- 
bis benedicit, a Domino benedicatur; qui vos 
fovet aut suscipit, mercedem recipiat sempiter- 
nam. Nullam in vobis potestatem satan exer- 
ceat (3), supra id quod potestis, non tentet. Vobis 
super illum et suos sit imperandi facultas : portas 

(1) Pisan., lib. II, Conf .; Bonav., cap. ii, ad 
med.; Rodul., lib. I, tract, de Beatis ord . Min . in 
vita B. Leonis . Qui omnes observant, benedic- 
tionem hanc ipsius sancti viri manuscriptam re- 
verenter et fideliter adhuc custodiri. 

(2) Leg. ant. in martyr, horum quinque fratrum 
mart., lib. IV, cap. 25 ; Rodul., lib. i; tract. De 


illius possidete, et spolia diripite. Patris vos ad- 
juvet potentia, Filii vos dirigat sapientia, et Spiri- 
tus Sancti vos foveat clementia, Arnen. » E regione 
vero qui per proprietatem, pecuniœ receptionem, 
vel aliud quodcumque peccatum Regulæ puritatem 
deturpabant ; aut Ordinem, quem præcipue pauper- 
tatis professio decorat, terrenarum rerum pul- 
vere maculabant, aut alios suis malis exemplis 
scandalizabant; et Ordinem relaxabant; maledic- 
tionem Dei et suam terribiliter imprecans, dice- 
bat : « A te sanctissime Pater, et a tota coelesti 
curia, et a me pauperculo sint maledicti, qui suo 
malo exemplo confundunt et destruunt, quod per 
sanctos fratres hujus Ordinis œdiflcasti, et aedifi- 
care non cessas > (4). 

BENEDICTIO IV. 

Civitatis AssisiL 

Cum de palatio episcopi Assisiatis ad aediculam 
Sanctae Mariae de Angelis, jam ultimo morbo totus 
confectus, deferretur, cum ad planitiem sub civi- 
tatis declivio, ex qua urbem commodius videre 
posset, pervenit, feretrum, in quo portabatur, 
fecit ad urbem reflecti : quam ut vidit, flevit, et 
postea hac munivit benedictione. < Benedicta tu a 
Domino, civitas Deo fidelis, quia per te, et in te 
multæ animæ salvabuntur, et in te multi servi 
Altissimi habitabunt, et de te non pauci justi eli- 
gentur ad regnum aeternum > (5). 

BENEDICTIO V. 

Omnium fratrum Minorum. 

Gravi et molesto stomachi dolore semel labora- 
vit, ita ut vitam pene exhalaret, et fratres jam 
de ejus vita desperarent. Quorum unus, timens 
ne subito e vivis raperetur propter varia et crebra 
cordis deliquia, ait : Benedic nobis, Pater, et cæ- 
teris fratribus quos in Christo genuisti, et aliquod 
memoriale relinque nobis tu» voluntatis, quod 
fratres in tui memoriam semper habeant secum 
ad majorem sui profectum. Tunc B. Pater pater- 
nos oculos in filios erigens, « Vocate, inquit, mihi 
fratrem Benedictum de Piratro », qui beato Patri 
semper in infirmitate ministrabat, et coram eo Sa- 
cra faciebat « ut vobis benedicam. » Quo accer- 
sito ait : « Scribe, sacerdos Dei, qualiter benedico 
omnibus fratribus meis, qui modo sunt in Reli- 
gione, et qui venturi sunt usque ad finem sæculi. 
Quoniam propter infirmitatem meam loqui non 
valeo, breviter voluntatem meam et intentionem 
in signum memori» me» benedictionis et testa- 

horum martyrio , in fine, fol. 72. 

(3) I Cor., x, 13. 

(4) Bon., cap. 8. post init. Leg. ant. trium So- 
ciorum; Firm., Ip., fol. 17, p. 2; Marc, I part., 
lib. II, cap. 25. 

(5) Pisan., 1. 1, Conf. 6, et lib. III, Conf. 4. 



435 


S. FRÀNCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


435 


menti cunctis fratribus prtesentibus et futuris pa- 
tefacio. Fratres semper se diligant ad invicem, si- 
cut ego dilexi, et diligo illos. Semper diligant, et 
observent dominam meam paupertatem. Et sem- 
per prælatis et clericis sanctæ matris Ecclesiæ fi- 
deles et subjecti existant. Benedicat et custodiat 

eos Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Amen» (1). 

> 

BENEDICTIO VI. 

Bermrdi de Quintavalle. 

In obitu beati Patris, collacrymantibus omni- 
bus fratribus pro substractione tanti Patris, et 
tam solliciti Pastoris, ait ad circumstantes : Ubi 
est primogenitus meus Frater Bernardus ? Cui ac- 
cedenti, Veni, inquit, fili mi, ut benedicat tibi 
anima mea antequam moriar. Sed Bernardus pro 
sua humilitate, ne sibi videretur assumere, quod 
pro officii dignitate et præfecturæ eminentia putabat 
deberi Fratri Eli», tunc generali Ordinis vicario, 
et putativo beati viri successori, suggessit eidem 
ut ad dexteram morientis accederet, et oblatam 
reciperet benedictionem. Quo ante Dei virum pros- 
trato, ille, etsi præ lacrymarum assuetudine cæ- 
cutiret, plenus tamen prophetico spiritu, manus 
super caput ejus imposuit, et dixit : Hoc non est 
caput mei primogeniti F. Bernardi. Et cancellatis 
in modum Crucis manibus, velut alter Patriarcha 
Jacob, dexteram ponens super caput F. Bernardi, 
qui ad lævam, utroque flexo poplite, Patri asside- 
bat, eum benedixit his verbis : « Benedicat te Pa- 
ter Domini nostri Jesu Christi in omni benedictione 
spirituali in coelestibus in Christo (2)'. Sicut primus 

(1) Pisan., 1. III, Conf. 2; Specui . vitœ Franc, 
fol. 116. 

(2) Ephes. i, 3. 

(3) Pisan. 1. I, Conf. 8 , in Vita B . Bern. ante 
fin., et lib. II, Conf . o, in fin. ; Rodul., 1. 1, in Vita 


es electus ln Ordine isto ad dandum bonum exem- 
plum evangeticum, et ad imitandum Christum 
in evangelica paupertate , cui non solum tua 
liberaliter obtulisti, sed et temetipsum in odorem 
suavitatis contulisti. Ita benedictus sis a Domino 
Jesu Christo et a me suo pauperculo servo, be- 
nedictionibus sempiternis, ingrediens et egrediens, 
vigilans et dormiens, vivens et moriens. Qui be- 
nedixerit tibi, benedictionibus repleatur; et qui 
maledixerit tibi, non erit immunis. Esto dominus 
fratrum tuorum , et tuo imperio cuncti subjaceant. 
Quoscumque volueris recipere ad Ordinem istum, 
recepti sint ; et quoscumque emittere volueris, 
mittantur. Nullus super te potestatem habeat. Et 
quocumque volueris , libere possis pergere et 
morari » (3). 

BENEDICTIO VII. 

Eorumdem. ■ 

Sui transitus hora appropinquante, fecit omnes 
fratres existentes in loco illo sanet» Mari» de 
Angelis ad se vocari, et eo consolatoriis verbis 
pro sua morte demulcens, paterno affectu eos ad 
divinum est hortatus amorem, ad patientiam, ad 
paupertatem, et ad sanctam Ecclesi» Roman» 
fidem servandam. Et adjecit : c Valete fiilii omnes 
in timore Domini, et permanete in eo semper. Et 
quoniam futura tribulatio et tentatio appropin- 
quat, felices qui perseverabunt in his qu» coepe- 
runt. Ego vero ad Deum propero, cujus grati» vos 
omnes commendo. Ego, quod meum est, feci; 
quod vestrum est, edoceat Christus » (4). 

ejusdem Bernar. ; Specui . vitœ Franc., c. De morte 
Bernardi, fol. 87; Floretum, cap.5. 

- (4) Bon., cap. 14, ad med.; Pisan., lib. III, 
Conf. 2 et 5. 


APPENDIX 


OPUSCULA DUBIA. 


DE OPUSCULIS DUBIIS. 

Nolui incerta certis, nec falsa veris admiscere ; 
ne quam illa merentur et obtinuerunt fidem, cum 
dubiis vocentur in dubium. Proinde sequentes hos 
sermones, binaque his adnexa opuscula a supe- 
rioribus discrevi : suppetunt enim rationes dubi- 
tandi de auctore, quas ipsis præfigemus. Nec ta- 
men hæc omnino rejicienda, aut penitus omit- 
tenda mihi videbantur, dum erat, qui illa Francis- 
co adseriberet. Illiusne sint, an alterius, lectoris 
esto judicium. 

i 

SERMONES BREVES B. FRANCISCI. 

Notula et testimonia de his sermonibus deque , 
S. Francisci sermonibus in genere . 

Id mihi obrepit dubii circa auctorem Sermonum, 
quod solum apud Ludovicum Rebolledum Neote- 
ricum, non tam fecundum , quam facundum nos- 
trarum rerum concinnatorem, eas videre licuerit, 
I p. suorum Chronicorum . Juvat etiam suspicio- 
nem nimis culta et compta Hispanica phrasis, 
Bæticis Scriptoribus tam grata, quam familiaris, 
quam ego Latinam reddidi. Plurimam tamen re- 
dolent Francisci doctrinam superioribus Opusculis 
adnotatam. Crediderim hunc ex vario Francisci 
dogmate hos ad suum ingenium et stylum dispo- 
suisse Sermones; multamque illorum matèriam 
Francisci esse, formam vero et dispositionem Re- 
bolledi. Nec, quod ad Sermones attinet, ullum 
puto calamo notasse Franciscum, sed serio prae- 
misso orationis et sacrae Scripturae studio ferven- 
ter eructasse, quidquid Spiritus dictabat. Ipsas 
etiam Collationes monasticas superius repositas, 
non tam chartulis, quam discipulorum mentibus 
commendasse, existimem, ab illisque calamo 
exceptas, et ad nos transmissas ; uti et de quibus- 
dam indubitatis suis Operibus suos fecisse disci- 
pulos, refert Bcrnardus Epist. 18, in fine. Nihil- 
ominus magnum egisse praedicatorem Franciscurn 
in diversis mundi plagis, in ipsa urbe, orbis ca- 


pite, et in concessu purpuratorum patrum, ipse 
coram Pontifice ad viri loquelam obstupescente, 
plerique referunt Scriptores. Unum subjicio Tho- 
mæ Spalatensis, et alterum Henrici Willot testi- 
monium, ut quales fuerint Francisci Sermones 
Lector expendat. 

Verba Thomœ Spalatensis , civis et archidiaconi 

ecclesiœ cathedralis Epetii , sive S palati, de beato 

Francisco prœdicante . 

« 

Ego Thomas civis Spalatensis et archidiaconus 
ejusdem civitatis cathedralis ecclesiœ, anno 1220, 
in die Assumptionis Dei Genitricis, vidi S. Fran- 
ciscum praedicantem Bononiae, in foro ante Sena- 
culum, ubi tota pene civitas convenerat. Fuit au- 
tem exordium sermonis ejus : Angeli, homines, 
daemones. De his autem spiritibus ita bene et dis- 
tincte proposuit, ut multis litterarum scientia prae- 
ditis et ornatis viris, qui aderant, fieret non mo- 
dicae admirationis sermo hominis idiotae. Non 
tamen ipse modum praedicantis servabat, sed 
quasi concionanlis, hoc est, dimissa fucosa et spe- 
cie splendida eloquentia , disciplinae evangelicae 
ad perpendiculum verba non componebat. Nam 
tota ejus vis et verborum ejus series in hoc uno 
versabatur, ad restinguendas hostilitates, et ad 
pacis foedera reformanda : cujus habitus sordidus 
erat, et incultus, et persona contemptibilis, et fa- 
cies indecora. Sed tantam Deus verbis illius con- 
tulit efficaciam, et orationis nitorem infudit, ut 
multas Nobilium factiones inter se acerbissimo odio 
sævientes, et universæ reipublicæ perniciem affe- 
rentes, ad pacis concordiam et unitatem simul de- 
duceret. Erga ipsum vero tam magna erat homi- 
num pietas et religio, ut omnes ad eum catervatim 
confluerent; et beatum se prædicabat, quisquis 
posset vel fimbriam vestimenti ejus attingere. 
Nam verbi Dei annuntiationi assidue operam na- 
vans, tantum profecit, ut innumeri naufragi pec- 
catores, in viam justitiæ redeuntes,, gregatim viro 
sancto, ccu peritissimo nautæ adhærent&s, a tene- 
bris hujus mundi in ejus puppi securius ad cœli 
portum transvecti sint. (Testimonium hoc habet 


430 


S. FRÀNCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


440 


Rodulph., 1. 1, fol 4; Specul. VUœ Franc. , fol. 215; 
Marianus, 1. I, c. 17, g 13, et Chron. Spalatens. 
Ecclesiæ MS.) 

Henrici Willot de Francisci Sermonibus testimo- 
nium. 

Eloquentia eaque sublimi non caruisse, neque 
in eo doctrina minorem fuisse, fluens ex ipsius 
ore ofatio abundans spiritualibus uberibusque sen- 
tentiis, qua multitudinem tenebat, demulcebat, 
movebat, et in omnem partem flectebat, testatur. 
Etenim si effectus eloquentiæ est audientium ap- 
probatio : certe eam in illo oportuit fuisse singu- 
larem, quæ homines vulgares, atque, ut loquitur 
Paulus, animales, qui alioquin spiritualia fasti- 
diunt, tamen non modo ad audiendum allexerit, 
sed etiam suspensos retinuerit, atque in eorum 
animos influxerit, ut alios a turpitudine ad castita- 
tem, alios ab illicitis lucris ad æquitatem, ab ira 
et odiis ad concordiam et pacem traduxerit, deni- 
que etiam non paucos a mundi amore, quo plane 
absorpti erant, ad ejusdem contemptum et ad ter- 
rena omnia penitus deserenda impulerit. Memoria 
dignum est, quo una Concione 300, altera 500, 
ita flexerit, ut statim vili hoc leucophatœ plebis 
tegmine, spretis mundi illecebris, contegi se pos- 
tularint, eosque suo sacro Instituto statim initiant. 
(In Athenis Orthodoxorum Sodalitii Franciscano- 
rum, lit. F.) 

SERMO PRIMUS. 

De humilitate et patientia . 

Quas individuas comites humilitatem et patien- 
tiam habuit Christus in cruce, et quas sororum 
firmus amor conjunxit, hæc brevis oratio nullate- 
nus separabit. Servus Dei multa debet pro Christo 
pati, qui cum eodem bonis perfrui sperat sempi- 
ternis. Apostolus dixit (Rom.viu, 18) non esse con- 
dignas passiones hnjus temporis ad futuram glo- 
riam, quæ revelabitur in nobis. Non sunt, nec 
inveniri possunt duæ perfectæ deliciae, nec binum 
potest esse gaiidium omnino completum. Suam 
doctrinam incœpit ab humilitate Christus in præ- 
sepe, quam in patientia bonus magister conclusit 
in cruce. Ipse etiam dixit : Beati qui persecutio- 
nem patiuntur propter justitiam (Matth., v, 10). 
Optime enim novit poenam in gloriam transmu- 
tare, persecutionem et metum in gaudium. Faber 
argentarius, ex metallo quod accipit, scyphum aut 
vascula conficit ; nec enim ex plumbea massa cali- 
cem conflabit argenteum : solus Deus ex labori- 
bus requiem elicit, et ex tormentis gaudium eruit 
sempiternum. Diligentes, humiles et patientes de- 
cet esse servos, quia Domino suo incomparabilem 
expectant mercedem. 

SERMO SECUNDUS. 

Contra peccata mortalia . 

Mortalia peccata, fratres, omnino fugiamus. 


Considerate et videte, quam foedum et abomina- 
bile appareat corpus examine, spiritus vitalitate 
destitutum ; et intelligite multo foetidiorem et im- 
mundiorem esse animam sine Deo, qui animæ 
anima est, quando in mortali labe volutatur. Si 
adeo indiget una creatura altera, quanto magis 
creatura suo opus habet Creatore ? Longius distat 
a peccato gratia, quam a gratia gloria : infinita 
est enim inter peccatum et gratiam distantia; 
inter gratiam vero in sanctis viris, et gloriam, 
sola mors intercedit. Qui ergo mortaliter peccat, 
a Deo elongatur, et in servum deputatur, inter 
quem et peccatorum tantum vita mediat, qu» 
multoties per inopinam et instantaneam mortem 
tollitur e medio, et extinguitur. Quotos vidimus 
noctu lectum sanos conscendere, et in proximo 
mortuos in foveis sepeliri? Deum suppliciter ore- 
mus, ut quos sua gratia refovet, in eadem sanctos 
conservet, et miseros peccatores misericorditer in 
illa regeneret. 0 Deum fortem, et pium, tam 
pronum ad ignoscendum pœnitentibus , quam 
potentem et severum ad puniendum obstinatos ! 

SERMO TERTIUS. 

De bono eleemosynœ. 

0 homo, eleemosynam pauperi elargire, per 
quem illam tribuis Creatori. Ille in paupere debito- 
rem se constituit perfectæ et exagitatæ mercedis, 
et superplenæ retributionis. Deo, solum per pau- 
perem, nostra possumus offerre, qui, solum per 
pauperem, nostris poterit indigere. Videte ergo, 
fratres, quantæ sit felicitatis vir eleemosynarius, 
qui ei potest Impendere qui retribuit, et dat omni- 
bus affluenter. Cui non solum multum, qui multum 
habet, tribuit dives, sed et plurimum largitur, qui 
quæ habet, pauperi impendit. In gazophylacio vi- 
dua illa Evangelica censum omnem abscondit, 
quando solum, quæ habuit, minuta duo libenter 
impertiit. Unde offerentem palam Christus lauda- 
vit, dum oblatum non tenue, sed pingue publico 
judicavit. Eia pauperibus proinde et egenis de 
terrenis et caducis distribuamus, quibus immensa 
bona, cum Deo duratura, nobis in cœlis acquira- 
mus. Hæreditas pauperum est eleemosyna, quam 
magnus ille noster frater Jésus Christus omnibus 
acquisivit. Non igitur quando illis distribuitur, 
alienum dono datur, sed, quod vere suum est, im- 
penditur. Ego fratres meos Minores rogo in Do- 
mino Jesu Christo, quia ad ejus imitationem pau- 
peres fieri, et in nomine ejus eleemosynas petere 
voluerunt, ne verecundentur eas colligere ostia- 
tim. De eleemosynis ipse Dominus vixit. Si ergo 
vilis faciat creatura, quod prius viderit Creatorem 
fecisse omnipotentem, non dedecori, sed honori, 
non iguominiæ, sed decori vertendum omnes 
judicabant. Præcipue cum pauper mendicus divi- 
tem, a quo eleemosynam flagitat, abundantiori- 
bus afficiat thesauris, ct occultam subministret 


441 


APPENDIX. — OPUSCULA DUBIA. 


fœnoris et lucri occasionem. Præterea divites ex 
parte Dei docet, ne despiciant, neque flocci pen- 
dant egenos ; quorum verecundiam, si quam co- 
ram locuplete passi sunt, in inferente judex ulcis- 
cetur severus, et in patientibus pater absterget mi- 
sericors. Quidquid post se homines in terra relin- 
quunt, emarcescit, solum, quam in vita fecerunt, 
eleemosyna semper virescit. Quam in mundo tri- 
buunt, in coelis inveniunt ; impendunt temporalia, 
recipiunt æterna. Qui autem eleemosynas petit, 
æquales Deo solvat gratias, quando ei misericor- 
diter tribuitur, et quando crudeliter denegatur : 
quando tribuitur, qui a Deo mittitur, ut nuditatem 
corporis contegat, et esuriem ventris reficiat : 
quando negatur, quia occasio offertur meriti et 
patienti». 

SERMO QUARTUS. 

De amore inimicorum . 

Audite Legationem, Fratres, quam per minimum 
servunculum suum e coelis mittit Altissimus. Di- 
ligite omnes, et proximos vestros, et eos a quibus 
sinistrum aliquid patimini : illi enim manifesti 
sunt amici, isti vero nullatenus inimici. Qui vos 
amant, qui vobis serviunt, qui victum præbent et 
vestitum, vestro benefaciunt corpori : sed qui vos 
sequuntur, qui vobis irascuntur, qui vos injuriis 
afficiunt, plura afferunt commoda spiritui. Omnes 
ergo amici sunt, et nullus vocandus est inimi- 
cus (1), omnes benefaciunt, nullus injurius laces- 
sit. Præter vosmetipsos nullum habetis inimicum. 
Si ergo odisse vultis inimicos, a corpore vestro 
et sensuali incipite appetitu. Si de inimico vin- 
dicari cupitis, corpus flagellate, et tamquam ser- 
vum subficite spiritui. Qui vos creavit, Deus et 
qui vos redemit, Christus, vobiscum sit, et ab 
omnibus teneatur adversis. 

SERMO QUINTUS. 

De perfecta obedientia . 

Creatur» Dei sumus omnes, fratres mei, quos 
præ ceteris, multis bonis Altissimus benignissime 
ditavit. Si illi non obsequamur, nec quod jubet im- 
plemus (sicut in Baptismo promisimus) hæredi- 
tate glori» nos spoliabit, et præcipites dabit in 
gehennam. Filiorum perdemus libertatem, et cap- 
tivorum subibimus servitutem. Non desideremus 
aliis præesse, sed omnibus subesse creaturis, pro- 
pter verbum Creatoris. Qui ita fecerint, et perseve- 
raverint, requiescet super illos Spiritus Dei, et in 
illis suam faciet mansionem. Filii erunt Patris coe- 
lestis, fratres Domini nostri Jesu Christi, et spons» 
Spiritus Sancti. Sponsalia h»c celebrantur, quando 
Spiritus divinus et anima nostra ad invicem 
uniuntur per charitatem (2). Fratres sumus Christi, 

(1) Vide Opusculum de Admonition., c. 10, et 
I llcgulam, c. 22. 

(2) Vide epist. 2, cap. 10. 

(3) Rom., 8, 29; Joan., i, 14# 


442 

quando ejus participamus bono; et Dei filii nomi- 
namur, quando ei assimilamur in operatione. 0 
quam gloriosum est, patrem habere in coelis t 
quam pulchrum et suave, tali adhœrere sponso t 
quam opulentum et egregium, fratrem nostrum 
h»redem habere Regni coelorum ! Hunc Paulus 
primogenitum, Joannes vocavit unigenitum (3). 
Primogenitum appellaverat ille in natura, quam 
ex nostris accepit, unigenitum iste in Deitate, 
quam ex Patre »qualem ex »ternitate recepit. 

Dixit Dominus in Evangelio : Nisi quis renun- 
tiaverit omnibus qu» possidet, non potest meus 
esse discipulus (4), et : Qui voluerit animam suam 
salvam facere, perdet eam (5). Quasi dicat, quod 
ille omnia relinquit, qui propri» renuntiat volun- 
tati, et ille animam suam perdendo salvat, qui il- 
lius a se abdicat dominium, et totum quod est, 
prælati subjicit imperio. Quidam sunt subditi, 
proprii sensus errore decepti, qui quodeumque su- 
perioris præceptum, quod indomit» voluntati re- 
pugnat, statim Regul» et anim» judicant esse 
contrarium. Perfecta obedientia est illa, qua reli- 
giosus facere omittit, quod sibi melius et consul- 
tius videtur ; ut quod minus rectum aut consonum 
judicat, compleat propter solum superioris præ- 
ceptum. In quo magnum acquirit meritum, dum 
propri» valedicit opinioni, non su», sed alien» 
obtemperans voluntati. Qui vere obsequitur prae- 
lato, ipsi Deo se subdit, et proximo egregium 
præbet exemplum. Summa obedientia est illa, in 
qua nihil suum caro cognoscit, aut sanguis. Non 
debet perfectus obediens expectare quod secundo 
aut tertio idem imponatur præceptum (6) : nam 
qui ad primum prælati non obtemperavit impe- 
rium, non voluntate illectus, sed necessitate com- 
pulsus obedivit. Qui celeriter non obedit, nec Deum 
timet, nec homines reveretur, dummodo sufficien- 
tem non habeat causam retardandi. Fertilissimus 
est obedienti» fructus : nihil est temporis vero 
obedienti sine lucro. 

SERMO SEXTUS. 

De animœ aestimatione vel dignitate. 

Maxima cura providendum est anim» ; nec 
enim plures habet homo, sed unam. Si duas no- 
bis contulisset Dominus, sicut et binos dedit ocu- 
los, vel pedes, sublata vel deperdita una, aliam 
custodire vel salvare liceret. Ast unam tantum in- 
firmam et languidam accepimus, tribus validis- 
simis concussam inimicis et fortissimis, mundi, 
carnis, et diaboli telis expositam, cui nec uno die 
secure requiescere licet, sed omnibus in luctam et 
palæstram oportet descendere. Continuum esse 
hoc certamen nobis Apostolus expressit, non enim 
bellum, sed luctam appellavit, dum dixit : Non est 

(4) Luc», xiv, 33. 

(5) Luc», ix, 24. 

(6) Vide Oracul., i5, 19 et 20, et Collât., 4. 



443 


S. FRANCISCI ASSISIATIS OPUSCULA. 


444 


nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem , 
sed adversus principes et potestates . (Ephes. vi, 12.) 
In bello aut prælio quandoque militibus corpora 
refocillandi, arma deponendi, a laboribus feriandi, 
et virium repetendarum tempus conceditur, nec 
sub dio aut coeli inclementia pernoctare in hieme 
compelluntur; imo sub tecto hibernandi, in civi- 
tatibus commorandi libera praebetur facultas. Sed 
inter colluctantes tunc solum in luctamine respi- 
rare licebit, quando uno victo, et in terram col- 
liso, alter triumphator abscedit. Nostrorum ini- 
micorum lucta numquam cessat : luctae tempus, 
tempus est vitae; finis vivendi, requiei erit ini- 
tium, et solum post mortem daemon luctator re- 
cedet, qui in ipsa morte fortius nos posternere 
molitur. Dominum ergo suppliciter exoremus, ut 
sua gratia nos protegat, et in tantis periculis mi- 
sericorditer ab hoste defendat. Nihil (proh dolori) 
viliori pretio, quam pretiosam -commutamus ani- 
mam. Illam quacumque vel levi occasione in ge- 
hennam detrudimus; et parva, vel minima mer- 
cede, inaestimabili Dei gratia spoliamus. 

SERMO SEPTIMUS. 

De sacerdotum obligatione. 

Patres reverendi. Dei familiares et domestici 
estis, et illius pane vescimini, vestram agnoscite 
dignitatem. Devotionem praeferte , contempla- 
tioni insistite. Spiritus sanctus sit vestri lumen in- 
tellectus, vestrae flamma voluntatis. Perseverate in 
observantia illorum quae Domino promisistis, nec 
ad ea quae reliquistis, retro gradiamini pedibus 
vel affectu. Ambitionem fugite, superioritatem 
inter fratres cavete. Recordamini, qnod qui in 
'infinitum homines praecedit et angelos, in hunc 
mundum descendens, non solum angelis, sed et 
hominibus inferior visus est, omnibusque se mi- 
norem dicens, ait : Noq veni ministrari , sed mi- 
nistrare (Matt. xx, 28). Quos in praelatos assumi 
contigerit, non superbe imperent subditis tam- 
quam domini (i), sed humiliter corrigant, sicut 
veros decet ministros. Necessitatibus illorum qui- 
buscumque provideant : magna sit cura circa cor- 
porales, major autem circa spirituales. Advertant 
quo'd sunt pastores animarum sibi subditorum, 
quarum, secundum Apostolum (Ileb., xm, 17), 
stricto Judici rationem sunt reddituri. Ovium pas- 
tores, si qua deperditur, aut frigore perit, dominis 
suis callide satisfaciunt, dum mortuæ pellem 
ostendunt. Animarum vero pastores non pro ove 
pellem, sed pellem pro pelle , animam pro anima 

(1) Vide Collât., 26. 

(2) Reg., xix, 8. 

(3) Opusculum hoc in lacera et vetusta charta 
pergamenta mihi occurrit eo modo, quo trans- 
cripsi, in Bibliotheca Minorum Gonvent. Assis. 
Sea in Firmamento trium Ordinum fol. 22, in Ma- 
nuali Minorum , et aliis vetustis codicibus aliter 
habetur; sæpiusquc ipsius Francisci et B. Claræ 


in Dei judicio reddere strictissime cogentur. Sub- 
ditos eo modo tractent, quo semetipsos curant, 
et eosdem se præbeant sibimet et subditis. Pec- 
catoribus de peccatis poenitere praecipit Deus, 
et ea veridica confessione pandere sacerdotibus, 
quos peccato redarguere decet, et peccatores per 
poenitentiam ad virtutem reducere. Hortarr etiam 
debent pœnitentes ad frequentem eorum confes- 
sionem, et sanctissimam Christi Corporis commu- 
nionem. Si enim hic cibus est animie, sine quo 
languet et marcescit, cur non quotidie ad mensam, 
in quo proponitur cunctis, cuncti sedere et man- 
ducare desiderent ? Qui itineris fatigatur molestia, 
plus cibi indiget refrigerio. Si ergo omnes via- 
tores sumus, et ad patriam pergimus, cur pre- 
tioso et sapidissimo cibo confortari non appeta- 
mus? Elias hunc in figura comedit(2), et ambu- 
lavit in fortitudine illius. Si sæpius hunc panem, 
sicut decet, sumeremus, magis in via virtutis pro- 
ficeremus, et ad destinatam nobis patriam ro- 
bustius pergeremus. 

II 

SEX PRÆCIPUÆ RATIONES QUARE 

DEUS OPTIMUS MAXIMUS RELIGIONEM MINORUM 
SUÆ CONCESSERIT ECCLESIAS (3). 

Fratres Minores dati et vocati sunt a Deo, prie- 
cipue ut repraesentent Christum Jesum Dominum 
nostrum: et tanta ipsius beneficia, tunc a mundo 
quasi oblita et contempta, vel neglecta, in me- 
moriam Christianorum reducant. Et propter hæc 
ab ipso Filio Domino nostro Jesu Christo postulati 
sunt a Deo Patre suo (4). 

1. Et Primo dati sunt, ut verbo et facto sint 
testes et imitatores praecipui suae altissim» pau- 
pertatis, per omnimodam abdicationem proprie- 
tatis, et indebitae affectionis, ac pauperem et hu- 
milem usum rerum omnium temporalium, quia 
sanctæ paupertatis virtus et affectus, quasi ab om- 
nibus ubique deserta et repudiata ac contempta 
videbatur, adeo quod amplius non inveniebat, ubi 
perfecte et integre requiesceret pes ejus. 

2. Secundo, ut verbo et facto sint testes et imi- 
tatores suæ excellentissimae et perfectissimae obe- 
dientiæ, qua non solum Deo Patri suo obediens 
factus est pro nobis usque ad mortem crucis, et 
etiam parentibus suis, sibi longe inferioribus, vi- 
delicet sacratissimae Virgini matri suae, et beato 
Joseph patri putativo subditus esse voluit (5), sed 

fit mentio, tamquam qui in testimonium vel in 
exemplum adducantur. Qui, excusis his, etiam 
satis vetustis, adhaeserit libris, non immerito affir- 
mabit alterius a Francisco hoc esse Opusculum. 

(4) De postulatione hac vide Uber., I. V, Vitœ 
Christ ., c. 3, Sedul., lib. 1; Apolog. % c. 2, n. 4 et 2. 

(3) Lucae, 2. 51. 



445 


APPENDIX. — OPUSCULA DUBIA. 


446. 


(quod majus est) malis etiam principibus et sa- 
cerdotibus obedire voluit, et docuit obedire, cum 
censum Cœsari reddidit, et reddendum jussit; et 
cum de Scribis et Pharisæis malis, populum re- 
gentibus, dixit (1). Quæcumque dixerint voàis fa- 
cite, opera autem eorum nolite facere . Quia quanto 
contemptibilior præsidet, tanto magis obedientia 
subditi placet, et obediens meretur, maxime si talis 
obediens non sit causa promotionis, nec continua- 
tionis talis mali, et insufficientis prolati. Et per- 
fectissimus ac evangelicus obediendi modus et 
gradus est, obedire propter Deum talibus, et aliis, 
non solum in his quæ quis promisit ex Regula 
observare, sed etiam in omnibus qu» non sunt 
contraria anim» et Regulœ su» (2) sine alia limi- 
tatione vel repre8sione facultatis, aut jurisdictio- 
nis, vel obedientiæ regularium prolatorum suo- 
rum. 

3. Tertio, ut sint testes et imitatores despe- 
ctus et humilitatis Christi per contemptum omnium 
bonorum, et promotionum, ac vanitatum mundi, 
et per veram abjectionem, mortificationem, et 
contemptum sui ipsorum propter Deum. 

4. Quarto, ut sint testes et sequaces verbo et 
opere suæ tante charitatls et affectionis ad salu- 
tem omnium animarum, per mundum discurrendo, 
ac verbo et exemplo prodicando, atque animas, 
ipsius Christi pretioso Sanguine redemptas, ad ip- 
sum verum Creatorem, et Pastorem, ac Redem- 
ptorem animarum ducendo. 

5. Quinto, ut sint testes et imitatores suæ so- 
brietatis, pœnitentiæ, mititatis, condescendenti», 
et misericordiæ, atque puritatis per moderatam 
abstinentiam, et jejunia, ac labores, et per piam 
ac caritativam condescensionem et sublevationem 
afflictorum, et receptionem ac sanationem in- 
firmorum peccatorum, ac corporis et animæ ni- 
tiditatem ac puritatem. 

6. Sexto, ut sint testes, et speciales contempla- 
tores, et imitatores, ac prædicatores suæ tantæ 
passionis ac mortis, et beneficiorum tantorum 
suæ benedictæ Incarnationis, vitæ, et mortis ip- 
sius, et tantæ nostræ redemptionis, non solum 
per jugem et frequentem meditationem et recor- 
dationem tantorum dolorum interiorum et exte- 
riorum ipsius, et piissimæ Matris ejus, sed etiam 
per veram et spontaneam tolerantiam omnium 
contrarielatum, et tribulationum interiorum et ex- 
teriorum, atque vilipensionum, et dolorum pro 
nomine ejus sanctissimo. 

Beati igitur fratres illi, qui, quantum